Jump to content

Tractatus (Zeno Veronensis)/1-1

Checked
E Wikisource
PRIMUS. De Fide.
saeculo IV

1-2 

TRACTATUS PRIMUS. De Fide.

(PL 11 0253B) 1. Christianae fidelitatis felicitas maxima est fidei nosse naturam, quae talis ac tanta est, ut unicuique homini non ab alio commodetur, sed eius ex voluntate nascatur. Caeterum si, ut quidam putant, docentis pendet ex ore, procul dubio eodem aut cessante, aut aliter docente consumitur. (0255A) Huc accedit, quod, nisi insinuationem legis omni devotione succincta praecedens amplectatur fides, quae tam sibi, quam illi credendo praestet effectum; insinuatio inanis erit: quia incredulo credentis fructum praestare non poterit. Denique Abraham placuit Deo credulitate sine lege (Galat. III, 6) , et Iudaicus populus displicuit Deo incredulitate cum lege. Unde dubium non est legem non posse sine fide, fidem posse sine lege: alioquin isthaec innumerabilis simplicitate sua felicior turba adhuc mortis imperio subiaceret, si legis periti tantum iustificari meruissent. (0256A) At cum scriptum sit, Littera occidit, spiritus autem vivificat (II Cor. III, 6) , quia non sub lege, sed sub gratia sumus, quae nos diligere Deum, ac soli illi servire in sacramento semel creditae unicae Trinitatis, non argumento, non necessitate, sed voluntate compellit; manifestissimum puto, nimis astuto esse simplicem meliorem: quia simplex omnibus Dei verbis simpliciter credit; astutus autem nimia sapientia infatuatus, inquisitionibus vanis semetipsum confundit.

II. Sed dicet aliquis: si ita est, nulli ergo lex prodest. Absit. Prodest, et quidem plurimum: nam per ipsam Dei voluntas populis intimatur: per ipsam disciplina coelestis colligitur ac tenetur (Rom. III, 20 et VII, 7) : per ipsam, inquam, genus omne peccati, ne quis imprudens intereat, diffamatur. (0257A) Semper monere non desinit, ignorantia ne quis reatum excuset: nunc severa, nunc blanda demonstrat praemium, demonstrat et gladium, unicuique, quod elegerit, tributura, ut iure possit implere, quod gerit. Qui ad se veniunt, professionem credulitatis ab eis solam ideo, quia eorum fidem videre non potest, exigit: quam si abesse ex moribus deprehenderit, confestim ut perfidum punit irata quem docuit: nullamque aliam ob caussam promulgatam se esse testatur, nisi ut fides de infidelibus vindicetur. Denique tolle peccatum; cessat legis imperium. Lex enim, sicut scriptum est, iusto posita non est, sed peccatori: quia iustus ex fide vivit (I Tim. I, 9; Gal. III, 11) , infidelis iniuste. Errat igitur quisquis disputationem legis aestimat fidem: quisquis duo in unum diversa confundit. (0257B) Disputatio enim sicut excolit legem, ita, si versuta sit, eradicat fidem: quia fides profecto non est, ubi quaeritur fides. (0258A) Deinde quia lex communis est, fides vero privata: quia lex semper manat ex libro genitali, fides autem tenaciter inhaeret suo soli proposito. Lex ab alio transit in alium, fides interit, si a suo statu aliquando vel aliquo declinaverit. Lex hominis conscientiam alloqui tantum potest, videre autem non potest: fides conscientiam medullitus mundat, ne quid reatui vel intrinsecus debeat: qui enim suam conscientiam non timet, is est qui Deum non timet. Adde, quod lex partibus et discitur et docetur. Adde, quod tota nec intelligitur, nec tenetur. Adde, quod a quolibet pro ingenii qualitate argumentis asseritur. Adde, quod ab omnibus appetitur, et a nullo completur. Adde, quod index Dei voluntatis est, non Dei originis, aut naturae. (0258B)

8. III. Sequitur, ut scire debeamus, utrum tractatum fidei, an fidem tractatus debeamus asserere. (0259A) Si tractatum fidei dixerimus; vehementer errabimus: subiici enim se loquacitatis artificio fidei natura non patitur, a qua nihil aliud laboratur, nisi ut suis sibi tantum virtutibus approbetur: non enim potest esse perfectum, quod aliunde exspectat sibi aliquid necessarium. Si vero fidem tractatus dicere coeperimus; erit profecto nec nostra, nec sua, sed nec eius, cuius esse dicetur: quia tractatus fidem cum adstruit, ex eo ipso eam, quo adstruit, destruit: nec ulli dabit, quod non habet; sed potius, ut non habeat, adhuc ipse disquirit. (0260A) Video praeterea, sicut assertorum indicant nomina (quae si auferas, nulla fortassis est pugna), multos fuisse tractatus, multas fides, et quidem novellas, et litis labore ac favore nutritas: quas, quia vera vix potest inveniri, credo, ne populi penuria laborarent, venales esse propositas. (0261A) Verumtamen ex his omnibus eligendum quid sit, non potest nosci aut comprehendi: quia non erit nec proprium, nec firmum, quod habet statum semper incertum: quippe cum unius electio sit alterius reprobatio: vel si omnes omnino amplectendae sint, ut tot quis habeat fides, quot non habet verba, multo magis nihil habebit, quia tractatus, qui eas genuit, vel quotidie generat, adhuc potest generare: e diverso provocatus, rursus eas pro ingeniorum argumentorumque viribus retractando ac refellendo consumit. Sin vero, sicut necesse est, una est illa nobilis et antiqua, quae non dicam tractatu, sed ipsius nativitate: porro maior est legis, quae Deum Deo credendo promeruit, quaeque credere non didicit, sed praesumpsit; edicat mihi perniciosa ista adinventio tractatus sui, quo proficit pugna? Ne fides, inquit, intereat, cum male aut creditur, aut docetur. Quod malum est ista ratio, mox videbimus.

IV. Nunc scire cupio, fides ex doctrina constet, an ex credulitate, an ex utroque. (0262A) Si ex doctrina constat; non habent ergo fidem, qui litteras nesciunt, sed nec ipsi, qui sciunt: quia legis scientiam observantiamque ad perfectionem perducere nullis rationibus possunt. Si ex credulitate, non ei opus est ulla interpretatio: quia sicut semel creditur, ita semel ex eo ipso, quod creditum est, consummata fides, ulta nec minuitur, nec augetur. Sin vero ex utroque; Patriarcharum semensa fides est: ac per hoc illis constitutionis nostrae videlicet decernendi sunt libri, ut possint esse perfecti. O quam misera est fides, quam verba concinnant! O quam debilis, cuius quotidie dissipantur variis argumentationibus membra! (0263A) O quam indefensa, quae regum, iudicum, divitum, aliquoties etiam, quod peius est, Gentium desiderat per momenta patrocinia! (0264A) O quam turpis ac lubrica, de qua ludit aliena sententia! O quam adultera, quae non agnoscit, quo auctore sit nata! (0265A) O quam ridiculosa, quae duobus confligentibus Christianis, ab altero eorum, si non transducitur, perfidia, cum transducta fuerit, fides vocatur! O quam non vera, si factionibus pollet! O quam publicana, cuius fabulantur etiam profani secreta! O quam praesumpta quae mavult magis novellae traditioni suae credi, quam antiquitati, quam Deo Domino dicenti: Reiicitis mandatum Dei, ut traditiones vestras statuatis (Marc. VII, 9) . Sed non eo dico, ut ingratum faciam doctrinae beneficium, sed ut sciat unusquisque, aliud esse fidem, aliud esse tractatum: nec fidem per tractatum posse vel dari, vel nosci, vel destrui. Dari non potest; quia si verbis dari potest, poterit et verbis auferri. Nosci adaeque non potest; quia fieri potest, ut quis aliud gestet in labiis, aliud in penetralibus cordis. (0265B) Similiter ne destrui quidem; quia si vera fides est, aliud esse non potest, quam quod est. (0266A) Igitur cum possibilitatis humanae non sit, fidei videre secreta, nusquam, frater, tua curiositas, nusquam tua proficit pugna: quia quem putas vel de tuis ipsis studiosis fidelissimum, hic infidelis; et quem putaveris infidelem, hic fidelis est. Forte in eo se quis aestimet fideliorem, si loquatur argute; cum magis verus sit ille fidelis, qui sacra in praedicatione non ultra, quam licitum est, aciem suae tetenderit mentis: eo enim res deducta est, ut fides nostra per Dei requiratur iniuriam. (0266B) Quod futurum Salomon enuntiavit, et cavendum quid sit, his verbis edocuit: Melior, qui deficit sensu in timore, quam qui abundat astutia, et transgreditur legem (Eccli. XIX, 21) . Et iterum: Noli esse sapiens multum; et noli argumentari plus, quam oporteat (Eccles. VII, 17) . Similiter Paulus: Noli altum sapere, sed time (Rom. XI, 20) .

V. Cum haec ita sint, cur legem lege distringis? Cur sub imagine fidei fidem deponis? (0267A) Cur ipsum fontem divinitatis philosophicis argumentis exhaurire conaris? Si peritiam legis ostendere cupis, lectionum nubila disserena. Doce eam sibi non esse contrariam: doce omnia, quae canit, esse credenda. Caeterum si eius partem probes, reprobes partem; quomodo per hanc fidem quaeris, quam etiam ipsam infidelitatis ream constituis, cum universa non credis? Sin vero fidem spiritus calles, aliquam demonstra virtutem. Impera montibus, ut transferant sese. In admirationem tui rictu blandiente leonum rabies evanescat. Sub gressibus tuis maris unda pinguescens, marmoreo stupore solidetur. Cetina cymba inter aestuantis pelagi sollicitos sinus fidem tuam fideliter portet. Solis cursus ac Lunae ab occidui carceris receptaculo orationis freno refrena. (0267B) Anhelantis camini ignis exaestuans, victa natura, sentiat per tetecum et ipse refrigerium. Mortuorum in postliminium vitae animas reductas inspira. Discute laborantibus morbos, cura languores, in tentationibus gaude et in tormentis pro nomine Domini. Si obvenerint dura, fidem, tamquam granum sinapis, te habere demonstra. (0268A) Sin vero, quod magis est, sub sono legis ac fidei, saecularis amore iactantiae accensus, nascentis Dei de Deo Spiritusque sancti inaestimabilem incomprehensibilemque divinitatis perpetuitatem, iure ipso, quo ex sese est, argumentis te cogere, examinare, metiri, ac discernere posse praesumis; hic tibi ego respondere non audeo: sit quippe cum tutius imperitum videri, quam esse sacrilegum. Et tamen habeo, qui pro me tibi obsistat: nam lex, per quam me forte minus peritum peccare compellis, ipsa te magnopere retundens ac redarguens confutabit, Salomone dicente: Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus sis. (0268B) Quae praecepit tibi Deus, illa cogita semper; et in plurimis operibus illorum non eris curiosus: multos enim seduxit suspicio illorum, et in vanitate detinuit sensus illorum (Eccli. III, 22, etc.) . Similiter Paulus curioso rescribit dicens: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae, Dei! quam inexquisita sunt iudicia illius, et quam investigabiles viae illius! Quis enim cognovit cogitationem Dei (Rom. XI, 33, 34) ? Et tu eius naturam quaeris? (0269A) Sed et alio loco hoc, quod agitur, evidenter expressit, cum ad Timotheum loquitur instruendum his verbis: Hortatus sum, ut denuntiares quibusdam, ne perversa doctrina uterentur, neque attenderent fabulis et genealogiis, quae sine fine sunt, quae magis quaestiones praestant, quam veram rationem Dei, quae est in fide. Definitio autem iussionis est charitas ex corde puro et conscientia bona, ex fide simplici (I Tim. I, 3, 4) .

VI. Igitur si Dei servus es, stultas et ineruditas quaestiones evita, sciens, quia lites generant. Servum autem Dei non oportet litigare; quia lis et charitatis est hostis, et fidei: quas si quis amiserit, nec divina ille profecto, nec humana cognoscit. Haec, si religiosus es, serva: si vere timoratus, custodi: de eo, quod modum humani sensus excedit, disputare devita. (0269B) Negat quodammodo Deum, quisquis asserit Deum: defensio enim non nisi imbecilli praestatur; nec potest eum revereri, qui ingenii sui putat esse, quod ille fuerit aestimatus. Caeterum illa est fidei generositas vera, ut Deo fideliter serviat (Prov. X, 10) ; in solo ipso fiduciam gerat; a fidelitate et fiducia fidelem se vocari cognoscat; inculpatis moribus vivat; conscientia eum bona, non loquacitate, quae mater profecto peccati est, nosse praesumat; Trinitatisque unam potentiae plenitudinem, quae una mente, una credulitate concipitur, non violet, sed honoret .