Jump to content

Tractatus (Zeno Veronensis)/1-2

Checked
E Wikisource
II. De Spe, Fide et Charitate
saeculo IV

 1-1 1-3 

(PL 11 0269B) TRACTATUS II. De Spe, Fide et Charitate.

(0269C) I. Tribus in rebus Christiani culminis fundamenta consistunt, id est in spe, in fide, et in charitate; quae ita invicem sibi videntur esse connexa, ut sint alii alia necessaria. Spes enim nisi praecedat, cui laborat fides? fides si non sit, quomodo spes ipsa nascetur? quibus si deneges charitatem, utraeque cessabunt: quia neque fides sine charitate, neque spes poterit operari sine fide. (0270A) Itaque Christianus tribus in rebus, si cupit esse perfectus, debet esse constructus; si quid enim ei ex his defuerit, perfectionem sui operis non habebit. Unde primo omnium spes nobis proponenda est futurorum, sine qua nec praesentia quidem ipsa stare posse perspicimus. Adeo tolle spem, torpet humanitas tota. Tolle spem, artes virtutesque universae cessabunt. Tolle spem, et interempta sunt omnia. Quid facit ad litteratorem puer, si litterarum non sperat fructum? Quid ratem profundo gurgiti nauta committit, si ei numquam lucrum, numquam portus desideratus occurrit? Quid miles, non dicam horridae hyemis, aut torridae aestatis iniurias, sed seipsum contemnit, si gloriae spem futurae non gerit? Quid agricola semina spargit, si sudoris sui praemium non colligit messem? (0270B) Quid Christianus credit in Christum, si promissum sibi ab eo perpetuae felicitatis tempus non credit esse venturum?

II. Sed spes ex fide est, quae quamvis in futuro sit posita, fidei tamen est iure subiecta; ubi enim fides non est, nec spes est; fides enim spei substantia est, et spes fidei gloria; quoniam praemium, quod spes habet, fides meretur; quae quidem pro spe pugnat, sed sibi vincit. (0270C) Amplectenda est igitur, fratres, tenaciter nobis, et omni genere custodienda virtutum; in hanc fortiter incumbendum; ipsa est enim vitae nostrae immobile fundamentum, invictum adversus diaboli impetus propugnaculum pariter, ac telum, animae nostrae impenetrabilis lorica, legis compendiosa ac vera scientia, daemonum terror, martyrum virtus, Ecclesiae pulchritudo, vel murus, Dei ministra, Christi amica, spiritus sancti conviva. Huic et praesentia subiacent et futura; ista, quia contemnit; illa, quia sua esse praesumit. Nec spes timet, ne non veniant; quia ea semper secum suis in virtutibus portat. (0271A) Hoc est, quod Abraham contra spem in spem credidit Deo, ut fieret pater multarum gentium (Rom. IV, 18) . Contra spem autem est, quod impossibile est, ac non videtur: sed possibile hac spe fit, cum Dei dicto indubitanter ac fortiter creditur; dicit enim Dominus: Omnia possibilia credenti (Marc. IX, 22) . Unde Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad iustitiam. (Gen. XV, 6) ; qui ideo iustus, quia fidelis; iustus enim ex fide vivit (Gal. III, 6) ; ideo fidelis, quia credidit Deo; quia nisi credidisset, neque iustus, neque pater gentium esse potuisset. Quapropter manifestum est, spei ac fidei unam inseparabilemque esse naturam: quia in homine ex his quaecumque defecerit, ambae moriuntur. (0271B)

III. Fides itaque vel maxime res propria nostra est, Domino ipso dicente: Fides tua te salvum fecit (Marc. X, 52) . Igitur si nostra est, servemus ut nostram, ut iure speremus aliena; nemo enim censum decoctori committit, nec desertorem praemiis triumphalibus honorabit, maxime cum scriptum sit: Qui habet, dabitur illi et abundabit; qui autem non habet, etiam id, quod habet, auferetur ab eo (Matth. XIII, 12) . Per hanc, fratres, a Deo Henoch meruit cum corpore contra legem naturae transferri. Per hanc evadens Noe non invenit, cum quo diluvium fuisse conferret. Per hanc Abraham ad Dei pervenit amicitiam. Per hanc Isaac praeter caeteros enituit (Heb. XI, 5, 7, 8, 20) . Per hanc Iacob Deo colluctari praevaluit. (0271C) Per hanc Ioseph Aegyptum suae ditioni subiecit (Gen. XXXII, XLI) . Haec Moysi in mari Rubro terram vitream fecit (Exod. XIV, 22) . Haec, ut cursus soliti contempta mensura Iesu Nave desiderio pareretur, soli, lunaeque suos frenos induxit (Ios. X, 13) . Haec de armato Golia David inermi triumphos attulit (I Reg. XVII) . Haec in Iob inter crebra et ingentia mala non desperavit (Iob. I et II) . Haec in Tobiae caecitate medica fuit (Tob. XI) . Haec in Daniele ora leonibus alligavit (Dan. VI) . Haec in Iona cetum in cymbam convertit (Ion. II) . Haec in Machabaeicae germanitatis exercitu sola vicit. (II Mach. VII.) Haec in tribus pueris ignes amoenos effecit (Dan. III) . Haec mare pedibus ambulari posse in Petro praesumpsit (Matth. XIV, 29) . Per hanc Apostoli multos in nitidam cutem leprae deformis contagiosis scabiosisque crassantium ulcerum spoliavere verticibus. (0272B) Per hanc, inquam, caecos videre, surdos audire, mutos loqui, claudos currere paralyticos reformari, de obsessis daemones fugere, mortuosque saepe ipsos a sepulcris eum suis sibi exsequiis reverti iusserunt, ut omnes mirarentur fieri lacrymas gaudii, quae nunc fuerant orbitatis.

IV. Sed longum est, fratres, ire per singula, maxime quia charitas sua ingerit fortiora; quae est ita rebus universis praedita, ut sit omnium iure ipso regina. Triumphet licet, quibus vult virtutibus, fides, ac spes multa et magna proponat; tamen sine hac utraeque non stabunt; fides primo omnium si seipsam non amet, spes si non ametur. Adde, quod fides sibi soli prodest; charitas omnibus. Adde, quod fides non gratis pugnat; charitas autem etiam ingratis conferre consuevit. Adde, quod fides non transit in alium; charitas, parum est dicere transit, in alium, quae transit in populum. (0272C) Adde, quod fides paucorum est; charitas omnium. (0273A) Adde, quod spes ac fides tempus habent; charitas autem finem non habet (I Cor. XIII) , momentis omnibus crescit, quantoque ab ea diligentibus invicem creditur, tanto invicem plus debetur. Non quemquam pro persona diligit, adulari quia nescit; non pro honore, quia ambitiosa non est; non pro sexu, quoniam illi unus est ambo; non pro tempore, quia varia non est; non aemulatur, quia invidia quid sit, ignorat; non inflatur, quia humilitatem colit; non malum cogitat, quia simplex est; non irascitur, quia etiam iniurias libenter amplectitur; non fallit, quia fidem ipsa custodit; non ulla re indiget, quia ei praeter quod est, nihil est necessarium. Haec rura, urbes ac populos, composita pacisque conservat. Haec circa regum latera securos gladios facit. (0273B) Haec bella premit, lites tollit, iura evacuat, fora compescit, odia eradicat, iras extinguit. Haec mare penetrat, orbem circuit, commercio nationibus necessaria subministrat. Potentiam, fratres, cito eius edicam. Quidquid locis natura negaverit, charitas reddit. Haec coniugalis affectus duos homines sacramento venerabili unam cogit in carnem. Haec humanitati praestat esse, quod nascitur. Huius est munus, quod cara uxor, quod generosi liberi, quod veri sunt patres. Huius est munus, quod alii, ut nos, aut plusquam nos, proximi, vel amici sunt nobis. Huius est munus, quod diligimus servos, ut filios; ac nos illi colunt libenter, ut dominos. Huius est munus, ut, non dicam notos, aut amicos, sed saepe etiam eos, quos numquam vidimus, diligamus. (0273C) Huius est munus, quod antiquorum aut virtutes ex libris, aut ex virtutibus libros agnoscimus.

V. Sed quid ergo diutius demorer in humanis, quasi sola isto affectu sint praedita? (0274A) Nonne videmus omne animantium genus congregatione, concordia testari charitatem; atque ita omnes motus quasi uno sensu magistra dilectione converti, ut quivis intelligat, hoc fieri non posse sine naturalis amicitiae disciplina? Quid autem pro se in necessitatibus gerant, omnibus nota porcorum quotidiana propemodum tam iucundi certaminis exempla declarant: quia aliquis eorum cum forte de numero audacis lupi rabie rotatus, in praesens periculum coeperit infestationibus tyrannicis duci, omnes repente concelerant; laboranti subveniunt; pene armis ipsis inimici certatim se crebro subiiciunt; ingenti fragore confundunt; exsertisque mucronibus sordidis, velut testudine quadam resistunt; vincuntque facilius charitate, quod sigillatim nuda vix possunt superare virtute. (0274B) Elementa quoque ipsa, fratres, satis diversa satisque repugnantia olim deprehendisset interitus, nisi ea invicem mutuis aequalibusque temperantiae dotata muneribus, perennis connubii fideli propagine benigna charitas illigasset. Nihil est prorsus, quod sine hac gratum, sine hac pacificum, sine hac fidele, sine hac securum, sine hac gloriosum, sine hac Deo iunctum, sine hac possit esse perfectum. Denique cum Dominus interrogaretur, quod esset summum legis sacrae praeceptum, sic ait dicens: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, ex tota anima tua, et ex tota virtute tua. Et secundum simile huic: Diliges proximum tuum, tamquam teipsum. (0274C) In his duobus praeceptis pendet omnis lex, et prophetae (Matth. XXII, 37, 39, 40) . Unde manifestum est, dilectionem virtutum omnium divinarum esse substantiam naturalemque magistram: quoniam ex lege discitur, sed in mentibus nascitur: lex enim pendet ex charitate, non charitas pendet ex lege, sacra Scriptura dicente: Iusto lex posita non est, sed peccatori (I Tim. I, 9) . Peccator autem ille est, qui charitatem non habet Dei: ac per hoc operanti iram recte subiacet legi. (0275A) Atqui forte aliquis dicat, lex spernenda est, quia iusto necessaria non est, peccatori vero molesta est. Absit, fratres: imo potius veneranda est, quia veritatis speculum, quia rigida quaedam dilectionis est forma: quidquid enim a iusto didicit, id facere iniustum quoque compellit: bifarie inclyta, unum glorificando, alium corrigendo.

VI. Constat ergo omne Christianitatis magis in charitate, quam in spe, vel fide esse depositum: sicut evidens testatur exemplum, Iudas Iscariotes traditor Domini, et spem et fidem perdidit: quia charitas in ipso non mansit: nam et haereses et schismata sic disseminantur, cum inflata fides ac spes, dilectionis a fundamento velluntur. (0275B) Quid autem sine charitate sint non tantum istae, sed et aliae quoque virtutes, indice Paulo cognoscite: Et si habuero, inquit, omnem fidem ita ut montes transferam, charitatem non habeam nihil sum. Et si in cibos pauperum distribuero omnia mea, et si tradidero corpus meum, ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil proficio (I Cor. I, 2, 3) . Charitas enim, fratres, omnia diligit, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Charitas numquam excidit (Ibid., 7 et 8) . Igitur non immerito Dominus Deus proximi dilectionem commendat: quoniam solam praesumit servare posse, quod praecipit.

VII. Primum est itaque dilectionis officium, Deo refundere, quod nati sumus: solique debere, quod vivimus; nihilque prorsus cordis nostri in penetralibus retinere, quod alieno iure servemus. (0275C) At cum ab eodem huius devotionis invitatione inhabitari, seu nos in ipso habitare coeperimus, sicut Ioannes dicit; Deus charitas est; qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in illo manet (I Ioan. IV, 16) ; tunc demum, fratres, charitatem per semetipsum ei condigne reddemus, quia facta commutatione, quod eius est, fit pro partibus nostris. Sequens est, ut etiam proximos eo affectu, quo nos ipsos diligimus, diligamus: maxime cum cognationis ipsa hoc exigant iura: clamat enim propheta: Deus unus creavit vos. Nonne pater unus est omnium vestrum (Mal. II, 10) ? Quisquis igitur nobilitatis suae conscientiam retinet, diligit fratrem: nec aliquid audire exspectat ex lege, ne admonitione, pietati aliquid derogetur: tantumque se in ipso amat, ut oderit se sine ipso. (0276B) Accedit ad cumulum, quod ideo Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam fecit, ut contemplatione imaginis pateremur reverentiam veritatis; in eaque res conditione dimissa est, ut si quid mali, vel boni cuiquam fecerimus, Deo fecisse videamur; propter quod non immerito Ioannes peculiaris arcanorum Domini consultor constanter edicit: Si quis dixerit, quoniam diligo Deum, et fratrem suum odit, mendax est: qui enim non diligit fratrem suum, quem videt, Deum, quem non videt, non potest diligere (I Ioan. IV, 20) . Decertemus igitur, fratres, inter nos mutui amoris aemulatione gloriosa; imaginemque Dei dignissime venerando, declaremus quid ipsi veritati debeamus, scientes, quoniam si quis imaginem laeserit, in exitium suae animae incitat veritatem. Nec est dicto longe probatio. Si inclyti cuiusquam Regis (hominis tamen) vultus, quivis ulla violaverit ratione; nonne continuo velut sacrilegii commissi capitales poenas luit? quanto magis in Dei causa fortius praecavendum est, quem solum veretur, quidquid in virtutibus naturae a Regibus ipsis quoque metuitur? (0276C)

VIII. Sed necessario unicuique sinceri amoris est noscenda proprietas, ne sub sono nominis committatur regula veritatis; est enim et alius amor. sane saluti nostrae contrarius cui recte hominis forma tribuitur, quia temporalis ac fragilis esse cognoscitur. Ideo lineamento puerili depingitur, quia eius lasciva lubricitas nec annis senilibus temperatur. Ideo nudus, quia voluntas eius est turpitudo. Ideo pennatus, quia in quaecumque conceperit, velociter ruit. Ideo telis facibusque constructus, quia illicitis ardoribus semper iunctus est gladius. Ideo autem caecus, quia cum exarserit, non aetatem considerat, non formam, non sexum, non gradum, non sacrosanctum illum saltem sanae pietatis affectum. Hic facibus suis Evae pectus incendit. Hic Adam suis telis occidit. (0277B) Hic Susannam conatus est duorum seniorum aut prodigiosis ignibus subiicere, aut parricidali gladio iugulare. Hic Ioseph mulieri flagitat esse violentum; quem etiam, dum denudat, esse non invenit impudicum. Hic synagogam expugnavit, cum sua illi arma concedit. Hic ubique turbulentus, ubique fertur insanus. Promittit, fallit, dat, tollit: nunc tristis, nunc hilaris, nunc humilis, nunc elatus, nunc ebrius, nunc ieiunus, nunc accusator, nunc reus. Iocatur, ludit, pallet, tabet, suspirat, celat, obsequitur: aut tentat, aut decipit, peiusque blanditur, quam furit. Occasionem ullam prorsus nocendi non praeterit. Vultis scire, quod malum sit? in ipso fructu suo etiam ipse se odit. (0277C) Venenis eius quotidie totus exaestuat mundus: pestiferisque voluptatibus ita corrupta sunt omnia, ut quidquid in eo geritur, non debere diligi a nobis sacris vocibus dum iubetur, recte sapientibus exsecrabilis esse videatur, Ioanne dicente: Nolite diligere mundum, neque ea, quae in mundo sunt. (0278A) Si quis dilexerit mundum, non est charitas patris in illo: quoniam omne, quod in mundo est, concupiscentia est carnis et concupiscentia oculorum et ambitio saeculi: quae non est a patre, sed ex concupiscentia mundi (I Ioan. II, 15, 16) : per hanc enim diabolus cum diverse hominum mentes capit ac decipit, sic cupido vocitari a luxuriosis suis, sibi cultoribus, coepit.

IX. Nunc ergo videamus, unde vera charitas veniat, ubinam consistat, cui vel maxime debeatur. (0278B) Utique illi, qui hominem fecit; qui ei munus perpetuae charitatis similitudinem suam tradidit; qui orbem terrae donavit: qui omnia elementa mundi cum animantibus suis eius potestati subiecit; qui ei annos, tempora menses, noctes, dies, clarissimosque duos regalium orbium currus munerifero semper vicissitudinis delectamento servire praecepit; qui eum supradicti amoris male dulcibus venenis occisum, infernaeque sedi submersum, maiestatis suae sacramento vivificatum, insuper regni coelestis participatione ditavit. O charitas, quam pia et quam opulenta! o quam potens! nihil habet, qui te non habet. Tu Deum in hominem demutare valuisti. Tu eum breviatum, paulisper ab maiestatis suae immensitate peregrinari fecisti. Tu virginali carceri novem mensibus religasti. Tu Evam in Mariam redintegrasti. Tu Adam in Christo renovasti. Tu sacram crucem in salutem perdito iam mundo providisti. Tu mortem Deum mori docendo vacuasti. Tuum est, quod cum occiditur ab hominibus Deus omnipotentis Dei filius, nullus irascitur de duobus. (0278C) Tu populi coelestis animam tenes, cum ornas pacem, fidem custodis, amplecteris innocentiam, veritatem colis, patientiam diligis, spem repraesentas. Tu diversos homines moribus, aetatibus, ditione, ex una natura unum spiritum, unum efficis corpus. (0279A) Tu martyres gloriosos a confessione Christiani nominis nullis tormentis, nulla novitate mortis, nullis praemiis, nullis amicitiis, nullis affectibus, omni sane tortore pietatis mordacitate peioribus, separari permittis. Tu, ut nudum vestias, nuda esse contenta es. Tibi fames saginatio est. Si panem tuum inops esuriens manducaverit, tuus census est, totum in misericordiam habere, quod habes. Tu sola rogari non nosti. Tu oppressos vel cum dispendio tui incunctanter eripis in qualibet angustia constitutos Tu caecorum oculus. Tu pes claudorum. Tu scutum fidelissimum viduarum. Tu melior pupillorum, plus quam uterque, parens. Tibi oculos nunquam sicces esse aut misericordia permittit, aut gaudium. Tu tuos ita diligis inimicos, ut inter eos charosque tibi quid distet, nemodiscernat. (0279B) Tu, inquam, coelestia humanis, humana coelestibus iungis arcana. Tu divina custodis. Tu in Patre imperas. Tu tibi in Filio obtemperas. Tu in Spiritu sancto exsultas. (0280A) Tu cum in tribus una sis, nullo pacto divideris; nulla humanae curiositatis calumnia commoveris. A Paterno fonte in Filio tota refunderis; et tamen tota ubi refunderis, nec recedis. Recte Deus diceris: quia Trinitatis potentiam sola convertis.