Jump to content

Tractatus (Zeno Veronensis)/1-12

Checked
E Wikisource
XII. De Spiritu et Corpore.
saeculo IV

 1-11 1-13 


(PL 11 0337B) TRACTATUS XII. De Spiritu et Corpore.

(0338B) I. Si quis studio vel noscendae, vel impugnandae sacrae legis naturae nativitatis Moysi librum lectitando saepius replicaverit; fortassis, ut sunt ingenia, quotidie quae videmus, versutis contentionibus laeta, de Apostoli dicto calumniosam nobis inferat quaestionem, qui ait: Primus homo e limo terrae, secundus e coelo (I Cor., XV, 47) : dubium cum non sit, unum hominem tantum e limo terrae a Deo fictum, eique eius ex latere mulierem coniugale solamen excussam (Gen. II) , a quibus omne genus manavit humanum; coelestem vero (in Genes.) ibidem nec memoratum, nec factum posse doceri, nec natum. Huc accedit etiam ipsa praepostera memoratio: quoniam res est disconveniens et absurda, ut secundus sit immortalis, et qui mortalis est, primus: cum immortalitas in se ordinem temporis non recipiat, mortalitas capiat: vel si coelestis est primus, quid opus erat, ut fieret quoque terrenus? Simile dictum Evangelicum illud consentanea potest argumentatione pulsari; scriptum est enim: Nemo adscendit in coelum, nisi qui de coelo descendit, filius hominis, qui erat in coelo (Ioan. III, 13) . Quomodo filius hominis, vel cuius hominis nasci posset in coelo, ut de coelo descenderet, cum humanitatis a coelo et possessio longe dimota sit, et natura? Age excita sensum, lector, invenies veritatem. (0339B) Qui erat in coelo, de coelo descendit: qui descendit, ipse est, et qui ascendit in coelum filius hominis, qui erat in coelo (Ephes., IV, 9, 10) , filius hominis vocabulo, non natura: non enim bis carnem induit Dominus: sed sic oportuit praedicari, quia primo ante quam esset, quod se fieri voluisset, tam figura, quam oraculis frequentibus publicavit. Igitur Dei filius ad ineffabilem originem pertinet, hominis ad sacramentum; cuius sacramenti arcanum evidenti ratione, quasi quadam clavi, aperire conabor: ut et providentiam Dei, et vim consociationis carnis et animae, et hominis summum bonum ubinam sit constitutum, quivis facillime possit agnoscere. (0340A)

II. Posteaquam Deus, fratres, hunc mundum, quasi quamdam futuri humani generis domum, multipliciter aptatum distinctumque elementis, opibus, animantibus, alimoniis, utilitatibusque diversis, magnis et plurimis, habitatori ulla ne querela subesset, solertia mira perfecit; tunc ad imaginem et similitudinem suam (Gen., I, 2) fecit sibi ipse simulacrum sensibile atque intelligens: sumpto quippe limo terrae hominem figuravit, eique animam qua spiramus, infudit e proprio fonte spiritus sui: cui ab humo homo nomen imposuit: credo, sicut res ipsa docet, ut contemplatione opificis ac materiae, semper suum et vereretur et veneraretur artificem. Post haec subiecit ei omnia bona mundi (Gen. II) : et quia erat iam sapientia conditus, sensibus stipatus eligendi mortem vitamve, praecepti eruditione commonitus, eum propriae voluntati commisit. At lividus ille criminator, qui, quod sensim serpat, serpentis nomen accepit, detestabili accensus invidia, eum, quia per se non valebat, aliena forma blanditus, per mulierem transgressionem praecepti Dei persuadendo miserabiliter iugulavit: et exinde haereditaria conditione confectum, uniformiter interibat omne genus humanum. Nec fuit ullus ulliusque solatii locus: nam hominem vivum, ut adhuc usque, consumebat labor, gemitus, impietas, dolor, aegritudo, miseria: mortui quippe corpus figuramque illam florentissimam edax in aeternum terra delebat: animam quoque ferabilibus tenebris relegatam perpetui carceris poena perpetua implacabilis affligebat infernus. (0341A) Non superi, non inferi parcebant simulacro Dei: etenim mortis imperium sibimet vindicaverat totum.

III. Haec cum diu sic haberentur, solertissimus ille artifex rerum Filius Dei, cuius sapientia non habet finem, nec fortitudo mensuram, amore imaginis suae de coelo descendit: uteri virginalis illustrat hospitium: ibidemque in homine includit Deum. Utitur et figura et conditione mortali. Iustitiam docet immortalitatis esse comparatricem: factis praecepta consummat. Postremo suscepit mortem, ut, ea devicta, resurgens homini per hominem, quem gerebat, et spem vincendae mortis adferret, et eum ad praemia immortalitatis admitteret. (0341B) Sic factum est, ut quomodo per unius damnationem in omnes homines damnatio, sic per unius iustificationem in omnes homines iustificatio aeternae decurreret, vitae (Rom., V, 18) . Videtisne iam manifeste in homine suscipiendo fuisse providentiam, in passione sacramentum, in resurrectione summum bonum?

IV. Hic nunc primum omnium scire debemus, hominis fabricam ex duobus diversis ac repugnantibus comparatam, discordique concordia esse connexam, animamque lineamentis corporis circumseptam. (0342A) Unde duae quoque vitae a Deo attributae sunt nobis: una, qua nescientes communi cum pecudibus lege fundimur a natura ; quae est corporalis ac per hoc etiam brevis; alia vero animi, quam nos nobis ipsi hac in vita per fidem sacri fontis vivo de gurgite comparamus, nobilis et aeterna: quia animus, qui vicerit mundum agnoscendo ac servando religionem veram veramque iustitiam, immortalitatis necesse est pro laboris sui munere immortali beatitudine perfruatur. (0342B) Inde est, quod intra hominem clandestinum fremit momentis omnibus bellum, cum unaquaeque pars nititur alteram subiugare, Apostolo sic dicente: Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, haec duo invicem adversantur sibi (Gal., V, 17) .

V. Hinc caro tota deliciis fluens, variis temporum redimita muneribus, opes multimodas ac profundas promittit, ostentat, obiicit, donat, speciem proponit suam: faciemque, in quas illi libuerit figuras, speculo conciliante semper incertam, quotidie peregrinis coloribus mutat: gulae labore culta, lavacro nitida, unguentis oblita, vestitu varia, monilibus tota distincta, conviviorum celebritate iucunda, vino madida, gemmis seu floribus redimita, oculorum iocorumque festivitate lasciva, avaritia caeca, libidine percita, delicate tumentis ac reflabilis thori plumeo sepulchro superba: iactat se ludibunda per nemora, fontes, prata, Baias, civitates ac rura: universis voluptatibus septa, in cupidinem sui utrumque sexum, omnes animas, omnes aetates isto carmine invitans: Exiguum et cum taedio est tempus vitae nostrae: et non est refrigerium in fine hominis: et non est qui agnitus sit reversus ab inferis: quia ex nihilo nati sumus, et post hoc erimus, tamquam qui non fuerimus: et non est reversio finis nostrae: quoniam consignata est, et nemo revertitur (Sapient., II, 1 et seq.) . Et infra: Venite ergo, fruamur bonis, quae sunt: et utamur creatura, tamquam in iuventute celeriter: vino pretioso et unguentis nos impleamus: et non praetereat nos flos temporis. Coronemus nos rosis ante quam marcescant. Nullum pratum sit, quod non transeat luxuria nostra. (0343B) Ubique relinquamus signa laetitiae: quoniam haec est pars nostra, et haec sors (v. 6 et seq.) .

VI. Illinc spiritus, quasi quidam dux peritissimus, horum omnium praedicit fugam, in armis expeditissime standum, vigilandum diligenter, undique castra munienda, defensanda regalia fortiter ac tenaciter signa; aestus, frigus, famem, sitim, universaque discrimina aequanimiter perferenda: mundum abdicatione calcandum, mortemque ipsam, perennis cui beatitudo succedat, praemium victoriae magis esse, quam mortem. Luculenta oratione per Ioannem hactenus concionatur: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. Si quis dilexerit mundum, non est charitas patris in illo: quoniam omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, concupiscentia oculorum et ambitio saeculi quae non est a patre, sed ex concupiscentia saeculi: et mundus transibit, et concupiscentia eius. Qui autem fecerit voluntatem Dei, manet in aeternum, quomodo et Deus manet in aeternum (I Ioan. II, v. 15 et seq.) .

VII. Sed dicit aliquis, si ita est, cur in se ipse potissimum superatur? Primo quia genus humanum magis voluptati quam virtuti consentit: denique quia delicias plus diligit quam laborem. (0343C) Huc accedit, quia bona carnis invenit, non requirit: mavultque potiori vel parvis praesentibus bonis, quam bonis ingentibus tardis. At vero spiritus bona non tantum sunt invisibilia, tarda et abscondita, sed etiam nimis in arduo constituta, ut ad ea, nisi cum summa difficultate, laboribus ac periculis magnis non possit ab aliquo perveniri. Adde quod illa in solo genitali versatur: ille peregrinus est. Illa sine contemplatione meritorum quibuslibet passim sua munera infulcit, maxime indignis, ut ad se colligat turbas: ille numquam remunerat quemquam, nisi primo quis victor mortis iura praetereat. Quae res efficit, ut sive metu, sive incredulitate praeponantur praesentia futuris, mala bonis, fragilia solidis, falsa veris, terrena coelestibus, temporalia sempiternis. (0344A)

VIII. O caeca mens hominum! quid praesentium carnalium rerum fugaci illuderis blandimento? quid deteriori meliorem subiacere compellis? scriptum quippe cum noveris: Omnis caro fenum, et gloria eius, sicut flos feni (Is. XL, 6) ; cuius si curam geris, pecuinam te esse cognoscis. An eius virtutem diligis? frangit ac subigit illam quivis dolor. An pulchritudinem? levis et commutabilis res est, et quae una febri, vel qualibet facillime deleatur iniuria. Ecce procuratores vel gubernatores eius oculi, aliquo ictu exstincti subsidunt. Nonne cadaver est vivum? Ecce tabidus pulmo pinguibus sputamentis exesus detestabili macie omnia gestatoris sui ossa denudat. Nonne horrebit etiam sibi quodammodo illa excarnata umbra tractabilis? (0344B) Longum est ire per singula. Ecce peremptorius aliquis morbus totam machinam lecto prosternit. Ecce tempestas undique mortis incumbit. Nonne statim illa, quae erat domina voluptatum, fit praeda morborum? Postremo iacentes reliquias mors vindicat sibi, insuper ei poenas gehenuae paritura. Tunc carnalis mimus ille finitur, exanguique nihil iam suffragantia tota illa ornamenta medentur, nisi quod a false plangentibus adhuc viventi rapiuntur. (0344C)

IX. Unde, fratres, sicut veri Christiani, quasi hospites et peregrini abstinete vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam (I Petri II, 11) : nec vestrum frangat affectum, quod eius secretum figuramque nescitis; quam si propterea contemnitis, quia non videtis, Deum quoque, qui est invisibilis, contemnere similiter poteritis; qui enim non diligit eius similitudinem, sequitur ut oderit veritatem. Inde est, quod stulti praeponunt corpus animae, idolum Deo. Sed nos, qui Adam abiecimus, Christum induimus (Ephes. IV, 22) ; nos qui, quae vis, qui exitus, quae merces carnis sit, quaeve animae, Deo magistro, didicimus (Gal. III, 27) ; qui non ignoramus victoria carnis ambas exstingui, animae victoria utramque servari; meliora sequamur, saltem vel eo studio, quo sequimur mala. (0345A) Nulla ulli competit excusatio, maxime cum res nostrae commissa sit voluntati, Propheta dicente: Ante hominem bonum et nequam, mors et vita, quod elegerit, hoc dabitur ei (Eccl. XV, 18) . Unde dubium non est, voluntatem nostram, cui se iunxerit parti, praebere victoriam; eiusque in resurrectione aut praemio perfrui perenni, aut consimili poena puniri.