Jump to content

Tractatus (Zeno Veronensis)/1-13

Checked
E Wikisource
XIII. De circumcisione.
saeculo IV

 1-12 1-14 

. Diligentissime, fratres carissimi, circumcisionis, cuius non tantum in praesenti lectione, sed et aliquot in locis fecit Paulus beatissimus mentionem, ratio videtur esse reddenda, ut et Christianus veritatem, et Iudaeus suum cognoscat errorem. Solet enim magnis cum vociferationibus saepe iactare, hanc esse gentis suae nobilitatem, hanc coelestis sacramenti virtutem, hanc aeternae vitae legitimam genetricem, hanc perpetuam futuri regni consortem, sine qua nemo possit omnino ad Dei notitiam pervenire. (0345B) Unde primo omnium definiendum puto, quid sit circumcisio, ut tunc demum, qualis sit, iure possit agnosci. Circumcisio est, fratres, in damnum rotundi vulneris ferro circulata cicatrix. (0346A) Quam si Iudaeus aestimat gloriam; ut de caeteris taceam, maior est eius, qui in honorem deae suae (sane anus turpis atque amatricis) non parvam cutem eiusdem membri, sed ipsum membrum radicitus abscissum mysteriis turpioribus immolavit; illa videlicet ratione, quia Iudaeus post sacramentum per hanc partem peccare potest, ille autem deinceps per hanc partem peccare iam non potest.

II. Consequens est, ut profiteatur, utrum hanc carnalem an spiritalem esse defendat. Si spiritalem, cur de carne gloriatur? si carnalem, animae prodesse non poterit, quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt (I Cor. XV, 50) . Accedit quod circumcisio adversus sabbatum pugnat, quod violandum ullo opere in toto non esse praeconat. Etenim plerumque contingit, ut ei nascatur sabbatis filius, quem octavo die, id est veniente sabbato, si non-secundum legem circumcidat, de populo suo infantis anima peritura est. (0346B) Hic, fratres carissimi, eligat, utrum velit, circumcidat an differat. (0347A) Si circumcidit, sabbatum corrumpit, si non circumcidit, cum innocentis animae interitu praestitutae circumcisionis iura vacuavit, quia solus octavus dies a Deo circumcisionis privilegium, non septimus, non nonus accepit, ac per hoc necesse est, ut utrumque inane sit, si infirmari potest alterum de duobus.

III. Quid, quod Abel iustus est sine hoc vulnere inventus (Gen. IV) ? Quid, quod Henoch a Deo integer legitur esse translatus (Ibid. V) ? Quid, quod Noe incircumcisus, saeviente diluvio, divina providentia humano generi haeres et pater est constitutus (Ibid. VI, VII, VIII) ? Quid, quod Melchisedech summus ille sacerdos Deo acceptissimus huius fuit cicatricis ignarus (Ibid. XIV) ? Quid, quod cum praeputio Ninivitarum populus Dei indulgentia est liberatus (Ion. III) ? Quos utique omnes circumcidi praecepisset, si carnis circumcisionem eorumdem saluti, quos amabat, necessariam praevideret. Certe Adam ipsum sic ante fecisset. (0347B)

IV. At fortasse quispiam dicat: peccator ergo fuit Abraham, ut circumcideretur; an iustus, et circumcidi non debuit? Abraham, fratres, et vir iustus fuit, et tamen necessario circumcisus. Quid enim Scriptura dicit? (0348A) Abraham credidit Deo, et deputatum est illi ad iustitiam (Rom. IV, 3) . Numquidnam dixit, Abraham circumcisus est, et deputatum est illi ad iustitiam? Cum igitur Abraham integer, sicut Henoch et caeteri, sit iustificatus, et postea circumcisus; manifestum est circumcisionem non Abrahae fuisse necessariam, sed in designationem iudaici populi, qui carnalis futurus fuerat, procuratam. Denique nihil illi contulit; quia Deo ante, non postea quam circumcisus est, placuit: praemiumque non circumcisionis, sed in acrobustia meritae repromissionis accepit. Unde manifestum est Abraham gemini populi typum in semetipso portasse, ut circumcisionis nota exprimeret Iudaeum, credulitatis iustitia Christianum.

V. Adde, quod circumcisio ista non tam salutem non pollicetur, quam locum caputque criminis monstrat. (0348B) Adam etenim cum illicitum pomum hoc membro decerpsit, sic in genus humanum ius mortis induxit. Necessario ergo luxurioso populo Deus hoc signum dedit: ut, locum matricalis culpae cum denotat, etiam alia crimina fugienda cognoscat. Ore tuo te, inquit, Christiane, vicisti. (0349A) Inde est, quod et ego aeternam vitam me possidere contendo, quia specialiter curam mortis mihi a Deo praestitam recognosco. Recte Iudaeus hoc diceret, fratres, si ista cura sexui utrique prodesse potuisset. Cum enim gravior caussa supersit: periturum se nisi veritatem requirat, agnoscit: si enim Adam curat; certe in qua delicti omnis est summa, isto remedio curare non potest Evam. Quid, quod nec ipsi viro aliquid eam prodesse perspicio? (0349B) quia huius circumscriptio characteris potestati subiacet cordis, quod nisi verae circumcisionis spiritali fuerit sacramento purgatum, in aeternum homo, de quo agitur, periturus est: caro enim damnum pati potest, animo autem imperare non potest: ipse enim regalis potestatis imperio subiectum sibi corpus servilibus officiis suae compellit implere desideria voluntatis; qui si fuerit vitiosus, quot habet unusquisque membra, poterit perpetrare tot crimina.

VI. Denique hoc genere Iudaeos Scriptura denotat ab auribus incipiens: Clamavi, inquit, ad eos, et non audiverunt, clamabunt ad me, et non erit, qui exaudiat eos. Similiter et de manibus dicit: Manus enim vestrae inquinatae sunt sanguine, et digiti vestri in peccatis. (0349C) Labia autem vestra locuta sunt facinus, et lingua vestra iniustitiam meditatur (Is. LIX, 3) . Et iterum de caeteris membris: Sepulcrum patens est gultur eorum, linguis suis dolose egerunt, venenum aspidum sub labiis eorum, quorum os maledicto et amaritudine plenum est, veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem: contritio et miseria in viis eorum, et iter pacis non cognoverunt, non est timor Dei ante oculos eorum (Ps. XIII, 23 et seq.) . Et de ipsa circumcisione in symbolis inquit: Interrogabant, et in virgis suis annuntiabant, spiritu meretricio seducti sunt, et fornicati sunt a Deo suo (Os. IV, 12) . Agnosce igitur, Iudaee, vel sero erroris tui miserum delendumque discrimen, et dic nobis, utrum circumcisionem observes, an legem. Si circumcisionem, non est tibi lex necessaria, quia iustus Abraham, qui ex fide vixit, Deum credulitate, non lege promeruit. Si legem, contemne tuam istam circumcisionem, quam evacuatam videmus a lege, sic Ieremia dicente: Haec dicit Dominus viris Iuda et omnibus qui habitant in Ierusalem. Renovate inter vos novitatem, et ne seminaveritis in spinis. (0350B) Circumcidite praeputium cordis vestri, ne exeat sicut ignis ira mea, et exurat, et non sit qui exstingunt (Ier. IV, 3, 4) . Videtis ergo, fratres, quod huiusmodi circumcisis Deus non tantum salutem non pollicetur, sed etiam, nisi legitime corde circumcidantur, ignis inexstinguibilis supplicium comminatur. Sed et Moyses ipse, cuius asserunt se saepe discipulos, eodem spiritu ad Israel loquitur dicens: Novissimis diebus circumcidet Deus cor tuum et cor seminis tui ad Dominum Deum tuum amandum (Deut. XXX, 6) .

VII. Hinc nunc vobis iterum dicam. Pharisaee, responde, ubi cor habeas constitutum. Si in regione pectoris; quid deformi vulnere inferna metiris? Si, quod quidem recte aestimas, in infernis; procul dubio omnes sacrilegos antecedis, qui Moysis reprobans dictum, per hanc iniuriosam corporis stipem Deo placere te posse praesumis. (0350C) Iam completa est, inquit, in me per Iesum Nave, Domino iubente, secunda, quam Moyses annuntiaverat, circumcisio: scriptum est enim: Et dixit Deus ad Iesum: Fac tibi cultellos petrinos nimis acutos: et adside, circumcideque secundo filios Israel (Ios. V, 2) . Videamus nunc ergo, fratres carissimi, secunda illa circumcisio ab Iesu Nave, quo genere celebrata sit petrinis illis cultris: cor an praeputium circumciderit. Etenim si secundum ipsos nos quoque carnaliter sentiamus, ambo prophetae tenebuntur in crimine, ut aut Moyses fallax sit, si circumcisio circumciditur rursum, ut hoc idem faciat, aut ut, quod non habeat, perdat; aut certe Iesus Nave parricida sit, si cultris corda hominum desecat. (0351B)

VIII. Sed absit, fratres, ut spiritales viros ullo tangamus errore, maxime cum prophetia ad sui dicti iam pervenerit veritatem: Iesus enim Nave Christi imaginem praeferebat, qui verus omnium salvator esse cognoscitur et factis et nomine: hic enim, quia ipse dictus est etiam petra (I Cor. X, 4) , recte cultellos petrinos fecit (unde non sine ratione et Simoni, super quem aedificavit Ecclesiam, Petrus nomen imposuit (Marc. III, 16) id est sua doctrina formatos, et Spiritus sancti lima acuminatos constituit viros apostolos omnesque discipulos: quorum salutaria monita canentibus linguis, quasi quibusdam spiritalibus cultris credentium populorum, secundum Moysis dictum (Deut. XXX, 6) , non in damnum hominis praeputium carnis, sed in augmentum hominis praeputium facinorosi cordis incidit.

IX. At fortasse adhuc quispiam dicat cur ipse quoque signaculum carnis accepit, si ei necessarium non fuit? Huius propositionis quae sit ratio, fratres, accipite. (0351C) Igitur qui venerat hominem vivificare, per hominem necesse habuit, ne phantasma putaretur, edicta legis universa complere: non enim aut finis legis, aut verus Christus esse potuisset, si quid praetermitteret, quod ab alio saluti hominum praestari potuisset. Eo accedit, quod secundum carnem David filius futurus esse canebatur; qui nisi paterno generis signaculo responderet; neque David filius esset, neque nisi in filium David Christus venire potuisset, qui ideo circumcisus est, quia Iudaeis erat promissus, ideo cum praeputio natus, quia in aeternum incircumcisis gentibus fuerat profuturus.

X. Diximus de prima circumcisione carnali; quae Iudaeorum est: nunc breviter de secunda spiritali, quae nostra est, edicamus, quae tantum potestatis gerit, ut a femina coeperit, quod priori impossibile fuit. Denique a muliere, quae prior peccaverat, circumcisionis incipit cura. (0352B) Et quia suasione per aurem irrepens diabolus, Evam vulnerans interemerat; per aurem intrans Christus in Mariam, universa cordis desecat vitia: vulnusque mulieris, dum de virgine nascitur, curat. Signum salutis accipite. Corruptelam integritas, partum est secuta virginitas. Adam similiter dominica circumciditur cruce, et quia per mulierem, quae sola lignum lethale contigerat, exceperat uterque sexus interitum; e diverso per virum ligno suspensum vivificatum est omne genus humanum. Ac ne non ex integro principium suo statui redditum videretur, prior vir consummatur in cruce: atque eo feliciter soporato, similiter de eius latere ictu lanceae non costa divellitur, sed per aquam et sanguinem, quod est baptismum atque martyrium, spiritale corpus spiritalis feminae effunditur, ut legitime Adam per Christum, Eva per Ecclesiam renovaretur. (0352C)

XI. Hoc nos, fratres, sacramento tam viri, quam foeminae circumcidimur: hoc Spiritus Sancti non signaculo, sed signo censemur. (0353A) Hac circumcisione non aliquid perdimus, sed crescere nos augmentis coelestibus invenimus: non sanguinem sterili solemnitate dimittimus, sed pudoris sanguinem retinemus, quem ambitiose plerumque effundimus, cum in persecutione pro nomine Domini diabolum moriendo vastamus. Postremo abscindimus, quod habuisse non deberemus, quod ab inimico hominibus superadditum recognoscimus, Domino sic dicente: Simile est regnum coelorum homini qui seminavit in suo agro bonum semen: dormientibus autem hominibus, venit inimicus eius, et superseminavit zizania in triticum (Matth., XIII, 24 et 25) . Quae necessario radicitus circumcisione divellimus, ut diri seminis contagione purgati, integri in ubertate paterni seminis maneamus. (0353B) Haec, inquam, non die, non nocte, non hora, non sexu, non aetate, non conditione, non loco, non genere tribuenda homini salute depellitur, sed gloriosa semper in omnibus invenitur. Denique prior circumcisio desecat carnem, secunda animi desecat vitia: illa ferro, haec spiritu; illa portionem, haec hominem totum; illa masculum solum, haec utrumque sexum; illa praeputium parvae cutis, haec praeputium totius concupiscentiae saecularis. Illa octavo deservit diei, huic deserviunt tempora, dies, horae universaque momenta. (0354A) Illa ante octavum, vel post octavum diem nec ipsi morienti puero subvenit; haec a cunis ipsis infantiae usque ad supremos exitus cuiusvis aetatis utrique generi salutare munus impertit. Illa sanguine gaudet, haec gratia; illa imagine, haec veritate; illa damno, haec lucro; illa agit captiva sub lege, haec omnibus praestat in Christo bonae fidei libertatem. Igitur vos, qui circumcisi estis circumcisione non manu facta in spoliationem carnis, sed circumcisione Domini nostri Iesu Christi, elaborate, ne vestra integritas mutiletur; ne ingruentium peccatorum rursum sicut Adae et Evae spiritale praeputium male repetita nuditas condemnetur; ne novus homo quidquam Iudaei habere videatur, aut Gentis. Ambo enim illi carnales sunt, ambo sine fructu. (0354B) Unde dubium non est, neque praeputium aliquid esse, neque circumcisionem, sed solam observationem voluntatis Dei esse fideliter viventibus necessariam.