Tractatus (Zeno Veronensis)/1-3

E Wikisource
III. De Iustitia.
saeculo IV

 1-2 1-4 

(PL 11 0280A) TRACTATUS III. De Iustitia.

I. Fortassis de circumstantibus doctis quispiam in cachinnos erumpat, quod homo imperitissimus et elinguis, aliquid audeam de iustitia disputare, de cuius proprietate excellentes ingenio et doctrina viri nihil certi libris ingentibus prodiderunt. (0280B) Sed ego non curem, de me quemadmodum quis iocetur: non enim in Ecclesia Dei fucatus quaeritur sermo, et non veritas pura; a qua longe omnes illi non immerito aberraverunt, qui iustitiam Dei manere in eloquentiae viribus aestimabant. (0281A) Denique cum eam comprehendere non possent (neque enim poterant sine magisterio divinae sapientiae, cuius notitiam non habebant,) duas asseruere iustitias, unam civilem, alteram naturalem: quarum fecit apertissime, cum ad Romanos loqueretur Apostolus, mentionem dicens: Nam iustitiam Dei ignorantes, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non obedierunt. (Rom. X, 3.) Sed cum de futuro nihil opinantes, praesentis tantum vitae commoda inspiciunt, falsamque adversus veram pro vera defendunt; sic utramque mediis e manibus, oculis patentibus, perdiderunt: Dei, cum stultam putant, quod elaboret dispendio suae, non dicam facultatis, sed etiam, si opus sit, et salutis, alii magis prodesse, quam sibi: suam, quia quamvis sit sapientiae nomine falso vestita, tamen suis commodis consulendo, quod sine alienis incommodis omnino non potest procurari, a quovis vere stultissimo negari non possit iniusta. (0283A)

II. Caeterum si scire potuissent veram iustitiam, cuius est immortalitas merces, propterea simulatae stultitiae velamine adopertam, ut res magna magnis virtutibus magnisque laboribus quaereretur; incunctanter optarent stulti iudicare se iusti, quam sapientes iniusti: maxime cum iam sit eorum fraus omnis in medio, non enim rem valuerunt transferre, sed nomina, iustitiam stultitiae, iniustitiam sapientiae vocabulis infamantes: quae si ad sua corrigas propriisque sedibus reddas, invenies iniustitiae magis stultitiam, iustitiae sapientiam convenire; quod etiam sacrae legis testimoniis probare non desinam, cuius ista sunt verba: Nam quia sapientiam Dei non cognovit saeculum per sapientiam, Deus optimum existimavit per stultitiam praedicationis salvos facere credentes (I Cor. I, 21) . Et iterum manifestius: Si quis inter vos videtur sapiens esse in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit prudens: nam huius mundi sapientia stultitia est apud Deum (I Cor. III, 18, 19) . Ob quam causam idem Deus per prophetam hactenus protestatur: Non glorietur sapiens in sua sapientia, neque glorietur fortis in fortitudine sua, neque dives in divitiis suis, sed in hoc glorietur, qui gloriatur, intelligere et scire, quia ego sum Dominus, qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam super terram (Ierem. IX, 23, 24) . O quam paucissimis verbis omne hoc mundi enixe quod geritur negotium, peroravit! his enim tribus rebus, quae fundamenta sunt omnium vitiorum, violentis quasi quibusdam tempestatibus naufragatum momentis universis in interitionem cogitur omne genus humanum. (0283C) Namque sapientia densis exaestuans argumentis, suasorio ac delectabili luculentae orationis compta mendacio, armata vocis tuba et gladio linguae, omnes actus ad se trahit, congregat turbas, concionatur; lites sic descernit, ut seminet, pravos ac lubricos colligit mores; legibus suis suas leges impugnat: ius iure distringit. (0284A) Quis non videat numquam recti aliquid illam facere vel fecisse, quod fecerit? Vultis scire, quam iusta sit? miseram se putat, nisi everterit veritatem. Caeterum fortitudo, quae hominibus est cum feritate communis, omne ius in viribus habet; quod facere praevaluerit, aestimat rectum: ideoque sine ulla reverentia divinae atque humanae religionis delet abrupte igni ferroque cum sua sibi tota substantia incolas, civitates, et rura, nihil omnino metuens amicae mortis fiducia; denique quod sapientia legibus per industriam colligit, uno impetu aliquotiens clusis oculis illa dispergit. Tertio dives est avaritia, utraeque cuius exaggerare opulentiam velocitate mira contendunt; cui totus militat mundus; aetas cui universa deservit. Proh nefas! quae istae sunt tenebrae? (0284B) inest omnibus, et ab omnibus, quasi non sit, arguitur. Accusatur, et tamen colitur: iugulat, et amatur. Invincibile profecto calamitatis est genus, cui, subiugata sapientia, serviet virtus.

III. Videtisne iam manifeste sapientiam huius mundi non esse iustitiam? (0284C) et quidem nec veram sapientiam: quia fieri non potest, ut verus sapiens non sit et iustus: iustus adaeque verus non sit et sapiens: quia iustus esse non potest stultus, neque sapiens iniustus, ipsa ratione docente: qui enim stultus est, quid sit bonum ac malum, nescit; nec potest scire, quid reprobet, quid teneat; et ideo semper peccat, quod est iustitiae contrarium: iustus autem ab omni peccato se abstinet: quod propterea facit, quia pravi bonique notitiam gerit, quod est utique sapientis. Unde fit, ut numquam iustus possit esse, qui stultus est: neque sapiens, qui fuerit iniustus. (0285A) Caeterum sive iusto, sive sapienti si alterum defuerit ex duobus, quod illi putaverunt, nec sapiens profecto erit ille, nec iustus.

IV. Satis, ut opinor, praestigiae mundanae patuerunt: in quibus cum peritius agant universi homines, quam dici potest, superfluum est demorari. Unde nunc ad veram iustitiam veniamus, omnium fontem matremque virtutum: quae praeter caeteras tota se ad alienas utilitates colligit atque explicat, sciens, quid Deo principaliter debeatur, nihil sibi ipsa concilians, nihil proprium derelinquens, nisi quod fideliter sine ulla iactantia eius fungitur voluntate. (0285B) Est autem in publicum tota prominens atque diffusa: sic tamen, ut sentiri se magis cupiat, quam videri: plane cauta, ne quam declinet in partem, ne in aliquo quo se ipsa reprehendat, ne opere coepto umquam deficiat. Haec captivorum iuga redemptionibus frangit: incarceratis medendo plus carcerem novit blanda pervigil cura: aegritudinem cum aegro partitur: abiecta cadavera intecta inhumataque esse non patitur: in pauperos miserosque sua necessitate neglecta pietatis largiter et furtim semina spargit: nec rogari se permittit, nec vicaria laudis remunerari mercede: hoc damnum grave: hoc aestimat crimen: nam nihil relinquendo sibi, beata cupiditate antecedit avaritiam: homines enim illa possidet; ista Deum. Adhuc accipite, ad propriam sedem palmamque propositam quanto amore, qua devotione festinet. (0285C) Si quis eam provocat in iudicium, ut eius auferat tunicam, libens illi pallium quoque concedit; maledicitur, et benedicit: caeditur et gratias agit: iugulatur, et non repugnat: pro percussoribus suis Deum insuper exorat. Una illi sola principalis sollicitudo ac maxima est cautio, ne quid mundo debeat, ne quid horum digne patiatur. (0286A) Hanc, qui divinas litteras aut non legerunt, aut lectas irritas putaverunt, beneficio abiecti impolitique sermonis, tamen dicentis: Nisi credideritis, neque intelligetis (Is. VII, 9, ex LXX interp.) , stultam putant irridentque quasi vanam, quod cum possit bonis frui mundi, ac negligat, sponte se faciat infelicem; non credentes, quia Dei praecepta custodiens, huiusmodi officiis saeculares obterens voluptates, cum fuerit victor carnisque nexibus liber, repromissae immortalitatis inaestimabili beatitudine perfruetur.

V. Sed quid ad nos, quid illi dicant? (0286B) insignis vir sicut ait noster: Novit Deus cogitationes sapientium, quia sunt stultae (Ps. XCIII, 11) . Nostram nobis stultitiam derelinquant: habeant secum sapientiam suam; cuius quidem sectatores pene omnes conspicor Christianos, qui perfectam putant esse iustitiam, propria tueri, aliena non quaerere, sapientiae verae negligentes imperium, quod verbis huiusmodi continetur: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia tua: et da pauperibus, et tolle crucem tuam, et veni, sequere me (Matth. XIX, 21) . De hoc nescio, quid possit quispiam promovere; unum tamen scio, quia nullus est nostrum, qui non momentis omnibus elaboret, ut plus habeat, quam habebat; quod cum nititur, avaritiae utique partes agit, quae est inimica iustitiae. Adeo inde est, quod frumento paucorum horrea plena sunt, inanis plurimorum venter. Inde populis deteriora mensuris pretia, quam inopia. (0286C) Inde fraus, periurium, rapinae, lites ac bella: quotidie mugitibus alienis quaeritur lucrum; et proscriptio industria vocitatur: et appetitio rei alienae sub praetextu propriae defensionis ac diligentiae callidissimis argumentis urgetur, ut quis indefensus, aut innocens, quod habet, legibus perdat; quod est omni violentia deterius: quia illud, quod vi eripitur, non numquam repeti potest: quod legum circumscriptionibus, non potest. (0287A) Glorietur, qui volet, ista iustitia: verumtamen sciat, quia misero est miserior, qui miseriis ditatur alienis. Quisquamne iustum putet, qui utilitatem rei familiaris pietati praeponit? qui, hominibus fame laborantibus ac nuditate, pascit tineas, curculiones, ac vermes? qui quod habet, infelici tenacitate non aliis tantum, sed etiam sibi ipsi subducit?

VI. Sed, inquies, iustum est, ut mea servem, aliena non quaeram. Hoc etiam Gentes dicere consueverunt. Caeterum apud Deum quam sit iniustum, mox videbimus. (0287B) Nunc primo omnium, optime Christiane, scire cupio, quae sint tua, cum sint timentibus Deum universa communia, sicut scriptum est: Turba autem eorum, qui crediderant, animo ac mente una agebant (Act. IV, 32) : nec fuit inter illos discrimen ullum, nec quidquam suum ex bonis putabant, quae eis erant: sed erant illis omnia communia, sicut dies sol, nox, pluvia, nascendi atque moriendi conditio: quae humano generi, sine personarum aliqua exceptione, aequabiliter iustitia est divina largita. Cum haec ita sint, procul dubio non est a Tyranno dissimilis, qui solus habet, quod potest prodesse commodis plurimorum. Quid? (0287C) quod paupere quotidie moriente oppressione, fame, frigore, iniuria, amicum tibi excolis aurum: custodis argentum: vestem pretiosam ornamentaque superba et supervacanea pro sacrosancto habes, sicut idolum: te per momenta componis, dives in publico, ditior in secreto: nec intelligis, quia homini inopia morienti, tantis opibus qui cum possit subvenire, non subvenit, ipse eum videtur occidere? O quantarum neces animarum in phaleris pendent ornatae matronae! ornamentum cuius unum si solvas in pretium, distribuasque necessitatibus singulorum, ex eorum respiratione cognosces, quantorum malo ille constat ornatus.

VII. Filios, inquit, habeo, quos nudare non debeo. (0288A) Ista est infidelitatis excusatio, quam Spiritus sanctus per prophetam retundit hactenus dicens: Adolescentior fui, et senui: et numquam vidi iustum derelictum, nec semen eius quaerens panem (Ps. XXXVI, 25) : Et iterum, Divites eguerunt et esurierunt, requirentes autem Dominum non minuentur omnibus bonis (Ps. XXXIII, 11): quod probare exemplo perfacile est. Meminimus in Regnorum proditum libris (III Reg. XVII) , famis tempore, quo totus passim populus moriebatur, Eliae alimenta poscenti memorabilem viduam ultimam victus sui filiorumque substantiam non partitam, sed totam dedisse, maluisseque se cum liberis suis emori, quam iustitiam praeterire: pro quo tam illustri facinore cibos a Deo immortales accepit, quos edacitas delibare nequiret: sua enim deminutione crescebant. Integer horum denique vasis semper in plenis manebat status, quantumque eis impensae diuturnae necessitas dempserat, tantum rediviva fecunditas reponebat. Quapropter si pater bonus, si providus, si utilis esse desideras, sicut ille Abraham, Deum plus debes amare, quam filios, ut habere merearis integros, incolumes, ac beatos. Stulta autem res est, illis te velle vitae substantiam providere, quibus nec nativitatem dederis, nec animas inspiraveris, nec salutem praestare possis. Unde vel sero sacrilegam vocem comprime, humanae fragilitatis memor, qui in hoc ipso, quod loquimur, quid possit contingere, ignoras: excusationisque vanae depone fallaciam. Ingratis avaritiam peccato condis. (0288C) Solius Dei potestas est futurorum commodis providere.