Tractatus (Zeno Veronensis)/1-5

E Wikisource
V. De Continentia
saeculo IV

 1-4 1-6 

(PL 11 0301B) TRACTATUS V. De Continentia.

(0302A) I. Si cui forte asperum videtur ac durum, quod fiducialiter loquimur, fratres, rem pene contra naturam; iam iamque desinat permoveri, intelligens christianae virtutis hanc esse maximam gloriam ipsam calcare naturam. Sed quia virtus voluptates semper offuscat, nihilque unicuique, nisi quod amaverit, rectum est, maxime quod uno desiderio omnes excolunt populi; dubium non est, quia aut hostis publicus, aut certe iudicatur insanus, quisquis nuptias dissuaserit. At ego non pertimescam sermonis publici quae de me fabuletur invidia: non enim nuptias condemno, sed nuptiis meliora praepono: et quidem etiam apostolo hortante sic Paulo: Dico autem innuptis et viduis, bonum est illis si sic perseveraverint sicut ego. Si autem non fuerint continentes, nubant: melius est enim nubere, quam uri. (0302B) Alio autem loco ait: Hoc dico secundum veniam, non secundum iussum: volo autem omnes vos esse, sicut et me (I Cor. VII, 6, 7, 8, 9) : ac per hoc ideo nubere melius, quia uri deterius. Omnia quidem licent, sed non omnia expediunt. Iam hic, christiane, cognosce; elige quid velis, remedium an sanitatem.

II. Denique si videtur, conferamus, quae sit inter virginem nuptamque discretio. Nupta cogitat quemadmodum placeat marito: virgo, quemadmodum Deo. Haec extrariis ornamentis ornatur: longe illa ornatior, aliunde quia nescit ornari. (0303A) Haec variis unguentis et odoribus fragrat: illa unici floris sui quovis prato iucundior in coelum ipsum honore laeto respirat. Haec liberis gaudet: at illa liberorum non timet orbitatem. Haec eorumdem blanditiis vernantibus pascitur et incrementis adolescentibus quotidie delectatur: at illa aegra fastidio novem mensium non baiulat pondus: sub incerto partu, parientis nascentisque de salute non gemit, nulliusque momentis omnibus variae sollicitudinis cura torquetur.

III. Sed dicet aliquis: Etiam Maria virgo et nupsit et peperit. Sit aliqua talis et cedo. Caeterum illa fuit virgo post connubium, virgo post conceptum, virgo post filium. (0303B) Denique si esset aliquid virginitate melius, Dei filius hoc magis potuerat suae matri praestare, cui praestiterit, ut divinae virginitatis honore polleret. Itaque in statu quo nata es, permanens virgo gloriare, sanctique pudoris florem nulli legi subiecta fidei thesaurum custodi: esto sancta et corpore et spiritu: amore Christi ignem carnis exstingue, ut de resurrectione gloria, quam hic iam tibi vendicas, taceam, in qua ut Dominus ait, Neque nubunt, neque nubentur, sed sicut Angeli erunt (Matth. XXII, 30) . Magnum consequere beneficium, si Deo vivas puris moribus libera, et hominis non sis ancilla.

IV. At tu vidua secundas cur desideras nuptias, cum temperare videas Apostolum primas? (0304A) cuius ista sunt verba: Tempus coarctatum est: superest ut qui habent uxores sic sint, quasi non habentes, praeterit enim figura huius mundi (I Cor. VII, 29 et 31) . At cum ante annos ferme quadringentos, vel eo amplius, apostolicum hoc operetur edictum, quo et vivaciores fuere homines, et rarissimi Christiani; cur ego christiano orbe ipso pene iam toto, hominumque vivacitate mundo senescente detrita, obtundam verbis palpantibus aciem veritatis, ac non plene denuntiem, observantiae qua perfectione Dei cultus debeat custodiri? (0304B) Apud Salomonem maxime cum scriptum sit: Et si multiplicentur filii, non oblecteris in illis, si non est timor Domini cum illis, non corrideas animae illorum: melior est enim unus timens Deum, quam mille filii impii (Eccl. XVI, 1, 2, 3) . Cum haec ita sint, age vidua, quae sicut innocens virgo nubere saepe festinas, interroganti responde, bonumne amiseris maritum, an malum? Si malum et desideras nubere, digna es quam peior affligat. Si bonum, fidei serva signaculum: pati non meretur iniuriam ipse cui perhibes testimonium. Ubi est ille, qui invicem desiderantibus vobis tardior caeteris videbatur primus matrimonii dies? Ubi pretiosae virginitatis festa, utrisque dulcis, occisio? Ubi amor, qui in aequo unitoque coniugio, e duobus altero superante, non moritur? (0305A) Tune non illa es quae mariti corpus expositum lavisti lacrymis, osculis detersisti, crinium damno velasti, scissis genis, livore foedatis uberibus, sordido plus pulvere tecta quam veste? Tu, inquam, non es quae nunc coelum ipsum ululatibus rumpens, post talem maritum puncto temporis vivere te non posse clamabas? Nunc clusis dolore gemitibus, saepe inter affines mortua spiritu, labentibus membris ad terram, incertas reddebas exsequias: cui magis lacrymas commodarent, mortuone, an morienti? Post haec, si libet nubere, omnia illa mentita es. Quid hoc est? Ecce rursus ad lenocinia redis, colorem de pyxide mutuaris paulo ante damnatum. (0305B) Ecce indulgenter excolis crinem; odorato pulvere luctus pulverem mutas; in stibio fletus includis; ornamento ligas, quod suspendio voveras, collum; ab speculo oracula inquiris, quam commode possis circumscribere petitorem. Quidquid feceris, virgo iam non eris: unum tamen scio, quia nihil distat a prodigio, quiquis alterius causa et formam mutat et mores.

V. Sed dicis: Ardor me tenerae compellit aetatis. Credo. Ecce nupsisti. Ut de fragilitate humanitatis, casibus ut de caeteris taceam, ecce maritum tuum postridie aliqua necessitas rapit, quae a te longe distractum decennio, vel eo amplius, ut adsolet fieri, detineat relegatum. Quid facies? Observabisne redeuntem, an ardori quaeres aliunde remedium? Si observantiam pollicere, sine dubio fallis, cuius impatientiae professio iam tenetur. (0306A) Si es autem sumptura remedium, dubium non est hoc esse solum, ut flammas tuas maritalis gladii contemplatione compescas. Mihi crede, non habet concupiscentia locum, ubi patientia dominatur, ubi vivitur sobrie, ubi mors timetur. Itaque hanc observantiam, hunc timorem, quod est verius atque iustius, transfer ad Deum, et quale libet illud sit, repente exstinguetur incendium.

VI. Sed sic ego in rebus demoror prope sanis, quasi quae vere exsecranda sint, iam correcta sint crimina. Pudet me dicere in populo gravi, anus saepe videri novas nuptas, quarum pene plures sint nuptiae quam natales: quae non rogantur ut nubant, sed ut dormiant, invitantur propiores sepulcro quam thalamo: quae ipsae cum pereunt, detestabili exemplo adolescentulas quoque perire compellunt. (0306B) Quis has diligat filius? quis maritus? confundentes sanguinis iura, delentes merita maritorum, adulantes vivis, mortuis suspirantes, nunc odientes veteres, nunc novos filios similiter et maritos? At e diverso ipsae aestiment quid sit, quod in tam solemnibus votis saepe contingit, ut nec filios habeant, nec maritos. Talis est etiam causa maritorum, ad quos aliquid loqui superfluum est, quia si uxor et maritus in carne sunt una, dubium non est, quia quod alter audit, amborum est. Quid agam, quo me vertam, nescio: non enim video quid in exhortationibus divini ac veri cultus Gentibus praedicem. Felicitatemne virginitatis? at habent suas virgines: et si: non felices, habent tamen. (0307A) Sin vero ad viduitatis sudorem gloriosum palmamque provocavero; nobis fortassis insultent, quia nostrae sacrae virgines viduaeque magno pro immortalitatis praemio, suae autem gratis laborent. Verum hoc est solum, nos in quo vincimus, quia pro sua sanctitate christianae plus nubunt. Adde quod Gentibus: quod sine dolore magno, vel gemitu non potest dici.

VII. Quae enim vox, quae increpatio has condigne possit arguere? quae dedecus suum sacrilegio dotantes, membra Christi daemoniorum servis addicunt; Dei templum profanis patefaciunt; sacraria usque ipsa denudant; sacra confundunt, amissa luce laetantes in tenebris, habentes fana, non domos. (0308A) Digne iugulantur, quae Christi ingratae beneficiis, sponte ad mortem, de qua evaserant, revertuntur. Cum igitur semper insidietur se non quaerentibus diabolus, aestimate, quid faciat invitatus: cui omnes nocendi aditus reserati, praestant sine pugna, sine ullo labore victoriam: non enim conabitur in ditionem redigere suam, quae esse eius ambivit ancilla. In domo denique quae geruntur, sed et ipsis in fanis, Christiana fidelis, sine te esse non poterunt, quia uxor infelix es, si nescis quid agatur in domo: infelicior certe, si scieris.

VIII. Proponamus itaque, ut saepe contingit, in unum sibimet convenire diversae religionis diem, quo tibi Ecclesia, illi adeunda sint templa. (0309A) Quo genere unusquisque suum sacrificium procurabitis? quo sumptu? quibus vasis? quibusve ministris? At si discrete fiunt ista, nihil prodest: ex uno enim proficiscendo et in unum remeando, si non confusione, vel errore fiunt una. Quid, quod illius sacrificium publicum est, tuum secretum? Illius a quovis libere tractari potest, tuum etiam a christianis ipsis minime consecratis sine sacrilegio videri non potest. Postremo detestabilis est vivendi conditio, ubi non licet facere uxori quod marito placet; ubi proponis, quia nihil te gerere sinit, nisi quae disposuerit, prior ipse compleverit. (0309B) Quod si factum non fuerit, factumve displicuerit, tum tota mugiet litibus domus, blasphemabitur Deus, arreptoque forsitan ipso sacrificio tuo, tuum pectus obtundet, tuam faciem deformabit, praestans aliquando et beneficium, cum te iubet ad ecclesiam non venire. (0310A) Sed multo peius est, si places marito: neque enim sine sacrilegio possis placere sacrilego. Ut rem compendio transigam, utique a templo regrediens necessario enarrabit tibi sciscitanti, sibi de utriusque salute, vel unanimitate deorum quae fuere responsa. Si terribilia, consternata metu, forsitan, ipso cessante, illicita eis vota donabis, quod maritis etiam sub fidelibus multae fecere peiores Evae non discipulae, sed magistrae; illa enim decepta, hae sua sponte se diabolo dediderunt. Sin vero pacifica et salutaria; profecto laetaberis, eique tanto pro nuntio morigera coniux pacem si non ingeris, nec negabis.

IX. Quid agis, misera? quid, vesana, laetaris? Non est pax ista, sed bellum; non osculum, sed venenum. Proh nefas! (0310B) adhuc fumantia busto complecteris membra, sudoremque sordidarum vaporis ararum carne tua detergis, iocaris, blandiris, obsequeris; si quod forte acceptum relatumve fuerit a fanatico solemne mysterium, ipsa suscipis, ipsa reponis, ipsa custodis. Una cibum praeterea capis reliquas poculi propinati lambendo labris exhauris, futurique haustus quasi quasdam primitias auspicaris, totum prorsus iniquitatis spiritum libens concipis per maritum: infelix iam plus in te est quam in templo remansit. At si te serves atque contineas, aestimabit non amore divini cultus, sed alterius alicuius desiderio in suam hoc contumeliam procurari: castitatis observantiaeque virtutem devocabit in crimen. Quid enim ille mali non suspicetur, non efficiat, diis crudelibus; diis adulteris serviens? Itaque deinceps fuge, virgo, fuge, vidua, nuptias tales. Excusatio prorsus nulla competit tibi. (0311B) Si continens esse non poteris, saltem noli tuas nuptias fenerare, ne in illo resurrectionis die inter plurimos maritos non possis cuius fueris uxor agnoscere. Noli esse sacrilega, noli proditrix legis. Profano cur nubas, cum possis nubere Christiano?