Jump to content

Tractatus (Zeno Veronensis)/1-6

Checked
E Wikisource
VI. De Patientia
saeculo IV

 1-5 1-7 


(PL 11 0311B) TRACTATUS VI. De Patientia.

I. Etsi beata diversis vita virtutibus quaeritur, cuius cupidine flagrans humanitas per momenta suspirat; tamen omnes uno eodemque consensu quasi quemdam patientiae deferuntur in portum, sine qua nec audiri, nec concipi, nec disci quidquam poterit, nec doceri. (0312A) Nam profecto sola est, ad quam prorsus res omni adspectet: dubium quippe cum non sit, spem, fidem, iustitiam, humilitatem, castitatem, probitatem, concordiam, charitatem, omnes artes omnesque virtutes, ipsa quoque elementa constare non posse sine eius eruditione vel freno. Est enim matura semper, humilis, cauta, prudens, provida, omni necessitate contenta, quavis turbationum tempestate tranquilla. Serenitatem suam nebulis turbulentare non novit. Poenitentiam nescit: altercatio quid sit ignorat; omnes aut devitat, aut portat iniurias. Incertum est utrum impassibilis iudicetur, cum aliquid passa, quasi nihil passa sit, invenitur. Postremo impossibile est, fratres, eius aestimare virtutem, cuius vinci victoria est. (0312B) Non illam loco vis ulla detorquet, non labor, non fames, non nuditas, non persecutio, non metus, non periculum, non mors, non tormenta morte ipsa graviora, non potestas, non ambitio, non felicitas. Semper immobilis manet, alta quadam ac divina temperantia robuste librata universas permotiones animorum placida moderatione compescens, et ut omnia non magnopere devincat, se primo vincit.

II. Non virtutes possunt esse virtutes, non perennes elementorum status, non tempora cognata connexione in solemnes reditus commearent, nisi rerum disciplinam conversionemque, quasi quaedam sollicita mater, patientia custodiret. (0313A) Sol denique quamvis mira celeritate alternas mundi metas illustret, tamen nunquam dilectam verecundamque antevertit auroram: qui, quod maius est, duodenis non dicam spatiis, sed momentis horarum, aequabiliter se partiri non posset, si impatientia suos cursus urgeret. Luna quoque, quae quibusdam videtur errare curriculo menstruali, solemnes suae ignes aetatis quod numquam praerogat importune, nec derogat; quid aliud intelligi datur, quam sui opificis moderationi deserviens peritissima insignis patientiae disciplina? (0313B) Sed et mare ventis lacessitum, cum irascitur, quamvis reciproca vicissitudine, nunc pulsantibus coelum, nunc requirentibus terram aestuantibus undique vitreis armatum montibus, violentis undarum saevientium cumulis, toto corpore insaniat; tamen extremorum pallido ex recursu voluminum, quasi ius terrae cognoscens, ac violare devitans, mira patientia in se frangitur, iisdemque fluctibus, quibus cogitur, refrenatur. Haec germinantibus pratis, messibus flavis, vitibus curvis, semipallidis olivis et felicitatem praestat et gratiam; cum uniuscuiusque temporis fetus partu crudo in alterius contumeliam impatientia non sinit praecipitare. Quid avium diversarum decora commercia litterataque? Quid arduis volatibus aereae grues? Quid piscium dissimilium cum suis sibi ductoribus gradatae aetatis innumerabiles cunei? Nonne cum invitationi temporum parent, solemnisque remigis specioso discursu vel aquas sulcant, vel aera distinguunt, et pateinter veniunt, et patienter excedunt? (0313C)

III. Solus homo praeceps, solus impatiens, pravis quotidie mobilitatibus gaudet: varietatibus studet: miserum se putat, si ipse sit, nec intelligit rem dementiae esse consimilem, in statu suo animum non manere. (0314A) Impatientia enim quid est, nisi mens lubrica, permotionibus crebris et rapidis se semper expugnans; animus infidelis; etiam sibi actus improvidus, instabilis, caecus, incautus, inconstans, totus concitans in ruinam; res sine substantia, negotium sine persona: omnia cito tentat, omnia momento disturbat, mater criminum, curiositatis magistra, acumen temeritatis, auctor detestabilium pariter ac magistra malorum: hominis namque salutem ab incunabulis mundi mors ut iugularet ac iugulet, ab ipsa prorupit. Denique Adam (Gen. II) in arce cum esset adhuc paradisi constitutus, beatissimusque beati orbis imperio potiretur; tamdiu felix, tamdiu inexterminabilis vixit, quamdiu imperata regalis edicti continuit. At ubi sinistro consensu (Ibid. III) invidi ex lubricitate serpentis est impatientiam mutuatus, sacraeque arboris pomum male dulce delibavit, lacrymas reperit, dolores et gemitus, spinas et tribulos sibimet comparavit, ultimoque sudore turbatus posteris haereditatem indigestae mortis, quae homicidium mox peperit, dereliquit. Denique nec mora est. Impatienter fraterni invidus muneris (Ibid. IV) in fratris Cain anhelat exitium; et Deo spectante negotium parricida est: nec eius saltem coercentis voce comprimitur, sed eo magis ac magis instat, donec effusione sanguinis conceptum piaculum duplicetur. Miratur orbis vacuus se duobus angustum. Mirantur elementa hominem, qui factus sit ad imaginem et similitudinem Dei, posse iugulari, et hoc a fratre. Erubescit rudis terra pio sanguine impiata. (0314C) Solus Cain exsultat infelix, et quod teste caret, putat se caruisse facinore: quem Deus vidit, quem conscientia redarguit, quem fratris sanguis accusat. Quid impatientium Sodomorum? Ubi illicite viri opprimebantur a viris, prodigiose libidinis ignes ignis divinus incendet: intestinique facinoris foedus, quo infeliciores subactis, infami hasta persequentes, hospitum terga depopulabantur, e coelo imber fusus a Domino, flammis et sulphure armatus, poenali procella delexit. Iudaei concinionibus tument, altaria divina cum venerantur evertunt, varia caede prophetas elidunt, Moysen amore nimio lapidare conantur (Exod. XIV, 10): adversus Dominum semper ingrati variis molitionibus pugnant, multisque diis ac regibus servire gestiunt, qui uni Deo per impatientiam servire minime potuerunt. (0315B)

IV. Sed impatientiae hactenus exempla prolata sint; neque enim est studiose, ut arbitror, memorandum, quod optaveris compescendum; maxime cum eius natura sit talis, ut nunquam moretur in propriis, sed in publicum tota diffusa sit: diffamationibus vigeat: huc atque illuc aestuans varie caeca prorumpat: victa sit autem, si dissimulatio celebritatem eius obscuret. Nunc ad patientiae revertamur virtutem, quae maioribus nostris illustri virtute perennem gloriam peperit et salutem. Abel ideo martyr quia iustus (Matth. XXIII, 35) ; ideo iustus quia patiens; a quo pati martyres didicerunt, patiendo libenter, quod non merentur. (0315C) Noe cataclysmum, quo omnis caro funditus deleretur, denuntiante Deo, imminere per momenta et credit et timet, arcamque, cum suis ut salvus foret, quam iussus est facere, non praecipiti festinatione compingit; nec tantum munus quasi praesumptor aut demens rapit, sed patienter aedificat, patienter exornat, patienter variis animantibus replet. Quando ingredi iubeatur, quando ianuam claudere, patienter exspectat; dignus evadere, qui in tanto orbis metu non festinavit evadere. (0316A)

V. Nunc mihi Abrahae memoranda est mira illa tentatio (Gen. XXII) , quae eum aut sacrilegum fecerat, si contemneret Deum, aut crudelem, si occideret filium, nisi quadam singulari ac vere divina patientia inter religionem pietatemque negotium temperaret, in spe non denegans Deo, quod contra spem acceperat a Deo (Rom. IV, 18) . Igitur Isaac sibi dulcissimum filium, Deo victimam dulciorem, contemnit, ut servet; destinat iugulare, ne iugulet, securus illo se non posse displicere facinore, quod Deo gerebatur auctore. O novum spectaculum, ac vere Deo dignum! in quo definire difficile est utrum sit patientior sacerdos an victima. Non percussoris, non percutiendi claudicat color, non membra tremore vibrantur, non demissi, non torvi sunt oculi. Nemo rogat, nemo trepidat, nemo se excusat, nemo turbatur, nevere sit parricidium. Ille lignum, quo inuratur, sibi praeportat; ille aram struit. Ille exserit gladium, ille cervicem uno voto, una devotione; ne quid profanum sit, diligenter ac patienter geritur quod ab altero celebratur. Sub tanto, non dicam, humanitatis, sed potius ipsius naturae metu laeti sunt. (0316B) Soli cedit affectus pietati, pietas religioni; favet utrisque religio. Medius stupet gladius nullo impedimento suspensus, mactatione terribili gloriam se praestitisse, non crimen. Quid hoc est? Ecce immanitas in fidem, et scelus transit in sacramentum: parricida incruentus redit, et qui immolatus est, vivit. Ambo sibi gloria, ambo claritatis exemplum, ambo Dei cultus admirabile saeculis testimonium. Felix orbis fuerat, fratres, si omnes sic fierent parricidae.

VI. Iacob (Gen. XXVII) per patientiam et benedictionem lucratus et fratrem: dat iracundiae locum securus, ut redeat domum: patri commendat, sensim mitisque discedit, ut probet se et meruisse et non ambiisse, quod meruit. (0316C) Ac ne quis hanc patientiam timiditatis nomine obscuret, in ducendis quoque uxoribus talis est conditio (Ibid. XXIX) . Libens excipit: prolixa tempora observat: omnia soceri libens tolerat imperata: qui si esset impatiens, astu circumscriptus, pro Rachel postmodum tempore nunquam reparato serviret. Similiter Ioseph patiens invenitur (Ibid. XXXVII) e pascuo cum a fratribus rapitur, patiens, cum in puteum demittitur, patiens dura cum hasta distrahitur, patiens in carcere, in regno patientior, patientissimus desideratos cum fratres agnosceret: et ubi iactantia se non potest continere, positus in honore continuit. Coelestis profecto est ista patientia, quam a suo statu non aerumna, non felicitas, non affectus potuit commovere. (0317A)

VII. Adversus Iob diabolus (Iob. I et II) , qui non fertur blandus, aestimare licet, quid moliri potuerit incitatus; maxime cum a Deo acceperit facultatem, ut atrocitatis inveteratae in examen iusti, quibus possit armis, quibus possit viribus, niteretur. Igitur novum ac pene incredibile committitur praelium. Ultra morem diabolus pugnat, sed Iob dissimulando plus pugnat (Iob. I) . Ille eius magnum atque opulentissimum censum uno momento disperdit: cohortemque florentissimam dulcium liberorum, atrocissimo impulsu, tectis parietum cum ruina confusis, nimia crudelitate festinus sepelit antequam iugulet. (0317B) Ipsum postremo, quem divitiis exspoliaverat magnis, magnis vestit ulceribus, quibus insuper vermes immittit edaces (Ibid. II) , ut in tormenta morientis cum homine adventitium vulnus inquilino vulnere finiretur. At Iob cunctis viribus adversae partis exspectatione placida profligatis, in semet fortior nimis, omnibus, quaecumque deleverat bellum, recuperatis in melius, felicitatis pristinae statum dissimulando non perdidit, sed mutavit. Hic ego patientiam Domini memorare non audeo, ne quam Deus inter homines deputatus patiatur iniuriam; idonea laus enim non est, cui principatum adimit peraequatio. At cum omnes omnino memorati, omnesque felices eius dono sint tales, contumelia est laudare Dominum, cuius condigne laudare non queas servum.

VIII. Sed o quam vellem te, si possim, rerum omnium regina patientia, magis moribus concelebrare! (0317C) Scio enim quia libentius in tuis moribus, tuis fundamentis, tuisque consiliis, quam in alienis pudisque sermonibus conquiescis, neque tantam in multiplicandis virtutibus laudem ponis, quantam in finiendis. Tu virginitati praestas, ne flos eius ullo morbo, ullo tempore deflorescat. Tu variarum semper in tempestatum crebris turbinibus constitutae fidissimus viduitatis es portus. Tu sanctissimo coniugali iugo rudi cervice subeuntes, in nisum laboris, vel amoris aequalem, retinaculis blandis, quasi quidam peritus auriga, componis. Tu amicitiam idem velle atque idem nolle docuisti. Tu servituti unica ac fortissima consolatio saepe libertatem paris. Tu paupertati praestas, ut habeat totum sui contenta, cum sustinet totum. Tu Prophetas provexisti: Christo tu Apostolos glutinasti. (0318B) Tu quotidiana martyrum et mater es et corona. Tu murus fidei, fructus spei, amica charitatis. Tu specialiter omnem populum, divinasque virtutes, quasi crines effusos in unius verticis nodum, honorem decoremque conducis. Felix, aeternumque felix est, qui semper te habuerit in se.