Jump to content

Tractatus (Zeno Veronensis)/1-8

Checked
E Wikisource
VIII. De Timore
saeculo IV

 1-7 1-9 

(PL 11 0322A) TRACTATUS VIII. De Timore.

(0322B) I. Timoris quidem, fratres dilectissimi, vocabulum est unum, sed accedente ratione timor discernitur a timore; fiunt enim duo: unus Dei, alter, qui naturae sit: naturae, in homine nascitur, Dei autem et discitur et docetur: quia non in trepidatione, sed in doctrinae ratione consistit; sicut scriptum est: Venite, filii, audite me: timorem Dei docebo vos (Ps. XXXIII, 12) . Naturalis ergo non discitur, sed impulsu nobis nostrae infirmitatis occurrit: quia non artis est timere, quod metuas: metuis autem, quod tibi nolis accidere. (0323A) Existit quippe diversis ex modis, cum aut exaestuat aliquo reatu conscientia: aut cum hostilis imminens manus gladio salutem premit: aut cum viantis itineri erectus in morsum, ardentibus squamis incensus, tumidus sese anguis opponit: aut dorsa fugientis, affectans caedem, vicino fremitu ferina rables onerare tentaverit: vel cum amissis gubernaculis inter compugnantes fluctus ac flatus gemens parturit carina naufragium. Inter haec omnia deterior est conscientiae timor, quia, quae diximus et alia his similia, cum passibilitate sui transeunt: timor conscientiae non deletur.

II. Nunc videamus intelligendum quemadmodum nobis sit, Propheta quod ait: Beati omnes qui timent Dominum (Ps. XII, 1) . Si omnes qui timent Dominum beati sunt, non beatus est nullus: quia nulla gens est, nulla sunt pecora, animantium denique nulla natura, quae non timeat Deum. (0323B) Cum gravamur rumpentibus sonis, concussis undique cardinibus; cum praeter morem terrifico fragore intonans concrepat coelum; cum inter caecas pinguibus conductas nubibus tenebras, crebrae micantes curvis ignibus flammae intercepti diei lumen incunctanter assimilant; cum ardent plura fulminibus; cum terra vel tremit, vel hiatu se recipit in se; nullus hic beatitudinis locus est, ubi non devotionis, sed necessitatis est, quod timetur. (0324A) Itaque audiamus Scripturam, quid dicat, cuius ista sunt monita: Et nunc, Israel, quid Dominus Deus tuus postulat a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in omnibus viis eius, et diligas eum, et custodias praecepta eius ex toto corde tuo et ex tota anima tua, et bene sit tibi (Deut. X, 12, 13) ? Videtisne hunc timorem nobis necessarium? qui in Dei amore consistit; qui voluntate sua se parit; divinae legis agnitione construit decorem; ad omnia genera virtutum intrepidus corrigit; praeceptis omnibus fideliter obtemperat; inchoatus innocenter vivit; iustitiam percolit; sine fine studet timere, ne quid praeter Deum, quem diligit, timeat.

III. Denique huius suffragio Daniel (Dan. XIV) populis terribilem inermis draconem necat, leonibus obiectus in periculo prandet, qui solet extra periculum ieiunare. (0324B) Et Ionas timens Dominum spontaneum non timet adire naufragium (Ion. I, II) : ceto inhiante miserabilius sepelitur quam praecipitatur, et tamen litus, quo tendebat, invenit antequam videat, felix magis sepulcro, quam navi. In oratione mons tremit: monti, non apostolis trepidatio est. Petrus aestu marino fertur non naufragus, sed viator (Matth. XIV, 29, 30): timet profundum intercipere non timentem: nec tamen in toto dissimulat, ne per mare pedibus se ambulasse non credat. (0325A) Adversus Theclam accusator acerrimus linguae exserit gladium: cum suis sibi ministris publicae leges insaniunt: stimulis acuitur feritas in ferocitatem, et tamen hominibus mitior invenitur. Ne quid scenae tam dirae humanitatis deesse videatur, immittuntur etiam marina monstra: laciniis omnibus spoliatur puella, vestitur incendio. Inter tot instrumenta mortis, spectatore metuente, secura calcat genera universa terrorum: incolumis, quasi orbe subacto, de illo feralis caveae iam non miserabilis, sed miserabilis funereo ambitu excedit, victi saeculi triumphum reportans, quam tot suppliciis omnes crediderant perituram. O necessarius timor! qui nihil aliud agit, nisi ut beatos efficiat: qui timet arte, non casu; voluntate, non necessitate; religione, non culpa: qui Deum metuit, non naturam. (0325B) Vultis scire, cuius proprietatis sit? omnes timores, quoscumque invaserint, incremento conficiunt: hic solus ad hoc crescit, ut immortalem, quem possederit, faciat.