1-6 | 1-8 |
(PL 11 0318B) TRACTATUS VII. De Humilitate.
I. Sapientes, ut videri volunt, Graeciae viri, praeter caeteros curiosi, otioso negotio cor suum, ultra quam licitum est, argumentis insolentibus extulerunt. (0318C) Hi, cum ascendunt verbis in coelum, cum Deum persuadent hoc esse quod volunt, cum assimulant se nosse rerum naturae secreta; cum stellis nomina, soli labores imponunt; cum errores suos lunari circulo adscribunt; cum ingenii sui carmen coli vel maxime cupiunt; sic se et alios perdiderunt: nam mutato nomine et cultu, quasi promota sit somniis, illa scholares calumnias Dei usque ad Ecclesiam transmiserunt, ut in ipsa quoque, si insanire cuiquam libeat, Deus illi non colendus sit, sed quaerendus. Quod nunc faciunt infideles, de quibus Scriptura divina quid pronuntiet, audiamus: cuius ista sunt verba: Deminuerunt veritatem a filiis hominum. Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum: labia dolosa in corde locuti sunt mala. Disperdat Deus universa labia dolosa et linguam magniloquam. (0319B) Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus, labia nostra a nobis sunt; quis noster Dominus est (Ps. XI, 1 et seq.) ?
II. Hanc superbiam Propheta tumidi cordis evitans, sic inquit ad Dominum: Domine, non est exaltatum cor meum (Ps. CXXX, 1) , cum scriptum sciat: Homo videt in facie, Deus in corde (I Reg. XVI) . Nonne iniuriosum, vel supervacaneum putabitur, Deo indicare quod noverit? Absit: indicat ille, sed nobis, quos cupit, quod facit ac praedicat, imitari. (0319C) Ergo inquit, Non est exaltatum cor meum, docens optimum esse sacrificium Deo cor contribulatum (Ps. L, 29) . Quapropter, fratres, efferendum non est prosperis rebus, sed timore Dei intra mansuetudinis metas verecundiae freno cohibendum, ut possimus merito mereri Scriptura quod dicit: Proximus est Deus contribulatis corde, et humiles spiritu salvabit (Ps. XXXIII, 18) . Sed et Dominus ipse nos pio promisso quid hortetur accipite. Venite, inquit, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. (0320A) Tollite iugum meum super vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI, 28, 29) . Deus noster, fratres, humilis corde est, et ineffabilis eius illa sapientiae ac virtutis potestas intra hominem susceptum iacet magis admirabilior, quia tantus est et talis. Et homo curiosus cor suum extollit, conaturque eius comprehendere altitudinem, cuius non sequitur humilitatem?
III. Sequitur, ac dicit: Neque elati sunt oculi mei (Ps. CXXX. 1) . Oculorum peior est causa, quia exaltatio cordis ad paucos pertinet, oculorum elatio ad omnes: de quibus Ioannes discipulis quid praedicet omnibus est in usu. Nolite, inquit, diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt. (0320B) Si quis dilexerit mundum, non est caritas patris in eo, quoniam omne quod in mundo est concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi (I Ioan. II, 15, 16) : his enim auctoribus concipitur, his ducibus geritur, his ministris impletur, quidquid quotidie concupiscentia, ambitione, avaritia ardet in saeculo. Quare utraque sunt vana quia et cordis exaltatio nullos fructus invenit, et oculorum extollentia de alio in aliud elata, quidquid viderit, mobilitate fugaci statim deperdit.
IV. Dehinc sequitur: Neque ambulavi in magnis, neque in mirabilius super me (Ps. CXXX, 2) . Magna eloquia Dei sunt; ipse mirabilis in excelsis. Cum in periculis esset, si in his Propheta non ambularet, quomodo bonum insuper sibi opus assignat ab illis recedendo, in quibus oportuerat ambulari? Prioribus, fratres, posteriora respondent: de rebus enim loquitur saecularibus. (0320C) In magnis et in mirabilibus se dicit non ambulasse, utique non Dei, sed in illis quae magna ab hominibus hoc putantur in saeculo. At cum addidit, Super me, ostendit numquam se elatum fuisse, cum posset: nulli enim facilius efferuntur, nisi quos inopinati honoris culmen extollit. (0321A) David quippe humilis, abiectus, ignobilis sui iacebat in domo patris, oves semper pascendo, propemodum peregrinus, innocens cum innocentibus deputatus. Hic placuit Deo, unctus in regem, spiratus in vatem: non insolescit in regno: obumbrat neminem prophetae terrore: iniurias suas non exsequitur regia potestate: odientes se diligit: inimicis parcit: parricidalibus filiis ignoscit: persecutorem suum, et, quod magis est, regem aliquoties a Deo in manus traditum sibi, mavult semper timere quam occidere: inverso gratus officio, Deo, Dei munus retinendo, placiturus. Rex mansuetus, pater pius, propheta modestus, totum potest, a toto dissimulat, magnis ac mirabilibus saeculi non immutatur, mitem humilemque retinet ubique pastorem. (0321B)
V. Post adiecit: Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam. Videamus ne forte Propheta ipse se impugnet exaltando animam suam, qui cor suum se non exaltasse gloriatur. Non sibi repugnat, sed ostendit animae esse sublimitatem superiora vicisse, quia, qui se exaltaverit, humiliatur, et qui se humiliaverit, exaltatur (Matth. XXIII, 12) : animae enim depressio cor elatum est: cor cohibitum promotio est animae. Huius rei testes sunt nobis duo homines propheticum carmen suis actibus exponentes, Pharisaeus et Publicanus Dei stantes in templo (Luc. XVIII) . Pharisaeus insulse manus tendit in coelum, quae caedis saepe, saepe ministrae sunt rapinarum. Oculos impudenter extollit, quorum lenocinio mundus infelix est. (0322A) Intonat lingua, caret quae numquam veneno serpentis; et quod omni est maius insania, Deo se laudat. Publicanus autem non membratim Deum, sed totus exorat, quia timore totus est humilis, sua peccata contestans, secundum Domini dictum (Matth. XV, 19) , a quo procedunt universa genera peccatorum, pectus crebro percutiens, quodam modo cor suum manu verecunde castigat, postulatque tantum veniam delictorum taciturnitate, non voce. Quorum quis quid sit consecutus accipite. Qui totum sibi ipse promiserat, inanis, qui nihil praesumpsit, iustificatus de templo discessit.