2-9 | 2-11 |
(PL 11 0417C) TRACTATUS X. De Abraham I.
(0418A) I. Abraham, fratres dilectissimi, quale divinae pietatis munus acceperit, vetustae legis gesta testantur. Sara uxor eius non inferior, longae vitae transactis cursibus, qualem filium ediderit, partus effusione percepit. Sed quia utrisque aetas ademerat spem sobolis, pignus succidaneum meruerunt. Sic meruit fides, quod ademerat tempus: extorsit credulitas, quod natura denegaverat. (0418B) Abraham Patriarcha noster exploratus a Deo, in senectute suscepit unicum filium, nihil tamen sollicitum patri; cuius aetas in annis vergentibus in occasus sui terminum versabatur, et educationis tempus angustum, et senectuti exitus iam vicinus. Ecce prima devotio, libenter excipere, quod fero datur, et in tristissima senectute suscepta sollicitudinis mole gaudere, nam et risit Sara munus iuventutis subiens in senecta; unde nomen accepit infans, qui post haec Abraham sacratam Deo approbat mentem.
II. Unicus ille filius solliciti senis, adhuc parvulus, cui pietas et miseratio maior debetur, postulatur ad victimam; cui si per humanam fragilitatem aliqua in corpore infirmitas nasceretur, aut humanus exitus contingeret, vix in eius casibus pater vivere potuisset, si annis teneris moreretur. Hic igitur infans, e cuius vita paternus affectus et maternus pendebat, ad explorationem fidei suae divina voce postulatur ad victimam. (0418C) Volo, dixit Deus, mihi fieri sacrificium, Abraham, tuis manibus in monte de filio tuo: haec mihi victima placet, hoc me sanguine deplacabis, iste meis sacris debetur: hunc immolari iam iubeo. Non contristat frontem devotissimus Abraham, nec dolor patri lacrymas persuasit, sed exsultat et gaudet. Nec timuit, ne parricidium ei imputaretur, sed magis ut devotioni pareret: laetabatur hoc iussisse Deum. De filio hostiam parat: festinat denique implere sacrificium, ne mora faciat peccatum. Necessaria sacramentis praeparantur protinus; ascenditur in montem. Omni mysterio sacrificioque disposito ductus filius gaudens, gaudente patre, patris dextera feriendus. Qui antequam veniret in montem, cum de patre quaereret, ubi esset victima, quam disponeret et immolaret; securus de fide generis sui pater filio, de quo non dubitabat, patefecit, quia se Dominus postulasset; et quid ipse Domino promisisset, ostendit. (0419B) Laetatus est puer patre fidele, ipse quoque fidelior: nec recusabat mortem, quam Deus, qui vitam dederat, imperabat. Laetatur pater filio quoque gaudente, et cum gaudio unici pignoris alligat manus, quas ille vinciendas libentius offert. Pedes quoque constringit, ne in exitu mortis concitata victima calcitraret: securus enim pater optimus timuit, ne dolori aliquid liceret in mortem.
III. O, fratres, secura devotio! O pater spiritum captans: corpus vero mortemque contemnens! O, qui servum Domini ita se esse meminerat, ut patrem se esse nesciret. Quid est pater? Ecce sub oculis iacet filius vinculis adstrictus. Ubi sunt lacrymae? ubi dolor, qui in humanis sensibus versari consuevit? (0419C) In tantis filii casibus laetatur et gaudet; et se Dominum promeruisse triumphat. (0420A) Accepit iam praemia, quae meretur; divinae enim explorationis tentamina porriguntur; exserit quidem ferrum, et armata dextra sublevat manum: sed vox eius, qui victimam postulaverat, contradicit. Respice retro, dixit Deus, et antequam respicias, parce. Ecce et meritum principale divinam indulgentiam meruisse sub casibus: nam et retro respiciens Abraham invenit victimam, quam innocens immolaret. Eo ferro mactavit arietem, quo filium percutere iam parabat. A filio ad agnum transtulit dextram semper laetatus et gaudens. Nec mutatus est vultus eius, cum esset victima commutata. Cum tanta laetitia arietem obtulit, cum quanta obtulerat et filium: ubi enim fides fuit, non erat dolor. (0420B) In illo sacrificio solus Deus doluit, quia aliam victimam procuravit: nam Abraham cum filio sic probatus a Deo est, ut non postulans, misericordiam mereretur.
IV. Videamus, fratres dilectissimi, legis arcana: et intellectum altius proferamus. Abraham sub lege non erat, sed legem solus implevit; et qui nullo iure legis tenebatur, omne ius divinum praecipue custodivit: cuius immolatione ille quoque gauderet, qui ad victimam parabatur. Aries haerebat in vepre, implicitus spinis, capite obligatus. Hic est, qui pro Isaac immolatus est Deo. Hunc obtulit Abraham: hunc iussus est immolare.