Jump to content

Tractatus (Zeno Veronensis)/2-11

Checked
E Wikisource
 2-10 2-12 

(PL 11 0420B) TRACTATUS XI. De Abraham II. ( Initium deest. )

(0420C) I. Non enim praecepto virginitas provocatur , sed nec continentia relicta repellitur. Ad cuius fidem, charissimi, auctorem habemus sanctum videlicet Abraham, qui filium quondam Isaac habuit. Simplex quidem vocabulum, sed multiplex pronuntiatio. Hic namque, charissimi, desperatus parentibus, sed Deo promittente susceptus, in transactae aetatis et generantis genitalis flore concipitur: non tam ex parentibus, quam divina praeceptione meruit procreari, atque in ultimis vitae curriculis Sarae uterum filius aperuit primo vocabulo, cui iam aviae reverentiam senectus verecunda detulerat. (0422A) Sub hac igitur, charissimi, desperatione nativitatis et admiratione progenitus, in primis infantiae rudimentis iubenti ac deposcenti Deo innocens martyr offertur, immaculata hostia, nec victima imparata: qui testis divini timoris ad fidem a Domino poscitur, a parente perducitur: sed hostia non sanguinis, sed salutis. Ad hanc igitur gloriam tardi partus ubertas et fecunditas desperata profertur.

II. Uxor Abrahae fetus nescia, cum visceribus, frigente senio, nec sperare sobolem posset, nec portare confideret, matris suscepit officia, quae uxoris iam munera nesciebat. Atque eo tempore partus profertur, quo calor genitalia iam relinquebat. (0423A) Mira prorsus, charissimi, nec speranda saeculis post futuris divinae ordinationis propago formatur: ad principium aetas peracta revocatur: accingitur de sterilitate fecunditas, ut impleretur, quod scriptum est per Prophetam: Exsulta, sterilis, quae non pariebas; erumpe et clama, quae non parturis: quoniam multi filii desertae (Is. LIV, 1) . Ecce enim, charissimi, in Sara attractis aetate nervis, et deficiente sanguinis succo, arescentibus venis, dura cum visceribus cutis, deformis ac luridus pallor iam pene vultus perdit humanos, nec ullus in membris voluptati motus. Nihil in substantia resederat corporis; sed nihil tamen in utero negabatur infanti: et cuius aetas aviam testaretur, matrem partus ornavit, cum sub incerto affectionis vocabulo pietas nutaret, et cum filium proferret uterus, nepotem senectus optaret. (0423B) Ita denique dissensione temporis et naturae contra opinionem nato Angelus Isaac nomen imposuit: ut firmaret laetitia, quod aetatis imbecillitas desperavit. Novus sane parentum circa filium crescit affectus: qui ex promissione certior, ex tarditate dulcior, ex desperatione felicior putabatur. Unicus numero, et in amoris soliditate iam primus, totum maternae pietatis occupaverat pectus: festinata educatione nutritus, Deo victimam, parentibus pium parricidium praebiturus.

III. Ecce, charissimi, ut ait Apostolus, contra spem natum, Abraham ad aram filium immolaturus Domino auctore perducit (Rom. IV, 18) : nec deest ad ministerium gladius, ut pater esset pariter et sacerdos. (0424A) Consimilis filii quoque est ex divina voluntate securitas: qui cum hostiam non videret, cuius loco electus fuerat, requirebat. Sed traduntur tenerae adhuc vinculis manus: et ne quid minus ab hostia videretur, pedem ligatura distringit, ne incitata victima displiceret. Cesset itaque hic, charissimi, impietatis abominanda suspicio. Abraham Dominum filio, sacerdotem praetulit patri; nec pium se credidit, nisi probasset fidelem. Denique, charissimi, intrepidus ad ministerium immolationis armatur; rimatur ad ictum vulneris securus animus, sed securior manus; elatus ad immolandum gladius libratur; nec puerum mors vicina contristat, ne trepidatio fidem prodat infirmam. (0424B) Sub hac denique immolantis, immolandique constantia absolvi meruit, dum humanum ex se deponit timorem; et quantum ad fidem pertinet, pater promissa complevit, Dominus parricidium probata voluntate prohibuit.

IV. Ad huius ergo personam Christi refertur verecunda nativitas, sed virginalis uteri aula secretior: divini sermonis arte formatum, in se tabescentis corporis vulva portavit. Sed in coelesti prole, non semine progenitum, certissimum Dominum impia Iudaeorum exarsere consilia: quem tacentem, tamquam obnoxium, et pro ipsorum tantummodo caecitate moerentem, ut Isaac non periturum ad aram, ita ad crucem Christum sublimandum nefarii perduxerunt. (0425A) Sed quia nescit aeternitas mori, revixit Dominus post sepulcrum, et ad Iudaeos remansit sola damnatae voluntatis invidia, quia Dominum nec agnoscere voluerunt, et sola crediderunt cogitatione puniri, quem nefarium fuerat etiam tardius adorari. Ad cuius immanis ausi saevitiam metuenda elementorum forma mutatur, et Dei iniuriam prius prodit natura, quam intelligat populus Iudaeorum. Ab auctore itaque coepit furoris horror. Accingitur turba feralis, et ad invisibilem suspensum gladiorum mucro convertitur. Nec inde, ut dixi, sceleris sui crudelitas fructum sortita est: quia sicut in Isaac aliud offertur, et aliud immolatur; ita et in passione Christi, quod per Adam deliquerat, per Christum liberatur.