Jump to content

Tractatus (Zeno Veronensis)/2-12

Checked
E Wikisource
 2-11 2-13 

(PL 11 0425A) TRACTATUS XII. De Abraham. III.

(0425B) I. Abraham, ut pater esset multarum gentium, hic iustitiam non didicit, sed genuit. Non illum accessus infecerat urbium. Non habuit legem, cuius conversatio lex fuit. (0426A) Audit imperatum sibi a Deo exilium, ut cognationem suam simul dimisisset, et terram. Et tunc Abraham respiciens oculis vidit tres, cucurrit, adorat prostratus in faciem, offert hostiam. Refrigerate vos, inquit, sub ista arbore magna (Gen. XVIII, 4) . Similaginem conspergit, vitulum laniat. Post haec promittitur ei de legitimo matrimonio filius de fide, non de aetate. Concipit Sara: portat sine labore uteri sarcinam, quae inambulare non poterat: tunc discit mater esse, cum desinit. Marcidae mammae lactis ubertatem ostendunt, et de ieiuna aetate puer robustior saginatur. Nihil difficile et fidei, quae tantum habet, quantum credit. (0426B)

II. Igitur Isaac unicus filius, spes populorum et gentium, origo tot regum, cari genitoris amplexibus inhaerebat. Strinxerat in se patris pietatem, quod unicus, quod sero, quod promissus, quod sola unica spes totius praeteritae sterilitatis damna sarciret. Inventa est causa, ubi Abrahae fides tentatione fortior militaret. (0427A) Carissimi membra, quae osculis premere consueverat, armatus gladio iubetur occidere. Quid faceret pietas? Praeceptum differri non potest. Praestiteras, mater, cum sterilis esses; ad gladium nascitur puer. Talem casum nemo doluit, nisi, quae genuerat, mater. Nemo plangit vivas exsequias, et innocentis hominis obsequium nemo ante fletibus rigat; ne pater dubitasse videretur, si flesset. Devotus sic stricto vultu puerum ducit ad aram: exprimit gladium medium, pectus fidei militabat: non pallescit vultus, non contremuit manus. Quaerit puer, ubi sit victima: quae mox, ita ne percuteretur tenera aetas, offendit; quo nec pater ferire posset, quia nec Dominus humanum sanguinem postularet. Religiosus carnifex stringit gladium. (0427B) Patris erat, quod levavit: Dei fuit, quod pepercit. Nec qui feriebatur, timuit: nec qui feriebat, expavit. Sacrificium Domini non dimittitur, sed mutatur. Melius servavit filium, dum non pepercit: sola enim fides deambulat inter gladios tuta, inter esurientes feras amica, in ignibus frigida, sola fides praeferenda. Hac nos, qui per fidem filii Abrahae facti sumus, in ipsius gremium pervenire credamus.