2-15 | 2-17 |
(PL 11 0443A) TRACTATUS XVI. De Susanna.
Quotienscumque in hoc perverso saeculo contra laudabiles viros multiformes tenduntur insidiae, et diversis calumniarum generibus factiosae emerserint causae; quid homo pestilens excogitet, vel quid diabolus machinetur, non metuat iustus, quia cum illo est Deus. Inde Susanna illustris Hebraea verae decus pudicitiae docuit feminas suae castitatis exemplo. (0443B) Stabat Susanna in iudicio perditorum falsorum testium oppressa mendaciis, conscientiae tamen bonis contenta secretis, non tam rea susceptura sententiam, quam dicata Deo pro castitate fortiter moritura, et quam iudicantium sententia prava deiecerat, illustris conscientiae integritas erigebat. Sufficit ergo pudicitiae conscientia, testis est Deus. (0444A) Non respexit castitas, quid falsi dicerent testes, aut qualiter iudices circumventi damnarent, non denique qualiter diabolus infamaret, qui non potuit pudoris fundamenta subvertere. Ibat ad supplicium non adulterum corpus, in quo extrema libido senilis exarserat, sed quod infamaverat diabolus, et quod protexerat virtus, et ornabat pudor illaesus. Tunc in puero sancto Daniele Spiritus sanctus ingressus ait, cum illa ad supplicium duceretur: Revertimini ad iudicium: falsum enim isti contestati sunt de ea (Daniel. XIII, 49) . Stupet populus, quod a supplicio ad iudicium repetendum revocaretur addicta. Falsos testes pavor invadit. Tremit diabolus, quod ipsius commenta nudentur. Gaudent angeli, quod oppressa veritas tandem defendatur in terris. Triumphat maritus, quod castam invenerit coniugem. Laetatur familia omnis, quod in ea nihil inveniat fama, quod feriat. (0444B) Cruciatur diabolus, quod nulla ex parte suam perfecerit voluntatem: nec adulterium enim, quod factum diffamabat exercuit nec homicidium, quod procurabat; invenit.