2-16 | 2-18 |
(PL 11 0444B) TRACTATUS XVII. De Iona propheta.
(0445A) I. Humanae devotionis religiosa confessio est, de Deo hoc nosse, quod licitum est: sicut enim in simplici corde scrutanda sunt testimonia eius, ita curiositate non sunt inquirenda secreta. Quis enim causas naturasque coeli huius et superiorum sciat? (0446A) Quis corpoream aeris huius, ut quidam putant, inanitatem se disserere posse mentiatur? Quis terram aqua portari, an aquam terrae gremio contineri se nosse praesumat? (0447A) Quis spiritus aerios, quis figuras ventorum, quis inter marinos aestus fluminum augmenta, quis denique opificium Domini Deique consilium se deprehendisse gloriabitur? cum Apostolus dicat: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inenarrabilia sunt iudicia eius, et quam investigabiles viae eius! Quis enim cognovit sensum Domini (Rom. II, 33, 34) ? Non enim in horum inquisitione exaestuans Propheta dicit: De profundis clamavi ad te, Domine (Ps. CXXIX, 1) ; clamat namque de profundis, id est de imis praecordiis: clamat de profundis, sed quibus septus erat moestus ac tristis, calamitatibus humanis: et clamat non voce, sed corde: non clamore, sed fide, quam scit Deum libenter audire. (0447B) Hoc igitur e profundo clamans similiter Petrus impetravit a Domino, ut profundi maris lubricos sinus insubditaque humanis gressibus liquidi aequoris terga, quibus viator trepidus absorbebatur, et perambularet pariter et evaderet (Matth. XIV, 30, 31) . Clamat de profundis et Paulus obrutus calamitatibus beatis, cum pro nomine Domini latrones in itineribus, latrones in civitatibus patitur: cum a Iudaeis virgis ter caesus naufragio trino diluitur: cum insani populi furibunda tempestate lapideis imbribus feliciter grandinatur: cum in profundo maris die demoratus ac nocte, ad Deum cla, mans incolumis inde respuitur (II Cor. II) .
II. Ionas adaeque propheta ad Ninivitas missus a Deo est, eorum ut imminere civitati interitum nuntiaret (Ion. I): ingentibus enim peccatorum sarcinis premebantur. (0447C) At ille alio deflexus itinere, navem Tarsos petiturus ascendit; cum subito compugnantium ventorum flatu violento lacessitum fremit mare, sollicitique gurgitis praeruptorum montium canis voluminibus, repugnantium littorum spumantia ora contundens, minatur per momenta naufragium: procellae crebrescentes insaniunt, horrendum sibilaut funes, gemunt, cedentibus velis antennae, retunsa undique iter non invenit prora. Trepidant nautae, festinant incassum iactura vasorum navem levare ponderibus, quae prophetae pondere premebatur. Tum Ionas, quem solum expetebat bona illa tempestas, sorte ductus naufragus redditur, imo a ligneo ad navigium vitale transfertur: qui, ut est dimissus in altum, ferinaeque voraginis est receptus hospitio, vigilat in ceto, qui stertebat in navi. Mira res! post naufragium, post natatile sepulcrum incolumis tertio post die Ninivitas illustrat, terribilibus oraculis salutem civitati credulae praestaturus. (0448B)
III. Quantum datur intelligi, fratres, navis typus est synagogae: eius proretam sacerdotale corpus accipimus, nautas scribas et pharisaeos, iacturam vasorum repudiationem prophetarum omniumque sanctorum, quos synagoga pulsos Iudaei in damna salutis suae indignis caedibus mactaverunt. Venti saevientes diversi sunt reges, qui Iudaeam lugubri clangore tubarum armorumque fragore terribili, instantibus undique praeliorum procellis, miserabiliter per totum orbem dispersere terrarum. Ionas in navi dormiens sacramenti Dominici imaginem praeferebat, etenim significabat navis materia crucem, somnus vero passionem. Mare autem mundus est iste tumidus: fluctus eius Iudaeorum populos et Gentes accipimus, qui adversus Deum inaniter fremuerunt. (0448C) Sors Ionam praecipitandum prodidit, prophetia passurum Dominum praedicavit, utrosque volentes, illum conditione, Dominum pietate. (0449A) Cetum esse non dubitatur infernum: sicut enim Ionas tribus diebus et tribus noctibus fuit in ventre ceti, evomitusque Ninives se intulit civitati; ita Dominus postridie ab inferno resurgens, se civitati Ierusalem intulit ante quam coelo. At vero Ninive imaginem portat Ecclesiae, in qua Gentium iam inde noster populus morabatur, quae non incassum a Deo magna civitas dicta est; erat enim futurum, ut omnium nationum in Christo credentibus populis, totus orbis Deo una civitas redderetur. Denique comparationem salutaria gesta confirmant, quae et in nobis manent. (0449B) Ut est, fratres, Ninivitis nuntiatus interitus, credunt et timent; et quanto sciunt Dominum non esse mendacem, tanto propensius eius de pietate praesumunt, statimque actus veteris vitae damnantes, pro salute redimenda non solito more ad stupida simulacra concurrunt, non aris foetentibus funestos excitant ignes, non thura cremant, non merum profundunt, nec pecudum inexspectata morte rapti iecoris spirantis consulunt fibras, nec per varios avium volatus coniecturis inanibus statum plumeae salutis inquirunt; sed a suo corde remedium salutare deposcunt, spiritumque suum tota humilitate contribulatum ambitiose sacrificant: sicque legitime celebrata poenitentia, Deum sibi propitium reddiderunt. Quod et nos fecimus, et facere plerumque debemus, ut et praesentis temporis tentationes et futuri iudicii evadere poenas mereamur per Christum Dominum nostrum.