Jump to content

Tractatus (Zeno Veronensis)/2-19

Checked
E Wikisource
 2-18 2-20 

(PL 11 0455B) TRACTATUS XIX. In illud Geneseos: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram.

(0456A) Nihil est, fratres dilectissimi, ante omnia homini timenti Deum tam necessarium atque conveniens, quam ut se ipsum noverit: etenim genus insaniae est, eum rationem secreti naturae disquirere, qui vitae suae non possit reddere; non enim ullo pacto potest humanis opinationibus substantia naturae comprehendi, quam nemo novit, nisi ipse solus, qui fecit. Itaque, quod specialiter ad nostras pertinet partes, videamus, quid sit, quod Deus ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Et fecit, inquit, Deus hominem ad imaginem et similitudinem Dei (Gen. I, 26, 27) ; et alio loco dicat: Ego sum, qui sum, et non demutor (Malac. III, 6) . Cum hoc ita sit, homo quemadmodum Dei imaginem portat? cuius vultus passibilis, omni conversioni subiectus, momentis omnibus demutatur labore, aetate, languore, ira, gaudio, tristitudine, totque induit vultus, quot animi fuerint motus; nullusque prorsus dies, quo iugiter sibi similis esse videatur. Cum haec aliter non sint, ergone Dei imaginem non habemus? (0456B) Habemus plane, et quidem manifestam ex eo ipso, quod non est nobis portantibus nota. Incomprehensibilis enim Dei imago invisibilis sit necesse est. Denique oculis non est subiecta carnalibus. Nam neque cum ingreditur corpus nostrum, neque cum de corpore egreditur, a quoquam deprehendi potest; tantumque potestatis habet, ut, cum sui domicilii septo teneatur, tamen quidquid voluerit, omnibus momentis illustret. Non ergo carnale hoc domicilium imaginem Dei debemus accipere, sed coelestis hominis spiritalem, quam in se credentibus Dominus aetherea nativitate renovatis plenitudinis suae pio de fonte largitur per Dominum nostrum Iesum Christum.