Jump to content

Tractatus (Zeno Veronensis)/2-4

Checked
E Wikisource
 2-3 2-5 

(PL 11 0395A) TRACTATUS IV. De Genesi, seu de aeterna Filii Dei generatione.

(0396A) Sicut sacra Scriptura testatur, erat ante omnia manens unus et idem alter ex semetipso in semetipsum Deus, secreti sui solus conscius, cuius ex ore, ut rerum natura, quae non erat, fingeretur, prodivit unigenitus Filius, cordis eius nobilis inquilinus exinde visibilis necessario effectus, quia orbem terrae erat ipse facturus, humanumque visitaturus genus, alias aequalis in omnibus Patri: quidquid enim Pater praecepit, ut fieret; Filius, utpote Dei virtus Deique sapientia, omnia illa opere mirifico eius cum dicto complevit. (0398A) Hunc curiosi opinationibus vanis violare conantur; nunc intelligunt miseri, quoniam curiositas reum efficit, non peritum.