2-4 | 2-6 |
(PL 11 0398A) TRACTATUS V. De Fide, seu De aeterna Filii Dei generatione.
(0399A) I. Principium, fratres, Dominus noster incunctanter est, Christus, quem ante omnia saecula Pater adhuc utrinque in semetipso Deus, beatae perpetuitatis indiscreta spiritus plenitudine, nescio qua sua conscientia velatum, Filii non sine affectu, sed sine discrimine amplectebatur. Sed excogitatarum ut ordinem instrueret rerum, ineffabilis illa virtus incomprehensibilisque sapientia (Ps. XLIV, 1) , e regione cordis eructat verbum omnipotentia se propagat. De Deo nascitur Deus, totum Patris habens, nihil derogans Patri. (0400A) Alter renitet in altero, cuiusvis gloria communis est honor: quia, quod est Filii, Patris est: quod Patris, amborum. Laetatur Pater in alio se, quem genuit ex se. Quomodo autem generatus sit, qui processit, dementis est opinari; namque temperat se propter rerum naturam Filius, ne exsertae maiestatis Dominum non possit mundi istius mediocritas sustinere. (0401A) Cum imperat Pater orbem fieri, opus cum dicto completur a Filio. Quomodo autem, quantus, aut qualis fieri debeat, nemo praecipit, interrogat nemo; neque enim sine Patris esse possit iniuria, si hac necessitate opus esset illi, qui in sinu Patris commanens voluntatis eius perfectionem non didicerat, sed habebat.
II. Igitur orbe perfecto, postremus digito Dei manuque e limo terrae fingitur homo. Construitur mobile, totumque se nesciens simulacrum: et, ut imago sit Dei, inspiratur a Deo in animam viventem. (0402A) Concepit spiritum adaeque, quem nescit; intrantem non videt: exeuntem non potest prohibere: et aestimat quisquam Dei se posse scire secretum, qui sui corporis nescit arcanum? Quare, fratres, propter quod facti et nati sumus, timeamus, amemus, et honorificemus, quem invenimus, Deum. Sane quaerant illum, qui eum non habent secum.