2-50 | 2-70 |
LX
[recensere]288 TRACTATUS LX. De Exodo VII.
Pharisaeus quemadmodum legitimum pascha possit celebrare, non video: cujus eminens famosumque illud templum miserabili vastatione campis aequatum suo pulvere jacet sepultum. Sacerdotalis cathedra pestilentiae (Psal. I, 1), cultorum suorum sacrilegio, jure deleta est. Exinanitum cornu jam non spirat unguenta. Dies festos in luctum (Amos V, 21), et cantica ejus in lamentationem conversa prophetae testantur (Id. V, 23, V, 22; Is. I, 14). Tauros, arietes, hircos et agnos a Domino saepe reprobatos accepimus (Jer. VI, 20). Quid ultra? Non potest, fratres, ullum celebrare mysterium, cujus sacrificium divina sententia advertitis esse damnatum per Dominum nostrum Jesum Christum, qui est benedictus cum Patre et Spiritu sancto in omnia saecula saeculorum.
289 TRACTATUS LXI. De Exodo VIII.
Judaeus legitimum gerere se pascha contendit; cui nihil aliud de veteri sacramento, quam inanibus intexta suspiriis fabula remansit. Denique regium illud templum campis aequatum jacet. Altaria ejus subversa manu cum suis sibi sacrificiis, sparsa in pulverem vanuerunt. Sacerdotalis cathedra pestilentiae suo nomine deleta est (Ps. I, 1). Agnus salutaris (Exod. XII, 5), qui designatur ex ovibus et ex haedis, inter pecora non potest inveniri. Dies festi ejus, et cantica secundum
290 Dei vocem in planctum et luctum profecerunt (Amos V, 23). Superba illa civitas servit. Sane ovium greges infinitos interficit, quos in amaritudine assumit. Quis non intelligat, fratres, illud pascha non esse, sed bromosum latronis cruenti convivium?
291 TRACTATUS LXII. De Exodo IX.
Pharisaei agere se legitimum pascha contendunt: qui cum templo summo, ut putabatur, summum sacerdotium perdiderunt; regalis unguenti cornu privati sunt. Circumcisio testimonium mentis impurae jam jamque illis imminere supplicium denotati vulneris inflictu minatur. Omne genus pecudum cum suo sibi sacrificio reprobatur. Jejunia eorum, dies festi, omnisque solemnitas abominatio est apud Deum (Amos, V, 21; Is. I, 14; Jer. VI, 20; Is. LVIII, 5, et Zach. VII, 5). Cum haec ita sint, a quibus, quomodo, unde pascha celebratur? Adde quod agnum legitimum suo vitio, quem invenerant, perdiderunt: quem Scriptura designabat ex ovibus et haedis (Exod. XII, 5): ex haedis utique, propter peccatricis indumentum carnis; ex ovibus, propter spiritum majestatis. Qui primitivus est dictus, quia praeter Patrem ante ipsum nullus est primus. Maturus, quia aeternus est. Perfectus, quia Dei virtus Deique sapientia est. Immaculatus, quia peccatum non habet solus. Salutaris, quia mortem mutavit in vitam: propter nos qui est occisus, et vivit: sepultus, et resurrexit: homo aestimatus est, et inventus est Deus gloriosus in saecula saeculorum.
292 TRACTATUS LXIII. De Exodo X.
Si Judaei vacuatae imaginis recordatione gloriantur, quanto magis Christianus, in quo non est figura, sed veritas? Quam ex rebus ipsis agnoscite pariter, et probate. Judaei majores suos Pharaonis exercitusque ejus gravi servitutis jugo depressos de Aegypto praedicant liberatos (Exod. XIV). A diaboli rabie, idolorumque turba violenta non tantum nostri majores, sed omnis Christiana progenies de vera Aegypto, id est de isto mundo, semper momentis omnibus liberatur. Illis ducatum Moyses praebuit: dux noster Christus est Dominus. Illis columna nubis atque ignis viam demonstravit: nobis Testamenti Veteris ac Novi clarissima oracula viam et verum Christum Dominum prodiderunt, qui ait: Ego sum via et veritas (Joan. XIV, 6). Illorum profugus populus per mare rubrum dextra laevaque undarum stupentibus rupibus pede sicco transivit (Exod. XIV, 21): at nostrum mare, quos voluntarios suscipit, feliciter naufragos facit: interimensque universa peccata genitali unda submergit, ut coelestes effecti terram desiderare non norint. Denique illi post mare ad eremum pervenerunt: nos post baptismum ad paradisum pervenimus. Illis irrorata est esurientibus manna (Exod. 15):
293 nos autem esurire non possumus sempiternum, qui coelestis panis nobiscum portamus annonam. Illis sitientibus petra fluxit in poculum (Ibid. XVII, 6): ad Christi fontem qui biberit, in aeternum sitire non novit. Illis in deserto suavitas lactis et mellis exhibita est: nobis vero, quod plus est, melle dulcior ac lacte candidior, aeternae vitae beatitudo Dei tribuetur in regno.
TRACTATUS LXIV. De Exodo XI.
Quid tumet Pharisaeus inanis, quem momenti praeterita delectat umbra? Exsultat, quod in Aegypto creverit: at in originali decrevit solo. Quod captivitatis sit nexibus exsolutus: sed est nunc usque barbarici furoris moribus alligatus. Deus illi ducatum praebuit: idem a sua cum facie postmodum abjecit. Consecutus est regnum, ut post regiam dignitatem majore dedecore Imperio Romano serviret. Sane vultis scire quantae sit sanctitatis? Quem mare sustinuit adunatum, non potest terra bajulare dispersum.
294 TRACTATUS LXV. De Exodo XII.
Quamdiu, Judaee, bruti cordis nec dum discutis tenebras, sacraeque legis oracula jam in Christo completa nec probando cognoscis? Verumtamen pro tuo sensu si vis pascha legitimum celebrare, agnus requirendus est tibi (Exod. XII, 5), sicut praeceptum est, ex agnis et haedis discordi natura commissus, quem in gregibus pecuinis ipsi tui non invenere majores. Atque utinam tu invenias: dignus es enim immolatione tali, qui salutem tuam in incerti pecoris sitam visceribus opinaris. Sane quod passim multos occidis, edacitatis est tuae. Quod diversis in locis, vanitatis. Quod cum amaritudine comedis, infelicitatis. Taceo, quod commemoratio est ingrati, non remedium, sacrificium, quod ipse reprobat fieri, qui praecepit. Hoc solum dico. Imple vel in caeteris legem, sicut scriptum est: Praecinge lumbos tuos. Indue pedibus calciamenta. Arripe baculum manu (Ibid. XI). In eremum proficiscere, si tuos vis imitari majores.
295 TRACTATUS LXVI. De Exodo XIII.
Judaeos legitimum pascha celebrare non posse paucis accipe, Christiane. Salomonis templum hostili vastatione subversum cum ruina sua jaceat sepultum: ubi sacrificant? Sacerdotes jam non habent, qui eorum pro salute sacrificent. Tauros, hircos, arietes, et agnos abhorret Dominus; unde sacrificant? Deum dereliquerunt, altaria ejus everterunt: cui sacrificant? Sane hoc solum proprium retinent, quod, ut vilem libidinem magis ac magis augeant, vilioribus se lavacris omni momento baptizant, Deo semper ingrati.
296 TRACTATUS LXVII. De Exodo XIV.
Judaeos non tantum legitimum pascha celebrare non posse, sed religionis divinae prorsus nihil retinere paucis accipite. Salomonis templum, de quo praesumebant, cecidit. Altaria Dei ipsi everterunt. Lex et prophetae usque ad Joannem. Sacerdotibus eorum luctus indicitur. Immolatio aufertur. Cessat unguentum. Circumcisio vacuatur. Sabbatum denotatur. Neomeniae et dies festi odio habentur. (Is. I, 13.) Potiuntur eorum Romani regno. Nihil, ut arbitror, restitit illis proprium, nisi quod Agno salutari neglecto, ingrati viles agnos cum amaritudine, homines amari manducant.
TRACTATUS LXVIII. De Exodo XV.
Judaeos legitimum pascha celebrare non posse, periti legis, Deo ipso loquente, cognoscite: a quo appellatur (Matth. XXI, 13; Luc. XIX, 46; Jer. VII, 11) synagoga spelunca latronum: sacerdotalis cathedra (Ps. I, 1) pestilentia: sacrificium (Is. LXVI, 3; vide Deut. XXIII, 18) canina mactatio
297 jejunia (Is. LVIII, 5; Zach. VII, 5) odium: populus (Matth. III, 7; XII, 34). progenies viperarum. Posthaec quid praesumant, aestimare non possum, homines, qui salutem suam in pecorum morte constituunt: cum Deus posteaquam de Egypto egressi sunt, ubi imaginarium pascha gesserunt, dicat (Exod. XII; Is. I, 11-12): Plenus sum holocaustomatis arietum et pinguamine agnorum: quis enim haec exquisivit de manibus vestris? Utique, fratres, incunctanter eis ademit pascha, qui id per quod ab eis pascha geritur, reprobavit. At imaginem colunt. Nec ipsam quidem, qui falso colit imaginem, qui ejus non diligit veritatem. Sane hoc solum competenter gerunt innocentes: quod agnos passim, quasi lupi rapaces, occidunt.
TRACTATUS LXIX. De Daniele in Pascha I.
Evigila, Christiane, omnique saecularis somni torpore discusso, apertis auribus cordis a pueris disce virtutem. Sed vide, ne aestimes falsum, quod eis cessit incendium. Veritatem ratio protestatur. Qui nunc in se credentes baptizat Spiritu sancto et igni, ipse tunc quoque numero suae affuit Trinitatis. Denique rem sacramento gestam esse cognosce. In caminum missi (Dan. c. III), ut submersi sunt
298 flammis, statim invisibili rore incendia temperantur: mors refugiens mutat officium: incensores cremantur: incensis hymnum canentibus flamma blanditur: Deus a creatora benedicitur universa. In tribus una mens, una virtus, unus triumphus exsultat. Melioratur vita supplicio. Rex non inviderat pueris, si non eos praecepisset ardere.