2-60 |
LXX
[recensere]TRACTATUS LXX. De Daniele II.
Martyrii quodam modo pars est, fratres dilectissimi, martyres non horruisse supplicium: quantum etenim multiformis crudelitatis lugubris contemplatio retrahit a corona; tantum generosa ac perfecta
299 fides, quique illi fuerit cruciatus, sua complicat vota. Denique tres pueri in illo sacro certamine prae oculis Deum sibi proposuere, non flammas (Dan. c. III); praemium futurum, non poenam. Sicque inter tetros undantis incendii globos triumphantes barbarum regem, minas omnes, ipsum quoque supplicium, docuerunt ignes sanctis hominibus non esse fortiores, per Dominum Jesum, qui est benedictus in saecula saeculorum.
TRACTATUS LXXI. De Daniele III.
Trium puerorum martyrium qui credit interritus, potest etiam ipse adipisci martyrium. Tanta enim vis certaminis fuit, ut eam ipse quoque ignis horruerit: nam a barbaro rege nimia crudelitate tribus pueris consulente, fornacis ultra quam solet, septenario pabulo ignis armatus est (Dan. c. III). Credo divina providentia sacramento Trinitatis
300 spiritalem quoque numerum convenire. Denique nec irrorati camini eis baptismatis defuit gratia. O admirabile incendium! O vere spectaculum Deo dignum! Qui audiunt, timent: qui incenderant, ardent: qui incensi sunt, sanctificati et incolumes de camino procedunt, per Dominum nostrum Jesum Christum.
TRACTATUS LXXII. De Daniele IV.
Ingens supplicium aliquotiens ingentior prosequitur gloria, maxime divinis in rebus: in quibus felices obnixa devotione suam religionem custodiunt potius quam salutem. Igitur cum audio tres pueros incensos (Dan. c. III), prius vehementer horresco; mox deinde eorum particeps optaverim fieri, cum cognosco inter flammas rorulentos hymnum Deo cecinisse securos (Ibid., c. IV): tanta est enim fidei virtus tantaque potestas, ut cultoribus suis etiam ipsa elementa contra suam naturam famulari compellat. Unde, fratres, atrocissimae rei non vos terreat contemplatio
301: non enim ulla est metuenda jam poena, cum incensorum superstes insultet ignibus vita.
TRACTATUS LXXIII. De Daniele V.
Mirum, fratres dilectissimi, ac delectabile certamen Deo, historia sacra prodidit nobis, ignis ac fidei. (Dan. c. IV.) Etenim duo discordantia devotione Dominica in unam concordiam convenere: namque tribus in pueris fides puniri non timuit: immissis camino, ignis exaestuans detulit, ut eos unius virtutis esse persensit. Denique arsit incendium incendentibus, non incensis. O admirabilis ratio! O inaestimabilis gloria Dei! Sacramento Trinitatis tam potentis elementi subacta natura est. Qui putabantur incendio exstingui, emicant beatioresi incensi.
TRACTATUS LXXIV. De Daniele VI.
Credulo percipe corde rem miram, Christiane, omnique virtutum exemplo famigerabilem. Hebraei vere tres pueri, senum constantia majores, juvenum virtute fortiores, sibi pares, Trinitatis
302 sacramento praemuniti, unitatis una fide solidi, aequalitate pares, passionis victoria gloriosi. Hos barbarus rex, quod ejus statuam adorare contempserint, incendi praecepit. Qui ubi jactati sunt in fornacem ignis ardentis, hos devote cupidus ignis excepit. Lambunt rosidos flammae blandientes. Mira res! opacitas intus, incendium foris est: intus hymnus canitur, foris ululatus auditur. O magna potentia Dei! Incensores incendio concremati sunt: et qui incensi sunt, incendio suo superstites, triumphantes de camino procedunt, praestante Domino nostro Jesu Christo.
TRACTATUS LXXV. De Daniele VII.
Exsulta, Christiane, et Deum fortiter time, diaboli si vis incendia non timere. Ecce pueri sacramento muniti, tres numero, sed una virtute, anhelantibus flammis, camino rogiente non laeduntur. Incensi hymnum canunt: barbarum regem fidei tenacitate confundunt. Vindicantur de incensoribus suis. Deum vident. Mors transit in vitam, metus in gloriam. Sic quis non optet ardere?
303 TRACTATUS LXXVI. De Daniele VIII.
Tres Hebraei venerabiles, numeri sacramento muniti, aetate teneri, sed fidei soliditate robusti, supplicio suffragante gloriosi, amore divinae religionis regis adorare imaginem contempserunt, utpote qui ipsum contempserunt regem: qui ira sufflatus, solito septies amplius caminum jussit incendi: ac ne quid immanitati saevientis deesse videretur, pice et stupa armatum incitatur incendium: aestuantibus globis rubescit quoque ipsum alienis ignibus coelum. Illo praecipitantur insontes: ibidemque, propter quem praecipitantur, inveniunt. Denique excipiuntur non flamma, sed rore; Dei dignatione, non poena. O felix supplicium, quod incolumitate superante immortalitas prosequitur, et corona!
TRACTATUS LXXVII. De Daniele IX.
Non hodie mihi ad vos sermo est, fratres carissimi,
304-306 de humanis gestis, aut meritis: nec Daniel inducitur inter frementium leonum rabidos rictus intrepidus (Dan. c. XIV), coelesti prandio satur: nec Jonas inter aestuantes procellas sollicitique maris fluctus insanos tutior piscis alvo, quam alveo navis (Jon. I et II): nec tres pueri, quo ardere putabantur incendio, de suis incensoribus vindicati: sed de Domino nostro, quem (proh nefas!) venerantur externi (si tamen dicendum est) sui carpunt. Sanc nullis argumentis armatus, quibus illi libenter utuntur, qui adversis veritatem falsa componunt, sed coelestibus testimoniis multis, manifestis, ac puris, ut docti probent, minus instructi se se confirment, rudes discant, ipsique, qui blasphemare nituntur, salutis suae bono vel sero, si potest fieri, resipiscant.