Jump to content

Tractatus super psalmos/18

Checked
E Wikisource
PSALMUS LXII
Saeculo IV

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum
 PSALMUS LXI PSALMUS LXIII 


PSALMUS LXII.

[recensere]

Psalmus David, cum isset in desertum Idumaeae.

Deus Deus meus, ad te diluculo video: sitivit in te anima mea, quam simpliciter caro mea. In deserto et invio et inaquoso, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam, et gloriam tuam. Quia melior misericordia tua super vitam, labia mea laubabunt te. Sic benedicam te in vita mea: in nomine tuo levabo manus meas. Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea; et labia exsultationis laudabunt nomen tuum. Si memor fui tui supra stratum meum, in matutinis meditabor in te, quia fuisti adjutor meus. Et in velamento alarum tuarum exultabo: adhaesit anima mea post te, me suscepit dextera tua. Ipsi vero in vanum 171 quaesierunt animam meam, introibunt in inferiora terrae, tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt. Rex vero laetabitur in Domino: laudabitur omnis qui jurat in eo; quia obstructum est os loquentium iniqua.

TRACTATUS PSALMI. 1. David Christi typus in deserto rebus divinis intentus. --VERS. 1. David in deserto habitasse libro Regnorum continetur (I Reg. XXII, 5): ut qui passiones Domini praefigurabat, etiam tum eas cum desertum habitat prophetaret, unigenito Deo aeque in deserto moraturo. Sed ut sancto viro congruum, et tanto propheta erat dignum, cum declinans odia impiorum solitudini se dedisset: maximis rerum coelestium sacramentis occupatur, et ab omni humanae aut impietatis aut ignorationis coetu remotus, animum ad ea quibus aeternitatis cognitio ac meritum acquirebatur intendit. Non occupatus, non impeditus communium rerum ac saeculi curis, sed in illo solitudinis suae quieto otiosoque secreto, cum nihil in oculos et in mentem offensionis incurreret, solis est divinis studiis negotiosus. Et videamus unde psalmi sermo sit coeptus. 2. VERS. 2. Deus Deus meus ad te de luce vigilo. Huic plane ad gratulationem cognitionemque Dei dies coepta est, cui idipsum orandi ad Deum initium, quod lucis est. Deum quidem universitatis, sed tamen per cognitionis scientiam Deum suum, deprecatur. 3. Aeternitatis spes nobis insita. Insitum et animas esse a Deo. Ut animae, ita carnis erit aeternitas. Distinguantur. Sitis David spiritalis. Videre Deum sitit. --Oratio autem non tam verborum est, quam affectus: et idcirco subjecit, VERS. 3: Sitivit tibi anima mea, quam simpliciter caro mea. In terra deserta, et in invia et inaquosa. Deo igitur, penes quem fons vitae est, anima ipsius sitit, desiderio intenta potandi. Et quidem uniuscujusque mens ad cognitionem spemque aeternitatis naturali quodam fertur instinctu: quia veluti insitum impressumque omnibus 172 sit, divinam inesse nobis animarum originem opinari, cum non exiguam coelestis, in se generis cognationem mens ipsa cognoscat. Porro autem terrena haec corpora, quae ad vitiorum concreta materiam sunt, dum his quibus quasi naturaliter delectantur infecta sunt, desperant se consequi posse consortium munusque coeleste: quasi non et animae naturam vitia corporis, quibus oblectatur, inficiant; aut cum delectatio corporis redundet ad mentem, non et mentem secum corpus retrahat ad oblectationis affectum. Necesse est autem ut in eadem condemnatione sit voluptatis, quod in eadem est voluptate. Sed nos spiritalibus doctrinis eruditi, scimus et anima et corpori salutem a Deo esse datam, si modo post regenerationis gratiam mentis gaudiis sensus corporis imbuatur, id est, si non secundum carnem, sed secundum spiritum vixerimus (Rom. VIII, 4): quia spiritus carnisque opera, secundum Apostolum (Gal. V, 19 et seq.) vitiorum et continentiae studiis distinguantur. Arduum autem, sed maxime verum est, aeternitatem ita corporis ut animae sperare. Et ideo ad sitim animae propheta subjecit: Sitivit tibi anima mea, quam simpliciter caro mea, nihil in se sub infidelitatis ambiguitate retinens incertum: sed ( Subaud. profitetur quod) tam simpliciter, quam anima Deo sitiens, et caro sua sitiat. Sitit enim non corpori, sed Deo sitiens. Nam quamvis eum in deserto et in invio et inaquoso manentem necessitas ipsa naturae ad sitim corporis detineret: tamen etiam per has inediae et sitis passiones scit fidem probandam esse credentium; ut magis anima Deo, quam corpori sitiat, sitiens et corpori: quia neque fames, neque angustiae, neque ulla genera passionum a charitate Dei quae est in Christo sint Apostolum separatura (Rom. VIII, 35). Sitit ergo Deo sanctus. Et quid sitiat, psalmo alio testatus est, cum dicit: Sitivit anima mea ad Deum vivum, quando veniam et parebo ante faciem tuam (Psal. XLI, 3) Hoc animae desiderium, haec sitis spei ejus est, ut Dei sibi proveniat adspectus, ut quamprimum raptus 173 in nubibus, Deo Christo obviam elevatus appareat. 4. Prophetia pro gerendis refert gesta. Filio apparens, apparet et Patri. --Et desiderii hujus affectum nunc quoque propheta declarat. Nam post sitis protestationem, post deserti et invii et inaquosi inopiam, quia in his veluti militia et victoria sit fidei, subjecit, VERS. 4: Sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam, et gloriam tuam: quia melior misericordia tua super vitam. Prophetiae scientia est pro gerendis gesta memorare. Et hinc frequens auctoritas est, cum aceto potaverunt adhuc passione potandum (Ps. LXVIII, 22), cum disciderunt vestem (Ps. XXI, 19), quae discindenda post esset. Ut nunc in siti corporis Deo sitiens, ei in Sancto suo talis apparet, in simplicitate carnis, in siti animae, in oratione diluculi: quia non nisi per haec probati, vel assumpti habebuntur a Christo, vel ei obviam rapientur in nubibus. Sed in Sancto Dei non aliter apparebunt Deo, quam secundum illud: Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9); atque illud: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Quia in Filii et natura et nomine, paternae naturae ac nominis significatio continetur; apparens Filio, vel susceptus a Filio, Patri apparebit in Filio. 5. Sanctum sitiens, videre Filium cupit. --Atque ut in sancto appariturus Deo, cujus sancti desiderium, in hac sitis suae significatione ostenderet; subjecit: Ut viderem virtutem tuam, et gloriam tuam: eum videlicet ut videret, qui secundum Apostolum (I Cor. I, 24; Phil. II, 11) et Virtus Dei est, et in gloria Dei est; visurus autem non ad aliud, quam ad consortium aeternitatis merendum, et ad regni coelestis aeternitatem sortiendam: quia haec per misericordiam Dei ultra vitae hujus beatitudinem praeparentur. 6. Vita praesente praestat spes futura. Resurrectio Dei misericordia. --Id enim sequitur, VERS. 4: Quia melior est misericordia tua super vitam. Magnum quidem Dei munus est, quod venimus in vitam: et ipsa natura duce nasci nos gratulamur. Sed quia plena omnis anxietatum ac dolorum aetas nostra est, plus in misericordia Dei spei est, quam in vita: quia hanc mors ex peccati lege consequitur, haec vero aeternitatem ex morte restituit. Sicuti tritici satio ac dissolutio ipsa tritici conservatione praestantior est (I Cor. XV, 37, 38); hoc enim Deus prout vult vestit in spica: 174 ita magnum misericordiae Dei munus est, si commortui Christo vivamus in Christo. Nam et ipsa Adae mors, ne in aeternitatis poena maneret, sub misericordiae significatione est constituta, et Apostolus dissolvi se, melius sibi esse decernit (Philipp. I, 23). Et propheta gaudium mansurae se mortis ostendit, dicens: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus (Ps. CXV, 15); quia per eam peccati lege resoluta, cum demulationis gloriosae profectu, aeternitas animae corporisque jam sine peccati corpore rependetur. 7. Manuum elevatio opus arduum. Vita in Abrahae sinu. Vita alia beatior. --Certus ergo misericordiae Dei, quae supra vitam melior sit, propheta officium gratulationis exsequitur, dicens, VERS. 5: Labia mea laudabunt te, Domine. Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas. Et sermone suo et opere laudat Deum atque benedicit; nam in vita sua benedicens, in nomine suo manus suas elevabit. In elevatione manuum non habitum orandi, sed excelsi operis indicium significari frequenter docuimus. In hac igitur vita sua Deum, quia misericordia ejus supra vitas sit melior, laudavit. Est enim et vita post vitam, quia in Abrahae sinibus vivendum est, in qua Dei nomen pauperis quiete benedicitur; secundum illud prophetae: Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum; sed nos qui vivimus, benedicimus Dominum (Ps. CXIII, 17, 18). Super has igitur vitas misericordia ea est, quae quod oculus non vidit, et auris non audivit, et in cor hominis non adscendit, his qui Dominum diligunt praeparavit (I Cor. II, 9). 8. Viva et intelligenti hostia colendus Deus. --Hanc igitur laudat atque benedicit, non etiam nunc ab holocaustis pecudum, adipisque pinguedine sacrificia legis exspectans, sed in sola animae confessione benedictionisque laude se ipsum Deo hostiam statuens; secundum illud: Sacrificium laudis honorificabit me (Ps. XLIX, 23); et illud: Immola Deo sacrificium laudis (Ibid. 14), et illud: Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique, holocaustis non delectaberis (Ps. L, 18): quia litterae ac legis allegoricorum praescriptione cessante, Deus vivae intelligentisque hostiae sit laudibus honorandus. Subjecit enim, VERS 6: Sicut adipe et pinguedine repleatur 175 anima mea, et labia exsultationis laudabunt nomen tuum. Neque illa quasi abominanda condemnat, sed haec ut magis exspectata confirmans; cum sicut adipe et pinguedine, quae sacrificiorum primitiae habebantur, repleri animam suam exsultationis laude deposcat. 9. Meditatio Dei nocturna et matutina. --Verum haec non tam verborum officia quam mentis sunt, ut sacrificium laudis ex operum sanctitate descendat. Itaque continuo subjecit, VERS. 7: Si memoratus sum tui supra stratum meum, in matutinis meditabar in te. Meditationem matutinam recordatio nocturna consummat: et idcirco de luce ad Deum vigilat, quia ex strati, id est, ex lectuli puritate, et fiducia et conscientia orationis est matutinae. Obrepentes itaque sub secreto noctis cogitationes, Dei recordatione compressit: seseque adversum carnis incentiva luctantem, metus nominis Dei sui juvit. Sequitur enim, VERS. 8: Quia fuisti adjutor meus, et in velamento alarum tuarum sperabo, Dei se meditatione, per quam sibi adjutor est, protegente. Non enim ei alia quam placendi Deo cura est, cujus tantum in strato meminit. In eo quoque in matutinis ex nocturna recordatione meditatur, quia adjutor suus est: et sub velamento alarum ejus exsultat, id est, tegmine protegentis est tutus. 10. Amore sibi haerent etiam dissiti. --Sed horum omnium hinc profectus, hinc causa est, quia sequitur, VERS. 9: Adhaesit anima mea post te, me suscepit dextera tua. Amoris haec vis est, ut his quos amamus, etiamsi absentes sint, haereamus: dum affectum insitum nequaquam aut locus divellit, aut tempus. Adhaesit ergo Deo propheta, non blandimentis saeculi, non corporis vitiis amorem suum ab eo charitatemque retrahentibus: quia, secundum Apostolum (I Cor. VI, 17), adhaerenti Deo unus est spiritus et Dominus pro discipulis oravit: Pater, sicut nos unum sumus, ut et illi unum sint in nobis (Joan. XVII, 22). Adhaerens ergo Deo, susceptus a Dei dextera est: id est, per virtutem Dei, quae significatur in dextera, ab eo, qui Dei et Virtus et Sapientia et Verbum caro est factus, assumptus est, conformis gloriae corporis jam futurus. 11. Justorum securitas, iniquorum sors. Vulpes, daemones. -- Et qui susceptus est a Dei dextera metum omnem a se qui ab inimicis suis esse possit abjecit, et fiduciae suae non tacuit securitatem, neque justi judicii Dei ignorat severitatem dicens, VERS. 10 et 11: Ipsi autem in vanum quaesierunt 176 animam meam, introibunt in inferiora terrae, tradentur in manus gladii, partes vulpium erunt. In vanum itaque animam suam quaesierunt. Secundum enim Evangelium (Matth. X, 28) homo cum corpore animam non perimit, et misericordia Dei melior super vitas est, et hic jam susceptus a dextera Dei est. Terrae autem inferiora introibunt, quia chao invio separantur a sanctis (Luc. XVI, 26): et in manus gladii tradentur; quia secundum divitem potestas poenae, quae in ore gladii significatur, in impios exseretur. Partes etiam vulpium erunt, fallacium bestiolarum sortem adepturi: quia et Herodes est vulpes (Luc. XIII, 32), et vineam sponsi exterminant vulpes (Cant. II, 15), et foveam sibi filio hominis caput suum nusquam reclinante in impiorum cordibus condiderunt (Luc. IX, 58): et daemonum in his significatas esse nequitias non dubium est, quibus cum principe eorum praeparatus ignis gehennae est. 12. Christus agnoscendus Deus, nec jam fas est negare. --Sed inter haec laetitiam ejus, qui ob humanae salutis gaudium frequenter ad Patrem exsultavit, ostendit, VERS. 12: Rex autem laetabitur in Deo, et laudabitur omnis qui jurat in eo: quoniam obstructum est os loquentium iniqua. Causam cur rex laetetur significat, quia quisquis in eo jurabit, in Deo sacramenti hujus religione laudabitur: qui sciat scilicet regem Christum Jesum, qui etiam Deum super omnia (Rom. IX, 5), qui secundum Paulum testetur magni Dei salvatoris adventum (Tit. II, 13), qui secundum Esaiam (Esai. LXV, 16), jurans juravit in Deum verum. Obstructum enim est os loquentium iniqua; quia praedicetur ex lege et ex prophetis; atque ab Apostolo in eo nos ante constitutionem mundi, et elegisse Pater, et benedixisse doceatur (Ephes. I, 3, 4), et ipse nos coexcitaverit et collocaverit a dextris Dei in coelestibus (Ibid., 20), et cum videbunt eum in majestate sua judicare de vivis et mortuis. Per haec itaque obstruetur os loquentium iniqua. Ipse enim est rex in aeternum, et in nomine Domini Jesu Christi omne genu flectetur, coelestium, terrestrium, et inferorum: et omnis lingua confitebitur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei patris, qui est benedictus in omnia saecula saeculorum (Phil. II, 9). Amen.