PSALMUS LXII | PSALMUS LXIV |
PSALMUS LXIII
[recensere]In finem psalmus David.
Exaudi, Deus, orationem meam cum deprecor ad te: a timore inimici eripe animam meam. Protexisti me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem: quia exacuerunt ut gladium linguam suam, intenderunt arcum rem amaram: ut sagittent in occultis immaculatum. Subito sagittabunt eum, et non timebunt; firmaverunt sibi verbum malum. Disputaverunt ut absconderent laqueos: dixerunt: Quis videbit eos? Scrutati sunt iniquitates, defecerunt scrutantes scrutinio. Accedet homo ad cor altum, et exaltabitur Deus. Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum, et nihil habuerunt contra eos linguae eorum. Conturbati sunt omnes qui videbant eos, et timuit omnis homo. Et annuntiaverunt opera Dei, et facta ejus intellexerunt. Laetabitur justus in Domino, et sperabit in eo, et laudabuntur omnes recti corde.
TRACTATUS PSALMI. 1. Psalmus iste spiritaliter intelligendus. --VERS. 1. Psalmi superscriptio historiam non continet. Simplex est, et prophetali spiritu editus: tantum per id quod in finem praescribitur, res non sui temporis quo scriptus est continere testatur. Sed quaerendum est, ex qua persona sit dictus, quidve ex se intelligendum enuntiet: nam sine dubio esse spiritalis est opinandus. Cum enim ipsi illi psalmi, qui secundum titulorum inscriptiones res gestas continere creduntur, in plurimis a tituli sui et rerum ac personarum proprietate dissentiant, magisque per editiones nominum atque gestorum, spiritalium operationum significent effectus quid de eo erit intelligendum, in quo simplex tantum psalmi in finem intelligendi inscriptio continetur; nisi quod spiritalis in eo doctrinae forma sit constituta? 2. 178 Omnia psalmorum dicta ad Christum referentes laudandi, non probandi. --Esse autem plures memini, qui omnia quae in libris psalmorum scripta sunt, ad personam Domini nostri unigeniti filii Dei existiment esse referenda, nihilque in eis aliud, quam quod ei sit proprium, contineri. Quae eorum opinio argui non potest. Omnis enim ex affectu religiosae mentis hic sensus est: et caret culpa, propensione studio omnia ei per quem ipsa omnia sunt coaptare. Quamquam enim idipsum interdum imperite fiat, tamen per id quod ad eum cuncta referuntur, necesse est ut ea, quae ei sunt propria, vere ac fideliter praedicentur. Cavendum autem est, ne dum omnia convenire in eum aequaliter opinamur, per assertionis hujus studiosam intentionem plurimum et divinitatis suae dignitati, et corporationis sacramento, et operationum potestati, et passionis virtuti, et resurrectionis gloriae detrahatur. 3. Quomodo ad Christum referri recte queant. --Tenendus igitur modus est, et diligenter ac caute constituendum est, quid de divinitatis suae nativitate quae ei a Patre est fuerit prophetatum, quando ejus hominis quem assumpsit persona tractetur, ubi operatio, passio, et resurrectio praedicetur: quid vero unicuique tempori congruat, quando fides gentium nuntietur, quando peccata anterioris populi arguantur, quando doctrina timoris Dei et confessionis eruditio ex prophetae oratione praestetur. In his enim prophetiae spiritalis ordo consistit. Et si Dominus praedicatur, profectus scientiae hujus ad fidem utilis est. Si ad timorem et confessionem ejus docemur; Domino formamur, proficimus, acquirimur, ut per passionem ejus redempti, ita eidem per doctrinae suae instituta placituri. 4. Psalmo praesenti quaedam aptari possunt Christo. --Esse autem in praesenti psalmo quaedam intelligo, quae ei homini quem Dominus assumpsit aptari posse videantur, ubi dicitur: Perscrutati sunt iniquitates, defecerunt scrutantes scrutinio. Significari enim forte in eo existimabitur Judaeorum conspiratio: cum testimonia quibus argui posset quaeruntur, nec reperiuntur, et omnia scrutantium ingenia deficiunt: dehinc quod sagittis parvulorum, id est, doctrinis Apostolorum vulnerentur, adversum quos nullam causam justae persecutionis invenerint, et ideo defecerint contra ipsos linguae eorum. Haec quidem non tamquam improbabilia praetermittimus; sed quaedam alia in psalmo sunt, quae ordinem intelligentiae hujus impediant. Non longe tamen ab his sermo expositionis nostrae dissentiet. 179 5. Est psalmus justi cujusque inter procellas saeculi. Tentationes variae. --Existimamus enim non modo Apostolorum qui primi fuerunt, sed cujusque sancti in Domino sperantis confessionem praesenti psalmo contineri. Inter maximas enim saeculi tempestates, et gravissimas humani generis in Deum impietates sumus constituti: cujus per nos fidelem et veram confessionem nunc philosophia irrideat, nunc haereticorum furor incurset, nunc avaritiae studia condemnent, nunc ambitionis favor inquietet. Quibus omnibus dissimulandis, tolerandis, vitandis et coarguendis, mens nostra nisi per Deum erudita non sufficit. Quantis enim et quam molestis disputationum aculeis Dei providentiam, et principalem atque ininitiabilem in creato ab eo mundo dominatum ejus philosophia impugnat: nunc aquis, nunc terrae, nunc atomis, nunc coelo Dei nomen indulgens? Quam vero ingenioso calliditatis usu fidei doctrinam haereticus mentitur? Quanto deinde audientium periculo opum gloriam avarus affirmat? Quanto quoque continentiae excidio gaudia corporis voluptatum assertor exsequitur? Quam pestifera autem ambitiosorum in honoris adhortatione facundia est? Quibus omnibus pervigil cura, pernox oratio, et aeterna ad Deum confessio repugnabit. Ob haec igitur fidei nostrae et aeternae salutis excidia, propheta orare intelligitur in psalmo, ex persona sua quatenus in Deum sperare nos conveniat ostendens. 6. Vigilantia et assidua oratione sunt avertendae. Etiam antequam ingruerint. --Ait enim, VERS. 2: Exaudi, Deus, orationem meam, cum tribulor; a timore inimici eripe animam meam. Ingruentibus his quae superius memoravimus, per quae fides nostra et spes periclitatur, ad eum qui solus mederi his potest refertur oratio. Metus est enim, ne infirmam per naturam et consortium carnis animam, undique subrepentium illecebrarum aestus absorbeat. Adsunt namque quotidie, et pugnant blandimentis fallacibus, quasdam machinas excidii admoventes. Itaque per doctrinam coelestis eruditionis, pervigilem curam fidei impendere admonemur, timere ( fort. et timere) insidiantem semper hostem, ne incautam securitatem nostram ipse in speculis positus incurset. Vigilandum ergo in oratione Dei est, et semper orandum: ut cum fatigari anima et affligi subrepentium illecebrarum aculeis coeperit, Deus semper oratus exaudiat, nosque ab his quae timemus eripiat. Ait enim: A timore inimici eripe animam meam. Deus enim non tum tantum orandus est, cum quae timentur ingruerint; sed timenda ea sunt, quae cum coeperint adesse dominantur: et semper atque indefessis precibus orandus est, ut nos 180 a timore eorum, quorum dominatum timemus, eripiat. Scriptum est enim in Proverbiis: Cum vocarem, non exaudistis; et cum extenderem verba, non intendistis; sed inania fecistis consilia mea, et consiliis meis non intendistis. Et ego perditionem vestram irridebo. Erit ergo, cum invocabitis me, et ego non exaudiam (Prov. I, 24 seq.). Propheta ergo, licet prior tempore ( puta, Salomone, cujus sunt proxime dicta ), non tamen eorum quae postea dicerentur ignarus est; sed impendentibus semper tribulationibus anxius, et ad omnem timorem inimici sollicitus, Deum orat ob ea quae timet: et ut secum in tribulatione sit, et ut exaudiat, deprecatur. Neque enim Dei misericordiam metus noster, sed fides promeretur: et longae praeparationis documento opus est, ut mereamur audiri. Meminit ergo propheta ab his se omnibus precatu liberari: et docet orationem suam non ex dominatu eorum quae timuerit, sed ex metu esse dominatus. 7. Lingua homicida. Adversus recens renatos intenta. --Ait enim, VERS. 3-5:-- Protexisti me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem qui exacuerunt ut gladium linguas suas, intenderunt arcum rem amaram, ut sagittent in obscuro immaculatum. Non hic propheta arma bellica, nec enses, aut jacula, aut tormenta arcum pertimescit. Omnis enim ei in lingua timor est: hujus gladios, hujus spicula metuit. Ab his quidem fide sua tutus est; ait enim: Protexisti me a conventu malignantium: sed arcus homicidae linguae semper intentus est, et acumen gladii in lingua ejus praesto est. Volant autem letales ejus sagittae, et non ambiguum est quid efficiant: scilicet ut sagittent in obscuro immaculatum. Et proprietas verbi intelligenda est. Non sanctum, non fidelem, non justum, sed immaculatum sagittant, eum cui per sacramentum Baptismi sordes et maculae veterum criminum recens ablutae sunt, nondum tamen firmatae fidei, nondum doctrinis spiritalibus eruditum, nondum contra haec pugnacis linguae arma certantem, sed simplicem, et ex novae nativitatis infantia tenerum. Hunc ergo sine metu contradictionis alicujus, intento jam pridem arcu, per rerum ignorantiam in obscuro positum vulnerabunt. Ait enim, VERS. 6: Subito sagittabunt eum, et non timebunt: naturam simplicem, et immaculati novitate imperitam. Hanc enim fallunt, huic occultos laqueos praetendunt, insidiarum secretis latentibus gloriantes. 8. Fidei praesto sunt semper insidiae. --Sequitur enim: Firmaverunt sibi verbum malum, disputaverunt ut abscondereat laqueos: dixerunt: Quis videbit eos? Tempus discernitur, 181 et inferendi vulneris, et consilii firmati. Nam cum dicitur: Subito sagittabunt, futuri temporis opus docetur: cum autem: Firmaverunt verbum malum, jam ex praeterito consilium firmatae pridem voluntatis ostenditur. Semper enim excidia adversus fidem praesto sunt, et occultis ac fallentibus insidiis pestiferae adhortationis doli adjacent, quos a raris quibusque conspici opinantur. Et ideo dictum est: Absconderunt laqueos, et dixerunt; Quis videbit eos? Si enim haereticus pervertere fidem tentet, incredibile est quantis eam dolis subvertere contendat; si spem aeternitatis nostrae philosophus impugnet, mirum in modum omne bonum praesentis vitae ponet in corpore: omni ingenii sui alacritate ea, quibus doctrinae coelestis institutio subrui possit, uterque scrutantes. 9. Nil valent contra Deum. Mundus non ex fortuitis. Anima immortalis. Carnis resurrectio. Deo cura hominis. --Sed quid ad Deum humana perversitas? quid adversus opificem operis ingenium? Exquirant licet omnibus argumentationis suae quaestiunculis excidium veritatis, deficiet tamen in veritatis destructione falsitatis assertio: atque ideo subsequitur, VERS. 7: Perscrutati sunt iniquitates, defecerunt scrutantes scrutinio. Defectio scrutantium, defectionem supervacuae contra Deum adhortationis ostendit. Quae enim non labefactabuntur ingenia, contradictioni veritatis intenta? Rimentur licet omnia naturalium causarum secreta, pervicacique studiorum suorum vigore ipsa coelestium motuum interna scrutentur: in ipsa tamen operis sui intentione deficient, doctrinis spiritalibus refutati. Qui enim fortuitis motibus agi omnia docent, audient a nobis aeternae virtutis Deum non in fortuitis manere, sed esse mundi creatorem, indefinitae ut essentiae, ita et virtutis; ipsum a nemine, sed ex eo omnia, moderantem ea ipsa omnia continentem. Qui vero praedicabit animae cum corpore occasum, audiet animam non esse terrenam, sed ex afflatu Die ortam elementis corporis admisceri; mortem autem non interitum esse, sed discessionem ejus a corpore. Qui autem resurrectionem carnis abnegabit, sciet non difficilem ejus instaurationem futuram ei, cui inchoatio prima sit facilis. Porro qui curam humanae conversationis Deo auferet, cognoscet aeterni regni Deum judicem: neque hominem idcirco tantum conditum ut esset (quid enim esse hominem Deo utile fuit?) sed ut in cognitionem Dei editus, profectum sibi ex opificis sui cognitione speraret. 10. Filii Dei natura et opera. --Jam si fidem haereticus destruet, Dei filium semper fuisse cognoscet, nullo a Patre intervallo temporis separatum; ipsum 182 esse Verbum, Virtutem, Sapientiam Dei; hunc mundi opificem fuisse, hunc et hominis conditorem; hunc prima mundi crimina diluvio abluisse, hunc Moysi legem dedisse, hunc in prophetis fuisse, et per eos ingentia illa corporationis et passionis suae sacramenta cecinisse; hunc in corpore resurgentem caducae carni claritatem spiritalis gloriae intulisse, et in naturam divinitatis suae terrenae corruptionis absorbuisse primordia. 11. Scientiae divinae cedit profana. --Deficient igitur adversum ista scrutantes: et per virum doctrina Dei eruditum, et in altum humilitatem cordis sui erigentem, haec divinae operationis praeconia proferentur: ita ut haec eminentia Dei, eorum ipsorum qui haec audiant confessione laudetur. Atque ideo ita sequitur, VERS. 8: Perscrutati sunt iniquitates, defecerunt scrutantes scrutinio. Accedet homo et cor altum, et exaltabitur Deus. Cognita enim scrutantium defectione, et accedente homine cordis alti, magnificentia divinae bonitatis agnoscitur. Quantus autem fiet doctrinae spiritalis profectus? Nam quis non magnificabit Deum, quem mundi hujus cognoverit conditorem? Quis non metuet quem judicem sciet? Quis non renasci in innocentiam volet, cum peccati remissionem sacramentum novae nativitatis indulgeat? Quis non a peccato desinat jam renatus, et in Innocentia velit parvuli permanere, cum talium sciat regnum esse coelorum (Matth. XIX, 14)? Haec professio nostra scrutantium ingenia debilitat: haec doctrinae nostrae spicula, quae per regeneratorum exordium sagittae sunt parvulorum, stultas disputationes et ridicula de Deo dogmata vulnerant. His adversari profanae linguae contradictio non potest ad horum omnium disputationum et adhortationum nostrarum fidem, et trepidatio abnuentium et metus est audientium. 12. Fides nostra terret iniquos, recreat justos. --Annuntiatis enim operibus Dei, tunc incipient facta ejus intelligi, tunc in his laetabitur justus, tunc eum omnes recti corde laudabunt. Et hoc ipsum ( ms. ipsud) psalmus ita edocet, VERS. 9-11: Accedet homo, et cor altum, et exaltabitur Deus. Sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum, et nihil habuerunt contra ipsos linguae eorum. Conturbati sunt omnes qui videbant eos, et timuit omnis homo. Et annuntiaverunt opera Dei, et facta ejus intellexerunt. Laetabitur justus in Domino, et sperabit in eo, et laudabuntur omnes recti corde. Adversus vulnerantes sagittas parvulorum loqui aliquid adversantium lingua non habuit. Et qui videbant parvulos sagittantes, conturbantur et 183 metuunt; cum se in errore sitos recognoscunt, cum diem judicii et retributionem actae in corpore vitae agnoscunt, cum opera Dei audiunt, et facta ejus intelligunt. In his est laetitia sanctorum, in his spes firmissima. Ob haec Deum qui recto corde sunt laudant, scientes esse remissorem peccatorum, mortis peremptorem, et diaboli debellatorem, judicem saeculi, aeternitatis largitorem, Deum et Dominum nostrum, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.