Jump to content

Tractatus super psalmos/25

Checked
E Wikisource
PSALMUS LIX
Saeculo IV

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum


 PSALMUS LXVIII PSALMUS XCI 

PSALMUS LXIX.

[recensere]

In finem Psalmus David in rememoratione, eo quod salvum me fecit Dominus.

Domine Deus in adjutorium meum intende, Domine ad adjuvandum me festina. Confundantur et revereantur, qui quaerunt animam meam. 261 Avertantur retrorsum et erubescant, qui volunt (Hil. cogitant) mihi mala. Avertantur statim erubescentes, qui dicunt mihi: Euge, euge. Exsultent et laetentur in te omnes qui quaerunt te, Domine (Abest infra, Domine), et dicant semper, Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum. Ego vero egenus et pauper sum: Deus adjuva (Hil. adjuvat) me. Adjutor meus et liberator meus esto, Domine (Hil. tu Domine), ne tardaveris.

TRACTATUS PSALMI. 1. Rememorationis precatio de quibus fiat. Quid petatur hoc psalmo. --VERS. 1. Alius hic in rememoratione psalmus est: nam trigesimo et septimo eadem inscriptio est. Ex ipsa autem verbi hujus significatione usuque communi, quid in rememoratione praescribi intelligendum sit, edocemur. Nam rememorationis precatio ei competit, qui se incidere in oblivionem ejus, a quo vel auxilium vel veniam expetat, pertimescit: et aut sui ad salutem commemorationem fieri desideret, aut eorum ad poenam, qui sibi semper infesti sunt. Et quidem in anteriore superscriptionis ipsius psalmo de venia et salute tractatum est: qui totus ex persona dolentis Domini pro nobis, portantisque peccata nostra consistit. In hoc vero necessitas poscendae veniae non relicta est: quia jam superior et contiguus huic psalmus in salvificatae Sion, aedificatarumque civitatum Judae laude conclusus est. Sed est in eo rememoratio in impios ultionis, et retributionis in sanctos. Et quia non illi David, sed in illum David psalmus in finem est; secundum editam in anterioribus ex nominis proprietate rationem, ex persona Domini tractabitur, ut ipso psalmi fine noscetur.

2. Quod Christus in eo oret. --VERS. 2. Domine Deus in adjutorium meum intende. Piae confessionis haec vox est, adjutorium a Domino et Deo sperare: sed plus hic nunc, quam in deprecationibus sperandi auxilii solet, sermo significat. Videri enim id potest, qui in adjutorium positus sit super potentem, nunc in adjutorium in quod positus est ut intendatur, orare. Et quis hic sit, non 262 ambigitur ex psalmo in quo inest scriptum: Posui adjutorium super potentem, et exaltavi electum de plebe mea. Inveni David servum meum (Ps. LXXXVIII, 20). Et ne aliquid in illum David Jesse referri posset, adjecit, Et ego primogenitum ponam eum, excelsum super reges terrae (Ibid., 28). Ac ne, quod primogenitus est, ad primitias indulti ei a Deo regni trahi posset; id quod soli Domino Jesu Christo proprium esset ostendit, dicens: Et sedes ejus sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta manet in aeternum, et testis in coelo fidelis. (Ibid., 38.) 3. Poena adversariorum Christi. --Nunc ergo qui adversum potentem positus sit adjutor, et qui intendi in adjutorium suum precatur, poenam in eos qui sibi adversantur expostulat, dicens, VERS. 3 et 4: Confundantur et revereantur, qui quaerunt animam meam: Avertantur retrorsum et erubescant, qui cogitant mihi mala. Avertantur statim erubescentes, qui dicunt mihi, Euge euge. Ex verbis loquelae sermonisque nostri divinus sermo pendendus est. Pudor et confusio ex dedecore est, aversio ex repulsa est; reditus vero non in alia loca magis, quam in ea est, unde digressio est. Qui quaerunt ergo animam sancti hujus, qui in adjutorium suum orat intendi, primum confundentur, post etiam avertentur, dehinc avertentur non in alia, sed retrorsum. Et idem est dictorum ordo, qui et rerum. Confundentur enim ejus animam quaerendo, quem cum peremerint, scient eum vivere: quia Deus vitae et resurrectionis est dominus. Dehinc postea avertentur, ne occurrant cum sanctis obviam Christo in nubibus rapti. (I Cor. XV, 5.) Postremo aversi non in alia quam retrorsum. Resurgentes enim ex mortuis, rursum ad poenae ultionisque judicium in infima terrae unde emerserant revertentur. Omnis enim caro resurget, sed non omnis demutabitur (I Cor. XV, 51): et unumquemque in carne sive bona sive mala, prout gessit, recipere constitutum est. Ergo et quaerentes animam justi et mala cogitantes, et euge euge dicentes, et confundentur et avertentur et revertentur resurrectione confusi, ab occursu repulsi, in inferna revocati. Euge euge autem irridentium vox est, eorum scilicet qui dixerint, Salvos fecit alios, se ipsum salvum facere non potest. (Marc. XV, 31.) 263 4. Merces quaerentium Deum. Deus nullius egens. Qui magnificetur a nobis. --Sed post hanc de impiis precationem, quia rememorationis erat psalmus, pro sanctorum quoque fuit spebus orandum. Sequitur enim, VERS. 5: Exsultent et laetentur in te omnes qui quaerunt te, et dicant semper, Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum. Ut confusio et reverentia justi animam quaerentibus, ita exsultatio et laetitia quaerentibus Deum est: quia secundum prophetam resurgent alii in confusionem, alii in laetitiam. (Dan. XII, 2.) Et ut retrorsum erubescentes avertentur, qui mala cogitant, qui dicunt euge euge; ita qui salutare Dei diligent, ad confessionem magnificentiae Dei proficiunt: ut ex gratia indultae sibi a Deo exsultationis, laudis confessio augeatur. Non enim aliquo Deus qui idem atque aeternus est, indiget, aut quidquam in rerum naturis et mentium opinionibus est, quod exspectet. Quod enim incremento demutabile est, id detrimento saepe demutatur. Deus autem, qui idem origo et causa gignentibus est, ad aeternae beatitudinis naturam sibi ipse sufficiens, nihil extra quod sibi desit, ne aliunde exspectet, derelinquit. Magnificatur autem per beneficiorum suorum incrementa nobiscum, cum magnificentia ejus et commodorum nostrorum sensu ac jucunditate, et referendae gratiae laude cumuletur. Ergo quotienscumque magnificetur dicimus, totiens aut optandi nobis a Deo muneris vota sunt, aut sumpti perceptique confessio est, magnificentiae ejus laude nobiscum per commodorum nostrorum incrementa nascente.

5. Quod Christo, non David conveniat Psalmus. --Oportuit autem psalmum, qui rememorationis in finem est, digno rememorationis ipsius fine concludi. Sequitur enim, VERS. 6: Ego autem egenus et pauper sum: Deus adjuva me. Adjutor meus et liberator meus tu Domine, ne tardaveris. Neque regis dignitati, neque regni opulentiae, paupertatis atque inopiae professio congruit; sed ejus vox est, qui ut nos ditesceremus pauperem se praestitit, (II Cor. VIII, 9), cui ne ad paschae quidem coenam nisi quaesita et aliena domus fuerit. Adjuvari se itaque rogat. In forma enim servi obediens usque ad crucis mortem factus est. Citum quoque auxilium ut liberetur, orat; ne qua rememorationis tarditas sit: qui et ipsas illas passionis moras non ferens, proditori dixerit: Fac quod facis cito (Joan. XIII, 26), dum liberari in se susceptae carnis infirmitatem maturatae resurrectionis 264 virtute festinat Dominus noster Jesus Christus, qui est benedictus in saecula. Amen.