Tractatus super psalmos/26

E Wikisource
PSALMUS XCI
Saeculo IV

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum


 PSALMUS LXIX PSALMUS CXVIII 


PSALMUS XCI.[recensere]

TRACTATUS De titulo Psalmi XCI.

Psalmus Cantici in die Sabbati.

Ex bibliotheca Vaticana, in qua hactenus latuerat, prodit in lucem ex eo ipso codice, qui et superiorem tractatum de titulo psal. IX suppeditavit, et tract. psalmi redintegrandi materiam praebuit. Vel ex locutione Operis hujus agnoscere est auctorem. Quem enim alium praeter Hilarium animo sistunt hae voces, cum quando, dehinc, concorporales, cohaeredes et comparticipes, genus, sacramentum, incrementa subsistit ac manet, auctor, indulta aeternitas, etc. Huc accedit quod sicut in psal. LXVII, n. 2, dicuntur animae de thesauris potestatis Dei diffusae; ita hic, n. 4, asseritur Deus de thesauris in se conditis secundum arbitrium potestatis aeternae singula quaeque protulisse. Alios hujusmodi locos cum aliis tractatibus consentientes notulis indicabimus. Praeterea, num. 2, ea prorsus methodo, qua in aliis solet, attendit psalmi litteram non sibi cohaerere, ut hinc ad intelligentiam spiritalem exquirendam moneamur. Neque hic omittit, quod valde ipsi solemne est, ut quoties de sabbato incidit sermo, ad unum et idem Patris ac Filii opus asserendum latius excurrat. His aliisque permoti, huic Tractatui inter genuinos locum negare nefas ducimus, quamvis librarium, qui in aliis quoque nonnulla resecando aut demutando sibi permisit, neque in hoc sibi temperasse suspicemur. Quidni hujus negligentia totius psalmi explanationem, quae ad calcem promittitur, nobis ereptam doleamus? Hic igitur si cui minus aliis elaboratus videatur, id vel librarii incuriae licebit attribuere, vel etiam opinari cum ad nos pervenisse, qualem Hilarius fuderit ex tempore et ex cathedra, non qualem ex secretiori cella politum ediderit.

1. Lex fide potius quam effectu profuit. --Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime, et reliqua. Post Legis tempora et cognitionem veritatis, convenit corpus ipsum potius, quam umbram corporis contueri. Lex enim eorum, quae in Domino nostro Jesu Christo implenda erant, speciem complectitur. Non ipsa veritas, sed in ea meditatio veritatis, utilis fide potius quam effectu, imitatione quam genere. Ea enim, quae observari praecepta 265 sunt, non virtute efficientiae ipsius utilia erant, sed observantium fide salutaria, ut sacrificiorum diversitates, et holocaustomatum religiones, et circumcisionis cura, et sabbati otium. Haec enim omnia et praetermissa culpam habebant, et gesta sub futurorum fide proderant, sicut ait beatus Apostolus: Prius autem quam veniret fides, sub lege conclusi custodiebamur in ea fide quae incipiebat revelari. Itaque lex paedagoga nostra facta est in Christo, uti ex fide justificemur. At ubi venit fides, jam non sumus sub paedagogo; omnes enim filii estis fidei. (Gal. III, 23 et sqq.) Ergo quotienscumque aliquid ex lege relegitur, in opere praesentium mandatorum, speculum futurorum est contuendum. Et erat quidem congruum de singulis superius comprehensis afferre rationem; ut secundum Apostoli doctrinam universa intelligerentur fide futurorum potius quam virtute ipsius efficientiae profuisse: tamen in unum congesta omnia audientibus ne non tam cognitionem potius quam onus afferant, unam ex superioribus partem retractemus, et eam scilicet quae tempori necessaria est, id est, sabbati diei; quia ita psalmus inscribitur, Psalmus cantici in die sabbati: ut cum per Scripturarum coelestium auctoritatem, quae ratio in sabbati requie contineatur, cognoverimus; parem caeterarum quoque rerum, quae in lege sunt, efficientiam sentiamus.

2. Sabbatum Judaicum. Aliud in psalmis canitur. --Et de otio quidem diei hujus multa praecepta sunt. Nam et in ea Dominus perfecta mundi hujus soliditate requievit: scriptum est enim, Et requievit Deus in die septima ab omnibus operibus suis quae inchoavit facere (Gen. II, 2). Et rursum haec eadem sanctificatur in lege, adeo ut omne opus agi vetitum sit, sicut scribitur in Exodo: In mente habeto diem sabbatorum sanctificare eum: sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua; septimoautem die sabbatum Domini Dei tui: non facies in illa die ullum opus. (Exodi. XX, 8 et seq.) Ergo sabbato et quies Dei est, et hominum otium. Sed quid hoc proficiet ad psalmum, in quo factura Dei gaudium est, et profundae cogitationes ejus et exoriendus peccator ut foenum, et justus ut palma florescens et multiplicandus ut cedrus? Nulla hic diei septimi requies, nullum humanorum operum otium decantatur. Ergo quia nihil in psalmo de requie hujus sabbati continetur; proprietas requietionis et sabbati, 266 quod in lege praescribitur, requirenda est in psalmis. Legimus itaque de impiis dictum, Sicut juravi in ira mea, si intrabunt in requiem meam. (Ps. XCIV, 11.) Deus in sacramenti religione confirmat, non adituros requiem suam: non ut opinor hujus sabbati requiem significat, in qua post mundi aedificationem scribitur quievisse. Nam solemnitatem ac laetitiam diei hujus omnes Judaei in eam gloriantes introeunt, ex quibus necesse est plures in peccatis agere ac vivere: hanc enim diem ad quoddam testimonium dignationis in se Dei honorant. Si haec ergo Dei est requietionis dies, quod cum venia dictum sit, jam Deus mendax est, cum in se contumaces, in Filium parricidae, requiem diei hujus obtineant. 3. Operari non cessat Deus. --Dehinc cum omnibus omnino, sine exceptione aliqua, nihil operis agere, sed in otio quiescere jussum sit; quomodo rursum Dominus sabbatum solvit, dicens, Nescitis quia sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt? Ergo non haec quies est sabbati, nec hoc ejus otium est; cum quando non quiescentes in sabbato maledicti sint (Exod. XXXI, 14) . . . . . . . . . . . . . . . . . . . . sub legem firmitatis accipiens. Si sol signaque caetera cursus suos obeunt, et habent ab eo permanendi in his in quibus sunt substantiam, a quo in hos cursus atque in haec officia composita sunt: si terra fructus suos profert, materiem fecunditatis in dies sumens, per quam ei secundum temporum vicem quaedam fertilitatis natura subjecta est: si quotidie animarum origines et corporum figurationes occulta et incognita nobis divinae virtutis molitione procedunt: et magnum est muneris tanti dona sentire, cum tamen eorum institutio nesciatur. Sed haec etsi opus Dei sunt, verum in his labor est nullus. Et quamquam habeant ex auctore suo ac donante quod talia sunt, non tamen eum a quo orta, et per quem quotidie talia sunt, defatigant. 4. Ut Christus et in Christo Pater quotidie operetur. --Et quidem haec magna Dei opera sunt, coelum continere, solem cum astris caeteris luminare, sementis terrae incrementa sufficere, hominem firmare, animam reprovehere: sed longe his majora opera perfecta sunt. Moyses enim tantum divisibilium rerum creationes enarravit rudibus hominum animis, 267 ea ad cognitionem Dei proferens, quae possent intelligi et videri: ut per hanc conspicabilium operum magnitudinem, virtus ejus qui operatus est cognosceretur; ut Creatoris potestas per creaturae admirationem posset intelligi. Sed Paulus Testamenti interpres, non jam lactis sed panis cibum ingerens, ita de Domino tradidit: Qui est imago Dei, primogenitus omnis creaturae, quia in ipso constituta sunt omnia in coelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates, omnia in ipso et per ipsum facta sunt, et ipse est ante omnes, et omnia ipsi constant. (Coloss. I, 15 et seqq.) Pertrahit ergo nos doctor gentium de cognoscibili materia, in invisibilium intelligentiam, et nos ad cognoscendos principatus et potestates et thronos et dominationes de terrenis atque humilibus educit. Verum haec ex nutu Dei patris et in coelis et in terra manent atque existunt: et licet per Filium omnia, tamen a Deo omnia. Ipse est etenim caput et principium universorum, et in ipso universa sunt condita; licet postea de thesauris in se conditis, secundum arbitrium potestatis aeternae, singula quaeque protulerit. Verum cum in omnibus Christus operetur, ejus tamen opus est qui operatur in Christo; et ideo, Pater meus, ait, quotidie operatur, et ego operor (Joan. V, 17) quia opus Patris est, quidquid manente in se Deo patre filius Dei Christus operatur; atque ita per filium quotidie omnia ( f. addendum fiunt), quia omnia Pater operatur in Filio. Igitur quotidie Christus operatur: et, ut arbitror, animarum initia, configurationes corporum, profectus et incrementum viventium opus ejus ostendunt. 5. Paralytici curatio sabbato. --Ut autem absolutius intelligere possimus quae operatio Dei sit, et quomodo operans Pater ( f. operante Patre) operatur et Filius, originem dicti hujus nosse debemus. Inter caeteras enim curationes, quibus se Dominus in carne hominis Deum docebat, sub visibili materie potestatem invisibilis virtutis ostendens, paralyticum triginta octo annorum in natatoria porticus Salomonis invenit exspectantem alicujus auxilium, per quem ad motum aquae per Angelum incitatae devehi posset. Erat autem hoc et in tempore et in homine virtutis, ut cum fons piscinae commotus esset, ille, qui primus aquas esset ingressus, omnem infirmitatem qua afflictaretur evaderet 268. Erant autem haec et praesentium effectibus utilia, et futurorum speculo imaginata, cum angelo ad aquas vocante omnium aegritudinum prompta esset abolitio. Hunc ergo paralyticum die sabbati Dominus ubi vidit, verbo curat, praecepto salutem infirmantis efficiens, Dicit ergo paralytico: Surge, tolle grabatum tuum, et ambula. (Joan. V, 8.) Jam non solum sanus paralyticus, sed etiam oneri utilis factus est. Judaei paralyticum violati sabbati arguunt, dicentes: Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum. Quibus respondit, Qui me fecit sanum, ille mihi dixit, Tolle grabatum tuum et ambula (Ib., 10); eumdem auctorem facti sui proferens, quem salutis; ut non existimaretur ab eo culpa violati sabbati posse proficisci, cujus in verbo humani corporis instauratio constitisset. Ergo quia paralyticum Dominus curasset in sabbato, ubi facti veneratio consequi debuisset, illic Judaeorum omnium odium commovetur. Quibus Dominus respondit: Pater meus usque modo operatur, et ego operor. (Ib., 17.) 6. Patris et Filii aequalitas. --Sed surgit hic ad violati, ut putabant, sabbati ( adde, reatum) gravior indignatio, quod patrem suum Deum dixerit, aequalem se faciens Deo. Sed unde hic Judaeis dolor est? Non enim ita locutus est, Deus pater meus est. Sed vim attulit veritas, et confessionem invitis ratio extorsit; Deo enim esse aequalem opera loquebantur. Illi irascuntur quod non audiunt, et pati nolunt quod ignorare non possunt; et hoc in Christo oderunt, quod eos intelligere est necesse. Opus ergo Patris in quo est? In eo scilicet quod agit filius: ait enim, Non potest filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Ibid., 19). Non utique virtutem sibi ademit; sed obsequio, se paterno devinxit arbitrio. Non enim nudo sermone significat, Non potest Filius facere, sed adjecit, ab se quidquam nisi quod viderit Patrem facientem. Ergo quod facit ille, famulatus est: quia non a se quidquam, sed id quod viderit, facit; ministerium veniens de exemplo, non operis, sed voluntatis; quia opus Patris in voluntate est. Id enim Dominus ait, Non veni voluntatem meam facere, sed ejus qui me misit (Joan. VI, 38), docens non aliud velle se, quam quod vellet ille qui eum miserat. Ergo voluntatem Patris Filius tamquam exemplum operationis introspicit; quia omnia intra paternarum 269 cogitationum providentiam quadam futurarum rerum praedestinatione formantur. Introspicit autem per mutuam charitatem atque naturam: ait enim, Pater diligit Filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit. (Joan. V, 20.) Ita et huic Dei, ex quo ipse Deus natus est, voluntatem nosse pervium est; et illi, quod voluntatis suae cognitionem filio congenuerit, est benignum. 7. Sabbato Deus operatur. --Ergo ad sabbati diem, ex quo odium commovebatur, responsum est, Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Est ergo opus Dei sabbato? Est plane: nam nisi esset, coelum dilaberetur, lumen solis occideret, terra non staret, fructuum omnium incrementa deficerent; vitae hominum interirent, si sabbati lege virtutum omnium constitutio otiaretur. Sed requies nulla est, et cursus idem est, et ut sex diebus, ita et sabbato elementorum omnium continentur officia (V. lib. IX de Trin., n. 44). Ergo omni in tempore per haec Pater operatur; operatur autem in Filio, quia ex eo est: et per quem omnia haec opus ejus sunt, qui ista in se operetur operante: et ministerii opus in opus refertur auctoris. Itaque Filius in paralytico, ut in caeteris, operatus in sabbato est: et per Filium opus Patris in sabbato est: atque ita non est in Deo requies, cum dies Deo nulla sine opere sit. 8. Quies Dei. --Quia ergo opera Dei exstant, quae sit ejus requies quaerenda est. Dei itaque opus, opus Christi est; verum et requies Dei, Deus Christus est: quia ita omnia, quae Dei sunt, in eo vera sunt, ut his Pater quiescat. Perfectus enim a perfecto est, quia, ut Apostolus ait, omnia ipsi constant (Coloss. I, 17). Et sicut de se ipso testatus est, Sicut habet Pater vitam in semetipso, ita et Filio dedit habere vitam in semetipso (Joan. V, 26); et rursum Apostolus ait: Quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 9). Itaque quod in eo est, vel quod ipso, perfectum est, neque jam quod subsistit ac manet, eget atque exspectat aliunde, sed charitate Patris atque virtute. Ita et in Filio vita est, ut licet sit natus ex Patre, tamen in ea vita, in qua et Pater vivit, existat. Nam et in eo universorum, quae deinceps crearentur, principia constiterunt; et in eo universa contemplans, consummatis per eum omnibus delectatus est: cum et in Filio creatore quiesceret, et in his quae digna dilectionis filio essent creata gauderet. Hinc illud est in Proverbiis, Cum pararet coelum, aderam illic (Prov. VIII, 27). 270 Et, Ego eram apud eum disponens (Ibid., 30): mihi aggaudebat cum laetaretur opere perfecto. Haec requies, in qua laetatur Pater, quam etiam per sacramenti confirmationem impii non adibunt. Est etiam intelligenda Domino Jesu Christo requies eorum quae invisibilia sunt, Throni, Dominationes, Principatus, Potestates: haec enim omnia manent incorrupta, indefessa, perpetua. Et idcirco in his requies existimanda est, quia indulta aeternitate jam in eorum perfectis creationibus quiescatur. 9. Quies justorum, quibus pateat. --Oportet autem cognosci quidem quomodo in requiem, quam impii non adibunt, pii et Deo subjecti poterunt introire: necesse est enim spem, quae malis negata est, bonis relinqui. Sed si Christus Dei requies est, ergo hi qui in Christo erunt, erunt in Dei requie. In Christo autem velle esse se Apostolus clamat, dicens: Sequor autem si apprehendam, in quo et apprehensus sum (Philip. III, 12): et rursum, Omnia autem detrimenta esse duxi, et arbitror stercora, ut Christum lucrifaciam (Ib., 8): et rursum, Benedictus Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in coelestibus in Christo, in quo elegit nos ante mundi constitutionem in ipso, ut simus sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate: qui ante praedestinavit nos in adoptionem per Christum in ipso (Ephes. I, 3, 4 et 5); quia Verbum caro factum est; quia cum aliquando essemus alienati et inimici sensus ejus in factis malis, nunc autem reconciliati sumus corpore carnis ejus. Ergo per conjunctionem carnis assumptae sumus in Christo: et hoc est sacramentum Dei absconditum a saeculis et generationibus in Deo; quod nunc revelatum est sanctis ejus, esse nos cohaeredes et concorporales et comparticipes pollicitationis ejus in Christo. Patet ergo universis aditus in Christo per conjunctionem carnis, si exuant veterem hominem, et cruci ejus affigant, et ab his, quae ante gesserunt, in baptismo ejus consepeliantur ad vitam; et ut in consortium Christi carnis introeant, carnem cum vitiis et concupiscentiis affigant. Istius modi enim corpora configurabit in transformatione corporis sui, et horum humilitatem in gloriam carnis suae transferet, qui contundentes omnes cupiditatum aculeos, et voluptatum sordes abluentes per novae nativitatis sacramentum, meminerint se non suam carnem habere, sed Christi. 10. Quae ante paranda. --Est autem hoc perfectum sabbatum, haec vera requies, cui more sabbati saecularis 271 omnia vitae necessaria pridie praeparare praecipimur. Judaei enim secundum praeceptum legis, die quae anterior sabbato erit, omnia quae sabbato sunt necessaria parant (Exod. XVI, 23); et cibus omnis ac potus ante providendus, parandus, recondendus est; non intelligentes in eo umbram futurae veritatis ostendi. Ut enim ad otium sabbati obtinendum superioris diei geminanda officia sunt (nam et quod ipsi diei et sabbato necessarium sit, curandum est); ita et nobis aeterna sabbata exspectantibus, quibus illic possimus uti, praesentis vitae negotiis sunt praeparanda; et nunc quidem necessaria, sed requiem sabbati redemptura. Ut igitur ab hujus sabbati requie, id est, ut superius ostendimus, a consortio Christi angelorumque, non etiam sacramento Dei arceamur; operandum et promerendum est, et per sollicitudinem operum anteriorum, aeternitatis est requies praeparanda, orationum vigiliis, lectionum frequentia, jejunii voluntate, humilitatis tranquillitate, bonitatis operibus, castitatis nitore, virtute patientiae. Haec pridie in otium aeterni sabbati sunt paranda; ut corruptionis nostrae infirmitate in coelestem gloriam transformata, nec vitium voluntas, nec ambitio gloriam, nec honorem superbia, nec otium labor, nec cibum corpus, nec somnum noctis diei lassitudo desideret: sed sit nobis aeterna lux pervigil vita communis usus bonorum, coelestis satiatus sermo Dei, laudium Deo et cum angelorum choris hymnus aeternus. Hoc fidei est praemium, haec corporeae resurrectionis est gloria, in qua nihil desiderandum est, quia nullo egendum est; non per invidiam aemulandum, quia in communione vivendum; non aut infirmitate aliqua dolendum, aut aetate crescendum, quia immortalitate durandum est. Sed urendus potius diabolus, et malum omne perimendum, et aeternitatis nostrae flos obtinendus. Pro hujus igitur sabbati requie Deo patri Filius confitetur. Hoc ex persona ejus in fine cantatur, hoc, sicuti singulorum versuum interpretatione noscemus, acquisita hominum immortalitate celebratur.