Jump to content

Tractatus super psalmos/27

Checked
E Wikisource
PSALMUS CXVIII
Saeculo IV

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum



 PSALMUS XCI PSALMUS CXIX 



TRACT. PSALMI CXVIII.

[recensere]

PROLOGUS. 1.

[recensere]

Elementa vitae piae tradit hic psalmus. --Qui ad doctrinam rationabilis et perfectae prudentiae praeparantur, ab ipsis statim litterarum elementis docendi sunt: ut perfectam veramque rationem tamquam ab exordio primae institutionis consequantur. Sciens istud sanctus Paulus apostolus, eam solam veram atque utilis doctrinae esse prudentiam, quae ab aetatis initiis atque ab infantiae ipsius inchoaretur exordiis, haec ad Timotheum inter magna atque praeclara fidei studiique praeconia in secunda epistola scribit: Tu vero permane in his quae didicisti, et credidisti, sciens a quo didicisti, et quod ab infantia sacras litteras nosti, quae te possint instruere in salutem (II Tim. III, 14 et 15). Hoc propter praesentem psalmum ita dictum sit, in quo cum cognitio veritatis ad eruditionem humanae ignorantiae esset edenda, per ipsa litterarum atque elementorum initia doctrinae ordo est distributus. Secundum enim Hebraeorum litteras in singulis octonis versibus singulae litterae praeferuntur. Est autem omnis numerus versuum in centum septuaginta sex versibus. Nam cum ex viginti duabus litteris omnis hebraeus sermo conveniat, et octonos versus litterae singulae explicent; numerus iste versuum octonis partibus multiplicatus expletur. Hanc igitur exstitisse causam existimo, ut per litteras totius istius psalmi ordo decurreret; ut sicut parvuli et imperiti et ad legendum imbuendi haec primum, per quae sibi verba contexta sunt litterarum elementa cognoscerent; ita et humana ignoratio ad mores, ad disciplinam, ad cognitionem Dei per hunc singularum litterarum octonarium numerum ipsis velut infantilis doctrinae initiis erudiretur.

2. Gratia Dei doctrinae percipiendae necessaria. --Arduum enim et difficillimum homini est, per se ipsum vel per saeculi doctores rationem praeceptorum coelestium consequi: nec naturae nostrae recipit infirmitas, divinis institutis, nisi per ejus gratiam qui haec ipsa dederit, erudiri. Namque qui simpliciter ea quae inter manus sibi inciderint legunt, existimant nihil differentiae in verbis, nihil in nominibus, nihil in rebus existere. Sed si istud communis colloquii sermo non patitur, ut sub diversis rerum nuncupationibus non 273 diversa significata esse intelligantur; numquid Dei eloquia tam imperita, tam confusa esse credimus, ut aut inopia verborum quibus uterentur laboraverint, aut distinctionum genera nescierint? 3. Aliud sunt lex, praecepta, judicia, etc.--Plures enim cum audiunt legem, justificationem, praecepta, testimonia, judicia, quae omnia Moyses sub diversa uniuscujusque generis virtute disposuit, unum atque idem esse existimant: ignorantes aliud legem, aliud justificationem, aliud praeceptum, aliud testimonium, aliud esse judicium: quae multum a se differre et discrepare, testis nobis est octavus decimus psalmus, quo continetur proprietas uniuscujusque et nuncupationis et generis. Lex enim Domini immaculata (Ps. XVIII, 8, etc.), convertens animas. Testimonium Domini fidele, erudiens parvulos. Justitiae Domini rectae, laetificantes corda. Praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos. Timor Domini sanctus, permanens in saeculum saeculi. Judicia Domini vera, justificata in ipsum. Sunt ergo distantiae in singulis quibusque rebus: et prudentis atque intelligentis viri est, in his quae scripta sunt discernere, ubi lex, ubi praeceptum, ubi testimonium, ubi justificationes, ubi judicia constituta sint: ne illa quae sermo propheticus mirabili uniuscujusque rei proprietate distinxit, ea ignorantiae nostrae infirmitas indocta imperitiae opinione confundat. Itaque per litteras singulas haec omnia maximus et ultra caeteros copiosissimus psalmus iste discrevit: ut per haec verborum elementa, credendi et vivendi et erudiendi in Dominum doctrinae ratio et distinctio doceretur. 4. Fides nuda non sufficit, non probitas naturalis. Octonarius numerus quam absolutus. --Plures autem arbitrantur simplicitatem fidei ad absolutam aeternitatis spem posse sufficere: tamquam innocentia secundum judicium saeculi, doctrinae coelestis institutis non egeat. Et quia aliter se res habeat, idcirco nunc vivendi in Deo innocenter, et in innocentia religiose manendi cognitio multa cum copia prophetici sermonis exposita est; quia difficile est quemquam per semetipsum, id est, per saeculi instituta hanc innocentiae religiosae cognitionem et verum usum vitae piae et innocentis adipisci. Novit etiam infirmam per se esse humanam naturam Apostolus, 274 ad hanc vivendi scientiam capessendam. Nam cum de charismatum et munerum Dei donis doceret, cum primum sermonem sapientiae praetulisset, statim sermonem scientiae subjecit. Hoc enim scientiae post sapientiae sequens a Deo donum est: quia usus sapientiae in usu scientiae perfectus est. 5. Occurrit autem in praesenti psalmo etiam ea nobis difficultas, quod cum duos tantum psalmos acceperimus per litteras hebraeas conscriptos, id est, centesimum decimum atque undecimum, ita ut a prima usque vigesimam secundam litteram secundum Hebraeos versuum numerus conveniret, versusque singuli a singulorum elementorum initiis inchoarentur: in hoc nunc psalmo octonos versus elementa singula obtinerent. Sed cum omnia vivendi, credendi et placendi Deo praecepta contineantur in psalmo; in eo numero omnia litterarum initia continentur, qui maxime secundum plenam et religiosam ejusdem numeri virtutem, primus omnium convenientium in se undique partium aequalitate perfectus est. Primum etenim per duas in se partes ex partibus coaequalis, tum deinde per quatuor aeque partes convenit: ut virtutes psalmorum, qui in hoc numero vel singulari vel multiplicato collocati sunt, doceant numeri hujus esse sanctam et religiosam plenitudinem. Hic autem numerus, etiam in lege sanctus est. Jussum enim est, ut qui natus esset, in octavo signum circumcisionis acciperet (Gen. XVI, 12). Haec etiam in circumcisione Domini ratio servata est: et in hoc dierum numero, cum ipse circumcisione non egeret, oblatus in templo est, ut in corpore ejus humanae carnis recideretur infirmitas (Luc. II, 21). Hic etiam numerus omnia genera pecudum, ut digna sacrificiis habeantur, emundat; octava enim die jubentur offerri (Exod. XXII, 30). Et in hoc numero diluvii diebus origo rursum humanae generationis eligitur (I Petr. III, 20). Consummatio igitur nunc doctrinae et eruditionis nostrae sub perfecti hujus numeri absolutione per singula elementa concluditur: ante quem neque munda Deo hostia fuit, neque in generis familia quis cessante circumcisione susceptus est, et ex quo rursum iterandae generationis coepit exordium. Primae igitur litterae hi versus sunt. 275 PRIMA LITTERA. Aleph. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Beati qui scrutantur testimonia ejus, in toto corde exquirunt eum. Non enim qui operantur iniquitatem, in viis ejus ambulaverunt. Tu mandasti mandata tua custodiri nimis. Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas justificationes tuas. Tunc non confundantur (Hil. confundar), cum perspexero (respicio) in omnia mandata (tua). Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici justitiam tuam (judicia justitiae tuae). Justificationes tuas custodiam: non me derelinquas usquequaque nimis. 1. Luminis consequendi quae sit praeparatio. --VERS. 1 et 2 Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Beati qui scrutantur testimonia ejus, in toto corde exquirunt eum. Dictorum ordo non negligendus est: qui si non diligenter a nobis cognoscitur, ne dispositae quidem beatitudinis ordinem consequimur. Non enim primum, Beati scrutantes testimonia Dei; sed primum, Beati immaculati in via. Prius enim est, confirmatis moribus et in innocentiae studium ex communi probitatis honestate compositis, viam veritatis ingredi; sequens deinde est scrutari Dei testimonia, et expurgato emundatotoque animo ad investiganda adesse. Ordinis autem hujus et alius propheta (Osee X, 12) non immemor est, dicens, « Serite in justitia vosmetipsos, et metite vos in fructu vitae, et illuminate vos in lumine scientiae. » Non illuminatio primum, sed satio nostra praecepta est: ut cum antea nosmetipsos, id est, vitae nostrae usum in spem fructuum severimus, deinde cum quae sata sunt messuerimus, tunc nos lumine scientiae illuminemus. Tenendus igitur hic ordo est, sationis messis et illuminationis. Plures enim nostrum illuminari se prius quam serere ac metere festinant; cum satio atque messis quaedam consequendi luminis praeparatio sit.

2. Viam Domini non sufficit inire. Via Christus. -- Prima igitur haec beatitudo est, beatos esse qui immaculati in via sint: sed non 276 in via fortuita et in incerta et in erratica, sed in via in qua in lege Domini ambulatur. Plures etenim utilem et necessariam viam sese ingressos existimant; sed immaculati in via non erunt, quia non in lege Domini ambulant. Sed via haec non solum ineunda est, sed etiam pergenda. Nemo enim dum in via est, id ad quod per viam tendit obtinuit; secundum quod beatus Paulus ait, Non quod aliquid acceperim, aut jam perfectus sim: sequor autem si apprehendam, in quo et apprehensus sum a Christo (Phil. III, 12). Ergo adhuc ille pergebat: sed pergebat ea quae retro sunt obliviscens, his autem quae in priora sunt se extendens. Itaque viam hanc agens beatus est, qui cum oblivione praeteritorum in futurorum spem extenditur. Et quae via sit in qua unusquisque ambulans beatus sit. Dominus docet dicens: Ego sum via (Joan. XIV, 6). Quisquis igitur in praeceptis ejus institerit, hic beatus est: dum vitia carnis coercet, dum animi petulantiam edomat, dum avaritiae famem vincit, dum terrenorum honorum gloriam evitat. Qui in his ergo manserit, hic est immaculatus in via, et in lege Domini ambulans. 3. Lex est Dei et lex peccati. --Adjectio autem ea, qua dictum est, in lege Domini (Rom. VII, 23), non est otiosa. Est enim et peccati lex, de qua ait beatus Apostolus, Video aliam legem in membris meis contramilitantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in legem peccati. Ergo quia et lex peccati esset, idcirco lex Domini dicta est. Nisi enim et lex esset exterior, non cum adjectione proprietatis legem Domini propheticus sermo dixisset. 4. Lex in genere. --Sequens deinde versus est primae litterae: Beati qui scrutantur testimonia ejus, et in toto corde exquirunt eum. In primo versu est, Qui ambulant in lege Domini: in secundo, Qui scrutantur testimonia ejus; in quarto, quia tertius supplementum dedit secundo, de mandatis ait dicens, Tu mandasti mandata tua custodiri nimis: in quinto de justificatione, Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas justificationes tuas: in sexto rursum de mandatorum effectibus, Non confundar, cum respicio in omnia mandata tua: in septimo de judiciis, Confitebor tibi Domine in directione cordis, in eo quod didici judicia tua: in octavo de justificatione, Justificationes tuas custodiam, non me derelinquas usquequaque nimis. Si ergo aliud lex, aliud praeceptum, aliud judicium, aliud justificatio, 277 aliud testimonium, necessarium est ab eo, qui haec omnia constituit et condidit, intelligentiae gratiam nos et munus orare. Totum hoc autem in commune lex dicitur. Sed est quiddam in his speciale, quod propriam in se habet legis nuncupationem. 5. Lex umbra futurorum. Mandatum quid. --Quid ergo est lex? Umbra scilicet, ut Apostolus ait, futurorum: quod de caeteris scriptum nusquam est, scilicet ut futurorum umbra sit aut justificatio, aut testimonia, aut mandata: sed tantum id legi proprium est, ut Apostolus in plurimis docet, non secundum litterae intelligentiam Legem esse tractandam, sed secundum spiritalem doctrinam futurorum in ea umbram esse noscendam. Ait enim, Non obturabis os bovis triturantis (I Cor. IX, 9): Et adjecit, Numquid pecudum Deo cura est? Annon propter nos dicta scriptaque sunt (Ib., 10)? Et rursum: Legem legentes non audistis, quod Abraham duos filios habuit, unum ex ancilla, et unum ex libera? sed qui ex ancilla, secundum carnem natus est; qui autem ex libera, secundum repromissionem (Gal. IV, 21, etc.). Et quia lex futurorum umbra esset, adjecit, Quae sunt allegorumena, haec enim sunt duo Testamenta (Ib., 24). Ergo quaecumque doctrinarum spiritalium umbram complexa sunt, haec, lex esse dicenda est; quia lex et spiritalis est, et umbra futurorum (Rom. VII, 14). 6. Mandatum autem Domini est, in quo observatio praeceptorum et custodia continetur; ut illud, Non occides, non moechaberis (Exodi, XX, 13), et caetera horum similia. Et quia haec simplicia et splendida sunt, nosque in verum lumen per observantiam sui dirigentia; idcirco ita dictum est, Praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos (Ps. XVIII, 9). De lege autem non convenerat ista dixisse, quae per umbram futurorum sancta est, et animas per futurorum cognitionem convertens; mandatum autem per observantiam sui illuminans. 7. Testimonia Dei quae et quam multa. Angelis plenus omnis mundus. --Ergo quia beati sunt scrutantes testimonia Dei, et aliud legem, aliud mandatum, aliud testimonium esse sicut caetera diximus; quae haec Dei sint testimonia, noscendum est. Legis enim totius liber sub testimoniis datus est. Coelum namque et terram Moyses librum Testamenti traditurus in testimonium advocavit. Et sunt plurima in causam testimoniorum constituta, cum Jacob ait (Gen. XXXI, 52), Testimonium erit vobis collis iste, et testimonium erit lapis iste. Et in Jesu scriptum 278 est, Duodecim lapides efferte, ut sint hi testimonium filiis vestris (Jos. IV, 5 et 6). Curato etiam leproso Dominus ait, Offer munus tuum in testimonium, quod constituit Moyses illis. Apostolus plura ad Timotheum per epistolam loquens denuntiat sub testibus, dicens: In conspectu multorum testium denuntio tibi, et in conspectu Dei vivificantis omnia, et Jesu Christi, et electorum Angelorum, ut haec custodias (I Tim. v, 21). Plura igitur et innumerabilia sunt Dei testimonia, quae si quis scrutari per cognitionem Legis, Prophetarum, Evangeliorum, Apostolorum vellet, in beatitudine permaneret; neque velut vacuo et solitario orbe vivens, sciret se nisi sub teste peccare. Plena sunt enim omnia divinis testimoniis: et omne hoc vacuum quod putatur, repletum est angelis Dei nihilque est quod non haec divinorum ministeriorum frequentia incolat. 8. Horum praesentia deterrere debet a peccatis. Angeli voluntatis nostrae testes. Diaboli vis et malitia. --Horum itaque cognitionem per doctrinam quis adeptus, scit se sub testibus vivere. Et cum natura humanae infirmitatis proclivis ad vitia est, refugit tamen vel sub teste peccare: quod ipsum docet nos communis consuetudinis ratio. Quis enim furari sub teste non metuit? Quis ad scelus nisi secretum elegit? Quis ad adulterium non aut solitudinem aut noctem optavit? Et si quando incalescentibus vitiis jam ad crimen animus promptus est, tamen furor insanientis voluntatis occursu testis coercetur: et in sese abruptam humanae petulantiae naturam nonnumquam intercessio repentina revocavit. Si ergo metus intercessionis jam praesumptum animo facinus demoratur; quid Christianum hominem agere conveniet, scientem se tot undique spiritalium virtutum testimoniis, non dico operum suorum, sed ipsius tantum voluntatis obsessum? Nonne cum in aliquam turbidae affectionis voluntatem infirmitatis nostrae aculeis commovemur, metuimus adsistentes undique nobis choros Angelorum, et plenum ministeriis coelestibus mundum? Si enim Angeli parvulorum Patrem nostrum quotidie vident, qui in coelis est (Matth. XVIII, 10): possumus testimonia eorum metuere, quos et nobiscum manere, et Deo quotidie scimus adsistere. Quin etiam ipsum illum diabolum, per quem ipsa illa vitiorum nostrorum incentiva praebentur, suosque omnes testes metuere debemus, puncto temporis omnem amplitudinem mundi hujus obeuntem; cui dulce est peccare nos, ut peccatorum nostrorum 279 testimonio glorietur. Est enim ejus haec propria calliditas, instigare ad peccandum, et arguere peccantes. Dictum est enim, Aut nescis quia adest diabolus accusator fratrum vestrorum (Apoc. XII, 10). 9. Testimonia Dei toto corde inquirenda. --Et quia essent adversariae nobis virtutes in testimonio cum caeteris permanentes, de sanctis tantum prophetam meminisse dignum fuit dicentem, Beati scrutantes testimonia ejus: non aliena scilicet, sed illa quae Dei sunt. Non negligentem autem testimoniorum Dei oportet esse scrutationem; ob quod dictum est, In toto corde exquirunt eum. Non pro parte studium coelesti doctrinae adhibendum est; sed toto corde Dei testimonia inquirenda sunt: ut quia sunt et alia quae Dei non sunt, ea quae Dei discimus esse, non avocato in alia negotia corde scrutemur. 10. Viae multae bonae et una optima quid. --VERS. 3. Succedit deinde hic versus: Non enim qui operantur iniquitatem, in viis ejus ambulaverunt. In primo versu singulariter via commemoratur, viae in hoc tertio plures. Ex quo intelligendum est, per multas vias ad unam perveniri; in qua quisque immaculatus si sit, hic beatus est. De plurimis autem viis atque una Jeremias paria testatus est, dicens, State in viis, et interrogate vias Domini aeternales: et quaerite quae sit via bona (Jerem. VI, 16). In plurimis ergo viis standum est, et plurimae interrogandae sunt: et hae quidem plures et Domini sunt et aeternales, et in his cernendum est quae sit via optima. Viae plures sunt, et plura Dei mandata, plures prophetae per quos omnes in unam viam pergitur: sed in his operarii iniquitatis non ambulaverunt. Nam si in lege mansissent, usque ad optimam illam Novi Testamenti viam pervenirent. Est via per Moysen, est per Jesum, est per David, est per Esaiam, est per Jeremiam, est per Apostolos; et per has omnes ad eum necesse est pervenire qui dixit, Ego sum via; et Nemo vadit ad Patrem, nisi per me (Joan. XIV, 6). Simile quiddam sub margaritae nomine dictum esse intelligendum est. Multarum enim margaritarum negotiatorem esse oportet, ut unam margaritam multi pretii consequatur (Matt. XIII, 45). De margaritis cum fit sermo, sufficit ad honorem earum quod margaritae sunt nuncupatae; una autem illa margarita quae reperta est magni esse pretii dicitur: ita et cum de viis plurimis prophetatur; quod et Domini et aeternales sint dictum est; cum autem in his viis quaeritur quae sit utilis via, ea quae reperta est optima 280 praedicatur. Ergo quamvis vel illae viae aeternales sint, vel margaritae ipso suo nomine honorabiles sint: in multis viis standum est, ut bona via reperiatur; et vendendae omnes margaritae sunt, ut ea quae multi pretii est reperta coematur. 11. VERS. 4. Dehinc consequitur hic versus: Tu mandasti mandata tua custodiri nimis. Superius commemoravimus, aliud significare mandata, aliud legem. Et de lege, quantum arbitror, Apostolus nobis testis fuit, quia umbra sit futurorum, in qua species veritatis tamquam corpus in umbra describitur (Coloss. II, 17). Mandatum vero est, quod per observantiam implendum est: ut illud, Non moechaberis, non occides (Exodi, XX, 13). Non enim in eo species futurae imaginis continetur, sed praesentem habet operationis effectum: Tu mandasti mandata tua custodiri valde. Nihil igitur dissoluto animo, nihil incurioso agendum est, sed sollicitos atque anxios curam mandatorum Dei exsequi nos oportet: ut id quod agimus, in profectum fidei nostrae, cum reverentia ejus cui agimus, exsequamur. Caeterum si aliquid remissa voluntate et occupata in res alias cogitatione egerimus; officia quidem corporis in agendo occupabuntur, sed devotionis meritum per negligentiam non consequemur. 12. Justificationes Dei plures; earum nexus; sine gratia non comparantur. --VERS. 5. Utinam dirigantur viae meae, ad custodiendas justificationes tuas. Habemus nunc post mandatorum custodiam, etiam justificationum observantiam. Et mandata jam superius, quae esse existimaremus, ostendimus. Justificationes autem sunt plures atque diversae in observandis singulis officiorum generibus temperandae: ad quorum custodiam, nisi a Deo dirigamur, infirmes per naturam nostram erimus. Adjuvandi igitur per gratiam ejus, dirigendique sumus, ut praeceptarum justificationum ordinem consequamur. Est nobis justificatio circa servum distributa, est circa filium, est circa patrem, est circa fratres, est circa fideles viros, est circa Ecclesiae principes, est circa Angelos, est circa Deum ac Dominum nostrum unigenitum Dei Verbum. In singulis ergo quibusque generibus atque nominibus justificationis ratio servanda est: quia nisi haec omnia ex comparibus devotae voluntatis officiis retineantur, justificationem Dei non tenebimus. Religiosus in patrem, si oderit filium, modum justificationis amisit. Religiosus in fratrem, si oderit servum, perdidit justificationis Dei ordinem. Religiosus in Dominum, 281 si oderit sacerdotem, nequaquam justificationis observantiam in religione Dei explevit, odia in ipsa ministeria divinae justificationis exercens. Jam vero in ipsa fidei veritate, id est, de Dei patris et Domini intelligentia, per quam maxime justificatio nobis erit probata, quanta opus est nobis Dei gratia, ut recta sapiamus, ut ex propheticis atque evangelicis auctoritatibus unum idemque teneamus ne in uno aut altero opinio nostra et sermo dissideat, sed ad universas Dei justificationes aequa ac pari operum ac doctrinae observantia dirigamur. 13. Mandata omnia, non ex parte servanda. --VERS. 6. Quod cum consequemur, tum dicere id quod consequenti versu continetur licebit: Tunc non confundar, cum respicio in omnia mandata tua. Nisi enim attenti in omnibus mandatis ejus erimus, ac diversabimur, eruntque alia praeterita, alia pro voluntate observata; justificationis ordinem non tenebimus. Caeterum si directis viis nostris erit par in omnibus aequalisque custodia; nullo oblivionis vel negligentiae pudore confusi, confidenter omnium mandatorum observatione gaudebimus. 14. Recti cordis cognitaeque justitiae auctor Deus. --VERS. 7 et 8. Sequitur deinde hic versus: Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici judicia justitiae tuae. Justificationes tuas custodiam. Abjicienda ergo est omnis animae perversitas, et directo atque in nullam aliam partem deflexo corde est confitendum: ne decedat animus in saeculi curam, ne ex illis doctrinae Dei semitis in devia evagetur. Sed directae hujus confessionis ea causa est, quae consequenti versu continetur: In eo quod didici judicia justitiae tuae. Primum igitur oravit, ut ad custodiendas justificationes directae viae ipsius fierent. Secundo in nullo confundendum se esse subjecit, cum in omnia Dei mandata respiceret. Tertio quoque in directione cordis Deo se confessurum spopondit ob id, quia judicia justitiae ejus didicisset; per doctrinam scilicet directi cordis cognitaeque justitiae, laudem Deo reddens. Sed justitiae cognitae hic fructus est, ut justificationes Dei retineantur: et idcirco subjecit: Justificationes tuas custodiam. Qui enim didicisse judicia Dei fructus est, nisi cognitionem nostram justificationum observantia consequatur? 15. Orandus semper Deus; ne in tentatione deserat. --Sed meminisse debemus, licet cognitio 282 praestanda a Deo sit, tamen esse semper orandum, ut his quae in custodiendis justificationibus suis custodire volumus faveat: scientes quidem frequenter nos ab eo ob tentationes derelinqui, ut per eas fides nostra probabilis fiat. Verumtamen secundum Prophetam ne nos penitus derelinquat deprecandus est: ait enim, Non me derelinquas usquequaque nimis. Quod et in dominicae orationis ordine continetur, cum dicitur. Non derelinquas nos in tentatione quam ferre non possimus (Matth. VI, 13). Scit Apostolus derelinqui nos ad tentandum: sed novit et mensuram infirmitatis nostrae Deum nosse, dicens: Fidelis est Deus, qui non permittat nos tentari super quam possumus (I Cor. X, 14). Job Deus tentationi permittens a jure diaboli potestatem animae ejus excerpsit, et secundum modum infirmitatis humanae tentandi jus dereliquit. Infirmitatis suae igitur Propheta conscius orat, ne valde derelinquatur: ut imbecillitatem ejus, tamquam Petri demergendi fluctibus, Dominus assumat: ut quamquam ad tentandum sese relicturus sit, non tamen usquequaque et valde, scilicet ne usque ad animae et fidei periculum derelinquat. LITTERA II. Beth. In quo corrigit junior (Hil. adolescens ) viam suam? In custodiendo sermones tuos. In toto corde meo exquisivi te: ne repellas me a mandatis tuis. In corde meo abscondi eloquia tua: ut non peccem (Hil. peccarem) tibi. Benedictus es, Domine: doce me justificationes tuas. In labiis meis pronuntiabo (Hil. pronuntiavi) omnia judicia oris tui. In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis. In mandatis tuis me exercebo (Hil. exercebor), et considerabo vias tuas. In justificationibus tuis meditabor.

283 1. Moribus bonis praestat a puero imbui. Consuetudinis vis. --In secunda consequentium octo versuum littera ipse sibi Propheta his quibus responsurus sit proposuit, dicens, VERS. 9: In quo corrigit adolescens viam suam? Haec ex proponentis persona dicta sunt. Dehinc nunc tamquam respondentis confessio subditur, In custodiendo sermones tuos. Contuendum autem est, secundum eum quem in exordio habuimus sermonem, vera atque perfecta timoris Dei instituta sub his elementis litterarum contineri, quibus quasi ad usum confessionis Dei per ipsa infantiae rudimenta formamur. Ergo intelligendus est Propheta non otiose locutus esse, In quo corrigit adolescens viam suam? Omnem quidem aetatem optabile est ex his corporis sui vitiis ad innocentiae studium transferri: quia et sera licet emendatio utilis sit oblivione vitiorum. Sed placiturum Deo virum Propheta conformans, non exspectat post longam ac diuturnam criminum consuetudinem doctrina Dei et praeceptis timoris institui: sed rudes a peccatis annos, et aetatem adhuc criminum nesciam, vult non modo studiis aliquando innocentiae, sed etiam ipsa adolescentiae consuetudine imbui. Difficile est enim ab usitatis desinere, difficile est a familiaribus abstrahi, magnum in se consuetudo habet vinculum: et idcirco optimus ille fuerit cultor, quem non modo delictorum remissio sine crimine constituerit, sed ipsa illa praestiterit vitiorum ignoratio innocentem.

2. Juvenis Deo mancipati praerogativa. --Novit Jeremias propheta aetatis hujus beatitudinem, dicens: Bonum, inquit, est juveni viro, cum auferet jugum grave in juventute sua: sedebit singulariter, et tacebit (Thren. III, 27). Non exspectat frigescentes senectute annos, nec emortuam jam per aetatem vitiorum consuetudinem. Vult longi praelii militem: vult eum Christi servum, quem ne ipsa quidem praeteritorum criminum recordatio polluat. Nam in his, qui jam provectioris aetatis crediderunt, inest quidem per donum gratiae praeteritorum indulgentia; sed non abest per conscientiae naturam gestorum recordatio. « Bonum, inquit, juveni auferre jugum grave. » Onus istud rudes ad obediendum anni aegre ferunt: caeterum aetas tenera gravis oneris molestiam per virtutis incrementa non sentit. Sed suscepto in juventute onere quid faciet? Sedebit, inquit, singulariter et tacebit. Rarus iste est, cum 284 quo perfectio timoris Dei per annorum augmenta concrescat: et idcirco singularis sedebit, lascivos adolescentiae coetus derelinquens, et ab ipso senum nuper credentium consessu remotus: quia ei non competit dicere, Delicta juventutis meae Domine ne memineris (Psal. XXIV 7). Silebit etiam, congruam fidei et juventuti existimans taciturnitatem: non tumultibus negotiorum saecularium admixtus, sed per modestiam tacens, sola divina sacramentorum cognitione occupatus, et sermones Dei tacita rerum atque operum observatione custodiens. 3. An repellat Deus quemquam a mandatis. --Redit deinde ad personam suam Propheta, ut id, quod superius dixerat, significasse de se nosceretur, dicens, VERS. 10: In toto corde meo exquisivi te: ne repellas me a mandatis tuis. Competere bonitati Dei non videtur, ut a mandatis suis quemquam repellat: sed sermonum adjectio et virtus verborum, quae ex perfecta coelestis doctrinae ratione disposita est, nihil dubium, nihil contrarium in se habet. Qui ergo, secundum prophetam (Ezech. XVIII, 23), mavult peccatorum poenitentiam, quam mortem, numquid existimandus est a mandatis suis quemquam repellere? Procul sit istud existimare. Sed neque hoc nunc Propheta sentit, maxime qui in toto corde Deum perquisierit. 4. Quam hoc non senserit David. --Sed absolutio difficultatum in his ipsis requirenda est, e quibus videtur exsistere. Propheta enim quid senserit, in promptu est noscere. Legimus scriptum in Jeremia (Jer. XLVIII, 10), Maledictus qui facit opera Domini negligenter. Legimus et in Evangeliis scriptum, Omni enim habenti dabitur, et abundabit: et qui non habet, etiam quod habet auferetur ab eo (Matth. XXV, 29). Ergo habens abundabit; non habens vero ipso illo quod habet indigebit. Propheta non est obnoxius maledictionis conditioni; quia non negligenter opera Dei egit, eum toto corde perquirens. Deinde confidenter petit, ne a mandatis Dei repellatur; quia eum toto corde perquirat. Secundum Evangelia enim habenti dabitur, et ei qui non habet etiam quod habet auferetur. Deus igitur non auferet nisi non habenti, secundum quod neque repellet nisi negligentem. Adeo autem bonitate plenus est, ut habentem abundantia muneretur: adeo vero non vult quemquam non habere, ut non habenti ipsum quod habet adimat. 285 5. Quem repellet. --Neminem igitur nisi obnitentem repellit, neminem nisi negligentem rejicit. Hanc enim Propheta praetulit causam, cur se non repelli a mandatis Dei precaretur, quia non ex parte, neque per desidiam Deum, sed toto corde quaesisset: per quod intelligimus eum a mandatis repelli, qui per multam incuriam fuerit indignus admitti: et extra inhibentis invidiam est, quod de culpa proficiscitur non merentis. 6. Secreta Dei quaedam revelare piaculum est. --VERS. 11. Tertius iste secundae litterae versus est: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccarem tibi. Meminimus simile huic dicto legi solere ubi dicitur, Mysterium regis bonum est abscondere. Meminimus et Paulum ad Corinthios adhuc in fide parvulos scribentem, quaedam Dei eloquia occuluisse, cum dicit: Lacte vos potavi, non cibo; nondum enim poteratis, sed neque adhuc potestis (I Cor. III, 2). Legimus et in Evangelio (Matth. XIII, 44) in agro uberi atque fecundo repertum thesaurum, eumdemque empto agro occultari. Novimus neque margaritas ante porcos projiciendas esse (Matth. VII, 6), neque sanctum canibus dare oportere. Ergo intelligimus quaedam nos cordis nostri secreto continere, quae divulgata inexpiabilis peccati culpam comparabunt. Ita enim dixit: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccarem tibi: quia cum caetera peccata secundum differentias rerum aut in nos ipsos aut in alios exsererentur; tamen tum fierent in Deum propria, cum quae occultorum cordium essent condenda secreto, haec in profanae cognitionis scientiam proderentur. 7. Justificationum scientia est Dei munus. --Contuendus autem est in quarto hoc qui consequitur, versu ordo doctrinae. Primus versus de custodiendis ab adolescente mandatis Dei constitit: sequens, quia in toto corde Deum exquisierit, ne a mandatis Dei repellatur: dehinc quod sacramenta absconsa sapientiae et occulta Dei mysteria mentis suae secreto continuerit. Quarto nunc id deprecatur, ut justificationes suas eidem ostendat: et deprecatur confessionis honore praelato, dicens, VERS. 12: Benedictus es, Domine: doce me justificationes tuas. De justificationibus nonnulla aliqua anteriori sermone complexi sumus (Ad litt. 1, n. 12), et superfluum est eadem frequenter iterare. Maximus igitur ac praecipuus labor est, hanc justificationum Dei scientiam consequi, et humanae naturae infirmitas difficulter tot tantarumque rerum cognitionem consequitur: 286 atque ob id ut doceatur orat, quia divinae bonitatis munus est, animi humani imperitiam ad congruam atque unicuique generi competentem officiorum observantiam temperare. 8. Judicia Dei inenarrabilia, non judicia oris Dei. --Succedit deinde etiam de judiciis Dei sermo, quo dicit, VERS. 13: In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui. Quanta rerum, et nuncupationum differentia est. Primum a juventute mandata Dei custodiuntur, dehinc Deus toto corde inquiritur, tum Dei eloquia occuluntur, et justificationes disci desiderantur, nunc judicia praedicantur. Sed Propheta forte existimabitur a se excidisse, et vel suorum, vel alienorum dictorum immemor fuisse. In hoc enim psalmorum libro legimus: Judicia tua sicut abyssus multa (Psal. XXXV, 7). Paulus apostolus ait: Inscrutabilia sunt judicia Dei (Rom. XI, 33), et rursum propheta: Magna enim sunt judicia tua, et inenarrabilia (Sap. XVII, 1): et quomodo audebit propheta dicere: In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui? Sed nihil neque contra se, neque contra alium ejusdem spiritus propheta nunc elocutus est. Non enim ait, In labiis meis pronuntiavi omnia judicia tua; sed ait, Omnia judicia oris tui: sciens nonnullam differentiam esse judiciorum Dei, et judiciorum oris Dei. Numquid cum ait, Judicia tua sicut abyssus multa; dixit, Judicia oris tui sicut abyssus multa? Nunc autem ait, Judicia oris tui annuntiavi. Ea ergo, quae cognita esse per prophetas vel ex Dei verbis judicia esse potuerunt, et propheta non tacuit: quae idcirco praedicata sunt, ut docerentur. 9. Conscientiae rectae securitas. Opibus spiritalibus gaudet propheta. --Post judiciorum autem oris Dei publicam et constantem praedicationem id sequitur, VERS. 14: In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis. Non timet propheta vitae suae testes, sed in his delectatur: et ei conscientia spectantium se et contuentium jucunda est. Trepidat enim ad omnem intercessionem pollutae conscientiae metus: caeterum ubi constans innocentis vitae fiducia est, plurium testium interventio grata est. Sed non de communis cousuetudine gaudii jucundus propheta est: delectatur enim sicut in divitiis omnibus; non tantum in divitiis, sed in divitiis omnibus. Sunt opes in auro, sunt in argento, sunt in pecuniis, sunt in vestibus, sunt in domibus, sunt in agris; eorumque aut vitibus, aut oleis, aut frugibus: 287 sed Domini propheta doctrinarum fruge perfectus est, et legis ac prophetalium institutionum facultatibus dives est: et anteriore licet tempore, non tamen evangelicorum et apostolicorum praeceptorum ignarus est. Novit enim et has divitias Paulus ad Corinthios loquens: Gratias ago Deo meo semper pro vobis super gratiam Dei, quae data est vobis in Christo Jesu: quoniam in omnibus ditati estis in ipso, in omni verbo et in omni scientia (I Cor. I, 4). In his ergo dives est, et in his delectatur propheta. Caeterum non est existimandus saecularium opum comparatione delectatus esse, qui nisi cum contemptu atque inopia saeculi dives in Domino esse non potuit. 10. Has exercitationes conservat. --Delectatus autem in viis testimoniorum Dei, opus delectationis suae agere debebat; et non ambiguum est quin agat. Ait enim, VERSU 15: In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas. Exercitatione igitur et assiduitate opus est, ut usus rerum necessariarum retineatur; quia periculosa est humanarum mentium et molesta desidia: ac ne otii consuetudo subrepat, assiduitas exercitationis adhibenda est. Sed retentus etiam hic ordo rationis est. Nam prius exercendum est in mandatis Dei; tum deinde viae ejus considerandae: quia nisi fidelium operum usus praecesserit, doctrinae cognitio non apprehendetur; et agendum a nobis antea fideliter est, ut scientiam consequamur. Vias ergo, secundum superiorem expositionem ( num. 10), legem, prophetas, omnia Evangelia, et apostolos esse existimamus: quos in mandatis Dei se exercens Propheta consideravit, ut noverit. 11. Mandata. Justificationes. Meditationis et exercitationis usus. Conclusit autem octavum numerum hoc, VERSU 16: In justificationibus tuis meditabor, non obliviscar sermonum tuorum. --A doctrinae perfectae ordine Propheta non excedit. In justificationibus Dei, quas doceri se oravit, exercetur, sicut meditatur in mandatis. Mandatorum enim haec est ratio, quia nos ad observantiam atque opus innocentiae instituunt: ut illud est, Non occides, non moechaberis, et caetera his similia. In his ergo exercetur (quia in his operationis est 288 usus), per praesentium se exercitationem ad futura confirmans. Justificationes autem sunt, quibus hebraeus puer sex annis servus, liber deinceps anno septimo fiet; et post sex annorum fructus, ager otiosus relinquendus est, et caetera in justificationum observantiam constituta, quae ingentem in se habent futurae spei meditationem per negotii praesentis effectum. Atque ideo in his meditatur, ut in mandatis exercetur: quia exercitatio usum retinet consuetudinis institutae; meditatio autem se in id quod nondum obtinuit extendit; ut per meditationem id quod expetit consequatur: quae meditatio justificationis id consequitur ne sermonum et promissionum subrepat oblivio.

LITTERA III. Gimel.

[recensere]

Retribue servo tuo, et vivam: et custodiam sermones tuos. Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. Incola ego sum in terra: non abscondas a me mandata tua. Concupivit anima mea cupere justificationes tuas (Hilarius, ut desiderem judicia tua) in omni tempore. Increpasti superbos: maledicti qui declinant a mandatis tuis. Aufer a me opprobrium et contemptum: quia testimonia tua exquisivi. Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur: servus autem tuus exercebatur in tuis justificationibus. Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consolatio (Hilarius, et consilia) mea justificationes tuae sunt. 1. Insontis vox est, RETRIBUE.--Quibus non est constans emundati cordis conscientia, precari ista Prophetae voce non possunt, VERS. 17: Retribue servo tuo. Si enim digna secundum opera nostra retributio aderit, in peccatorum ac delictorum nostrorum poenis manebimus. Satis est autem, si cui vel haec saltem fiducia 289 gratulandi ad Dominum fuerit: Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum injustitias nostras reddidit nobis: quia secundum altitudinem coeli a terra longavit iniquitates nostras a nobis; quia ipse cognovit figurationem nostram (Psal. CII, 10). Magnum est tantam in se Dei misericordiam recognoscere, et scire consuetudinem criminum procul a se abesse, et dignum Dei misericordia se esse coepisse. Propheta autem hic, in cujus scilicet corpore habitatio Dei digna est, quia sancto Spiritu plenus non communia nec terrena cogitat et effatur, libertatis ejus est, ut oret, Retribue servo tuo.

2. Non insolenter a David profertur. --Sed forte insolentis istud audaciae est, sine aliqua confessionis modestia meritum retributionis optasse, nec se in corpore situm, id est, in vili atque in humili sorte esse meminisse. Exclusit autem Propheta omnem de se vanitatis ac jactantiae opinionem. Nam cum dixisset Retribue ex fiducia innocentiae; servo tuo ex servitutis officio et ex conditionis suae confessione subjecit. Constanter igitur haec postulat, qui se Dei servum, non peccati esse meminit: quia omnis qui peccat, servus est peccati (Joan. VIII, 34). 3. Vita vera non est hujus temporis.--Vivam, inquit, et observabo sermones tuos. Vivam atque observabo non praesentis temporis res est; sed significatio sermonis hujus in futurum se tempus extendit. Scit enim Propheta quando beata illa et vera viventium vita sit. Nunc enim et in pulvere mortis manemus, et in mortis corpore sumus, a quo se liberari Apostolus orat, dicens: Miser ego homo, quis me liberabit a corpore mortis hujus? (Rom. VII, 24.) Habemus autem etiam nunc admixtam nobis materiam, quae mortis legi et peccati obnoxia est; et in hujus caducae carnis infirmisque domicilio corruptionis labem ex ejus consortio mutuamur: ac nisi glorificato in naturam spiritus corpore, vitae verae in nobis non potest esse natura. Audiamus eum, 290 qui se meminit in corpore mortis habitare dicentem: Quia vita nostra absconsa est cum Christo in Deo (Col. III, 3 et 4). Cum autem Christus apparuerit vita nostra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. Hanc ergo retributionem sibi Propheta orat, ut vivat: futurae hujus vitae tempus in loco altero docens, quo ait: Et placebo Domino in regione viventium (Ps. CXIV, 9). Scit hanc mundi istius sedem regionem non esse viventium. Scit nos adhuc secundum praefigurationem legis emundandos esse. Nunc enim admiscemur morticinae: et in lege quisquis mortuum contrectat, immundus est (Num. XIX, 11). 4. Lex de mortuo non contrectando; qui intelligenda. --Sed absit istud, ut quidquam horum in lege corporaliter intelligatur, tamquam per contrectationem mortui quisquam fiat immundus. Joseph ossa egrediens Aegyptum Moyses ipse lator legis abstulit (Exod. XIII, 19), Eliseus mortuo ut eum vivificaret incubuit (IV Reg. IV, 34): Dominus ipse mortuos manu apprehensos in vitam retraxit (Matth. IX, 25): et contrectatio mortui si immundum effectura fuisset, nequaquam a tantis viris, neque a Domino violata lex esset, ipso dicente: Non veni legem solvere, sed adimplere (Matth. V, 17). Sed quia lex umbra est futurorum bonorum; idcirco per hanc praeformatam significantiam docuit nos in hoc terreni et morticini corporis habitaculo mundos esse non posse, nisi per ablutionem coelestis misericordiae emundationem consequamur, post demutationem resurrectionis, terreni corporis nostri effecta gloriosiore natura. 5. Baptismata sunt diversa. --Et forte si quis existimet sibi in Sacramento baptismi perfectam illam innocentiae, et coelesti vita dignam redditam puritatem; Joannem Baptistam dixisse recolat, Ego quidem baptizo vos in aqua poenitentiae; qui autem post me venit, fortior me est (Mat. III, 11): ipse vos baptizabit Spiritu sancto, et igni: ipsum autem Dominum baptizatum a Johanne (Luc. III, 21) cum adhuc esset in corpore meminerit 291 locutum, Adhuc habeo alio baptismo baptizari (Luc. XII, 50). Est ergo, quantum licet existimare, perfectae illius emundatio puritatis etiam post baptismi aquas reposita: quae nos sancti Spiritus sanctificet adventu, quae judicii igni nos decoquat, quae per mortis injuriam a labe morticinae et societate purgabit, quae martyrii passione devota ac fideli sanguine abluet. 6. Mandatorum non est hic perfecta custodia. --Et idcirco sanctus Propheta victurum se dicit esse cum vivat, per hanc scilicet umbram vitae ad veram illam regionem viventium transferendum. Secundum quod exemplum, ut dixit vivam; ita et (Subaud. dicit) custodiam sermones tuos. Custodiuntur interim secundum apostolum Paulum pro parte et per speculum (I Cor. XIII, 9 et 12). Sunt enim multa saeculi scandala, quae prohibent perfectam in nobis mandatorum esse custodiam. Taceo de naturis corporum, quae nos interim aut per infirmitatem, aut per incentiva vitiorum imperfectos esse compellunt. At vero morte victa, et aculeo ejus obtuso, et cum facie ad faciem audiemus atque cernemus; tunc vere et vivemus, et mandata Dei servabimus. 7. Lege adumbrata: haec optat David cernere. --Ordo intelligentiae, qui primo versu continetur, hic idem in consequentibus est. Ait enim, VERS. 18: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. Scit mortalibus oculis atque corporeis nubem obscuritatis obsistere. Scit ea quae corporaliter in lege praecepta sunt, umbram esse et speculum futurorum. Legem quidem legit: sed optat legis mirabilia contueri. Meminit sancta esse sabbata: sed in aeternorum sabbatorum requie esse desiderat. Utitur quidem azymis panibus: sed fermentum ejicere naturae veteris festinat. Immolat paschae ovem: sed assistere ei qui per Joannem revelatur Agno concupiscit (Joan. I, 29). Septimi anni legi satisfacit: sed ipse exactis septem millibus, saeculi esse liber expostulat. Jubilei quinquagesimi anni legem explet: sed pentecostes remissionem ac renovationem 292 obtinere festinat. Scit ex praecepto Dei secundum coeleste exemplar et altarium a Moyse institutum, et Aaron sacerdotali habitu ornatuque vestitum: sed Principis (Christi) sacerdotum, in cujus exemplum haec fiebant, interesse ministeriis properat. Induci quoque in terram sanctam, terram fluentem lacte et melle, tamquam totius hujus orbis peregrinus orat. Universa quidem ista Judaei corporaliter gerunt: sed haec Paulus aliter intelligit, dicens: Scimus enim quia lex spiritalis est (Rom. VII, 14). Haec igitur legis mirabilia, quae velatis oculis adumbrantur, Propheta orat ut cernat: scilicet ut caduco atque infirmo corpore absolutus, haec quae per corporalem observantiam legis magna et mirabilia in coelis praefigurantur, adspiciat. 8. Peregrinandum a carne. --Non demutatur affectus orantis. Post haec enim ait, VERS. 19: Accola ego sum in terra; ne abscondas a me mandata tua. Accola non juris sui terram incolit, sed alienam: neque peregrinus fructum ex ea temporariae operationis exspectat. Novit incolatus hujus Apostolus ordinem, dicens peregrinandum a corpore et cum Christo manendum esse (II Cor. V, 8). Propheta itaque quasdam imagines coelestium conversationum fide cernens, licet corpus incolat, tamen rem non suam incolit, oculis mentis in coelum erectis. Scit in coelo thesauros collocandos; quia ubi thesaurus sit, illic et cor futurum sit (Matth. VI, 21). Non erat illo sensu suae terrae accola, qui in evangelica comparatione horrea extruit capacia ingentium fructuum, et animam suam per praesentium copiam ad delicias adhortatur; stultus anima ipsa eadem nocte privandus (Luc. XII, 18 et seqq.). 9. Mandatum unum lucidum, alia absconsa. --Ergo accolam se propheta confitens, orat ne mandata Dei a se occulantur. Nemo enim nisi peregrinus corporis sui, cognitione mandatorum Dei dignus est. Quod mandatum Dei quod lucidum sit, et illuminans oculos (Ps. XVIII, 9); absurde nunc videbitur dixisse, ne sibi mandata Dei occulantur, quae hoc 293 naturae in se habent, ut et lucida sint, et illuminent. Sed negligentia aurium affert sensus difficultatem. Illic enim mandatum lucidum et illuminans est, hic mandata absconsa sunt. Lucidum mandatum est, per quod ad contuendum lumen mandatorum illuminamur. Per mandatum quod in lege primum est, quo Deum ex tota anima et ex tota virtute amare praecicipimur (Deut. VI, 5), digni illuminatione cognitionis efficimur. Et sicut de gloria in gloriam transibimus; sic et in lumine videbimus lumen, sic et per speculum faciem ipsam aliquando cernemus. Per hoc enim nunc corporalis vitae mandatum, sacramento baptismi et praecepto Dei illuminamur, et lumine utimur, et in gloria manemus. Per hoc rursum ex mandato mandata cernemus, per hoc ex lumine lumen videbimus, per hoc ex gloria in gloriam transferemur. 10. Angelorum ministeria sunt diversa. --Scit autem in coelis Propheta plura Dei esse mandata, scit per diversitatem ministeriorum diversas esse praeceptorum observantias, angelorum, archangelorum, thronorum, dominationum, potestatum, et principatuum. Quos utique necesse est, ut nominibus, ita et officiis esse diversos, perpetuam tamen mandatorum custodiam pro naturae suae firmitate retinentes. Atque ob id revelari sibi coelestium mandatorum sacramenta orat: quia sciat se in terrae hujus corpore esse peregrinum. 11. Vers. 20. Quartus hic tertiae litterae est versus: Concupivit anima mea, ut desiderem judicia tua in omni tempore. Non est Prophetae hujus cum caeteris communis vel saeculi sermo: altius sub significatione familiarium verborum intelligentiae suae extulit sensum, dicens: Concupivit anima mea ut desiderem judicia tua 294 in omni tempore. Multis enim videbitur rectius dictum fuisse, desiderat anima mea judicia tua in omni tempore. Et forte quidam existiman id ipsum sub his dictis contineri. 12. Judicia Dei quam tremenda homini. --Sed meminit Propheta, arduum esse et naturae humanae periculosissimum, Dei desiderare judicia. Cum enim nemo vivens in conspectu ipsius mundus sit; quomodo desiderabile judicium ejus potest esse? An cum ex omni otioso verbo rationem simus praestituri, diem judicii concupiscemus, in quo nobis est ille indefessus ignis subeundus, in quo subeunda sunt gravia illa expiandae a peccatis animae supplicia? Beatae Mariae animam gladius pretransibit, ut revelentur multorum cordiam cogitationes (Luc. II, 35). Si in judicii severitatem capax illa Dei Virgo ventura est, desiderare quis audebit a Deo judicari? Job omnium humanarum calamitatum militia et victoria perfunctus, qui cum tentaretur, ait: Dominus dedit, Dominus abstulit, sit nomen ejus benedictum in saecula (Job I, 21), cinerem se esse confessus, audita de nube Dei voce non loquendum sibi ultra esse decrevit (Job. XL, 1). Et quis erit ausus Dei desiderare judicia, cujus vocem de coelis nec tantus propheta sustinuit (Job XLII, 3 et 6), neque apostoli consistentes in monte cum Domino ferre potuerunt (Matth. XVII, 6)? 13. Eam innocentiam sibi optat David, qua fiant non tremenda. --Tenuit itaque Propheta humanae et naturae et conscientiae modum, dicens, Concupivit anima mea, ut desiderem judicia tua in omni tempore. Non enim judicium desiderat, sed ut desideret concupiscit: desiderii eum cupiditas, non judicii continebat. Concupiscit enim desiderare, scilicet ut in tanta innocentia maneat, ut tuto jam et sine metuendi judicii terrore desideret: rem ipsam nondum per conscientiam humanae conditionis 295 desiderans; sed ejus desiderium, et conscientia perfectae ut proveniat innocentiae concupiscens. Scit vero continentem et indefessam desiderii hujus concupiscentiam esse oportere: atque ideo adjecit: in omni tempore, nullum scilicet docens otium nobis esse debere, quin semper desiderii hujus cupiditate teneamur. 14. Superbia provocat in nos iram Dei. --Deinde loquitur, Vers. 21: Increpasti superbos: maledicti qui declinant a mandatis tuis. O infelix superbia, quae dedignatur sub praeceptis coelestibus vivere, quae mandata divina animi infidelis tumore fastidit! Plurima sunt humanorum vitiorum crimina, et diversae atque innumerabiles peccatorum operationes: sed nulla magis provocandae in nos irae Dei, quam superbiae causa est. Increpasti enim non avaros, non lascivos, quibus utique increpatio debita est, sed superbos; quia plures per superbiam, qua humana contemnunt, etiam Deo obsequi spernunt. 15. Inania reddit opera bona. --Sed sint licet praeclara caetera fidei opera, et in omni divinorum praeceptorum custodia devotio immoretur: tamen subrepente superbia, memoria eorum quae recte operamur abolebitur. Quanto evangelicus ille pharisaeus labore se in vitae viam statuit, ne in alienam rem rapax esset, ne in quemquam injuriosus existeret, ne adulteriis dissolveretur (Luc. XVIII, 11 et seqq.)? Laboravit bis in sabbato jejunans, suumque corpus per abstinentiam cibi ingenti patientiae virtute confecit. Quanto deinde labore avaritiae vincendae, decimas substantiae suae in usum egentium intulit? Quid his praeclarius? quid eorum opere difficilius? Sed incidit in superbiae laqueum, dicens: Quia non sum sicut peccator iste et publicanus (Ibidem): et infelix hoc vitio ex ingentibus operibus cecidit in crimen, et insolens per hanc virtutum suarum gloriam factus, justificato magis publicano recessit. 16. Paulus qui ab ea liberatus. --Sed quid de Pharisaeo dicimus? Apostolus non ab hominibus neque per hominem, sed per Jesum Christum (Gal. I, 1), adversus quem diabolus omni virtutis suae arte luctatus est, angelum Satanae qui se colaphizaret accepit (II Cor. XII, 7 et 8) ): ut per passionum omnium indefessas molestias, nulla superbiendi occasio per otium temporis posset irrepere. Ipse quoque eligendi et constituendi sacerdotis quamdam legem ferens, cum jam eum in his quibus episcopum dignum est virtutibus collocasset, neophytum eligi vetuit, ne superbiret, dicens: 296 Non neophytum, ne inflatus incidat in judicium diaboli (I Tim. III, 6): id est, ne per recens adeptam regenerationis gratiam insolescat, vult illum multo passionum bello ante tentari, vult multis humilitatis et fidei stipendiis provehi. Cor enim humiliatum Deus non spernit, et sacrificium optimum cor contribulatum (Ps. L, 29), quia qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XIV. 11). 17. Superbia humana despicit, divina negligit. --Et idcirco maledici qui declinant a mandatis tuis, quia increpantur superbi: quia per superbiam animi insolentis, et humana despicimus, et divina negligimus. Sed virtus verbi hic collocati non negligenter est audienda. Promptum enim fuerat dicere, Maledicti qui non obtemperant mandatis tuis. (De uno et de plurimis mandatis in superiore versu (sup. num. 9 et 10) competentia diximus.) Maledicti autem sunt, qui per hanc prophetiae doctrinam eruditi, a mandatis Dei declinant, id est, per vitiorum praesentium desideria ab spe aeternorum mandatorum decidunt. Qui enim declinat, id in quo est devitat, et ex alia parte in aliam deducitur, et deflexu quodam de itinere decedit. Vel leviter ergo declinantem a mandatis Dei maledictionis sententia comprehendit: ut intelligeremus quanti periculi res esset, ea omnino ignorare nos; a quibus declinare maledictum est. 18. Opprobrium merentur peccata. --VERS. 22. Aufer a me opprobrium et contemptum; quia testimonia tua exquisivi. Peccata opprobrio sunt digna: et idcirco peccatores exurgent in opprobrium aeternum (Dan. XII, 2). Quod autem peccata omnia opprobrio sint digna, in Evangeliis discamus, tum cum Dominus exprobrare civitatibus illis coepit, in quibus plures virtutes ejus effectae essent nec poenituissent, Corozaim et Bethsaidae (Luc. X, 15). Quod ab illis coeptum, necesse est ut in omnes ejusdem criminis pares fiat; et tunc humano generi exprobret non poenitenti, neque in viam evangelicam pergenti, id quod psalmo continetur: Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? (Ps. XXIX, 10.) Exprobrat enim superbis atque maledictis, cur nihil in sacramento sanguinis sui atque mortis utilitatis suae esse existimaverint; cum ille nostri causa et natus et passus et mortuus sit. 19. Avertit confessio, modo exquirantur etiam Dei testimonia. --Tenuit etiam Propheta rationem infirmitatis humanae. Scit inesse quaedam, quae per Dei misericordiam auferenda a nobis sint. Scit Deum tali peccatorum nostrorum confessione orandum, ut etsi digna arguitione 297 habeamus, non tamen arguamur: confitendum enim crimen est, ut obtineatur et venia. Scit deinde post arguitionem in contemptum, id est, in nihilum gentes aestimari; quia scriptum sit: Omnes gentes nihil sunt, et omnia quae a malitia sunt, in nihilum aestimata sunt (Esai. XL, 17). Sed secundum Prophetae exemplum auferri a nobis opprobrium et contemptum hac spe ac fiducia deprecari nos oportet: ut addamus ad id quod dicitur: Aufer a me opprobrium et contemptum, et ( etiam ) id quod sequitur: Quia testimonia tua exquisivi. Et testimonia Dei exquirit, ut argui non debeat; et auferri a se opprobrium contemptumque precatur, ut verecundiam non derelinquat: esse quidem in natura sua confessus arguitionis et opprobrii causam quam a se deprecatur auferri; sed per devotionem exquisitorum testimoniorum eam sperat auferri. 20. Principibus mundi perosa fides. --Exquirit autem testimonia Dei Propheta, non in otio, neque in insolentia rerum secundarum, sed exquirit multis adversus se residentibus, multis adversus se colloquentibus, dicens, VERS. 23: Etenim sederunt principes, et adversum me detrahebant. Scit omnem prophetiae fidem mundi hujus perosam esse principibus: scit Apostolos cunctis futuros propter Christianum nomen odiosos. Sedent adversus Prophetam principes, et detrahunt tunc, cum audiunt etiam dicentem, Audite verbum Domini principes Sodomorum, attendite legem Dei populi Gomorrhae (Esai. I, 10). Ex consilio enim talium Esaias sectus est, Jeremias quoque carcere clauditur, Daniel leonibus fame ad saevitiam incitatis objicitur, Zacharias inter templum et altare occiditur, apostoli caeduntur, desecantur, crucifiguntur: ut praedicatio Dei auferatur, ut doctrina prophetiae inhibeatur, ut vitae aeternae via obsepiatur. Sed hos principum consessus et haec obtrectationum eloquia sprevit fides constans. Consequitur enim: Servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis. Obstrepentibus illis videlicet, et totis poenarum armis inhibentibus, in exercitationibus justificationum Dei spiritus perseverat. 21. Meditatio et operatio legis aeternorum est praeparatio. --Sed, ut jam superius tractavimus (Litt. 2, n. 11), exercitatio justificationum et meditatio testimoniorum illa est, qua cum legis opera per corporales efficientias exerceantur; exercitatione justificationum tamen et testimoniorum meditatione, bonorum aeternorum 298 per praesentium meditationem quaedam praeparatio comparatur. Sed testimoniorum meditatio unde oriatur ostendit. Adjecit enim, VERS. 24: Et consilia mea justificationes tuae; omnem scilicet vitae curam, omnes consiliorum varios diversosque motus intentos esse justificationibus confitens Dei in Christo Jesu, cui gloria et honor in saecula saeculorum. Amen. LITTERA IV. Daleth. Adhaesit pavimento anima mea: vivifica me secundum verbum tuum. Vias meas enuntiavi (Hil. pronuntiavi), et exaudisti me: doce me justificationes tuas. Viam justificationum tuarum instrue me (Hil. fac ut intelligam): et exercebor in mirabilibus tuis. Dormitavit anima mea prae taedio: confirma me in verbis tuis. Viam iniquitatis amove a me: et in lege (Hil. et lege) tua miserere mei. Viam veritatis elegi (Hil. dilexi): justitiam tuam (Hil. judicia tua) non sum oblitus. Adhaesi testimoniis tuis, Domine: noli me confundere. Viam (Hil. in via) mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. 1. Carnis terrenae societas prophetae molesta est. --Multiplex intelligentia non potest in se habere dictorum difficulatem, cum amota omni obscuritate, intelligendi magis abundet electio: ut in primo quartae litterae versu contuemur. Ait enim, VERS. 25: Adhaesit pavimento anima mea: vivifica me secundum verbum tuum. Potest istud et de assiduitate orationis intelligi, tamquam ex peccatorum confessione in terram Propheta prostratus adhaeserit pavimento. Sed ut altius aliquid sub his dictis intelligamus, perspecta diligentius verborum virtute, necessarium ducimus. Non enim ait, Adhaesi pavimento; sed: Adhaesit pavimento anima mea: et admonemur intelligere hic eum esse de animae et corporis societate conquestum. Et multa sunt, quae nos ut hoc potius probabile existimemus admoneant. Dixit enim Apostolus, corpus humiliationis nostrae (Philip. III, 21); dixit et propheta: Humiliata est in 299 pulvere anima mea (Ps. XLIII, 25); dixit rursum, Et in pulverem mortis deduxisti me (Psal. XXI, 16). Igitur, vel quia in terrae hujus solo commoramur, vel quia ex terra instituti conformatique sumus, anima quae alterius originis est, terrae corporis adhaesisse creditur: maximum ipsa certamen suscipiens, ut se, etsi manens in eo, ab ejus societate divellat ut tamquam peregrina incolatu ejus utatur.

2. Vitam optat meliorem. --Non ignarus est autem Propheta, licet anterior aetate, apostolici tamen dicti, quia qui adhaerent Domino, in uno spiritu sunt. Scit etiam a se esse praedicatum, Adhaesit post te anima mea (Psal. LXII, 9). Quin etiam legit in lege, Post Dominum Deum tuum ambulabis, et adhaerebis ipsi (Deut. XIII, 4). Adhaerere igitur huic magis quam illi concupiscit. Sed quia meminit ex consortio ejus nonnullam se labem contraxisse peccati; orat ut per verbum Dei, quamvis admixta terrenae mortalique naturae anima ejus sit, ipse tamen in vitam vitae coelestis animetur. Scit enim se nunc pavimento adhaerere, non vivere: sed secundum verbum Dei, cui mortui vivunt, orat ut vivificetur in vitam. 3. Quid in viis suis, quid in via Dei ambulare. --Dehinc sequitur, VERS. 26: Vias meas pronuntiavi, et exaudisti me; doce me justificationes tuas. Qui secundum voluptates corporis vitam agunt, in viis suis ambulant. Qui autem omni vitiorum carnalium consuetudine derelicta in praeceptis Dei vivunt, jam illis non in sua, sed in via Dei iter est. Et haec audiamus in Deuteronomii praecepto: Sed nunc Israel quid Dominus Deus tuus poscit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in omnibus viis ejus, et diligas eum, et servias Domino Deo tuo ex toto corde tuo et ex tota anima tua, et custodias praecepta Domini Dei tui et justificationes ejus, quae ego praecipio tibi hodie, ut bene sit tibi (Deut. X, 12 et 13)? Ergo Deo adhaerens, in Dei via est. 4. Peccatorum confessio via est ad doctrinam Dei. --Et qua ratione Prophetam hic locutum existimabimus dicentem: Vias meas pronuntiavi, et exaudisti me; doce me justificationes tuas? Si enim vias suas praedicat, necesse est peccati vias praedicet: quia in via peccati sit, quisquis in via Dei non sit. Sed huic praesenti dicto consentiens illud videtur, quod dictum est, Pronuntiabo adversum me in justitias 300 meas Domino (Ps. XXXI, 5); et rursum, Justus in exordio sermonis sui ipse sibi accusator est (Prov. XVIII, 17). Ergo hic pronuntiatio quae dicitur, non laudatio est, sed confessio viarum suarum, id est, peccatorum suorum poenitens professio. Et Propheta ut esset dignus spiritu prophetiae, vias suas, id est, peccata sua ante confessus est, ut post hanc pronuntiationem eorum, doctrinae justificationum Dei capax esset. Quod utrumque absolute docetur. Nam cum dicit, Pronuntiavi, confessionem hanc praeteriti temporis esse demonstrat, cum dicit, Doce me, oratio est ex futuro, quia confitendum ante est de peccatis, et exacta confessione discendum. 5. Legis non opera, sed scopum rogat doceri. --Manens autem Propheta in lege, non ex his doceri se postulat, quae corporali tunc ministerio gerebantur; sed ex his quae per speciem praesentium futuri erant sacramenta complexa. VERS. 27. Viam justificationum tuarum fac ut intelligam; et exercebor in mirabilibus tuis. Sermo praesens discrevisse cognoscitur justificationes a via earum. Et quantum re ipsa intelligitur, omne quidem ad quod per viam tenditur, non idem est quod et via ipsa quae pergitur. Quaerenda igitur causa est, cur Propheta praestari sibi, ut viam justificationum intelligat, potius quam ut ipsas justificationes cognoscat oraverit. Meminit enim omnes justificationes legis, umbram in se sanctarum justificationum continere: cum post sexennii servitutem hebraeus puer liber est (Exod. XXI, 2), cum septimi anni fructus indigentibus et pecoribus terrae relinquuntur (Levit. XXV, 4), cum post quinquagesimum annum omnia in jus familiae ejus unde decesserint revertuntur (Ibid. 13). Et quia haec quae in lege sunt constituta, via est eorum quorum in his praeformatur exemplum; ut viam harum justificationum intelligens in mirabilibus Dei exerceatur orat, id est, in legis operibus versetur: quia lex sit ad futurorum bonorum speculum constituta. 6. Versionibus variis praefertur versio LXX.--De consequenti versu comperi multos varia sensisse, eo quod non eadem proprietate a caeteris translatoribus ex hebraeo demutatus esset, ut ab his Septuaginta interpretantibus conscriptus est. Nonnulli enim pro eo quod ab illis dictum est ἐνύσταξεν ἡ ψυχή μου, posuerunt ἔσταξεν ἡ ψυχὴ μου. Quidam 301 autem ex illis non ἐνύσταξεν, sed κατέσταξεν transtulit. Et aliud ἐνύσταξεν, aliud ἔσταξεν, aliud κατέσταξεν significare intelligitur. Sed nobis neque tutum est translationem Septuaginta interpretum transgredi: et sane ratio et sensus dictorum ita admonet, ut recte ac probabiliter versum translatum intelligamus. Est enim cum illis et nobiscum ita, VERS. 28: Dormitavit anima mea prae taedio. Et superior omnis sermo et consequens humilitatis et infirmitatis confessionem in se habet; cum pavimento anima adhaesit, cum peccatorum viae confitentur, cum intelligentiam viae justificationum orat. Consequens ergo est, ut nunc animam suam prae taedio mortalis habitaculi dormitare conquestus sit, quae nondum justificationum viam intelligat, quae etiam nunc pavimento adhaeserit. Atque ob id in viis Dei confirmandum sese orat, quia prae taedio dormitet. 7. Dormitationis ratio. --Sed hic ea ratio servata est, ut dormitare se, non dormire dicat: quia qui dormit, in ipso somni opere est; qui autem dormitat, dormitat antequam dormiat. Quae et in alio loco ratio servata est, cum dicit, Ecce non dormit, neque dormitabit, qui custodit Israel (Ps. CXX, 4). Sed et illic, ubi meminit, Si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem (Psal. CXXXI, 4); dormitationem palpebrarum, somnum vero esse dixit oculorum, quia palpebrarum officium est, ut somnum ex dormitatione concilient. Propheta igitur etsi dormitat, non tamen dormit: atque ob id ne dormitans obdormiat, subjecit, Confirma me in verbis tuis: id est ut per omnium justificationum, quas superius memoravit, intelligentiam confirmatus, non modo non dormiat, sed etiam sine aliqua dormitatione pervigilet. 8. David a peccato, non a peccati via alienus. Beatitudinem rogat lege promissam. --Ait autem post haec, VERS. 29: Viam iniquitatis amove a me, et lege tua miserere mei. Promptum fuerat dicere, iniquitatem amove a me: sed licet infirmitatis suae conscius, cum meminit in corpore suo viam inesse peccandi, tamen per timorem Dei a peractione peccati omnis alienus est. Viam igitur peccati, qua ad peccatum pergere promptum est, amoveri a se deprecatur, id est, omnia corporalium voluptatum desideria auferri, nec tentationem aliquam concupiscentiae aut ignorantiae, qua tamquam per viam ad peccatum itur, ingruere. Nec solum id orat Deum, sed etiam ut per legem suam misereatur ejus. Per legem autem hoc modo misericordiam consequitur: quia ut superius ostendi, ita in lege sit scriptum: Et nunc Israel quid Dominus Deus tuus poscit a te, 302 nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in omnibus viis ejus, et diligas eum, et servias Domino Deo tuo ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et custodias praecepta Domini Dei tui et justificationes ejus, quae ego praecipio tibi hodie, ut bene sit tibi (Deut. X, 12 et 13)? Ergo cum lex doceat in viis Dei ambulandum, ut ambulanti in his bene in posterum sit; et nunc Propheta oret vias injustitiae a se amoveri, sibique ut Deus misereatur ex lege: id orat quod lege conclusum est, ut in viis Dei ambulans in beatitudine collocetur. 9. Via veritatis, judicium. --Dehinc sequitur, VERS. 30: Viam veritatis dilexi, et judicia tua non sum oblitus. Viam multi diligunt, sed non omnes diligunt viam veritatis. Et quicumque aut voluptatum aut divitiarum aut honorum viam ineunt, sed et qui haereticorum doctrinis vagi et incerti et impii differuntur, in via quidem sunt, sed non sunt in via veritatis. Sed Propheta ex spiritu ejus loquitur, qui assumpto corpore dicturus postea erat, Ego sum via, veritas et vita (Joan. XIV, 6). Et quia hoc judicium est, secundum quod Evangeliis continetur, Hoc enim judicium est, ut qui credit in me, habeat vitam aeternam (Joan. III, 15 et 19); merito Propheta ait, Viam veritatis dilexi, et judicia tua non sum oblitus. Nobis enim haec ad cognitionem posterius dicta sunt; sed Propheta in his et vivit et loquitur. 10. Testimoniis Dei adhaerendo a confusione liberamur. --Cohaeret autem sibi doctrinae et confessionis propheticae sermo: ait enim, VERS. 31: Adhaesi testimoniis tuis, Domine, noli me confundere: quia veterum et anteriorum peccatorum veniam testimoniis Domini adhaerendo sit meritus. Scit enim verbis Dei dictum esse: Ecce deleam ut nubem injustitias tuas, et tamquam nebulam peccata tua (Esai. XLIV, 22). Dominus potens est omnia ea quae nobis pudori et confusioni sunt amovere, si et nos dicere cum libertate possimus, Adhaesi testimoniis tuis. His enim adhaerentes, a confusione pudendorum et anteriorum criminum liberamur.

11. Gradus ad cursum viae Dei. Via vitae angusta. --Sed concluduntur omnia suo ordine, suis rebus. Superius enim ait, Viam injustitiae amove a me: deinde subjecit, Viam veritatis dilexi: tertium id sequitur, Adhaesi testimoniis tuis: nunc deinde ita finit, VERS. 32: In via praeceptorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. Per gradus ad id ventum est, Viae iniquitatis amotae, viae veritatis dilectae, testimoniorum indivisibili societate; ut in via mandatorum Dei curreretur. Sed via quae ad vitam ducit, et angusta, et tribulata est; angusta, quia diligenter et caute in ea ingrediendum est; tribulata, quia per multas 303 tribulationes et passiones aditur. Et insolens Propheta existimabitur qui se viam hanc currere glorietur? 12. Non curritur nisi Deus dilatet cor: qui dilatet. --Meminit autem inter innocentiae studium, et humilitatis confessionem sermonum suorum moderandam esse virtutem. Idcirco posteaquam dixerat. In via mandatorum tuorum cucurri, hoc addidit, cum dilatasti cor meum. Dilatatum est cor, quod per fidem capax doctrinae Dei panditur. Et hoc de credentibus dictum est: Et inhabitabo et inambulabo in eis (II Cor. VI, 16). Cor igitur dilatatur, in quo sacramentum Patris et Filii residet, in quo capaci habitatione Spiritus sanctus delectatur. Meminit et Salomon dicens, Sapientia in exitibus canitur, in plateis cum libertate agit (Prov. I, 20). Verbi utriusque hujus latinitas nostra vel obscuritatem nobis affert, vel alterius intelligentiae opinionem praebet. Nam quod nos in exitibus dicimus, graecitas ex hebraeo ἐν ἐξόδοις transtulit, Et exodus proprie est, ubi ex multis angustis viis in unam patentem viam coitur. Quod vero nos plateas nuncupamus, eodem nomine graecitas ( πλατεῖασ) nuncupavit. Sed plateas latitudines esse graecus sermo designat: et nos putamus has esse urbium vias. Ergo Sapientia, quae Christus est, in via illa, in qua nobis ex multis egressus est, canitur: in latitudinibus autem cum libertate agit, in quibus non solum habitare, sed etiam deambulaturam se esse promisit. Ergo viam Domini Propheta libere currit, posteaquam dilatato corde esse coepit. Non enim ante potuit viam Dei currere, quam ipse ille digna et ampla Deo efficeretur habitatio .

304 LITTERA V. He.

[recensere]

Legem statue mihi, Domine, viam (Hil. viae ) justificationum tuarum: et exquiram eam semper. Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et custodiam (Hil. servabo) illam in toto corde meo. Deduc me in semitam (Hil. in semita) mandatorum tuorum: quia ipsam volui. Inclina cor meum in testimonia tua, et non in utilitatem. Averte oculos meos ne videant vanitatem: in via tua vivifica me. Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo. Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum; quia judicia tua jucunda. Ecce concupivi praecepta tua: in aequitate tua vivifica me. 1. Latina versio graecam non satis expressit. Lex viae justificationum Dei optatur. --Inusitatam ac novam deprecationem Prophetae in primo quintae litterae versu invenimus. Ita enim coepit, VERS. 33: Legem statue mihi, Domine, viae jusitificationum tuarum. Sed rationem consequi versus hujus ex latina interpretatione difficile est. Per conditionem enim sermonis nostri communis non ita absolute potuit virtus verbi et hebraici et graeci explicari. Graeci namque ex hebraeo transtulerunt, νομοθέτησόν με, Κύριε, τὴν ὁδὸν τῶν δικαιωμάτων σου. Orat enim in hoc versu, ut sibi lex statuatur justificationum: et quod graece est νομοθέτησον, ad ejusdem sensus intelligentiam latinitas explicare non potuit. Propheta ergo orat, ut viae justificationum suarum legem sibi Dominus constituat, id est, ut qua lege viam justificationum Dei adeat, intelligat et sciat. Non enim viae tantum ait, sed justificationum viae postulat legem.

2. Lex viarum communium. Lex viae populi ex Aegypto exeuntis. --Et quae tandem justificationum viae lex erit? Nam in communibus et terrenis viis legem meminimus esse in spatiis mensuras: cum passuum mille intervallo quaedam legis viae signa statuuntur, cum mansionum 305 requies disponitur, cum usque ad urbem refectioni viantium congrua rursum mansionum intervalla dimensa sunt. Sed etiam tum cum ex Aegypto populus per rubrum mare pedes transiit, legem quamdam viae fuisse meminimus ei non humani arbitrii judicio, sed divini, constitutam in columna ignis et nubis. Nam cum oporteret populum iter agere, columna ignis nocturno tempore anteibat, sed die vero columna nubis (Exodi XIII, 21). At cum placitum Deo fuisset diu in iisdem castris populum contineri; columna neque ignis noctu provehebatur, neque nubis de die anteibat. Legem itaque hanc viae statuit. Et si diligenter stationes eas, mansionesque castrorum, et conditiones locorum quae Exodo XV et seqq. continentur, retractemus; magna in ipsis coelestis itineris mirabilia cernemus. Ob quod frequenter Propheta oravit, dicens, Considerabo mirabilia de lege tua (Ps. CXVIII, 18). Sed non jam istis se viae legibus contineri Propheta orat: non enim viae legem, sed viae justificationum poscit. 3. Via multiplex. Cujus viae legem exoptet David. Scit esse viam testimoniorum, cum dicit: In via testimoniorum tuorum delectatus sum. Scit esse viam praeceptorum, cum ait: Viam praeceptorum tuorum cucurri. Novit esse viam legis, cum: Beati sunt qui ambulant in lege Domini. Scit esse hanc viam justificationum, de qua nunc deprecatur. Scit etiam esse viam in Prophetis, scit esse viam in Evangeliis, scit esse viam in Apostolis, de quibus saepe testatus est. Vult ergo per legem viae hujus, usque in perfectam illam vitae viam tendere. Plures enim sunt haereticorum, qui viam legis probant, plures qui prophetarum, multi qui Evangeliorum, multi qui apostolorum. Scimus etiam quosdam non omnibus his viis esse contentos. Sed scriba doctus novit divitis patrisfamilias exemplo de thesauris proferre vetera et nova (Matth. XIII, 52). Hanc igitur justificationum viae legem Propheta desiderat. Lex enim justificationum quibusdam religiosi cordis disciplinis continetur, et intra fines nos constitutionis suae quibus se uteremur arctavit: ne excedentes eos, ad opiniones haereticae 306 intelligentiae evagaremur. Non vult igitur ab ea lege excedere, quam constitui sibi orat. 4. Ad quid. --Sed in quam causam hanc legem orat institui? Scilicet ut exquirat eam. Lex erat justificationum per Moysen scripta: et hanc Propheta operibus exercebat. Non ergo hanc statui sibi orat, quae jam statuta erat, et ab eo religiose agebatur; sed eam quam optat inquirere. Quid ergo optat inquirere? Finem scilicet legis. Et quis erit finis legis? Apostolum audiamus: Finis enim legis Christus est (Rom. X, 4). Sed per has justificationum vias, quibus statuta lex fuerit, finem legis optat exquirere: neque solum exquirere, sed semper exquirere. Ita enim ait: Et exquiram eam semper. Officium exquirendi non suffecerat per voluntatem, nisi etiam indefessa ab eo temporis continuatione gereretur. 5. David praerogativae cujus legit et qua lege optet intellectum. --VERS. 34. Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et servabo eam in toto corde meo. In Proverbiis Salomonis scriptum meminimus, Inintelligendo sapientiam interroganti sapientia deputatur (Prov. XVII, 28, sec. LXX). Quo sensu id ostendi videtur, quod qui non intelligat, et sapienter interroget, sapere credatur. Hoc itaque eo proficit, quia Propheta in lege manens, et secundum Apostolum Hebraeus ex Hebraeis octava die circumcisus, et secundum genus ex tribu Juda (Phil. III, 5), et secundum gratiam corporeae unctionis et rex electus et christus, et secundum sacramentum dominicae nativitatis dignus cujus filius Jesus Christus esset, tamquam peregrinus legis orat, Da mihi intellectum et scrutabor legem tuam, et servabo eam in toto corde meo. Nondum ergo servat, nondum scrutatus est, nondum intelligit. Non ergo de ea lege loquitur, in qua natus est, eruditus est, operatus est Propheta. Sciens itaque primam partem esse prudentiae, ut quis quod non intelligit, sapientes interroget; et quod ignorat, intelligat: idcirco intellectum ut accipiat rogat. Sciens vero adepto spiritu intelligendi, studio opus esse scrutandi, ait: Et scrutabor legem tuam. Scrutationis autem 307 fructum repertae rei custodiam esse cognoscens, dixit, Et servabo eam. Intelligens vero perfectam custodiae diligentiam in toto esse cordis officio, consummavit omnem sermonis sui ordinem, dicens: Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et servabo eam in toto corde meo. 6. Legis ritus varii. Sed quid tandem istud est, quod intelligere optat, quod scrutaturum se et servaturum toto corde promittit? Meminit namque non otiosos dies sex Moysi libro in mundi hujus operatione monstrari (Gen. I). Scit non superfluam esse diei septimi requiem (Gen. II, 2). Recordatur in mensis novi religione sacramentum festivitatis coelestis tamquam in speculo figurari (Exod. XXI, 2). Novit annum illum, quo post sex annorum servitutem liber Hebraeus est (Lev. XXV, 4), quo post multam operationem terra requiescit (Ibid. 13), fructibus ejus relictis proselyto pauperi et bestiis terrae, quo et debita universa Hebraeis omnibus remittuntur. Quinquagesimi quoque anni leges concupiscit scrutari. Vult ( subaud. scrutari) quae sit in primo mense decimi diei usque in quartam decimam, et deinde usque in vigesimam primam religio. Illam quoque septimi mensis cogitat solemnitatem, cujus memoriale in tubis est (Levit. XXIII, 24); decimi quoque diei in eo placationem (Ibid. 27), et post quintam decimam in tabernaculis dierum octo laetitiam (Ibid. 34), quomodo ex his et sancta prima, et octava sit sancta (Ibid. 35 et 36). Scit circumcisionem primam fuisse (Gen. XVII, 10), scit et iteratam per Jesum esse gestam (Josue. V, 2). Azyma sancta desiderat, litare pascha concupiscit, de quo in agni ipsius immolatione scriptum est, Hoc est pascha Domini (Exodi XII, 11). Terram repromissionis, terram fluentem lac et mel scit nondum vere a populo, qui secundo est circumcisus, obtentam. Ob haec igitur intellectum orat; haec intelligens, scrutaturum se pollicetur; haec scrutatus, servaturum se professus est; haec servans in toto corde custodiet. 7. Post quae sequitur, VERS. 35: Deduc me in semita mandatorum tuorum; quia ipsam volui. Et in hoc nunc versu, sermonis virtus non proprie per conditionem translationis expressa 308 est. Nam id quod nostri ita dixere, Deduc me in semita, graecitas sic locuta est: ὁδήγησόν με ἐν τῇ τρίβῳ. Et id quod cum illis τρίβος dicitur trita et frequentata discursibus semita intelligitur: nobiscum autem semita dici potest, et esse semita, et esse non trita. Ergo quia graecitas utrumque eadem nuncupatione completa est, nos quoque ita sentiamus; et semitam eadem sciamus esse quae trita est. 8. Via mandatorum trita a saeculo. --Et observandum est, quod hic non legis, sed mandatorum semitam esse dicat. Via enim legis a Moysi gradientes, postquam ipsa constituta est, habuit. Caeterum mandatorum idcirco semita est, quia in mandatis Dei jam a saeculi institutione perrectum sit. In hac enim semita et Abel cucurrit, et Seth institit, et Enoc placuit, et Noe reservari meruit, et Melchisedech et benedicere potuit et decimas accepit, et Abraham amicus Dei est, et Isaac haeres est, et Jacob Israel est, et ex Juda expectatio gentium est, et Joseph in testimonium positus est, Job a Lege liber de hoste legis triumphat, et Hebraeum Moyses vindicat, et Jesus secundo Israel circumcidit, et Samuel dignus in unguendo rege deligitur. 9. Duce ad eam nobis est opus. Dux Christus. --Et nunc in hac orat se hic et unctus et rex et propheta deduci. Scit enim imbecillam sibi esse naturam, neque se posse hanc semitam sine duce aggredi. Dux enim est omnibus hac semita pergentibus Deus. Dux enim est, cum dicitur, Retro post Dominum Deum tuum ambula, et ad eum adhaereto: et rursum: Retro post eum ambula, quoniam ipse te deducet (Deut. XIII, 4). Deducit autem, cum ait, Qui non tulerit crucem suam, et secutus me fuerit, non est me dignus (Matth. X, 38). Deducit etiam, cum prior omnem evangelicarum passionum semitam trivit. Si Apostoli docent, prior ille docuit; constituit enim Sapientia amicos Dei et prophetas (Sap. VII, 27). Si juste nunc aliquid geritur a nobis, princeps justitiae nostrae est; est enim ipse justitia (I Cor. I, 30). Si ob fidem ad terrorem flagellamur, flagellis ille dorsum suum praebuit. Si alapis ad injuriam 309 caedimur, has ille suscepit. Si in contumeliam conspuimur, faciem suam ille non avertit a sputis. 10. Legem scil. diligentibus. --Dux in omnibus ille est: sed dux est diligentibus legem, quam superius se toto in corde custoditurum propheta professus est. Non enim hic secundum sermonem graecitatis, cum dicitur: Quia ipsam volui, ad semitam mandatorum referri potest: quia in graeco ubi foeminino genere semita scripta est, id quod vellet, masculino genere pronuntiat, dicens, ὁδήγησόν με ἐν τῇ τρίβῳ τῶν ἐντολῶν σου, ὅτι αὐτὸν ἠθέλησα. Lex enim a nobis foeminino genere nuncupatur, quae graece νόμος dicta est, quod ab his genere masculino enuntiatur. Et cum illic foeminino genere semita nuncupetur; id quod voluit, ad id refertur, quod per masculinum genus graecitatis proprietate memoratum est. 11. Omnia ex Dei munere. --Sequitur nunc, VERS. 36: Inclina cor meum in testimonia tua, et non in utilitatem. Omnia propheta ad munus Dei retulit, sive ut lex viae justificationum sibi statuatur a Domino, sive ut sibi intelligentia praestetur, sive ut deducatur in semita, sive ut cor ejus in testimonia inclinetur, id est, in ea quae sub testibus scripta sunt. Teste enim coelo et terra lex tradita est (Deut. XXX, 19). 12. Objectio et responsio. --Sed forte per hanc prophetae religiosam modestiam, quisquam impie loqui ita audebit: Si, inquit, omnia a Deo sunt, humana ergo ignorantia caret culpa; cum nihil obtinere possit, nisi quod donatum a Deo sumpserit. Et primum hoc impietatis 310 est voluntas, existimare idcirco se ea quae sunt credentium propria non consequi, quod sibi a Deo indulta non fuerint. Sed omnem occasionem hujus impiae excusationis propheta submovit. Primum enim cum orat, conveniens infirmitati suae egit officium: dehinc Dei muneribus humanae devotionis studia connexuit. Cum enim ait, Legem mihi statue, Domine, viam justificationum tuarum; quid secundum orationis nostrae humilitatem Dei esset ostendit. Cum autem subjecit, Et exquiram eam semper; officium devotionis suae protulit. Et in caeteris quoque utrumque quodam complexu sibi invicem colligavit: cum deduci se in semita postulavit, et cum id ipsum voluit. Prius enim quae a Deo sunt cum honore praeposuit; et tunc quae hominis sunt cum humilitatis atque officii sui confessione subjecit. Orat igitur ut Deus tribuat. Est ergo a nobis, cum oramus, exordium; ut munus ab eo sit: dehinc quia de exordio nostro munus ejus est, ex nostro rursum est ut exquiratur et obtineatur et maneat. 13. Avaritia et utilitas qui idipsum. --In eo autem quod ita se habet, Inclina cor meum in justificationes tuas, e t non in utilitatem; quidam transtulerunt, Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam. Id quod in hebraeis codicibus continetur, ambigua in definitione utrique intelligentiae opportunum est. Sed nos, sicut oportet, sequimur Septuaginta interpretum religiosam et antiquam auctoritatem, ex judicio tamen caeterorum translatorum proprietatem intelligentia cujusque 311 desiderio coaptantes. Cum enim hi dixerint, in utilitatem, illi dixerint, in avaritiam; per idipsum quomodo utilitas hic nunc sit subjecta noscetur. Nam saeculi homines pecuniam, argentum, aurum, et caetera opum instrumenta utilitatem vocant. Ergo cum in Dei testimonia inclinari cor suum, et non in utilitatem propheta orat, inclinatum in Dei testimonia cor ab his sine dubio refert, quae humano judicio existimantur utilia. Et quidem intelligentiae nostrae sensum versus qui consequitur confirmat. 14. Quos oculos, a qua vanitate averti par est. --Ait enim, VERS. 37: Averte oculos meos, ne videant vanitatem, et in via tua vivifica me; vanitatem eorum docens, quae ab hominibus existimantur utilia. Et quaerendum est quos oculos, et a qua vanitate oret averti. Orat autem et animi et corporis oculos ( subaud. averti), eos scilicet qui theatralibus ludis captivi incubant, eos qui Circensium certaminibus serviunt, eos qui vestium pretia mirantur, eos quos auri splendor et gemmarum varietas occupat. Nisi forte non magis equorum cursu astrorum cursus est gratior; et obscoenis illis spectaculorum turpium fabulis, non amoenius divina illa humanae spei eloquia cantantur. Nisi forte huic terrenorum metallorum usui, non magis aeternitatis repositae divitiae, honor et gloria praeferetur: et blandior mihi erit auri species, quam hominis et terrae et lucis et coeli. Ab eorum igitur vanitatibus averti oculos et hos corporis sui, et illos animae deprecatur: de quibus obcaecatis 312 beatus Apostolus docet, cum ait, In vanitate sensus eorum intenebrati, alienati a vita Dei (Eph. IV. 18). 15. Oculorum a vanitate aversorum praemium. --Et aversorum oculorum a vanitate quod praemium sit, non longe requirendum est. Sequitur enim, Et in via tua vivam. Declinandi enim a vanitate sunt oculi, ut nobis in via Dei vita sit: non ea vita quae nunc est, sed ea quae in coelis reposita est, et in Christo absconsa. Ita enim in omni hoc psalmo locutus est, tamquam victurus sit ( subaud. tamquam), non modo vivat. Erigendi igitur oculi sunt, quibus Christi potius gloria, quam mundi hujus inania et vana cernantur. In via enim Dei, referentes oculos a vanitate, vivemus. 16. Dei verba cum timore excipienda. --Dehinc sequitur, VERS. 38: Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo. Novit a plurimis propheta eloquia Dei sine metu suscipi. Plures enim auditas coelestis eloquii Scripturas tamquam fabulam rerum inanium negligunt, et Dei verba, quae praeterire coelo et terra praetereunte non possunt, magno cum periculo irreligiosae temeritatis irrident. Novit initium sapientiae esse Dei timorem (Psal. CX, 10). Novit in illa septiformis Spiritus gratia timorem in postremo tamquam firmamentum eorum quae superius sunt dicta numerari (Esai. XI, 2). Constitui ergo in se Dei eloquia in timore Dei deprecatur: quia scit ea nobis eloquia futura esse, quae tamquam Dei timebuntur, utilia. Dehinc adjecit, VERS. 39: Circumcide opprobrium meum quod suspicatus sum: quia judicia tua jucunda. Propheta in corpore positus loquitur, et neminem viventium scit sine peccato esse posse. 313 Unum meminit esse qui peccatum non fecit, neque dolus inventus est in ore ejus. Ergo cum circumcidi a se opprobrium deprecatur, peccata circumcidi orat; quia peccatum sequatur opprobrium. Sed cum circumcidi a se orat, non tamquam de admisso perpetratoque confessus est; sed quia id per infirmitatem carnis suae in se suspicatur habitare. Non enim ait, Circumcide opprobrium quod in me est: sed ait, Circumcide opprobrium meum quod suspicatus sum, suspicionem opprobrii ex conscientia propriae infirmitatis ostendens. In judiciis enim multi ad opprobrium resurgent. Quae quia his jucunda sint, in quibus peccati non manebit opprobrium; ipsam illam quae in se est suspicionem a se circumcidi orat opprobrii, ut sibi Dei sint jucunda judicia. 17. Deus quos vivificet. --Ac ne de admissi peccati conscientia precatus esse existimaretur, orationem omnem quam sub singulis octonis versibus defert, hac libertate conclusit, VERS. 40: Ecce concupivi praecepta tua: in aequitate tua vivifica me. Superius oravit, ut in Dei timore Dei in se statuerentur eloquia; dehinc ut a se suspicio circumcideretur opprobrii: nunc concupiscentiam ac desiderium suum erga Dei praecepta demonstrat, et ut in aequitate Dei vivificetur orat; sciens proprium divinae aequitatis esse munus, ut vivificet eum, qui et praecepta Dei desideraverit, cui et circumcisa opprobrii suspicione jucunda judicia sint, et in timore Dei in se constituantur eloquia. LITTERA VI. Vau. Veniat (Hil. Et veniat.) super me misericordia tua, Domine, salutare tuum secundum eloquium tuum. Et respondebo improperantibus (Hil. exprobrantibus ) mihi verbum, quia speravi in sermonibus tuis. Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque (Hil. add. nimis); quia in judiciis tuis spero (Hil. speravi). Et custodiam legem tuam semper in saeculum saeculi (Hil. ad. et in saeculum). Et ambulabam (Hil. ingrediebar) in dilatione: quia mandata tua exquisivi. 314 Et loquebar in testimoniis tuis in cospectu regum, et non confundebar. Et meditabar in mandatis tuis, quae dilexi vehementer. Et erexi manus meas ad mandata tua quae dilexi (Hil. ad. valde), et exercebar in justificationibus tuis. 1. Scripturas ut sapientia destitutas sunt qui spernant. Nil in iis nisi perfectum. --Plures secundum Apostolum sunt qui sapientiam saeculi sequentes, sapientiam Dei reprobaverunt (I Cor. I, 19 et 20): ob quod stultam fecit Deus saeculi sapientiam. Quid enim infidelibus stultius est, qui praeter illum communem irreligiosorum errorem etiam hoc adjiciunt piaculi, ut divina Scripturarum eloquia putent perfectae doctrinae carere ratione? Et quia pro impietate ingenii sui divinorum dictorum capaces esse non possunt, ad contumeliam coelestium verborum pro excusatione hebetudinis suae prorumpunt, dicentes, nihil in his rationabile, nihil esse perfectum: volentes ea quae a se dicantur, sola esse erudita, et doctrinis verae prudentiae expolita; stulti Deo negantes, quae assumere ipsi sibi audent. Nec mirum est, si irreligiose de eis opinantur, quorum, pecudeae hebetudinis modo, intelligentiam non consequuntur. Verum quamvis in eo sermone, quem superius habuimus, his qui sapientiam Dei sequuntur, cognitam dictorum coelestium perfectionem existimem, nihilque eorum esse, quod non consummatum atque omni ex parte perfectum sit: tamen id quoque etiam in his sextae litterae versibus absolutius licebit intelligi.

2. Salus nostra Dei munus. --Post superiorem enim sensum ita loquitur, VERS. 41: Et veniat super me misericordia tua, Domine, salutare tuum secundum verbum tuum. Misericordiam itaque primum deprecatus est, dehinc salutare. Salus enim nostra ex misericordia Dei est, et bonitatis suae hoc munus in nobis est: et inde coepit oratio, unde et salus inchoat deprecantis. Dehinc ne ex incerta et ex inopinata spe precari Propheta existimaretur, primum misericordiam, dehinc salutare commemorat, tum tertio subjecit, secundum verbum tuum: ut hanc orandi fiduciam proficisci secundum verbum Dei, id est, secundum doctrinam legis ostenderet. 3. Post hunc itaque perfectae orationis ordinem id sequitur, VERS. 42: Et respondebo exprobrantibus 315 mihi verbum, quia speravi in verbis tuis. Tenet ordinem ratio perfecta: Si, inquit, in me venerit misericordia tua, et salutare tuum secundum verbum tuum, et a te fuero misericordiam consecutus, et a te conservatus ut spopondisti; consequens erit, ut his qui insipientiam mihi, et errorem spei, et verbum hoc quod in te spero exprobrant, respondeam. Quid itaque adversus hanc prophetae responsionem exprobrare irreligiosa mens poterit? Misericordia primum oratur a Deo, salus etiam exspectatur a Deo: et deinde eam spopondisse per verbum suum Deus ostenditur. Concluditur itaque exprobrantium impietas ab his qui in Dei verbis sperant: cum quando Deus precatur, et misericordiam et salutem ab eo credentium fides sperat, et doctrina haec spei nostrae sit, ut oratus et misereatur et salvet. 4. Oratio David Dei misericordia, non suis nititur meritis. --Dehinc sequitur, VERS. 43: Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque nimis; quia in judiciis tuis speravi. Accipiat humana insolentia humilitatis modestiaeque doctrinam. Prius propheta concedi sibi orat, quam se id mereri ut obtineat ostendit. Omnia vult a bonitate Dei in se inchoari: nec tamen causam fiduciae suae subtrahit. Ait enim, Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque nimis. In quo primum majestatem ejus confitetur qui semper orandus est: dehinc se non ex inani sperare subjecit, dicens, Quia in judiciis tuis speravi. Humanae autem temeritatis est hic mos, prius, ad obtinendum aliquid, meritum quam mereatur ingerere; et eum, a quo quid postulet, tamquam ex officii debito convenire. 5. Verbi Dei praedicator liber esse debet a crimine. --Sed non sufficit nobis, ut modestiae tantum tenuerit Propheta rationem: collocationes etiam verborum virtutesque noscendae sunt, cur ita dixerit: Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque nimis. Omne oris officium, cordis sensui motibusque famulatur. Et cur Propheta ne ab ore sibi verbum veritatis auferatur orat, versus istius consequentia docent. Non enim metum hunc Prophetae fuisse existimandum est, ut sibi veritatis verbum ex corde vereretur auferri: ait enim Quia in judiciis tuis speravi. Sperans ergo in judiciis Dei, verbum veritatis de corde sibi non metuit auferri. Scit autem quaedam esse peccata, quae ex ore verbum auferant veritatis. Peccatori enim dixit Deus, Quare tu enarras justitias meas? (Ps. XLIX, 16.) Non enim ait, Quare immemor es justitiarum mearum? sed peccatorem monuit 316 eum, qui in peccato mansisset, praedicationis officio abstinere. Vult enim liberum a crimine esse doctrinae coelestis praedicatorem, vult eloquia sua a casti corporis casto ore tractari. Cavendum igitur est, ne quando ex ore nostro verbi veritatis auferatur eloquium. Hinc illud est quod Apostolus monet, Noli negligere quod in te est charisma (I Tim. IV, 14): ne per negligentiam ac desidiam indigni praedicatione verbi Dei simus. 6. Unus sine peccato. --Sed Propheta non audet in tantum se a peccato liberum effici velle, ut non meminerit unum solum esse qui peccatum non fecerit, et dolus in ore ejus non inventus, sit et idcirco subjecit, usquequaque nimis. Per modestiam scilicet confessionis, et ut non auferatur a se verbum veritatis orat: et per honorem ejus qui unus tantum sine peccato est, ne usquequaque nimis a se auferatur expostulat: quia se hominem meminerit, qui per naturae infirmitatem sine peccato esse non possit. 7. Legem, et quae lege adumbrantur spondet David se servaturum. --VERS. 44. Et custodiam legem tuam semper in saeculum, et in saeculum saeculi. Nullum Propheta vitae suae finem pertimescit. Non enim concluditur fides sua saeculis: sed se in infinitatem temporum officio custodiendae legis extendit. Scit et altare a Moyse in exemplum esse superioris altaris exstructum. Scit et Aaron sacerdotem ad speciem esse ostensi in monte sacerdotis ornatum. Moysi enim Deus ait: Vade, fac omnia secundum exemplum, quod ostendi tibi in monte (Exodi XXV, 40). Festinat ergo in leges illas aeternorum saeculorum. Nam cum lex futuri umbra sit; necesse est corpus illud verae legis aeternum sit. Distinxit autem praesens officium ab indefessa illa perpetui officii jugitate, dicens, Et custodiam legem tuam semper in saeculum, et in saeculum saeculi. Cum ait, semper in saeculum; nullum in hac temporis vita subrependae oblivionis tempus admisit. Cum autem adjecit, et in saeculum saeculi, scit per hanc umbram legis ad ministerium verae et aeternae legis ascendi. Ait enim, saeculum saeculi, tamquam temporis tempus, quod succedente quadam vicissitudine hujus saeculi saeculum sit futurum. 8. Leges Dei post hanc vitam. --Novit esse, secundum evangelicum divitem et pauperem Lazarum, exemptae a corpore animae legem, per quam alia ab alia chao impenetrabili separetur (Luc. XVI, 20). Scit secundum apostolum Paulum et resurrectionis quoque esse legem, in qua differt stella ab stella in claritate (I Cor. XV, 41). Scit esse leges Angelorum, cum alii assistentes Deum indefessa voce collaudant, 317 alii ante conspectum invisibilis nobis Dei tamquam lege officii proprioris assistunt. Novit et pusillorum Angelos faciem Dei quotidie ex quadam lege conspicere (Matth. XVIII, 10). Scit utique esse aeternas leges, et eas omnes se in illo saeculi saeculo custoditurum esse confidit: quia ea quae per umbram sunt constituta, in hoc nunc saeculo semper observet. 9. Cordis ampli quis fructus, quae causa. --VERS. 45. Et ingrediebar in dilatatione: quia mandata tua exquisivi. Non est angustus propheta: et superius jam dixerat: Viam praeceptorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. Scit inter humanarum tribulationum passiones semper ad Deum patulo esse se corde oportere. Quod ipsum Apostolus docet, dicens: In omnibus tribulati, sed non angustiati (II Cor. IV, 8). Novit hac ipsa amplitudine cordis de se idem Apostolus gloriari, cum ad Corinthios ait: Non angustiamini in nobis, sed angustiamini in vobis (II Cor. VI, 12). Patet etiam hic quoque propheta, dicente Deo: Et inhabitabo in his, et inambulabo in ipsis (Ibid. 16): Angusta igitur sunt peccantium corda, et hospitio Deum mens polluta non recipit. Patulum enim domicilium inconceptibili Deo opus est: et idcirco in amplitudine propheta ambulat, quia in eo Dei in se loquentis habitatio est. Causam vero amplitudinis suae docet, dicens: Quia mandata tua exquisivi. Naturae nostrae consuetudinem recordemur, quotienscumque lectioni vacantes mandata Dei et praecepta scrutamur, in quantam amplitudinem intelligentiae mentium nostrarum dilatantur angustiae, et quam patulus nostrae humilitatis in desideria divina fit sensus. Per peccatorum autem nostrorum conscientiam coarctatur nobis omnis animae amplitudo: ac difficilia omnia et angusta sunt, cum divini verbi habitatione sumus indigni. 10. Reges, vel principes terrae vel sancti intelliguntur. --Sed ambulans in latitudine propheta, versari in officio digno adeptae amplitudinis debet: et versatur plane. Sequitur enim, VERS. 46: Et loquebar de testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar. Hoc officium dilatati cordis est, ut ex eo in abundantia divinae doctrinae verba procedant. Loquitur enim propheta constanter adversus principes terrae Deum praedicans. Et quidem duplex significatio sensus hujus est, quia secundum dominica praecepta oporteat a nobis Christum coram regibus et potestatibus praedicari (Matth. X, 18): neque nos terrenarum potestatum fas est jure 318 terreri (Ibid. 26), quominus omni confusione rejecta, constanti et publica fide Deum qui negantes se negaturus sit non negemus (Ibid. 33). Potest et sermo ad eos referri, de quibus et Apostolus ait: Jam sine nobis regnatis, et utinam regnetis (I Cor. IV, 8): id est, tamquam in conspectu sanctorum, qui utique frequenter reges terrae sunt nuncupati, propheta Dei testimonia sit locutus, neque confusus sit per praedicationem suam doctrinae coelestis instituta praebere. Geminam autem lectio intelligentiam ex se praestat: ut quia utrumque ex testimoniis Scripturarum intelligi promptum est, aut utrumque significatum existimetur, aut quod magis videbitur probabile eligatur. 11. Lex debet esse in ore, in mente, in corde. --VERS. 47. Et meditabar in mandatis tuis, quae dilexi vehementer. Non solum igitur loqui nos in testimoniis Dei convenit: sed legis mandata omnia diuturna meditatione percensere. Neque tantum meditatio utilis est, nisi lex ipsa quae in meditatione est diligatur: neque diligere communi dilectione sufficiet, nisi etiam vehementer id quod diligitur diligatur. Atque ideo hunc omnem perfectae rationis ordinem sermo propheticus percurrit, dicens: Et meditabar in mandatis tuis, quae dilexi vehementer. 12. Sit et in manibus. --Sed neque meditatio legis, neque ipsa dilectio impensa sufficiet, nisi fructum operum et voluntatis efficientia consequatur. Neque in hoc propheta cessavit: ait enim, VERS. 48: Et erexi manus meas ad mandata tua quae dilexi valde. Manus ad mandata ea quae diligebat erexit; non utique contumeliosas aut procaces, sed mandatis humilitatis servientes, sed operibus misericordiae insistentes, sed fidei praecepta peragentes. Operis vero officium semper oportet esse intentum, et nulla interdum negligentis otii dissimulatione cessare. In hoc quoque se manere propheta testatur, dicens: Et exercebar in justificationibus tuis. Exercitatio assiduitatem operationis ostendit. Frequentem itaque sibi esse, et semper intentam praeceptorum observantiam docet ad illas, de quibus superius memoravimus, coelestium justificationum efficientias, nunc se in justificationibus praesentis, et ex futuris adumbratae legis exercens. 319

LITTERA VII. Zain.

[recensere]

Memor esto verbi tui (Infra, memorare verbum tuum) servo tuo, in quo mihi spem dedisti. Haec me consolata est in humilitate mea: quia eloquium tuum vivificabit me (Hil. vivificavit). Superbi inique agebant usquequaque: a lege autem tua non declinavi. Memor fui judiciorum tuorum a saeculo, Domine: et consolatus sum (Hil. exhortatus). Defectio animi tenuit me pro (Hil. non pro) peccatoribus derelinquentibus legem tuam. Cantabiles mihi erant justificationes tuae in loco incolatus mei. Memor fui in morte (Hil. nocte) nominis tui, Domine: et custodivi legem tuam. Haec mihi facta est: quia justificationes tuas exquisivi. 1. Ad spem aeternam nos vocat omnis Scriptura. --Omnis Dei sermo, qui scripturis divinis continetur, in spem nos bonorum coelestium vocat. Atque ob id propheta in omnibus se Dei praeceptis mansisse confidens, constanter ait, VERS. 49: Memorare verbum tuum servo tuo. Numquid promissi sui Deus immemor est? Absit istud, ut aliqua subrepere in aeternam atque indefessam Virtutem humanarum infirmitatum genera credantur. Sed propheta, qui promissis Dei credidit, qui desiderio coelestium detentus est, qui contemptu praesentium futura speravit, non ad memoriam verbi sui Deum admonet; sed ut verbi sui in se servo suo memor sit deprecatur, id est, ut ita dignus habeatur, in quo Deus verbi sui memor esse dignetur, quo in verbo spem dederit. Et spem non inanem esse oportet, neque verbis tantummodo praedicari, sed rebus ipsis doceri: ut si quando incidant infirmitates, persecutiones, damna, orbitates, contumeliae; has praesentis saeculi minas ac potestates, spe aeternorum promissorum consolemur.

2. Afflictum spes consolatur; verbum Dei vivificat. --Et ad haec quidem omnia nos docemur: sed jam ipsis omnibus propheta perfunctus est, dicens, VERS. 50: Haec me consolata est in humilitate 320 mea: quid eloquium tuum vivificavit me. Haec ad spem refertur, quam sperare eum Deus fecit. Consolata vero est eum in humilitate: id est, cum contemnitur, cum irridetur, cum injuriis vexatur, cum contumeliis inhonestatur; sciens hanc sibi tentationum praesentium esse militiam. Sed se inter haec infirmitatis suae bella spes a Domino praestita consolatur: vivificatur autem per eloquia Dei. Scit in his excellentem esse in coelis humilitatis suae gloriam: scit animam eloquiis Dei refectam, tamquam pabulum aliquod vitae in se aeternae continere. Non movetur in eloquiis Dei vivens, inani superbientium gloria. Novit enim indigentiam suam eorum esse opulentia ditiorem. Scit jejunia sua coelesti atque evangelica benedictione saturari: scit humilitatem suam glorioso esse honoris praemio munerandam. Atque ideo subjecit, VERS. 51: Superbi inique agebant usquequaque: a lege autem tua non declinavi. Inter nimias et consummatas superborum iniquitates ( valde enim inique agebant ) nullo propheta deflexu a lege Dei declinat. 3. Judiciorum Dei sit assidua memoria. Sed non declinantem a Dei lege, oportet esse memorem judiciorum Dei. In omni enim vitae nostrae genere memoria nobis divini judicii inserenda et continenda est; ut cum aliquid agimus, residente in nobis judicii memoria, vel numquam potius abeunte, praeceptis Dei opera nostra famulentur. Beatus erit, quisquis non sine memoria divini judicii omnia gesserit. Quod de se profitetur propheta, dicens, VERS. 52: Memoratus sum judiciorum tuorum a saeculo, et exhortatus sum. Haec nunc a saeculo tantum, non etiam a saeculo saeculi: quia omnia in nos judicia Dei ex saeculi hujus ac mundi temporibus instituta sunt. In his autem se cohortatus est, inter hos scilicet mundi turbines, et inter haec passionum corporalium praelia, ad tolerantiam ac victoriam infestantium malorum humilitatem suam judiciorum Dei memoria adhortatus. 4. Sanctitas David. Sanctus dum caeditur, non suam sed caedentis vicem dolet. --Deinde sequitur, VERS. 53: Defectio animi tenuit me a peccatoribus derelinquentibus legem tuam. Virtutes propriae suae prophetae huic ad spem vitae aeternae non sufficiunt, neque quod spem in verbo Dei habuit, neque quod in spe eadem se consolatus est, neque quod Dei vivificatur eloquio, neque quod non declinat 321 a lege, neque quod semper memoria judiciorum Dei adhortatur: quin etiam dolore humanae impietatis fatigatur, et ob irreligiosas hominum impietates exanimis est. Sanctus enim quisque cum caeditur, non humilitatis suae qui caesus est, sed insolentiae ejus qui caedit, miseretur: ut a vesano filio pater, ut ab amente aegroto medicus contumeliam passus, dolorem non ex eo quod perpessus erit sentit; sed ob id quod ille quem sanum esse cuperet, injuriam sibi vesanus intulerit. Membro autem uno aliquid patiente, secundum Apostolum, compatiuntur et caetera membra (I Cor., XII, 26). Defectio itaque secundum haec tenet prophetam super peccatores derelinquentes Dei legem: affectu miserantis scilicet et dolentis, et tamquam membris suis pro parte aegrotis, iniquorum et irreligiosorum periculo fatigatur. 5. Psalmos qualiter legere, audire et cantare deceat. --Manet autem ipse, quantum ad se, justificationibus Dei semper intentus: et in omni quacumque sede habitat, nequaquam ex ore ejus religiosae confessionis hymnus abscedit. Ait enim, VERS. 54: Cantabiles mihi erant justificationes tuae in loco incolatus mei. Exemplo suo docet, suscepta semel in aures psalmorum cantica, in corde esse continenda: et semper ea officia oris iteranda. Non negligenter, ut ipse praedicat, legit atque audit: neque irreligiositatis nostrae modo, divina eloquia aut occupatis in aliud aut incuriosis oculis legit, aut mox obliviosis auribus excipit: sed cantabiles ei sunt, id est, sine intermissione cantatae. In omni autem cujusque generis loco nequaquam a se abesse psallendi consuetudinem docet, cum ait, In loco incolatus mei. Non enim ait, In incolatu meo; sed ita ait, In loco incolatus mei, in quacumque scilicet sede mansisset: intelligens se mundi hujus esse peregrinum, Dei tamen sibi semper justificationes esse cantabiles. 6. Nocturnarum precum utilitas. --Sed quam cantabiles sint justificationes Dei, ostendit; cum nullum omittat tempus, quo non in illo coelestium sacramentorum opere versetur. Ait enim, VERS. 55: Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam. Scit praecipue nocturno tempore divini esse a nobis nominis recordandum. Scit tum maxime custodiam Dei legis a nobis esse retinendam, cum subrepunt animo impurae cupiditates. Cum vitiorum stimuli per recens sumptum cibum corpus exagitant, tum Dei nomen recordandum est, tum custodienda 322 lex ejus est, pudicitiam, continentiam, timorem Dei statuens. Novit hoc praecipue tempore Deum orandum, deprecandum, promerendum, dicens in loco alio, Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo (Ps. VI, 7). Non est periculoso nocturnarum vigiliarum otio animus relaxandus: sed in orationibus, in deprecationibus, in confessionibus peccatorum occupandus est: ut cum maxime corporis vitiis opportunitas datur, tum praecipue eadem vitia divinae legis recordatione frangantur. 7. Sequitur deinde, VERS. 56: Haec mihi facta est: quia justificationes tuas exquisivi. Haec ad memoriam refertur, per quam memor fuit noctibus nominis Dei. Quod autem ait, Mihi facta est, id est, non subito recurrens, neque temporarie assumpta: sed semper in se manens, et intra se quodam fidei opere instituta: et ob id ei facta, quia justificationes exquisierit; utile igitur est justificationes Dei sine aliqua temporis intermissione scrutari: quia per exquisitionem earum, ejus memoriam nos perpetem continemus in Christo Jesu cui est gloria in saecula saeculorum. Amen. LITTERA VIII. Heth. Portio mea Dominus. Dixi custodire (Hil. ut custodiam) legem tuam. Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo; miserere mei secundum eloquium tuum. Quia cogitavi vias meas, et averti (Infra, converti) pedes meos in testimonia tua; paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua. Funes peccatorum circumplexi sunt me: et legem tuam non sum oblitus. Media nocte surgebam ad confitendum tibi super judicia justificationis tuae. Particeps sum ego omnium timentium te, et custodientium mandata tua. Misericordia (Infra, tua, Domine, ) Domini plena est terra: justificationes tuas doce me. 323 1. Psalmorum liber apud Graecos emendatus ex Hebraeo. --Plures psalmorum codices legentes et nos ita opinabamur, versum qui octavae litterae primus est, id est hunc, Portio mea Dominus, in superioribus septimae litterae octo versibus contineri: quia ita in latinis codicibus atque etiam in nonnullis graecis scriptum continebatur: et sane absolutior ita sensus videbatur. Sed secundum Hebraeos emendatum apud Graecos Psalmorum librum legentes, invenimus hunc versum non septimae litterae novissimum esse, sed octavae primum. Itaque secundum hanc cognitionem nos quoque tractare de eo aggressi sumus.

2. Quorum Deus sit portio. --Coepit enim ita, VERS. 57: Portio mea Dominus. Dixi ut custodiam legem tuam. Rarus quisque est, cui ista fiducia est, ut portionem suam esse Deum audeat dicere. Renuntiandum est saeculo omnibusque rebus ejus: ut nobis Deus portio sit. Caeterum si nos ambitio detineat, si cura pecuniae occupet, si illecebrae libidinum capiant, si negotia rerum familiarium demorentur; portio nobis Deus non erit, saecularium curarum atque vitiorum possessione detentis. 3. Dei ministris nulla in lege portio terrena. --Moysi cum jussum esset portiones incolatus distribuere duodecim gentibus filiorum Israel, ita ei de tribu levitica praeceptum est: Filiis Levi non erit portio neque sors in medio fratrum suorum (Deut. X, 9), quia Dominus Deus est pars eorum. Et rursum scriptum meminimus, Ego Dominus pars eorum (Num. XVIII, 20). Nullam ergo Deo servientibus lex data terrenam esse voluit portionem: quia pars eorum Deus est. 4. Petro nulla possessio. --Meminit et Evangelii praedicator ille Petrus, nullam sibi esse portionem possessionis humanae, cum oranti alimoniam respondit, Aurum et argentum non est mihi; quod autem habeo, hoc tibi do (Act. III, 6). Quid est istud, Petre, quod possides? Renuntiaveras omnibus Domino tuo, dicens: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te, quid erit nobis (Matth. XIX, 27)? Et tibi ille responderat: Amen dico vobis, quod vos qui secuti estis me, in regeneratione sedebitis super duodecim thronos judicantes 324 duodecim tribus Israel (Ibid., 28). Et exemplo vestro caeteris relinquentibus cuncta spoponderat, quod et centuplum acciperent, et dehinc vitam aeternam possessuri essent. Quid est igitur istud, Petre, quod habes? Habes plane, et non audeo dicere plus te centuplo obtinere: dico tamen te sine multiplicatione calculi possidere. Dicis enim, Quod habeo, hoc tibi do: in nomine Domini nostri Jesu Christi surge et ambula. O felix possessio, o perfecta Dei portio! Non terrena largiris, sed naturae opes rependis, et vitiosi partus damna restauras. Claudum natum ingredi jubes, et multae aetatis virum incessu rudi incitas. Has opes tribuit, cujus Deus portio est. Novit et Paulus divitiarum suarum gloriam, dicens: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini mei Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo (Gal. VI, 14). Talis Apostolo gloria, talis est portio. 5. Portio melior est saeculo renuntiantium. Centuplum in hac vita quid. --Humanarum igitur haereditatum modo, portionem quae melior est et quae utilior eligamus. Si circa terrena patrimonia sua in cohaeredum divisione quis nititur sortem commodioris portionis appetere, quanto propensiore cura partem coelestis haereditatis deligemus? Centuplum Dominus promittit: et centuplum non in aeternum, sed in praesens. Aeternorum autem bonorum immensa et infinita retributio est: caeterum sub definitione centupli, praesentium mensura concluditur. Ego autem ambigo utrum hoc centuplum Petri excesserit portio. Certe secundum Domini praeceptum, sperandum nunc in hoc saeculo, relictis omnibus saeculi rebus, centuplum munus est. Est enim nobis Deus portio, qui ait, Et inhabitabo in eis. Nunc ergo centupli praemium est, ut in hoc terreno corpusculo nostro Deus habitet. Sed quid dico habitet? Ait et ipse, Et inambulabo in eis (II Cor. VI, 16). Patens Deo est fidelis pectoris et ampla possessio: ut inhabitet et ambulet. Sed qui inhabitat, qui inambulat, quid tertium addidit? Et ego ero illorum Deus (Ibidem). Ecce promissam nobis ab eo portionem, ut simus Deo habitatio; et dum in nobis ambulat, sit nobis ipse possessio, si saeculum relinquamus, 325 si possessionis terrenae labi renuntiemus, si haereditatem caducorum respuamus, si viventes de saeculo exeamus. Quae enim merces est, emortuis corporibus et exeunte anima dissolutis saeculum reliquisse? Carendum est eo per contemptum ejus. Nesciendum est ignoratione voluptatum suarum. Moriendum nobis in eo est, dum non ei vivimus. Scit Paulus jam non se sibi vivere, dicens: Quod enim vivo, jam non ego vivo, vivit autem in me Christus (Gal. II, 20). 6. Propheta itaque, secundum Apostolum, non saeculo vivens constanter et libere ait: Portio mea Dominus. Dixi ut custodiam legem tuam. Tenuit hunc quem in superioribus modum, cum quando se custoditurum legem Dei spopondit. Non enim de ea, quam corporaliter agebat, loqui intelligitur; cum custoditurum se potius, quam custodire fateatur. 7. Deum videre optat David, non oculis carnis. --Sequitur deinde, VERS. 58: Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo: miserere mei secundum eloquium tuum. Moysen deprecatum esse meminimus, ut Deum videret (Exod. XXXIII, 18). Et forte cognata preci ejus Prophetae hujus oratio existimabitur. Sed a Deo meminit dictum: Nemo hominum videbit faciem meam, et vivet. Ergo quod negatum Moysi meminerit, id concedi sibi postulat? Sed licet rursum dicto evangelico anterior sit, meminit tamen hanc fidei beatitudinem reservari, qua dicitur: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). Itaque cum in lege sciat dictum, quod nemo faciem Dei videat, et vivat; et ex evangelica beatitudine non ambigat omnes mundo corde Deum esse visuros; perfectae modestiae temperamento cupiditatem desiderii sui elocutus est, dicens: Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo. Scit nunc impossibile sibi esse, quod nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis adscendit, ut videat. Scit invisibilem esse carnalibus oculis gloriam Dei. Meminit, non dico ad angelorum claritates hoc humanae visionis lumen hebetari, sed ipsam gloriam vultus Moysi humani corporis oculos non tulisse (Exod. XXXIV, 30). 8. Quam flagrans ejus desiderium. --Sed nos ex desideriis humanis Prophetae desideria metiamur. Ad egressus regum quanta exspectationis sollicitudine curritur? et quod videntibus gaudium est, cum se praebuerint contuendos? Quid illum coelestis spiritus capacem virum existimabimus velle? 326 quanto desiderii ardore cupere ut Deum cernat, qui ipsam illam invisibilem majestatem per has angelorum claritates et per hanc Moysi gloriam metiatur; et sciat etiam eos, qui digni sunt conspectu. Dei, gloriam ex conspectu gloriae esse sumpturos, quod eos visio tantum et dignatio contemplatae majestatis illuminet? Quod sanctus Apostolus ita intelligens loquitur: Nos, inquit, omnes revelata facie gloriam Dei exspectantes ( Id est, spectantes) (II Cor. III, 18), in eamdem ipsam transferemur imaginem a gloria in gloriam, sicut a Domini spiritu. Et nunc quia id impossibile istis corporis oculis sciat esse, toto istud corde desiderat. Et cui est portio Deus, confidenter faciem ejus deprecatur: quia quamvis nemo hominum videat faciem Dei, et vivat; tamen Deum omnes mundo corde visuri sunt. Ergo misericordiam hanc a Deo postulat, ut sibi videndae faciei ejus beatitudo contingat: et postulat non sine ratione modoque praestandi. 9. Dei bonitas simul et severitas intuenda. --Ait enim: Miserere mei secundum eloquium tuum. Fidei modestae vox est, misericordiam Dei non secundum peccatorum suorum conscientiam, sed secundum ejusdem Dei eloquia deprecari. Scit Deum etiam peccatoribus esse ignem consumentem. Moyses enim ait: Deus noster ignis consumens est (Deut. IV, 24). Novit eumdem esse fidelibus lucem, de quo et alibi Propheta ipse dicit: Illuminans tu mirabiliter de montibus sanctis (Ps. LXXV, 5). Discernit et hanc Apostolus bonitatis et severitatis Dei consuetudinem, cum ait: Vide ergo bonitatem et severitatem Dei; in eos quidem qui ceciderunt severitatem, in te vero bonitatem (Rom. XI, 22); et rursum: Tu nisi permaneas in bonitate, excideris: illi vero si non permaneant in infidelitate, inserentur (Ibidem, 22 et 23). Bonitatem Dei Propheta exspectat, cum ait: Miserere mei. Scit enim neminem sine peccato esse qui vivat, et omnes in carne sitos misericordia Dei egere. Officii autem sui devotionisque non immemor est, cum ait: secundum eloquium tuum; ejus scilicet eloquii, quo et peccatoribus poenam denuntiat, et in se credentibus vitae aeternae beatitudinem pollicetur. 10. Agenda quisque debet praemeditari. --Dehinc sequitur, VERS. 59: Quia cogitavi vias meas, et converti pedes meos in testimonia tua. Ex his quae Propheta se gerere, vel gessisse commemorat, quid nos quoque facere oporteat docet. Vias enim suas cogitat, et cogitatis 327 his pedem in testimonia Dei refert. Nihil egit, quod non antea cogitatione pervolverit. Non linguam in officium suum movit, non pedem in aliquod quod acturus esset opus protulit, non manum ad agendum aliquid exseruit, nisi antea super his omnibus cogitasset, et cum operationem atque effectum cogitatio rebus attulerit. Vidit igitur antea omnes vitae suae vias: et cum placentem sibi ac probabilem reperit, tunc in eam pedem contulit: scilicet perspectis omnibus humanae operationis viis, postquam quid esset sibi utile cogitavit, fidei suae pedem in testimonia divina detorsit. Cogitatio enim nihil potest subitum, nihil novum, nihil inopinatum pertimescere, cum de consilii sententia omnia quae accidere solent sperantur, praefiniuntur, adeuntur. Et id consequenti versu docetur. 11. Sic praeparatum nil perturbat. --Postea enim quam vias suas Propheta cogitaverat, et pedem ad testimonia Dei converterat, libere loquitur, VERS. 60: Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua. Qui ad aliquid praeparatur, longo usu ad id, in quo ei est meditatio, praeparatur: ne eum de propositi sui sententia negligentem et incautum vis aliqua repentinae turbationis excutiat. Propheta itaque novit esse plurima saeculi scandala. Novit insidiantes esse humanae naturae adversantesque virtutes. Scit periculose dulcem esse opinionem ambitionemque gloriae saecularis. Novit occursus lascivientium feminarum esse continentium oculis captiosos. Scit turpes corporum cupiditates affectu blandae voluptatis irrepere. Scit caetera vitiorum genera illecebrosis aditibus ingruere. Novit etiam plurimis se irreligiosorum odiis subjacere, et ob praedicationem Dei pietatisque doctrinam, variis persequentium contumeliis esse vexandum. Ne igitur turbari tot et tantis insidiis ingruentibus posset, contra omnia se haec fidei excidia praeparavit, dicens: Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua. 12. Pauli exemplum. --Habet parem beatus Apostolus hujus praeparationis suae fiduciam, dicens: Quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio, an angustiae, aut passio, aut fames, aut nuditas, aut periculum, aut gladius? [ Sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die, deputati sumus tanquam oves occisionis. Sed in his omnibus superamus et vincimus, propter eum qui dilexit nos. ] (Rom. VIII, 35 et seqq.) 328 Et quia adversum horum tolerantiam, ne per haec a caritate separari posset, sese praeparasset; adjecit: Confido enim, quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque potestates, neque praesentia, neque futura, neque virtutes, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Jesu Domino nostro (Ibidem, 38 et 39). Nulla Apostolum rerum earum quae accidere possunt genera, tali spe praeparatum firmatumque perturbant. 13. Exhortatio ad constantiam. --Sit ergo in nobis et fiducia haec et vox, ut cum subrepunt cupiditates, cum passiones ingruunt, cum pericula fatigant, cum supplicia cruciant, dicere audeamus: Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodium mandata tua. Dominus noster unigenitus Dei filius inter caetera praecepta discipulis suis mandat, dicens: Non turbetur cor vestrum, neque trepidet (Joan. XIV, 1). Adversum turbationem, quaecumque ex accidentibus erit, longae praeparationis opus est firmitate: ut robusta fides atque firmata, Dei mandata custodiat. 14. Peccata quare funes. --In quem autem se profectum, quamve in causam Propheta praeparaverit, neque turbatus sit, quo minus custodiret mandata Dei, continuo subjecit, dicens, VERS. 61: Funes peccatorum circumplexi sunt me; et legem tuam non sum oblitus. Esse peccatorum funes per Esaiam docemur dicentem: Vae qui ligant peccata tanquam funem longum (Esai. V, 18), modo funis ex plurimis minimis crescentis in multum, peccata semper tanquam longum funem tendentibus. Sunt etiam haec delictorum vincula, quibus humanae mentes illigantur, de quibus in Proverbiis scriptum est: Fasciis peccatorum suorum unusquisque constringitur (Prov. V, 22). Stringit enim nos atque alligat, et his vitiorum funibus implicat diabolus, in omni vitae nostrae cursu laqueos praetendens. Quod autem liget, in Evangeliis cognovimus, cum dicitur: Hanc autem filiam Abrahae ligavit Satanas annis decem et octo (Luc. XIII, 16). Ligat igitur omni vitiorum genere, ebrietatis consuetudine, voluptatum desideriis, infidelitatis piaculo. Sed inter hos funium laqueos, non est admittenda legis oblivio. Praeparatos enim nos esse convenit, ut ab his laqueis, si quando circumligent, exuamur: ut legis Dei omni tempore recordemur. 15. Media nocte cur surgat Propheta. --Et recordatur plane Propheta, dicens, VERS. 62: Media nocte surgebam ad confitendum tibi super judicia justificationis tuae. Non vacat totis noctibus somno, nec otiosus lecto continetur: 329 ad confitendum Deo non solum nocte, sed etiam media nocte consurgit. Meminit hoc esse tempus, quo primitiae Aegyptiorum meritissima impiae obstinationis clade percussae sunt (Exod. XII, 29): his ergo horis non laxatur in somnum, ne cladi Aegypti admisceatur. Hoc noctis tempore introeunte sponso, sapientes virgines in nuptias cum lampadibus introibunt (Matth. XXV, 6): vigilat ergo, ne cum stultis mereatur excludi. Hoc tempore psallentibus Paulo et Silae apostolis catenae et vincula resolvuntur (Act. XVI, 25): non dormit itaque ne vinctus sit. Nec habet eum totus nocturni temporis somnus, nec ei oblivio officii sui requie mediae noctis obrepit; surgit enim ad confitendum Deo. Confessio vero non semper ad peccata referenda est: verum etiam in Dei laudibus intelligenda est. Nunc ergo confitetur Deo super judicia justificationum ejus. Laudat igitur Deum, quod nihil nisi in judiciorum justificatione decreverit. 16. Participes Christi plures. Modestia David. Quis timentium Deum sit particeps --Sequitur deinde, VERS. 63: Particeps sum ego omnium timentium te, et custodientium mandata tua. Apostolum dixisse meminimus: Participes Christi facti sumus (Hebr. III, 14). Sed et in quadragesimo quarto psalmo, quosdam participes Dei significatos esse meminimus, cum dicitur: Unxit te, Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis. Sunt ergo secundum Apostolum et secundum Prophetam plures Domini nostri Jesu Christi participes. Et particeps ejus erit quisquis in justitia manet; quia ipse justitia est: et particeps ejus erit quisquis in veritate persistit; ipse est enim veritas: et quisquis in novitate vitae ambulabit, erit particeps ejus; quia ipse est resurrectio. Ergo cum sciat Propheta plures Dei esse participes, nunc per verecundam ac modestam de se praedicationem, cum se, quia et ipse Christus et factus et dictus sit, Christi meminerit esse participem; tamen omnium timentium Deum potius se confessus est esse participem. Est autem tunc etiam timentium Deum particeps, cum patientibus compatitur, cum plorantibus complorat, cum tamquam ejusdem corporis membrum in dolore membri alterius dolet. Hac igitur passionum communione timentium Deum particeps sit. Caeterum quisquis per insolentiam suam credentem in Christum et redemptum a Christo dedignatur, exacerbat, inhonorat, non est ille timentium Deum particeps, quibus non sit in compatiendis passionibus consors. 17. Timentium Deum duo genera. --Non nudum autem hoc, neque solitarium propheta posuit, cum dicit: Particeps 330 sum ego omnium timentium te. Plures sunt timentes Deum, et tamen inobedientes: plures sunt timentes Deum et tamen infideles; quos naturae suae conditio timori quidem Dei subdit, sed voluntatis suae perversitas ab obsequiis Dei avocat. Atque ob id non suffecisset Prophetae dixisse ita: Particeps sum ego omnium timentium te; nisi addidisset: et custodientium mandata tua. Timor enim fidei in sola obedientia est, et metus religionis in obsequela est. Horum itaque particeps est, qui timorem suum in mandatorum Dei custodia comprobabunt. 18. Justis et injustis dona sua largitur Deus. --Dehinc sequitur, VERS. 64: Misericordia tua, Domine, plena est terra, justificationes tuas doce me. Terra misericordia Dei plena est, quae contaminata, quae corrupta, quae irreligiosa, quae infida, quae perdita est. Et si quis forte audebit impio ore Prophetam mendacii arguere, tamquam non in omnem terram Dei misericordiam putet esse diffusam; Dominum in Evangeliis recolat dixisse: Estote boni sicut Pater vester qui est in coelis, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 45 et 48). Patiens enim et misericors Deus, dum mavult poenitentiam peccatorum quam mortem (Ezech. XVII, 23), dona sua justis injustisque largitur, unicuique per patientiam longe aequanimitatis poenitendi tempus impertiens. 19. Doctorem sibi Dominum optat David. --Et quia hanc bonitatem patientiae Dei et perfectionem, quae sub illis justificationibus legis corporaliter adumbratur, meminit semper sibi Propheta sperandam; ait: Justificationes tuas doce me. Justificationes omnes in lege legerat: sed quia coelestes sperabat, quae in terrenis praeformabantur, non eget doctore terreno. Doceri enim se ab eo orat, qui ait: Petite et dabitur vobis; quaerite et invenietis; pulsate et aperietur vobis (Matth. VII, 7). Aperiri sibi et dari clavem a doctore legis dedignatur Propheta, scientiae coelestis expectans magistrum Dominum nostrum Jesum Christum, cui est gloria in saecula saeculorum. Amen. LITTERA IX. Teth. Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum. Bonitatem et disciplinam et scientiam tuam doce me; quia mandatis tuis credidi. Priusquam humiliarer, ego 331 deliqui: propterea eloquium tuum custodivi. Bonus es tu, Domine: et in bonitate tua doce me justificationes tuas. Multiplicata est super me iniquitas superborum: ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua. Coagulatum est sicut lac cor eorum: ego vero legem tuam meditatus sum. Bonum mihi quod humiliasti me: ut discerem justificationes tuas. Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti. 1. Psalmi CXVIII scopus. Deo in adversis gratiae referendae. --Jam in exordio psalmi commemoravimus, nihil aliud in eo quam doctrinam humanae vitae contineri, per quam ad cognitionem Dei, ipsis tamquam parvuli litterarum elementis erudiremur. Ex persona enim sua nos Propheta confirmat, qualiter in omni genere divini officii versari nos oporteret, ut per disciplinam adeptae institutionis, fidei ordinem teneremus, ut ipso illo primo nonae litterae versu docetur. Ita enim dicitur, VERS. 65: Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum. Et forte quidam existimabunt, de secundis rebus Prophetam locutum, Deoque gratiam ob ea quae sibi prospere acciderint retulisse. Sed novit etiam in adversis rebus gratiam Deo esse referendam: scit in omni passione ac tribulatione eum, cujus judicio haec ingruunt gratulationibus honorandum. Scit diligentem esse medicum, putribus vulnerum sinibus non parcentem. Meminit piam esse patrum in filios severitatem. Argui se per tentationes, ac probari per patientiam Deo optat: et in his quae adversa existimantur agit gratiam.

2. Bene nobis in omnibus consulit. --Atque hanc nostram intelligentiam ut id Prophetam orasse credamus, versus qui subjectus est docet, dicens: Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum. VERS. 66. Bonitatem et disciplinam et scientiam tuam doce me: quia mandatis tuis credidi. Quidquid ergo Deus in servum suum facit, bonum est; secundum enim verbum suum facit. Et quidquid secundum verbum ejus est, non potest malum existimari: quia ei, qui solus bonus est, voluntas sit plena bonitatis. 3. Id credens David petit et scire. Disciplina, utilitas, scientia. --Versus itaque, ut diximus, secundus Prophetae exponit affectum, cum orat dicens: Bonitatem et disciplinam et scientiam doce me. Bonitatem superius confessus erga se factam: 332 quomodo hanc quasi ignorans doceri se precatur? Nisi quod tunc fuit ex fidei confessione gratulatio, cum quidquid illud fieret in se, id esse bonum credidit: nunc vero est per naturam humanam ignorantiae causa, cum ut doceatur orat. Sed eam bonitatem vult discere, cui disciplina sit juncta. Disciplina enim necessarium est severitatis officium peccata arguentis, et vitia corrigentis. Correctio vero vitiorum magnum affert in bonitate profectum. Bona ergo est severitatis disciplina: sed adhuc eam Propheta ignorat. Non enim tantum bonitatem et disciplinam, sed etiam scientiam vult doceri: affectum in eo fidei suae ostendens, cum bonitatem et disciplinam, quam nondum sciat, tamen bonam sibi a Deo esse fateatur. De scientia autem locis plurimis admonuimus, hanc et Apostolum (I Cor. XII, 8), hanc et prophetam inter praecipua gratiarum spiritalium dona numerasse (Esai. XI, 2). Ergo ut bonitatem et disciplinam, ita et scientiam doceri orat: et doceri ob id, quia mandatis Dei credat; ostendens non nisi fideles atque credentes scientiae consequi posse doctrinam. 4. Humiliatio, delicti emendatio. --Manet autem etiam in tertio versu ejusdem intelligentiae sensus. Ait enim, VERS. 67: Priusquam humiliarer, ego deliqui, propterea eloquium tuum custodivi. Non prius tribulatio passionum ingruit, quam delicta praecedant: neque per passionem ante humiliamur, quam per peccatorum iniquitatem digni passionibus simus. Docet itaque Propheta humiliationem suam emendationem esse dilecti: atque ob id bonum scit esse sibi quidquid a Deo est, quia pati meruit quod pati coepit. Et scit disciplinam emendationem esse vitiorum. Prius ergo deliquit, secundo autem humiliatus est, et per humilitatis disciplinam oportet eum ne delinquat doceri, et in eloquiis Dei manere; quia jam sit delinquens humiliatus, et in mandatis Dei, ne ultra possit peccare, mansurus sit. 5. Justificatio, opus rei justae. --VERS. 68. Bonus es, Domine: et in bonitate tua doce me justificationes tuas. Scit justificationes Dei Propheta bonas esse; quia bonus sit qui eas statuit. Scit sibi nihil nisi ex justificatione Dei accidere; quia professus sit prius se deliquisse, dehinc postea esse humiliatum. Et quia superius orasset, ut bonitatem et disciplinam et scientiam doceretur; nunc orat, ut justificationes Dei in bonitate doceatur: quia justificatio opus sit rei justae, quae sibi ignorabilis sit; quia justificationes, quae in lege sunt 333 constitutae, umbram in se justificationum coelestium continerent. 6. Iniquorum in justos opprobria. Qui eis resistendum. --Deinde adjecit, VERS. 69: Multiplicata est super me iniquitas superborum: ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua. Patienter omnia et aequanimiter Propheta tolerans, in opprobrium superborum atque iniquorum deductus est. Si quis enim objurgationes trium regum in Job recolat, intelliget quanto illudentium exacerbetur opprobrio. Namque cum irreligiosi quique per passiones aliquas emendari Dei servos contuentur, exprobrare haec ita solent: Ubi fides? ubi spes in Deum? ubi auxiliantis virtus? ubi boni Dei misericordia est? Contra quae firmo animo fidelique opus est, et in mandatis Dei intento atque occupato: ne multiplicatis tot in se superborum iniquitatibus cedat, sed semper dicat: Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine; ut ait ille passionum humanarum gloriosus et beatus victor: Dominus dedit, Dominus abstulit, sit nomen Domini benedictum (Job. I, 21). 7. Ut lac in secundis blandi, velut coagulum in adversis acerbi. --Deinde sequitur, VERS. 70: Coagulatum est sicut lac cor eorum: ego vero legem tuam meditatus sum. Cor superborum ait sicut lac coagulatum. Lac specie et sapore blandissimum est, quod vitio aliquo corruptum coagulari solet, et ex naturae suae suavitate decedens, inutili sapore amaroque corrumpitur. Ergo antea iniqui, cum in secundis rebus esse Prophetam contuerentur, felicium rerum amici, simplicitatis specie blandientes, tamquam lac fuerunt. At ubi eos, ex hac humilitate sancti viri, superbia et fastidium tenuit; et ex lacte coagulati sunt, et ex blandis ac suavibus adulationibus in vitiosi et coacescentis saporis amaritudinem sunt redacti. His vero sicut lac coagulatis, legem tamen Dei Propheta meditatus est: meditatus autem in id, ut diceret quod sequenti versu continetur. 8. Tribulationes quid prosint. --VERS. 71. Bonum mihi quod humiliasti me. Iniquitas licet superborum multiplicetur, et cor eorum sicut lac coaguletur, scit humiliationem tamen suam sibi Propheta bonam esse: novit secundum Apostolum virtutem in infirmitatibus perfici (II Cor. XII, 9). Bona omnis passio, bonae omnes tribulationes, per quas justificationes Dei cognoscuntur: ut peccantes humilitate emendet, ut delinquentes severitate coerceat, ut ignorantes doctrina doceat. Idcirco enim bonum sibi quod humiliatus est, ait quia per humiliationem justificationes Dei disceret. Deliquit enim priusquam humiliaretur: et humilitas ei bonum est, quia per eam justificatio Dei discitur. 9. Lex oris Dei, lex Christi. --Conclusit autem hoc modo, VERS. 72: Bonum mihi lex oris tui super millia auri et argenti. Non 334 est simplex conclusionis istius sermo. Suffecerat enim ad Prophetae gratulationem dixisse: Bonum mihi est lex tua. Sed cum ait, lex oris tui, plus voluit intelligi. Locutus est Deus per Moysen legem, locutus est per prophetas: sed haec lex Dei est, non etiam lex oris Dei. Os autem Dei est ille, qui et virtus Dei est, qui et sapientia Dei est, qui et brachium Dei est, qui et imago Dei est, Deus scilicet et Dominus noster Jesus Christus, dicens: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3), dicens: Beati lugentes, quia ipsi consolabuntur (Ibid. 4); dicens: Benedicite qui vos persequuntur, et orate pro calumniantibus vos ac persequentibus vos (Ibid. 44). Hanc legem oris Dei bonum sibi esse Propheta confessus est: et bonum num non cum comparationis et definitionis et modi numero, sed super millia auri et argenti. Indefinitus hic sermo est, cum dicitur millia: quia indefinite bona est lex oris Dei. Ex comparatione vero rerum maxime in terris pretiosarum, utilitatem bonorum eorum quae a Deo sunt statuta significat in Christo. Amen. LITTERA X. Jod. Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt (Hil. praeparaverunt, vel finxerunt) me. Da mihi intellectum ut discam mandata tua. Qui timent te, videbunt me, et laetabuntur: quia in verba tua spero (Hil. speravi). Cognovi, Domine, quia aequitas judicia tua, et in veritate tua humiliasti me. Fiat misericordia tua, ut exhortetur me secundum eloquium tuum servo tuo. Veniant mihi miserationes tuae, et vivam: quia lex tua meditatio mea est. Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me (infra, super me): ego autem exercebor in mandatis tuis. Convertantur mihi qui timent te, et qui noverunt testimonia tua. Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis: ut non confundar. 1. Homo terrenis Dei operibus praestantior. Ad quid creatis uti debeat. --Commune judicium est, inter omnia terrena Dei opera nihil homine utilius, nihil esse speciosius: quia etsi sint aliqua pulcra et ornata, magnitudinem quidem ejus qui ea tam decora genuerit 335 testantur, verum speciei et ornatus et institutionis suae fructum ipsa non sentiunt. Loquimur enim de his quae humano subjecta conspectui sunt, scilicet de creatis in terra et mari et aere, et quae singulis quibusque generibus naturisque permixta sunt. Pulcra haec; sed quod tandem in Oceano aut terra aut coelo aut aere bonum, quae in his creata sunt, eo quod talia creata sint, consequentur? In homine autem quidquid est, sibi proficit. Et hoc unum in terris animal rationale, intelligens, dijudicans, sentiens constitutum est: horumque omnium generum, quae in eo sunt; nihil ad aliud aliquid proficit, quam ut ipse et caeteris aliis, et his in quibus est natus utatur: utatur autem ad cognoscendum venerandumque eum qui tantorum in se bonorum auctor et parens sit.

2. Quando quid grande. Nomen suum quando amittat. --Ex quo magnum illud atque mirabile Salomonis dictum esse intelligitur, quod tale est: Grande homo et pretiosum vir misericors: virum vero fidelem opus est invenire. Quid enim tam difficile est, quidve tam ardui operis est, quam invenire eum qui meminerit se secundum imaginem et similitudinem Dei esse factum, qui divinorum eloquiorum studio intentus, rationem animae suae corporisque cognoverit, et originem utriusque generis naturamque perceperit; ad quem denique finem haec institutio sua ortusque contendat? Atque ob id magnum quiddam est homo. Hoc enim nomen, ubi rerum superius commemoratarum cognitione neglecta in vitia deciderit, amittit; indignus scilicet jam judicatus homo nuncupari. Et qui secundum imaginem et similitudinem Dei factus sit, secundum exprobrationes propheticas et evangelicas, aut serpens, aut progenies viperarum, aut equus, aut mulus, aut vulpes ei nomen est: et proprietas ei nominis sui, ubi de innocentia exciderit, aufertur. 3. Hominis duplex origo. --Verum qui studiosa fide doctrinam Dei et praecepta scrutatus sit, et per innocentiae studium dignum praestare se velit, qui secundum imaginem et similitudinem Dei factus sit, uti et ipse Prophetae voce poterit, dicentis, VERS. 73: Manus tuae fecerunt me, et praeparaverunt me. Et in aliquibus codicibus ita scriptum deprehendimus: Manus tuae fecerunt me, et finxerunt me: da mihi intellectum, ut discam mandata tua. 336 Et sine dubio non otiosum esse existimandum est, quod non satis erat Prophetam dixisse: Manus tuae fecerunt me; nisi adjecisset, finxerunt, vel, praeparaverunt. Sed honorem conditionis suae Propheta intelligens, specialem originis suae in hoc significare voluit dignitatem, primum dicens, Manus tuae fecerunt me. 4. Creata verbo omnia. De homine condendo ante tractatur. --In creatione mundi omnia verbo effecta esse acecpimus, cum dicitur: Fiat lux (Gen. I, 3); cum dicitur: Fiat firmamentum (Ibid. 6); cum dicitur: Et pareat arida (Ibid. 9); cum dicitur: Germinet terra herbam pabuli seminantem semen secundum suum genus (Ibid. 11); cum dicitur: Fiant luminaria in firmamento (Ibid. 14); cum dicitur: Ejiciant aquae reptilia animarum vivarum (Ibid. 20). Ergo omne, ex quo vel in quo mundi totius corpus creatum est, originem sumit ex dicto, et subsistere in id quod est ex verbo Dei coepit. Verum de homine ita Deus locutus est: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Ibid. 26). Differt itaque natura et origo hominis ab institutione universae creationis: et proprie de eo ante et tractatur et confirmatur ut fiat, cum caetera sine quadam consilii sententia esse sint jussa. Habet ergo primum hanc origo hominis dignitatem, quod ei proprium fuit de se ante tractari. 5. Privilegium aliud, quod manibus Dei condatur. Quae hic indagentur. --Verum et in hoc praesenti prophetico dicto ingens humanae originis privilegium continetur. Non enim manus Domini pecora et aquatilia et volatilia fecerunt; nusquam istud Scripturae tradidere. Egregium hoc itaque et praeclarum in homine est, quia a caeteris dignitate operationis excipitur. De confirmatione autem coeli ita quodam in loco legimus: Ego manu mea firmavi coelum (Esai. XLV, 12, sec. LXX). Ergo exaequatur operationi hominis istud elementum, cum idipsum manu Dei firmatum esse memoratur? Sed quamquam coelum manu; homo tamen manibus. Praestat ergo officio unius manus, duarum operatio: et id quod ad confirmationem coeli satis est, in hominis conditione non sufficit. Intelligendum autem est cur manibus Propheta se factum esse dicat: neque solum factum, sed etiam figuratum vel praeparatum. 6. Uno Dei jussu perfecta omnia, non homo. --Caeterorum omnium elementorum creatio eo ipso tempore et instituta et effecta est, quo subsistere jubebatur: neque inchoationem eorum et perfectionem tempus aliquod 337 discernit; nam consummationem inchoatio in eo quod est coepta percepit. Homo vero, cum internam et externam in se naturam dissonantem aliam ab alia contineat, et ex duobus generibus in unum sit animal rationis particeps constitutus, duplici est institutus exordio. Primum enim dictum est: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26); dehinc secundo, Et accepit Deus pulverem de terra, et finxit hominem (Gen. II, 7). 7. Facta illius ad imaginem Dei anima. Corpus deinde de terra formatum. --Primum opus non habet in se assumptae aliunde alterius naturae originem. Incorporale est, quidquid illud tum de consilii sententia inchoatur: fit enim ad imaginem Dei. Non Dei imago; quia imago Dei est primogenitus omnis creaturae: sed ad imaginem Dei, id est, secundum imaginis et similitudinis speciem. Divinum in eo et incorporale condendum, quod secundum imaginem Dei et similitudinem tum fiebat: exemplum scilicet quoddam in nobis imaginis Dei est, et similitudinis institutum. Est ergo in hac rationali et incorporali animae nostrae substantia primum, quod ad imaginem Dei factum sit. Secundi vero operis efficientia quanto differt ab institutione prima ( f. primi)? Deus terrae pulverem accipit. Nam sumitur pulvis, et terrena materies formatur in hominem, vel praeparatur: et ex alio in aliud opere ac studio artificis expolitur. Primum ergo non accepit, sed fecit: secundum non ut primum fecit, sed accepit; et tunc formavit vel praeparavit. 8. Praeparatum etiam recte dici potest. Cur manibus Dei, non manu. --Utrumque autem intelligi recte potest, quia utrumque scriptum deprehendimus: ut formaverit in id quod est, corporis scilicet speciem; vel praeparaverit in id quod dicitur: Et inspiravit in eum spiritum vitae, et factus est homo in animam viventem (Gen. II, 7). Inspirationi ergo huic praeparatus sive formatus est: per quam natura animae et corporis in vitae perfectionem quodam inspirati spiritus foedere contineretur. Scit in se duplicem beatus Paulus esse naturam, cum secundum interiorem hominem delectatur in lege, et cum aliam in memsuis videt legem quae se captivum ducat in lege peccati (Rom. VII, 22 et 23). Quod ergo fit secundum imaginem Dei, ad animi 338 pertinet dignitatem. Quod autem formatur ex terra, speciei corporis naturaeque primordium est. Et quia vel locutus ad alterum Deus intelligitur cum dicit, Faciamus hominem; vel triplex cognoscitur hominis facti praeformatique perfectio: cum et fit ad imaginem Dei, et formatur e terra, et inspiratione spiritus in viventem animam commovetur: idcirco manibus se factum et formatum, non manu tantum Propheta testatur, quia in constitutione sua non solitarii tantum, et eadem triplex fuisse docetur operatio. 9. Humana de se ignorantia. Intellectus a Deo rogandus. --Et quia istud sciat Propheta valde esse occultum atque reconditum, quatenus scilicet manibus Dei formatus sit: tamen ut plenam atque absolutam intelligentiae hujus rationem consequatur, ait: Da mihi intellectum, ut discam mandata tua. Tamquam ignorans haec loquitur, et tamquam nondum intelligentiam adeptus, dari sibi intelligentiam deprecatur: et audent non dico Ecclesiae homines, sed gentium sophistae, quaedam de naturae humanae institutione velle tractare; audemus etiam gloriari, rectae ac perfectae nos vitae esse scientiam consecutos. Sed doceri nos oportet prophetae hujus exemplo, ut vel divinarum rerum ignorantiam confiteamur, vel ignoratarum intelligentiam deprecemur. Optimum est autem coelestium mandatorum scientiam a Deo per precem postulare, infirmitatem ingenii nostri paupertatemque cognoscere. Primum enim, secundum Apostolum, munus est gratiarum sapientiae donum, sequens scientiae (I Cor. XII, 8): et idcirco hunc ordinem etiam hic propheta servavit, dicens: Da mihi intellectum, ut discam mandata tua. Primum intelligentiam, post etiam scientiam deprecatus est. 10. Piorum conspectus tristis impiis, laetus justis. --Sequitur deinde, VERS. 74: Qui timent te videbunt me, et laetabuntur, quia in verba tua speravi. Consuetudo impiorum est, ut conspectis religiosis viris tristes sint. Oderit enim necesse est, ebriosus sobrium, continentem impudicus, justum iniquus: et tamquam conscientiae onus, praesentiam sancti cujusque non sustinet. Contra vero ad conspectum viri fidelis, religiosi omnes quibus timor Dei est laetantur, et vel solo corporeae contemplationis 339 visu gratulantur, modo avium herbarumque quarumdam, quae visae tantum et conspectae morbis aliquibus et infirmitatibus medentur. Utilis ergo est et sancti praesentia timentibus Deum: quia necesse est profectum aliquem ex contemplatione ipsius consequantur. Sed Propheta non hoc in se solum contuendum putat, quod caducis ac promiscuis oculis subjectum est. Vult ille probitatem vitae suae conspici, vult justitiam suam et religionem et continentiam cerni, Non enim tantum, quia vident eum, timentes Deum laetabuntur; sed quia vident eum in verba Dei sperantem: et sperantem non mediocriter, neque confuso humanae opinionis errore; sed dicentem cum libertate id quod consequitur. 11. Judicia Dei praesentia, non aeterna, Prophetae nota. --VERS. 75. Cognovi, Domine, quia aequitas judicia tua et vere humiliasti me. In locis caeteris meminimus, ita Prophetam dicere solitum: Da mihi intellectum, et doce me, et observabo praecepta tua. Nunc autem tamquam de adeptis profitetur, dicens: Cognovi, Domine, quia aequitas judicia tua. Sed hic non de judiciis illis aeternis, sed de praesentibus sermo est. Judicia enim illa aeterna secundum eumdem prophetam, sicut abyssus multa (Psal. XXXV, 7); et secundum Apostolum: Judicia Dei investigabilia et inscrutabilia (Rom. XI, 33). Scit autem in his judiciis quae nunc sunt, quidquid in se geratur, ex judicio Dei fieri: omnes tribulationes, omnes pressuras, omnia insectationum odia, omnes persecutionum infestationes, ex judicio in se Dei adesse, ut per haec probabilis, ut per haec emendatus, et tamquam per ignem examinatus atque purgatus sit. 12. Scientiae et fidei discrimen. --Plus est autem nescio quid in cognitione, quam in fide, operis: et idcirco hic non credidit, sed cognovit: quia fides habet obedientiae meritum, non habet autem cognitae veritatis fiduciam. Distinxit Apostolus plurimum inter cognitionem fidemque differre, posteriore eam loco inter gratiarum dona connumerans. Primo enim sapientiam, sequenti cognitionem, tertio fidem praedicavit: quia qui credit, potest ignorare quod credit: qui autem jam cognovit, non potest id quod cognovit adepta cognitione non credere (Vid. lib. VIII de Trin., n. 10). 13. Judicia Dei justa. --Ergo ambiguitatem hic non admittit Propheta, quin sciat justa esse Dei judicia, id est, humiliationis suae et tribulationis et 340 contemptus et injuriae et doloris. Ita enim ait: Cognovi, Domine, quia aequitas judicia tua, et vere humiliasti me. Non sine causa se scilicet esse tribulationibus subditum, non sine causa passionibus permissum, non sine causa injuriis humiliatum; sed ad humanorum vitiorum expianda peccata, ex justis se ac veris Dei judiciis humiliationi esse subjectum. 14. Ea non petit David declinare; sed Dei ope fortiter ferre. --Sed quia in his passionibus ex aequitate divini judicii versetur: exhortationem praesentium humiliationum ex misericordia Dei deprecatur; quia humana infirmitas impar sit tolerantiae passionum, dicens, VERS. 76: Fiat misericordia tua, ut exhortetur me secundum eloquium tuum servo tuo. Sed meminit bonum sibi esse humiliari, bonum sibi esse passionibus subdi, et ea omnia, a quibus vexatur, purgationem sibi terrenorum esse vitiorum. Non enim ut humilitas ac tribulatio a se auferatur, orat; sed ut sibi ex misericordia Dei adhortatio in tribulatione praestetur. Optat ergo diutino praelio in his corporis sui infirmitatibus militare: optat longo certamine adversus mundi hujus nequitias consistere. Sed adhortationem ex misericordia Dei sperat: ut tribulatus licet et afflictus, divinae adhortationis auxilio firmetur. Scit et beatus apostolus Paulus, omni ipse tentationum genere perfunctus, uti se divinae misericordiae adhortatione, dicens: Benedictus Deus pater Domini nostri Jesu Christi, pater miserationum, et Deus omnis exhortationis, qui exhortatur nos in omni tribulatione (II Cor. I, 3, 4). Et adhortationem hanc scit sibi Propheta promissam a Deo patre et Domino miserationum, qui per tentationes eum qui in se credat examinet: atque ideo subjecit, secundum verbum tuum servo tuo: id est, secundum eam promissionem, qua spoponderit se tribulatos in passionibus non relicturum. Dixit enim in Evangeliis: Cum ergo tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus patris vestri qui loquitur in vobis (Matth. X, 19, 20). Et hoc quidem quantum ad praesens pertinet tempus. 15. Vita aeterna ex Dei misericordia. Jam non vere vivimus. Vitae verae spes quibus foveatur. --Futurae autem spei Propheta non immemor est, dicens, VERS. 77: Veniant mihi miserationes tuae, et vivam: quia lex tua meditatio mea est. Naturae corporalis infirmitas eget miserationibus Dei. Neque enim beatae illius vitae aeternitatem 341 consequi merito suo poterit, nisi miserationibus ejus, qui pater miserationum est, provehatur. Scit Propheta nondum se ea vivere vita quae vita sit: nemo enim nostrum hoc quod nunc vivit, vitam audebit existimare. Nunc enim in corpore mortis sumus, Paulo dicente: Quis me liberabit de corpore mortis hujus (Rom. VII, 24)? Et hoc ipsum eodem hoc propheta testante ita: Et in pulverem mortis deduxisti me (Psal. XXI, 16). Vera enim vita nostra cum Christo absconsa est in Deo. Sed neque haec, in qua nunc agimus, regio viventium est: ea autem est de qua hic idem propheta ait: Et complacebo Deo in regione vivorum (Psal. CXIV, 9). Atque ideo vivam dixit quia non usu vitae istius vivit, sed in Dei sit miseratione victurus. Sed sperat istud, quia lex Dei meditatio ejus est. Vacemus igitur divinae lectioni, vacemus praeceptis Dei, et opera legis, vitae nostrae officiis exsequamur: quia propter meditationem legis veniente in se Domini miseratione, sperat se Propheta victurum. 16. Inimicorum non rogat David ultionem, sed conversionem. --Non est vero sufficiens huic prophetae, ut sibi tantum sollicitus sit, ac solum sui memor sit. Oportet eum curam humani generis sumere, et publicae sollicitudinis affectum subire, et orare pro his qui in peccatis et irreligiositate versantur. Hujus itaque affectus sui sollicitudinem consequenti versu docet, dicens, VERS. 78: Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt super me. Non est hic maledicti oratio, neque retributionem injuriae sibi illatae precatur. Et absit ut Propheta Evangelii praedicator rationem evangelicae charitatis excesserit. Domino enim dicente, Diligite inimicos vestros, et orate pro calumniantibus vos ac persequentibus vos (Matth. V, 44), ratio non patitur, ut nunc vindictam in superbos atque injuriosos precetur. Sed quia a peccatis qui desinit, in his erubescit; et qui vitia derelinquit, necesse est ea idcirco quia oderit derelinquat: orat Propheta, ut qui in se superbi injuste fuerint, hi per cognitionem vitiorum suorum in his quae gesserint erubescant. Quamdiu enim quis peccat, in his quae peccat non confunditur, consuetudine et voluntate peccandi. Ubi vero peccare destiterit, finem peccandi habet ex pudore peccati. Ipse autem exercetur in mandatis Dei, vivendo juste, religiose praedicando, injurias non retribuendo, et tolerando patienter. Ob id enim multorum in se superborum contradictiones iniquitatesque sustinuit. 17. Absolute autem consequenti versu id, quod de confusione superborum tractamus, significasse intelligitur. Sequitur enim, VERS. 79: Convertantur mihi qui timent te, et qui noverunt 342 testimonia tua. Vult ergo eos, qui Deum timere coeperunt, ad se Propheta converti, ut per doctrinam suam in vitiis suis et criminibus erubescant: cognitis scilicet testimoniis Dei, de quibus multa jam diximus, et confusi de veteribus delictis ad institutionem Prophetae doctrinamque se referant; quorum ex superbia atque peccatis ad pietatem modestiamque conversio est. 18. Modestia David nostram arguit superbiam. --Conclusit autem verecundiae suae more, dicens, VERS. 80: Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis, ut non confundar. Exercetur in mandatis, meditatur in lege, justitiam judiciorum Dei cognovit, timentes Dominum conspectu ejus laetantur, manibus Dei factus atque formatus est; et non audet dicere immaculatum cor sibi esse: et audemus interdum praeferre innocentiam nostram, jactare vitiorum abstinentiam, et puros nos a peccatis atque iniquitatibus gloriari? Sed ut fidem, ita et humilitatem ac modestiam discere a Propheta nos convenit, orante ut sibi immaculatum cor fiat. Scit enim ex eo progredi, secundum id quod dictum est: De corde enim exeunt cogitationes malae, caedes, lasciviae, fornicationes, furta, falsitates, blasphemiae, et horum similia (Matth. XV, 9). Hoc igitur immaculatum fieri deprecatur, unde tot tantorumque vitiorum, quasi ex quodam fomite, initia suggeruntur. Immaculatum autem hoc modo sciens fieri, si in justificationibus Dei maneat: justificationum autem hunc fructum esse intelligit, ne in his manens confundatur. Confusio enim ex peccatorum conscientia est, et ex opprobrio delictorum. Ubi ergo confusio non erit, nec peccatum erit. Peccatum vero ubi non erit, in justificationibus Dei manebitur. Justificationes autem Dei, immaculatum cor esse praestabunt.

LITTERA XI. Caph.

[recensere]

Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum spero. Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: Quando consolaberis (Hil. exhortaberis) me? Quia factus sum sicut uter in pruina, justificationes tuas non sum oblitus. Quot sunt dies servi tui? quando facies de persequentibus me judicium? Narraverunt mihi iniqui exercitationes; sed non ut lex tua. Omnia mandata tua veritas: iniqui (Hil. inique) persecuti sunt me, adjuva 343 me. Paulo minus consummaverunt me in terra: ego vero non dereliqui mandata tua. Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui.

1. Defectionem animi parit ingens desiderium. Salutaris Jesus. --Naturae humanae est, ut cum id quod desiderat non potest obtinere, per desiderii jugem cupiditatem animi defectione teneatur. Et hoc nosse ex ipsis affectionis nostrae motibus promptum est, in quantam animi defectionem, eorum quos desideramus exspectatione, redigamur. Propheta itaque, cui exspectatio omnis ad Deum est, cui omne in mandatis ejus desiderium est, loquitur et dicit, VERS. 81: Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum spero. Non habet alia, quae desiderium suum occupent: et sancti cupiditas non vacat saeculi rebus. Deficit igitur in desiderio salutaris: et deficit ob id, quia in verbum Dei speret: finis enim legis Christus Jesus est, et hic est de quo scripserunt Moyses et prophetae. Est autem salutaris ipso illo nomine quod Jesus nuncupatur. Jesus enim secundum hebraicam linguam salutaris est: et idipsum Angelus ad Joseph loquens docet, cum dicit: Et vocabis nomen ejus Jesum (Matth. I, 21): ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis. Causa itaque defectionis est desiderium salutaris. Desiderii autem hinc origo est, quod in verbum Dei sperat. Salutaris enim noster Jesus est, qui et desideratus et natus est. Sed defectionem animae desiderantis intelligendum est quid sequatur.

2. Defectio oculorum. --Ait, VERS. 82: Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: Quando exhortaberis me? Sequitur ergo defectionem animae defectio oculorum. Sed ut de natura defectionis animae tractavimus, videamus qualis oculorum soleat esse defectio. Pone igitur in exspectatione aut peregrinantis viri conjugem, aut jam diu absentis filii patrem, quem in omni tempore existimet reversurum: nonne ei itineri, quo venturum opinabitur, semper intendet? nonne intentio ac visus oculorum 344 contuitionis ipsius exspectatione deficiet? Desideria haec in se prophetarum Dominus testatur, cum dicit: Amen dico vobis, multi prophetae et justi quaesierunt videre quae vos videtis, et audire quae auditis (Matth. XIII, 17). Propheta itaque et animo et oculis deficit. 3. Oculi mentis hic designantur. Exhortatio ad sanctos in inferno quiescentes. --Sed hi nunc oculi Prophetae, licet Dominum videre desideraverint, non sunt tamen corporis oculi; loquuntur enim et exspectant: et mentis potius est contuitio ista et loquela, non corporis. Dicunt enim: Quando exhortaberis me? Scit exhortationem hanc sanctos quiescentes in inferno desiderare. Scit testante apostolo Petro, descendente in inferna Domino, etiam his qui in carcere erant, et increduli quondam fuerunt in diebus Noe, exhortationem praedicatam fuisse (I Petr. III, 19 et 20). In haec igitur Dei eloquia oculis loquentibus deficit: non tam visu corporeo Dominum ex eloquiis Dei nuntiatum, quam contemplatione animae et mentis exspectans. 4. Uter in pruina, corpus continentia castigatum. Cupiditas ardens justificationum Dei non meminit. --Dehinc sequitur, VERS. 83: Quia factus sum sicut uter in pruina, justificationes tuas non sum oblitus. Novi generis haec causa est, ut ideo justificationes Dei non oblitus sit, quia factus sit sicut uter in pruina. Et si rem solis auribus metiamur, inanis et ridiculus Prophetae sermo existimabitur. Sed meminit utrem pro humanis corporibus nuncupari, Domino in Evangeliis dicente (Marc. II, 22): Nemo, inquit, mittit vinum novum in utres veteres. Et non ambigitur eum in utribus corpora, in peccatis suis vetera memorasse. Per continentiae autem studium frigent fidelium corpora: et calore naturae interioris exstincto, utres erunt frigidi; quae cum intrinsecus per naturam vitiorum efferventium incalescant, extrinsecus tamen continentiae patientia tamquam pruinae frigore obrigescant. Ergo in hoc corporum frigore justificationum Dei immemores esse non possumus. Quisquis autem per vitiorum ardorem utre pleno caluerit, neque per metum Dei religionemque frigescat, necesse est justificationum Dei obliviscatur. Quae oblivisci sanctus non poterit, cum utris in pruina modo obrigescens extrinsecus, 345 internarum cupiditatum omnium instigatione sit frigidus. 5. Judicium non hic poscitur extremum (Psal. I, 5), sed virtus qua diabolus cum ministris conteratur. --Dehinc sequitur, VERS. 84: Quot sunt dies servi tui? quando facies mihi de persequentibus me judicium? Judicium post consummationem saeculi Propheta esse non ignorat, cum ait: Propterea non resurgunt impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum: quod ergo nunc orat de persequentibus se fieri judicium? Non illud utique quod in resurrectionis saeculo meminit futurum, cum se paucorum nunc dierum secundum corporalem vitam sciat esse. Ita enim ait: Quot sunt dies servi tui? Cum dicit quot scit esse non plures. Et superius dixerat, esse se tamquam utrem in pruina. Ergo quia se paucorum dierum scit, fieri judicium ab his qui se persequuntur desiderat, a diabolo scilicet, ministrisque ejus. Sunt enim spiritales nequitiae in coelestibus. Sed scit et diabolum in resurrectionis saeculo judicandum. Paucorum itaque dierum ipse cum sit, fieri hoc judicium desiderat: scilicet ut consummate sanctus et perfecte Deo placens conterat intra se diabolum, conterat adversantes sibi inimicasque virtutes, et fidei suae animae subdat nequitias spiritales. Nondum igitur de naturae suae firmitate confidit, licet jam ut uter frigeat: sed ut per misericordiam Dei judicium in inimicos suos sit, deprecatur. Hanc potestatem judicii Dominus apostolis suis dedit, dicens: Ecce dedi vobis potestatem calcare super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici (Luc. X, 19). Vocem hanc quidem nondum Propheta Domini in corpore manentis audivit: sed dari sibi id potestatis orat, ut constituatur sibi in persequentes se tale judicium. Tentatur enim undique, cum ei per naturam corporis vitiorum inest connata materies: eamque diabolus conatur ardore geminae cupiditatis accendere, cum impiis irreligiosorum vocibus laeditur, cum profanas gentium contra Deum disputationes et eloquia vesana perpetitur. 6. Iniqui doctrinae veritatem mentiuntur, non habent. --Ideo in consequenti ait, VERS. 85: Narraverunt mihi iniqui exercitationes; sed non ita ut lex tua. Quanti enim sunt, qui quaedam humanae vitae instituta docere se asserant, cum ad virtutes saeculi studiis animam nostram Deo rectius servientem accendunt? Quanti etiam sunt, qui cognitionem se habere divinarum Scripturarum mentientes, haeretica et perversa dogmata praedicant? Sed sciens Propheta perfectam humanae doctrinae eruditionem 346 in Dei lege esse, ait: Narraverunt mihi iniqui exercitationes; sed non ita ut lex tua. Iniqui enim sunt haec praedicantes. Et ideo vox Dei vetuit peccatorem eloquia sancta narrare; quia iniquitas, doctrinae coelestis non recipit veritatem. Peccatori enim dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum (Ps. XLIX, 17)? Tu autem odisti disciplinam, rejecisti sermones meos retro. Et has igitur exercitationes Propheta non fert, sciens nihil narrationi legis aequandum. 7. Justi iniqua est persecutio. --Denique adjecit, VERS. 86: Omnia mandata tua veritas: inique persecuti sunt me, adjuva me. Justum qui persequitur, necesse est ut inique persequatur: quia iniquitas injustae operationis effectus est. Scit et hanc Apostolus persecutionum iniquitatem, cum dicit: Omnes volentes religiose vivere in Christo, persecutionem patientur (II Tim. III, 12). Multae enim tribulationes justorum sunt (Ps. XXXIII, 20). Nunc Satanas insectatur, nunc ministeria ejus impugnant, nunc falsorum fratrum simulatio ad nocendum arte fraudulentae insectationis irrepit. Sed Propheta, qui veritatem esse mandata Dei meminerit, injustae iniquitatis persecutionem fideli animo sustinet. Et quia persecutionem sciat fidei esse documentum, non orat eam a se removeri: sed adjuvari se in ea postulat, et opem atque auxilium misericordiae Dei precatur, evangelici hujus praecepti non ignarus: Qui non accipit crucem suam, et sequitur me, non est me dignus (Matth. X, 38). 8. Veritas. Persecutionis necessitas et utilitas. --Veritas ergo est in praeceptis Dei. Veritas nihil falsum, nihil incertum, nihil imperfectum habet. Persecutio autem justo intentata, iniqua est. Iniquitas enim praedicatorem necesse est oderit veritatis: sed auxilium a Deo est veritatis praedicatori. Graves enim meminit has esse persecutorum molestias: et quia justo utiles sint, non putat amovendas. Periculosa namque otiosae fidei pax est, et faciles securis excubiis insidiae sunt. Bellis autem exercitatum virum non cito doli capient: et glorioso certamine opus est, ut corona victoriae deferatur. Ob quod non orat sibi adimi causam certandi, sed tribui auxilium vincendi. 9. Tentationibus pene cessit David. --Meminit autem non in levi se tentationum esse pugna. Sequitur enim, VERS. 87: Paulo minus consummaverunt me in terra: ego autem non dereliqui mandata tua. Prope usque ad finem fidei, injustae persecutiones Prophetam redegerunt, illae scilicet, de quibus superius 347 diximus, spiritales nequitiae in coelestibus, quae nos ad corporalia vitia ingestis cupiditatum illecebris instigant. Pene igitur est Propheta consummatus in terra, id est, in corporum vitia et peccata dejectus. Ut enim consummatio bonorum, ita et malorum est. Sed ingruentibus licet his perniciosissimis inimicis ac persequentibus se, mandata Dei non derelinquit: et infirmata licet naturae suae imbecillitate, in praeceptis Dei permanet; hoc gloriosius in mandatis Dei permanens, quod pene naturae suae infirmitas sit subacta. 10. Vitam futuram optat, Evangelium interim servaturus. --Concludit deinde modestiae et spei suae more, dicens, VERS. 88: Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui. Vivificari se tamquam nondum vivens precatur: et custoditurum se testimonia oris Dei, tamquam nunc non custodiat, pollicetur. Sed cum vivat in corpore, vitam ille non hujus saeculi concupiscit: et cum testimonia Dei in lege custodiat, tamen testimonia oris Dei custoditurum se pollicetur: quae evangelicis innovata praeceptis, non adulterio tantum, sed etiam desiderio adulterii abstinentes (Matth. V, 28), sola fidei sanctificatione consummant: per Dominum nostrum Jesum Christum, qui et os et dextera et virtus et sapientia Dei est, benedictus in saecula saeculorum. Amen. LITTERA XII. Lamed. In aeternum (Hil. saeculum), Domine, permanet verbum tuum in coelo. In generatione et generationem (Hil. generatione) veritas tua: fundasti terram, et permanet (Hil. permanebit). Ordinatione tua perseverat dies: quoniam omnia serviunt tibi. Nisi quod lex tua meditatio mihi est, tunc periissem in exprobratione mea (Hil. mea est, tunc forsitan perissem in humiliatione). In aeternum non obliviscar justificationes tuas; quia in ipsis vivificasti me, Domine (abest infra Domine). Tuus sum ego, salva me: quoniam justificationes tuas exquisivi. Me exspectaverunt peccatores ut perderent me: testimonia tua (Hil. Domine) intellexi. Omni consummationi vidi finem: latum mandatum tuum nimis (Hil. vehementer ). 348 1. Scientia coelestis, Dei donum. --Sermonem Prophetae non in humilibus aut pervulgatis demorari decet, sed semper excelsa et Deo digna tractare: atque ita, ut dum nos ad innocentis vitae observantiam imbuit, ingenii quoque nostri humilitatem ad intelligentiam divinorum et invisibilium sacramentorum extollat. Nec sane humana infirmitas in coelestem scientiam se ipsa proveheret, nisi Deo donum scientiae per doctrinam Spiritus largiente ad cognitionem divinae et imperspicabilis naturae erudiretur. Volens igitur Propheta praestare nos ac perficere Deo dignos, et sciens repositum humanae spei esse, ut in coelestem gloriam, si disciplinam coelestis obedientiae consectaretur, adscenderet, ita coepit, VERS. 89: In saeculum, Domine, permanet verbum tuum in coelo.

2. Coeli obsequium Dei verbo.--In coelo ait: quia scit in terris propter falsitatem hominum non manere. Et quomodo in coelo maneat, ipsa veluti corporalis contemplationis fide cernitur. Non est illic transgressio, non demutatio, non infirmitas, non otium. Contueamur solis annuum cursum, et menstruum lunae recursum, astrorum quoque aut stationes aut conversiones aut demutationes: numquid non finibus suis et constitutis terminis ac decretis vicissitudinibus continentur? Nihil illic demutatur, nihil differtur, nihil negligitur: sed ( subaud. unumquodque) in constitutionis suae manet lege, et in indefessis obedientiae ministeriis perseverat. 3. Verbum Dei post saeculum hoc in aliis etiam manebit creaturis. --Sed servavit hanc desinendorum et praeteriturorum officiorum Propheta rationem, dicens, VERS. 89: In saeculum, Domine, permanet verbum tuum in coelo. Latini quidem interpretes ambigua id significatione et minus propria transtulerunt. Nam quod graecitas habet, εἰς τὸν αἰῶνα, Κύριε, id nobiscum est in aeternum, Domine, translatum. Accipi autem aeternum ita potest, ut intelligatur nullo id quod aeternum est fine desinere. Saeculum vero, quod αἴων graece est, intra spatium definiti temporis continetur. Non enim ait, in saeculum saeculi; neque, in saecula saeculorum: sed, in saeculum verbum tuum permanet. Scit post hoc saeculum coelum et terram praeterire, Domino dicente: Amen dico vobis, coelum et terra praeterient, verba autem mea non transient (Matth. XXIV, 35). Meminit etiam hoc saeculum praeteriturum esse, ut sit coelum novum, et terra nova (Esai. LXV, 17). Idcirco ait, In saeculum, Domine, permanet verbum tuum in coelo: quia post hoc saeculum transeunte 349 coelo, verbum hoc obedientiae constitutae in creaturis, quae revelationem filiorum Dei exspectant, necesse sit permanere. 4. Quos jam habitet, quos deserat, quos fugiat. --Sed non idcirco non et in terris aliquando Dei verbum est, licet id tantum in coelo propheta praedicet manere. Nemo enim nostrum est, qui non interdum donum spiritalis gratiae sentiat, qui non aliquando in se habeat Dei verbum, cum sobrius, cum tranquillus est, cum continens est, cum benevolus ( Mss. benevolens) est, cum misericors est (in his enim cum sumus, manet in nobis Dei verbum), cum praeceptis ejus bonarum rerum obeditione famulamur. Sed subrepentibus turbidarum affectionum motibus, cum subit pecuniae cura, cum aestus turpis ac lascivae cupiditatis accenditur, cum irae impetus commovetur, cum ebrietas desideratur; jam non est in nobis manens Dei verbum. Est autem in his, qui secundum Apostolum exuti veterem hominem cum peccatis suis, novum induerunt (Coloss. III, 9); qui commortui Christo et consepulti, jam in novitatem vitae resurrexerunt, et collocati sunt in coelestibus (Rom. VI, 4); qui terrestris imagine derelicta, coelestis imaginem portant (I Cor. XV, 49). In his enim tamquam in coelo verbum Dei permanet, in quibus hoc verbum non offenditur ira, ebrietate, odio, infidelitate, lascivia. Nam etsi aliquando manet in nobis: tamen has habitationis suae contumelias non fert, ut semper inesse permaneat. Si vero haec commemorata vitia semper in nobis erunt, ne introire quidem polluta corporum domicilia dignabitur. 5. Verbum Dei praesto est cuique. Solis instar patenti se immittit, negat clauso. --Adest autem unicuique proximum, ut dictum est: stat enim ad ostium verbum Dei, et pulsat ostium animae nostrae, et dicit: Ecce stans ante ostium pulso; si quis aperiet mihi ostium, ingrediar ad eum (Apoc. III, 20). Vult ergo semper introire: sed a nobis ne introeat excluditur. Claudimus enim per haec corporis vitia animae nostrae aditum. Quae si coeperit emundatis omnibus patere, illico introibit, modo solis, qui clausis fenestrae valvis introire prohibetur, patentibus vero totus immittitur: Ipse quidem semper ut illuminet promptus est; sed lumen sibi domus ipsa obseratis aditibus excludit. Est enim verbum 350 Dei sol justitiae, adsistens unicuique ut introeat: nec moratur lucem suam repertis aditibus infundere. Manet igitur hoc verbum Dei in coelis per indefessam coelestium obedientiam: quo exemplo in sanctis quoque, qui coelestes secundum coelestis imaginem sunt (I Cor. XV, 49), Dei verbum manere credendum est. 6. Ut in coelo, ita in sanctis manet. Generationes duae, in quibis solis veritas Dei. --Sequitur dehinc, VERS. 90: In generatione et generatione veritas tua. Duplicem hanc sensus nostri intelligentiam, qua verbum Dei manere ut in coelo ita et in sanctis hominibus existimamus, versus hc qui consequitur confirmat. Non enim ait, in generatione generationis, aut generationibus generationum: sed in generatione et generatione veritas tua. Utramque generationem simplici significatione commemorat. Duas igitur generationes in duobus populis cognovimus: quorum unus est legis et prophetarum, alias est Evangeliorum et Apostolorum. Veritas ergo Dei in solis his duabus generationibus manet. Sed cum prior generatio veritatem Dei intra se haberet, nulla alia tum habuit. Erant enim plures generationes gentium atque populorum. Et nunc cum haec eadem generatio indigna exstitit, in qua veritas Dei esset; hanc eamdem Dei veritatem, praeter eam quae Evangeliis credidit, non habet alia ulla generatio. 7. Terra fundata et mansura, moles terrena, rectius corpus humanum. --Sequitur vero: Fundasti terram, et permanebit. Convenerat ordini, ut post coelum dehinc terra nuncuparetur: sed hoc quod medium est, id est, in generatione et generatione veritas tua, ob eam causam intervenisse existimo, ut duplex illa de coelo, in quo verbum Dei manet, intelligentia confirmaretur. Nunc ergo tamquam integer ordo servatus est: cum post coelum, in quo permanet Dei verbum, fundata terra mansura est. Et quidem hoc etiam de hac terra forte dictum intelligetur, quae fundata permanet, quam secundum Salomonem Deus per sapientiam fundavit: quae cum fluidae sit aquarum naturae superjecta, et inconstanti innatet substrata elemento, ita tamen sapienta et virtute et spiritu Dei fundata fuerit, ut permaneat. Sed mihi propheticus sermo etiam 351 de terra humani corporis videtur locutus: quae ita fundata sit, ut in ea tamquam in coelo verbum Dei maneta. Coelum enim et terra praeteribit (Matth. XXIV, 35): et quomodo haec terra fundata mansura est? nisi fundata in hoc saeculo tantum mansura sit, id est, secundum saeculi hujus constitutionem et ipsa mansura. Sed si permansura est, ( quo verbo significatur in perpetuum mansura), earum necesse est generationum terra fundata et mansura esse credenda est, quibus ob veritatem in his Dei manentem, coelestis horum, nunc terrenorum corporum gloria praeparatur. Et absolutis id ita consequenti versu poterit intelligi. 8. Dies, sanctorum lumen. Nunc non omnia Deo serviunt. --Ait enim, VERS. 91: Ordinatione tua perseverat dies, quoniam omnia serviunt tibi. Dies iste qui nunc est, non perseverat, interventu noctis exemptus. Aut si de hujus diei temporibus locutus esset, mentionem etiam noctis fieri convenerat, quae pari, ut dies, Dei ordinatione persistit. Sed quia dies lux est, et sanctus quisque mundi istius lumen est; hujus ergo luminis dies non ambigue ordinatione Dei perseverare creditur: et perseveraturus, quia omnia Deo serviant. Nunc enim non omnia Deo serviunt. Numquid peccatores Deo serviunt? Numquid et hi serviunt, qui adhuc scabello Domini pedum subdendi sunt? Dixit autem David: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos, scabellum pedum tuorum (Ps. CIX, 1). Et secundum Apostolum: Oportet eum regnare, donec ponat inimicos suos sub pedibus suis (I Cor. XV, 25). Ergo tunc dies, id est, sanctorum lumen permanebit, cum Deo coeperint universa servire. 9. In superioribus verum est etiam quod littera sonat. --Et haec quidem a nobis secundum propheticam atque apostilicam doctrinam commemorata sunt: ut quamquam in praesentibus dictis futurorum bonorum significari tempus intelligatur, in quo et coelum novum, et terra nova, et felix demutandorum corporum gloria, et aeterna, abolitis terrenorum vitiorum noctibus, nostri luminis dies spei et exspectatione nostrae praeparatur; tamen et magnificentiam Dei omnes hujus quoque mundi creationes indemutabili officiorum suorum constitutione testentur, cum ita firmata, fundata, statutaque omnia sint, ut perpetuis quibus manebunt constitutorum ab exordio temporum cursibus perseverent. 352 10. Legis meditatio in tentationibus et aerumnis non deserenda. --Sed propheta perseverare se ut diem postulat, seque jam servum esse Domini sui meminit, dicens, VERS. 92: Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forsitan perissem in humiliatione mea. Frequenter admonuimus humiliationem id significare, cum tentationibus anima subjecta est, et infirmitati suae derelicta humilis efficitur. Lex ergo ei meditatio est: et nisi meditatio ei fuisset, forsitan in humiliatione perisset. Non est ergo meditatio legis Dei, cum tribulamur et angustiamur, relinquenda: sed cum variis corporum infirmitatibus affligimur, cum inter persecutionum bella vexamur, constans in nobis debet legis esse meditatio. Urant enim licet in excidium fidei ignes, lacerent quoque ad periculum salutis nostrae flagella, fodiant etiam ad eliciendam impietatis confessionem redempta a Deo corpora ungulae: dicti tamen prophetici meminisse debemus, ut consortes ipsius simus. Dicamus et nos patientes atque vincentes: Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forsitan perissem in humilitate mea. Et beatitudinem meditationis hujus in exordio Psalmorum propheta meminit, dicens: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiae non sedit. Sed in lege Domini fuit voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte (Psal. I, 1 et 2). Et vere beatus erit, quisquis in lege Dei meditabibur: quia ( Al. qua) meditatione in ipsa quoque tribulationum humiliatione servabitur. 11. Lex vitae initium. --Dehinc sequitur, VERS. 93: In saeculum non obliviscar justificationum tuarum; quia in ipsis vivificasti me. Scit propheta, secundum Apostolum, finem legis esse Christum (Rom. X, 4), in qua justificationum observatio constituta est, scit et in Evangelia credituris legem esse paedagogam, scit et justum ex fide vivere (Gal. III, 24 et 11), scit et legem spiritalem esse (Rom. VII, 14), scit quod qui ea quae in lege sunt fecerit, vivet (Rom. X, 5), et idcirco ait: In saeculum non obliviscar justificationum tuarum; quia in ipsis vivificasti me: ut quamquam fides evangelica finitis legis sit operibus praedicanda, justificationum legis tamen, quae sibi vitae initium sit, immemor non sit; quia legis justificatio evangelicae justificationis fideique paedagoga sit. 12. Dei est qui ei soli servit. Vitiorum est qui eis obsequitur. --Constanter vero, cum sibi nulla justificationum Dei subrepere possit oblivio, id quod consequitur est professus, dicens, VERS. 94: Tuus 353 sum ego, salva me: quia justificationes tuas exquisivi. Non omnibus vox professionis istius competit: et rarus quisque est, qui se Dei audeat dicere. Audebit sane ille qui dixit: Mihi vivere Christus est, et mori lucrum (Phil. I, 21); et: Vivo jam non ego, vivit autem in me Christus (Gal. II, 20). Et qui hujus fidei erunt similes, non impudenter quod Dei sint confitebuntur. Vox ista est animae Deo semper intentae: opus istud est misericordiae indefessae, continentiae immobilis, jejunii usitati, largitionis impoenitentis. Quomodo enim se Dei esse profitebitur in libidinem calens, in iram mobilis, in avaritiam sollicitus, in ebrietatem sitiens, in gloriam saeculi inanis? Horum potius erit iste, non Dei. In quo enim haec passionum vitia abundabunt, quomodo non eorum erit, quibus serviet? Plures gentium dii (I Cor. VIII, 6): sed unus Paulo Deus ex quo omnia, et unus Dominus noster Jesus per quem omnia. Constanter ergo propheta, cui soli servit, quod suus sit confitetur: et quia suus sit, ut salvetur orat. Suus autem per id est, quia justificationes ejus exquirat. Aliis quaerentibus gloriam mundi, aliis quaerentibus agros, domos, pecuniam, ille justitias Dei exquirit, et quod Dei sit gloriatur. 13. Diaboli contra justos contentio. Justi arma. --Est autem in istiusmodi pios ac religiosos viros ingens odium irreligiosorum. Et scit propheta, vel saeculi hominibus, vel diabolo et ministris ejus eum qui se Dei profitetur, esse perosum. Hoc etiam consequenti versu docet, quo ait, VERS. 95: Me exspectaverunt peccatores ut perderent me: testimonia tua, Domine, intellexi. Diabolo vel ministris ejus pugna est, omnem gloriam viri fidelis auferre: et eum non ex portione Dei sinere esse, sed in damnationis suae consortium assumere. Longo itaque ac diutino praelio contra fidem Prophetae dimicatur. Sed memor ille mandatorum Dei, et testimonia ejus intelligens, restitit atque permansit. Neque aliter spem eorum, qui perditionem suam exspectabant, elusit, quam quod vitae sibi in testimoniis Dei intellexit esse doctrinam. Arduum autem atque difficile est intelligere Dei testimonia: et ultra praesentis cognitionis scientiam eorum intelligentia procedit. De testimoniis vero jam in psalmi exordio tractavimus. Per haec enim praesentia legis testimonia, testimoniorum aeternorum cognitio praestatur. Denique id ipsum consequens sermo demonstrat. 14. Πέρας quid. Quid finis. Consummatio multiplex Prophetam non latens regnum Christi ante judicium. --Sequitur enim, VERS. 96: Omnis consummationis 354 vide finem. Frequenter admonuimus, non posse satisfactionem intelligentiae ex latinitatis translatione praestari. Alia enim vis dicti hujus est ex graeco enuntiati: ita enim est, πάσης συντελείας εἶδον πέρας. Id quod cum Graecis πέρας nuncupatur, ultra finem est rerum statutarum, neque aliquo ut desinat continetur; sed omnem limitem sub indefinita significatione transcendit. Quod autem nobiscum scribitur in finem, fine eo, quo significatur, existimabitur id unde agitur contineri. Sed Propheta, qui non corporalia neque terrena testimonia legis intelligit, secundum graecam significantiam ultra omnem consummationem contuetur. Scit consummationem esse temporum legis, cum post plenitudinem temporum Deus in corpore contuendns sit: sed ultra hanc consummationem videt! videt et enim evangelicae spei tempus. Sed et hujus quidem consummatio non ignota ei est; ultra id enim intelligentiae suae oculos extendit. Namque et resurrectionis consummationem videt; scit enim et demutationis esse ordinem constitutum, Apostolo dicente: Unusquisque autem in suo ordine (I Cor. XV, 23); et rursum: Omnes quidem resurgent, sed non omnes commutabuntur (Ibid. 51). Novit et dies regni Domini nostri Jesu Christi, ex quo in regnum Dei patris provehemur, et in illa inexquisita et investigabilia Dei judicia transferemur. Scit et tempus esse judicii. Et haec scire ei ex amplitudine mandatorum Dei licuit: quia se in immensae cognitionis doctrinam divinus sermo diffuderit. 15. Mandatum Dei cur latum. Praecepta Dei non sunt difficilia. --Ait enim: Latum mandatum tuum vehementer. Latum plane est, sive quod in infinitum cognitionem humanae ignorantiae extendit; sive quod multa sunt in quibus Dei praeceptis obtemperetur: atque obtemperetur secundum divisiones et munera gratiarum. Non enim ab omnibus omnia exspectantur, neque universi universa ad summam placendi implere possunt. Alius jejunio placet, alius simplicitate fidei promeretur, alius vitia eleemosynis redimit, alius se charitate consummat: sicut alii curationum concessa virtus est, alii prophetiae scientia contributa est, alii fidei firmitas data est, alii sapientia et cognitio donata est. Latum igitur mandatum Dei est, et in omnia spei nostrae genera diffunditur: ut non difficile sit si voluntas adsit, praecepto Dei obtemperare; cum latum et diffusum sit ad placendum officiosae religionis varietate. Neque solum 355 latum, sed vehementer latum: latitudinis infinitate hac ipsa superlativa adjectione monstrata. LITTERA XIII. Mem. Quomodo dilexi legem tuam, Domine? tota die meditatio est mihi. Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo: quia in aeternum mihi est. Super omnes docentes me intellexi: quoniam testimonia tua meditatio est mea. Super seniores intellexi: quia mandata tua exquisivi. Ab omni via mala prohibuisti (Hil., prohibui) pedes meos: ut custodiam verbum tuum. A judiciis tuis non declinavi: quia tu legem posuisti mihi. Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! super mel et favum ori meo. A mandatis tuis intellexi: propterea odivi omnem viam iniquitatis. 1. Psalmi hujus utilitas. --Utile hoc nobis ac necessarium Prophetae opus est, quo ad perfectam Dei cognitionem atque obeditionem edocemur. Duabus nos rebus maxime infirmitati nostrae congruis instituit; ut et Deum qui ignoratus sit noverimus, et mandatis ejus secundum voluntatem decreti sui obtemperemus. Perfectum enim Legis et Prophetarum et Evangeliorum virum in omni psalmi istius corpore Propheta conformat vel ex sua, vel ex alterius quem instituat persona, cui in fiducia sit, haec de se quae subjecta sunt praedicare. Est autem dignum contueri, qua verborum diligentia, qua intelligentiae absolutione nos in singulis quibusque dictorum generibus Propheta confirmet.

2. Differat facere et amare. Amor legis quantus in David. --Dicit enim in tertiae decimae litterae versu, VERS. 97: Quomodo dilexi legem tuam, Domine! tota die meditatio est mihi. Promptum utique fuerat dixisse: Quomodo feci legem tuam! Sed quia majus meritum est, amantem aliquid potius agere, quam timentem; idcirco ait: Ut dilexi legem tuam. Differt enim longe obsequium amoris a timoris officio: nec habet gratiam voluntatis, necessitatis operatio. Non omnia enim ad perfecti obsequii consummationem sibi illa sufficiunt, quae quamvis 356 opus suum impleant, tamen quia coacta sunt, merito plenae gratiae indigent. Vult igitur Propheta opus suum dilectionis potius, quam terroris esse: et ex charitate obsequium suum, non ex metu suscipi. Multi jejunant, dum a nobis objurgari timent. Multi aliquid in usum indigentium praebent, dum exprobrari irreligiosam avaritiae suae et inutilem cupiditatem pertimescunt. Multi ecclesiam adeunt, dum argui absentiam suam et negligentiam erubescunt. Sed non omnes id quod faciunt, et amant. In amorem ergo non potest incidere necessitas obsequelae: quia nemo id quod diligit non vult. In facto vero potest non subesse dilectio, dum id efficitur, quod non fecisse aut terror aut pudor sit. Sed Propheta in nullo infirmus est. Quod amat facit, et quod facit indeficienter exercet. Legem enim, quam diligit, omni die et sine intermissione meditatur. Non subrepunt alia occupationum studia, non interveniunt diversi saecularium curarum aestus, nec in eum incidit, interjectu novae alicujus cogitationis, oblivio: semper idem est, et in eodem est. Tantus ipse in dilectae sibi legis meditatione est, quantus dies universus in tempore sit. 3. Idolorum cultoribus prudentiorem eum esse non magnum est. --VERS. 98. Et quia, ut superius commemoravimus, legis et prophetarum atque evangeliorum hominem in se Propheta demonstrat; ait in consequenti, versu: Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo; quoniam in saeculum mihi est. Mandata Dei prudentius Propheta, quam inimici ejus, intelligit. Sed quid commune nobis et inimicis nostris in praeceptis est Dei, qui ea non solum ne mediocriter quidem comperta habent, verum ne initium saltem cognoscendi consectantur? Et quid magnum, si inimicis suis in mandatis Dei Propheta prudentior sit? Quando enim inanimantia saxa aut metalla aut ligna venerantes consequi aliquid de viventis atque aeterni Dei cognitione potuissent, ut his comparatus fieret Propheta prudentior? Sed omnis hic impiorum error ipsum illud nomen ( supple, aeterni Dei) cum Lege et prophetis et apostolis respuit , detrectat, horrescit. 4. Haeretici ac Judaei, inimici quos prudentia superat. --Sed habet alios Propheta hic sanctus inimicos, quibus prudentius in mandatis Dei est eruditus. Mandatum Dei in prophetis et in lege haeretici habent: sed nullo eorum per imperitiam irreligiosae voluntatis utuntur. Mandatum legis Judaei tamquam proprium et haereditarium sibi vindicant, sed spiritalis circumcisionis auctorem non habentibus, quid circumcisio in signo tantum constituta jam proderit? quid sabbati religio Dominum 357 sabbati nescientibus opis afferet? quid paschae agnus, liminum sanguis, et azymorum festivitas, agnum Dei et azyma sinceritatis et sanguinem salutis ignorantibus auxilii praestabit? Mandata exercent; sed efficientiam mandatorum et tempus ignorant. Legem legunt; sed eam, legente et nesciente Judaeo, Christianus intelligit. Inimicus plane hic Prophetae est, parricidales manus unigenito Dei filio inferens, et salvatorem generis humani et vitae aeternae largitorem morte quantum in ipso est condemnans. Prae his ergo omnibus in Dei mandato prudentior est. 5. Ii doctores, qui inimici. David scientia a Deo. --Atque ut absolute hos inimicos significasse intelligeretur, id quod consequitur adjecit, VERS. 99: Super omnes docentes me intellexi, quoniam testimonia tua meditatio mea est. Didicisti, o David, a Moyse legem, et Aaron tibi sacrificiorum omnium doctor est, Jesus iteratae circumcisionis magister est, Samuel ungendi tibi sacramentum in temetipso et prophetae et regis ostendit: quid est istud quod loqui ausus es, quod super omnes docentes te intellexeris? Sed superior versus, super quos omnes docentes se intelligat, ostendit, id est, super inimicos. Et rursum hic, qui nunc est versus inferior, qui inimici sint declarat, id est, omnes docentes. Claves enim coelorum se habere profitentur, et doctores esse se legis gloriantur. Et cum omnia legis testimonia adventum Domini nostri Jesu Christi testentur, super doctores suos Propheta intelligit: quia ( al. qui) unigenitum Dei filium in carne venturum, testimonia ejus meditans, semper expectet. O felix discipuli intelligentia! o doctorum mirabilis imperitia! Docentes nesciunt; et intelligunt qui docentur. Caret autem Propheta vitio jactantiae: intelligentiae enim praestantiam unde adeptus esset ostendit. Nam superius ait, quod super inimicos suos prudentior a Deo in mandatis ejus esset effectus. Intelligentia enim omnis ex eo est, qui prudentiorem esse eum constituit. Super docentes se ergo intelligit. 6. Datur exquirenti. Senior, populus anterior. --Et quia interdum ex naturae diversitate soleat accidere, ut discipulus prudentior sit magistro; tamen hoc ipsum diligentiae suae et studii esse demonstrat. Ait enim, VERS. 100: Super seniores intellexi: quia mandata tua exquisivi. Et super docentes intelligit, et super seniores intelligit, doctrinae atque intelligentiae suae officium cum ipsa temporis antiquitate demonstrans, id est, populi ante se anterioris 358 significans aetatem. In quo utrumque convenit, ut et antiquior sit, et se putet esse doctorem. Sed super eum ille intelligit, qui et docetur et junior est. Intelligit vero, quia mandata Dei exquisierit, quae doctor dum se docere credit, ignorat. 7. Scientiae fructus. --Consequens autem est, ut qui super seniores et doctores intelligit, fructum intelligentiae suae reddat, scilicet ut ea, quae cognita et perfecta habere coepit, exerceat. Et videamus an hoc ipsum in consequentibus sit. Ait enim, VERS. 101: Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verbum tuum. Perfecta haec et evangelici viri vox est, ab omni se malitiae via abstinere, et tot ubique occurrentibus erroris semitis, nulla earum per quam nequitia adeatur incedere. 8. Vitia arcenda, ut verbi Dei possit esse custodia. --Sed altius nescio quid in eo Propheta significat, cum dicit, Prohibui pedes meos. Natura corporis nostri ferimur in omnem criminum cursum: et humanarum cupiditatum impetus in hanc nos viam cogit. Sed qui super seniores et docentes intelligit, per intelligentiae doctrinam se prohibuit, et exeuntem procurrentemque revocavit. Resistendum ergo est et obnitendum, ut nosmetipsos ab omni via mala primum arceamus, tum deinde si quis nos instinctus eo coeperit ferre, retrahamus: et prius nostramet ipsi potestate sumus inhibendi, ut deinceps custodiamus Dei verbum. Antea autem propria inhibitione opus est, ut possit Dei verbi esse custodia. Neque enim quisquam verbum ante custodiet, et tum probibere se poterit. Prohibitio enim ea demum est, ut id quod fiebat, fieri arceatur: custodia vero tum firma est, cum se quis a malis inhibens, bona observat sine intermissione custodiae. 9. Verbi Dei vera custodia. --Qualis autem custodia verbi Dei esse debeat, sequens versus docet. Sequitur enim, VERS. 102: A judiciis tuis no declinavi: quia tu legem posuisti mihi. Haec est igitur vera custodia, nullam in partem a Dei se judiciis deflectere, neque levi saltem declinare decessu; sed intentum semper, et semper immobilem in eo in quo institit permanere. 10. Lex evangelica lege Moysi continetur, homini dal spem gloriae Dei. --Non declinat autem, quia legem sibi Dominus statuerit. Legem quidem Moyses statuerat; sed hic idem propheta in psalmo altero oraverat, dicens: Domine, constitue legislatorem super eos: sciant gentes quoniam homines sunt (Psal. IX, 21). Ea enim lex, quam Moyses scripserat, paedagoga nobis in Christo fuit: et idcirco super docentes se et seniores 359 intellexit, quia legem evangelicam, quae Moysi lege continetur, intelligit. Haec ergo per Dominum nostrum lata est, haec omnem hominem in scientiam Dei erudivit. Et idcirco ad id quod dixerat: Constitue legislatorem super eos; adjecit: Sciant gentes quoniam homines sunt: id est, ex terra genitae et in cognitionem Dei ex limo conformatae. Quod enim antea per ignorationem legis Moysi nesciebant, nunc per praedicationem Domini nostri Jesu Christi sciunt: et ut originem suam, id est, corporis naturam in novo latore legis agnoscunt, ita et gloriam novi hujus latoris legis exspectant, in exordio sui jam ad imaginem et similitudinem Dei constitutae. 11. Eloquia Dei dulcia, sed si animum penetrent. --Et praedicationis hujus evangelicae dulcedinem in consequentibus Propheta testatur. Ait enim, VERS. 103: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo! Mel in ore, non etiam in faucibus dulce est. Extra regionem enim oris corporalium saporum nullus est sensus. Sed Dei eloquia in faucibus dulcia sunt, in animam scilicet defluentia et interna penetrantia: non in ore modo cibi placentia, sed illic dulcia ubi cognitionis et prudentiae et intelligentiae sensus est. Et ideo eloquia in faucibus et in ore melle dulciora sunt. Sed ut mel per aegritudinem aestumque febrium ea quae acciderint oris amara mitificat; ita animae nostrae amaritudines et tristes cupiditatum insalutarium febres infusa Dei eloquia mitificant, si modo non ore contineantur, sed faucibus devorentur. 12. Praecepta erudiunt ea per ficientes. Scientia a Deo non datur non appetentibus. --Sequitur deinde, VERS. 104: A mandatis tuis intellexi; propterea odivi omnem viam iniquitatis. Intelligentes nos faciunt praecepta; sed praecepta re atque opere expleta: id est, ut ea quae his continentur in quantum possumus expleamus. Ergo efficienda praecepta sunt, ut simus intelligentes. Et licet a Deo intelligentia perfecta sit, tamen a nobis incipiendum est, ut possimus perfectam intelligentiam promereri. His enim, qui non hoc per se inchoant, clausa a Deo omnia sunt. Et idipsum propheticus sermo per Esaiam docet dicentem: Ne dicas de mandatis meis, quod cognoveris ea: neque cognovisti, neque credidisti ea, neque ab initio aperui tibi aures. 360 Cognovi enim quod spernens sperneres, et quod iniquus adhuc ex ventre vocandus esses (Esa. XLVIII, 7 et 8). Ergo non indulgetur scientia non appetentibus eam. Et quia Deus cordium scrutator est, his qui spreturi eam essent, obtusae aures sunt, et hebes sensus est. Sed Propheta a praeceptis Dei intelligit: praecepta scilicet agens, intelligentiam consecutus: intelligens vero omnem odit iniquitatis viam. 13. Affectionum humanarum rectus usus. --Humanae enim naturae omnes diversarum affectionum adjacent motus, ut sunt odia et amores. Sed amor impendendus est in dilectionem bonorum, odium autem assumendum est ex offensa malorum. Nostrum ergo est modo utilis organi corpora nostra in coaptatos et concinentes modos temperare, ut non vitia diligamus, ut non virtutes bonas oderimus, ut unicuique nos generi decenter atque utiliter coaptemus. Propheta mandata Dei diligit: et qui mandata Dei diligit, iniquitatis vias odit. Ut enim perfectae fidei obsequelae est, obedientiam diligere, et id quod quis agit ex affectu charitatis explere, et necessitatem agendi amantis voluntate praecurrere; ita et magnae innocentiae est, iniquitates non modo non agere, sed odisse, quia interdum nos ab his metus et terror avertat. Odium autem nobis earum, judicium verae et perfectae de his opinionis insinuat. Diligamus ergo justitiam, modestiam, frugalitatem, misericordiam; et oderimus rixas et ebrietates, caedes, superbias, stupra, cum quibus necesse est et diabolum oderimus. Diligentes vero pacem, veritatem, justitiam, diligemus eum qui est pax, justitia et veritas, Dominum nostrum Jesum Christum, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen. LITTERA XIV. Nun. Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis. Juravi et statui custodire judicia 361 justitiae tuae. Humiliatus sum usquequaque, Domine: vivifica me secundum verbum tuum. Voluntaria oris mei fac beneplacita, Domine, et judicia tua doce me. Anima mea in manibus tuis semper: et legem tuam non sum oblitus. Posuerunt peccatores laqueum mihi, et de mandatis meis (Hil. tuis) non erravi. Haereditate acquisivi (Hil. haereditavi) testimonia tua in aeternum: quia exultatio cordis mei sunt. Declinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in aeternum propter retributionem. 1. Hominis tenebrae. Aeternitas. Ad hanc dux ei Deus. --Vita sensusque hominum in errore ac potius nocte inscientiae manent, dum carnali infecta contagio in profundo ignorantiae per gravitatem naturae, cui admixta est, detinetur. Quando enim per semetipsam, causam et rationem originis suae noverit? Quando sciet qui vitae suae fructus sit, quae conditio spei, quae promerendae posteritatis via? Neque enim quisquam tam demens aut inops sensu est, ut in id cum nullus esset natum se esse existimet, ut rursum postquam natus est nullus esset; cum sine dubio meminerit ex bonitate Dei profectum esse quod natus est, nec id in bonitatem ejus malitiae cadat, ut in nobis hoc suum quo nascimur munus interimat. Sed propheta cognitione rerum coelestium dignus, et in lucem scientiae munere Dei et eloquio collocatus, ducem ad bene et innocenter vivendum eum sequitur qui lux vera est, et qui omnem hominem lucificat (Joan. I, 9).

2. Verbi Dei luce ad omnes actus utendum. --Hanc ergo vitae suae ignorantiam, quodam praelato lumine ad intelligentiam dirigit, dicens, VERS. 105: Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine. Scit se, nisi verbo Dei illuminatum, has corporum tenebras et hanc saeculi noctem non posse evadere. Scit ubique adesse lapides offensionum, laqueos funium, et scrobes fovearum. Ut enim quis nocte egressus lucernam antefert, et quo pedem inferat contuetur, atque ad singulos gressus lumine praeeunte sollicitus est: ita unusquisque nostrum manens in se verbum Dei in omnes operum processus tamquam lucernam praetendit. Omnis etenim doctrina coelestis dux nobis ad iter vitae est, quae lucernae modo in hac nocte saeculi praeferenda est, cum aliquid 362 aut agimus, aut cogitamus, aut loquimur: ut ea in omnem progressum cujuscumque operationis utamur. 3. Lucernae lux ne sit in nobis inutilis. Jugiter ardeat. Jubet Dominus in Evangeliis, hanc praeceptorum suorum lucernam non otiosam et inutilem occuli, dicens: Nemo enim lucernam accendit, et ponit eam sub modio (Matth. V, 15). Quae enim lucernae, si modio tegatur, utilitas est? Usum suum tantum intra id quo operitur impendit. Jubet igitur eam in candelabro, id est, in officii sui sede constitui. Itaque hanc doctrinam, atque hoc verbum Dei intra nos receptum, non otiosum, neque inutile tamquam in modio occulamus: sed lumen istud nobis ipsis primum, et rursus ex nobis omnibus gentibus praebeamus. Sequenti quoque istud mandato Dominus admonuit, dicens: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae vestrae ardentes (Luc. XII, 35). Jubet ergo nihil nos agere in obscuro: quia omnis in peccatis agens odit lumen, et diligit tenebras (Joan. III, 20). Vult has lucernas nostras esse semper accensas, ne quando in nocte hujus saeculi relinquamur. Judaeis in tabernaculo testimonii lucerna accenditur, et haec omni festivitatis suae tempore ardet (Exodi XXVII, 20 et 21). Illi quod agunt nesciunt. Sed nos in his tabernaculorum nostrorum, id est, corporum testimoniis ardentes lucernas semper habeamus, et festivitatem spei nostrae earum luce peragamus. 4. Apostoli Ecclesiae oculi; Joannes lucerna. Virgines prudentes. --Apostolos quoque, quos sal terrae, quos et lumen mundi Dominus nuncupat (Matth. V, 14), per hanc significationem hos et lucernas esse Ecclesiae ostendit, dicens: Lucerna corporis tui est oculus tuus (Matth. VI, 22), corporis scilicet Ecclesiae, quae unum corpus in Christo est, nosque invicem membra ejus sumus. Primum enim unicuique nostrum Dei verbum oculus sive lucerna est: deinde vir apostolicus toti corpori suo, id est, Ecclesiae lucerna est. Neque enim omne corpus, aut pes, aut oculus, aut manus est. Ergo si oculi totius corporis pars lucidissima, et ob id membris caeteris praestans, erunt tenebrae (Ibid. 23), id est, si apostolorum lucernae non ardebunt, lumine ipso in tenebris sito, quanta totius corporis nox manebit? Joannes praedicator poenitentiae lucerna et Judaeis, et gentibus fuit, Domino dicente: Ille erat lucerna ardens et lucens (Joan. V, 15), et vos voluistis ad horam exsultare in lumine ejus. Habemus ergo doctrinae lumen: exsultemus in eo, non ad horam, sed semper; neque ad tempus, sed in aeternum. Beatae virgines illae, et utiles olei mercatrices, solae in 363 lampadum suarum lumine cum sponso thalamum ingressae sunt, caeteris negligentibus et dormientibus ab ingressu thalami exclusis (Matth. XXV). 5. Verbum Dei qui lucerna et lumen. --Ad omnem igitur animae nostrae pedem utamur Dei verbo ut lucerna; sed lucerna semper ardente, semper in officium suum per nostram providentiam praeparata. Verbum autem, quod pedibus lucerna est, ipsum illud et semitis lumen est. Sensim enim et domestice incedentibus lucerna opus est: peregrinum autem et publicum iter ingredientibus lumen potius necessarium est, ne latro insidietur, ne ambiguae viae error occurrat. Per incrementa enim a minore ad majus adscenditur: ut ei cui verbum Dei primum lucerna sit pedibus, id ipsum verbum ei fiat lumen semitis. Sed lucerna pedibus et lumen semitis utilem profectum praestare debent. Et videamus an dignum aliquid propheta subjecerit. 6. Jurata et statuta quid. --Ait enim, VERS. 106: Juravi et statui custodire judicia justitiae tuae. Jam non in nocte saeculi errat, nec pedem metuit offendere. Sacramentum enim omne firmatae scientiae res est, et jurandi religio ex veritatis cognitione suscipitur. Jurat ergo propheta; nec tantum jurat, sed et statuit; quia sacramenti vinculum firmitas sit statutorum. Statuit ergo jurans custodire judicia justitiae Dei. Et difficile est statuta convelli, et optimum est statuere jurata. 7. Judicia Dei justa. --Sed meminit nihil esse in Dei judiciis injustum. Si enim humana judicia ea vere judicia existimantur, quae ex arbitrio justi judicii sanciuntur; quomodo ambigendum sit, nihil esse in Dei judiciis injustum? Amittimus liberos; injustum hoc judicium existimamus. Numquid injuste Deus in Job filios dedit diabolo potestatem? Damna nostra tamquam inique accidentia dolemus. Numquid egere solum illum perfectum virum Deus sine justitiae ratione permisit? Cruciamur doloribus, et contra Deum impatientiae nostrae querelis increpamus. Anne incerto consilio exesus vermibus, sanie defluens, perfossus ulcere fuit? Certe haec omnia ad documentum fidei et ad praemium gloriosae patientiae profecerunt. Infirmitas nostra efficit, ut malum esse id quod patimur existimemus. Caeterum Dei semper voluntas est, ut patientia passionum probemur: nos vero 364 divini judicii justitiam, dum sine documento fidei latere volumus, improbamus. 8. Christus humilitatis praeceptum praebuit et exemplum. --Sed qui superius et juraverat et statuerat ut custodiret judicia justitiae Dei, dignum aliquid sacramento et constitutione sua in observandis debet praestare judiciis. Non enim leve est, quod custoditurum se statuit juratus. Et quid illud sit, sequens versus loquitur. Ait enim, VERS. 107: Humiliatus sum usquequaque, Domine: vivifica me secundum verbum tuum. Unigenitus Dei filius naturae nostrae ex Virgine sibi corpus assumens, cum in se ipso veram et perfectam humanae prudentiae formam praebuisset, quid a se disci tamquam exemplo doctrinae voluerit, noscendum est. Ait enim: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quoniam mitis sum et humilis corde: et invenietis requiem animabus vestris (Matth. XI, 28 et 29). Ipse utique perfectus et sine peccato solus, et unus in cujus ore dolus non fuit, hoc praecipuum a se doctrinae sumi voluit exemplum, mansuetudinis scilicet et humilitatis, per quae animabus requies inveniretur. 9. Superbiendi causas sustulit. --Scit insolentem esse et incapacem rerum secundarum naturae nostrae infirmitatem. Alii per opes insolescunt; nescientes de largitione opum dictum esse, Eleemosyna enim abscondit peccatum; et rursum: Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in aeternum (Psal. CXI, 9); et Deum ipsum his qui esurientem cibassent, sitientem potassent, peregrinum domo recepissent, nudum veste texissent, infirmum visitassent, clausum carcere consolati essent, dixisse: Venite, benedicti patris mei, possidete praeparatum vobis regnum a constitutione mundi (Matth. XXV, 34). Alii gloria saeculi tument; nescientes hunc principalem benedictionem coelestium fuisse sermonem: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3). Alios nobilitas carnalis in fastigium erigit; non cogitantes illis qui in Christo renati sunt dictum esse: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta (I Pet. II, 9). Aliae sunt saeculi leges, alia Dei munera. Diabolus cum Dominum tentare ausus est, suum esse saeculum gloriatur (Matth. IV, 1). Dominus vero mori nos saeculo jubet, ut vivamus ipsi. Cum Domino opum contemptus, opulentia est, cum Domino terreni honoris despectus, coelorum regnum est; cum Domino 365 humilitas cordis, generosae et regiae nativitatis ornatus est. Hoc igitur a se disci voluit, quod virtutum omnium maximum est. 10. Humilitatis Christi praemium. --Apostolus etiam ad humilitatem nos docens, talibus adhortatur: Hoc enim sapite in vobis, quod et in Christo Jesu, qui cum in forma Dei esset, non rapinam existimavit esse se aequalem Deo, sed se exinanivit formam servi accipiens, et habitu repertus ut homo. Humiliavit se factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis (Philipp. II, 6 et seqq.). Habemus exemplum ab unigenito Deo humilitatis: sed videamus et praemium. Propter hoc enim eum Deus exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus in gloria Dei patris (Ibid. 9 et seq.). Hoc humilitatis fuit praemium, ut corpus assumptum in gloria Dei patris maneret, ut in nomine ejus genu coelestia et terrestria et inferna curvarent. Manens enim in forma Dei, non vi aliqua sibi ac rapina, id quod erat, praesumendum existimavit, scilicet ut Deo esset aequalis. Erat enim in Dei forma, nihilque ei ex ejus gloria deerat, in cujus forma manebat; sed formam servi per humilitatem accepit, et habitu ut homo repertus est, humilians se per obedientiam usque ad mortem: nec solum usque ad mortem, sed usque ad mortem crucis. Coelum ex praecepto Dei ipse firmavit, mundum ex paterno jussu in hanc speciem tanti decoris ornavit, terram et quae in ea sunt creavit. Sed numquid ob illa meruit hominem assumptum in aeterni patris gloria collocare? Humilitatis hoc praemium est, humilitatis haec merces est: ut quia manens antea in forma Dei, esset in forma servi deinceps effectus; et manens in forma Dei, et effectus in forma servi, confessione coelestium et terrestrium et infernorum esse in Dei patris gloria nosceretur. 11. Paulus elationem suis cavet. Eam ab ipso Deus avocat. --Verens quoque idem apostolus, ne quos ipsa illa divinorum munerum gratia efficeret insolentes, ait: Unicuique data est demonstratio Spiritus ad utilitatem (I Cor. XII, 7). In eo enim quod ait, ad utilitatem, docuit eo humiliter utendum: ne forte quemquam spiritalium donorum confidentia efficeret insolentem, et Dei gratia per insolentiae vitium fieret 366 otiosa. Ex persona autem sua ipse demonstrat, etiam hoc se a Deo gratiae consecutum, ne per confidentiam plurium in se gratiarum in aliquem tumorem superbiae tolleretur, dicens: Et propter eminentiam revelationum datus est mihi stimulus carnis angelus Satanae, qui me colaphizaret, ne extollar (II Cor. XII, 7). Etiam hoc ille vas electionis et doctor gentium metuit, ne ultra humanae infirmitatis naturam per spiritalium in se munerum confidentiam superbiret Ezechiam regem Scriptura laudat, quod fecerit rectum et bonum in conspectu Dei (IV Reg. XVIII, 3): sed non usque in finem potuit haec manere laudatio. Scriptum enim est in secundo Praeteritorum libro: Et cecidit Ezechias ab altitudine cordis sui (II Paral. XXXII, 26). Ubi cor in altum erexerat, ubi in superbiam se per confidentiam laudationis extulerat, praeteritorum gestorum gratiam per superbiae crimen amisit. 12. David humillimus, cui multae superbiendi causae. --Propheta igitur sacramento constituens ut justa Dei judicia custodiret, hoc primum opus sumpsit, ut humilis fieret: neque solum humilis, sed humilis valde: per adjectionem hanc consummatae in se humilitatis modestiam edocens. Et erant causae in eo plures superbiendi. Praebebat insolentiae causas nobilitas ex Juda, et in eo primum potestas benedictionis regiae inchoata. Mansit enim aliquandiu ex David tribu regiae potestatis familia, ex qua secundum carnem Rex aeternus emersit. Erat etiam prudentissimus. Ait enim: Invisibilia et occulta sapientiae tuae manifestati mihi (Psal. L, 8). Meruit etiam et propheta esse, cum dicitur: Aperiam in parabolis os meum, eructabo absconsa a constitutione mundi (Psal. LXXVII, 2). Humanae quoque opulentiae copiis abundavit. Ait enim ipse: Ecce congregavi de paupertate mea auri talenta centum millia, et argenti mille millia, et aeris et ferri quorum numerus non est (I Paral. XXII, 14). Hinc familiae nobilitas, hinc regis potestas, hinc sapientiae fiducia, hinc prophetiae meritum, hinc copiae facultatum, non erexerunt tamen in superbiam, neque in aliquem fastigii tumorem extulerunt. Tuto ergo postulat, dicens: Vivifica me secundum verbum tuum; id est, ut tamquam nondum vivens aeternae vitae vitam secundum verbum Dei mereatur, quia eum humilitatis modestia intra disciplinam et doctrinam praedicationis evangelicae contineret. 367 13. Plura sponte praestat David quam lex jubeat. --Deinceps sequitur, VERS, 108: Voluntaria oris mei fac beneplacita, Domine, et judicia tua doce me. Digne exsequitur propheta sacramentum constitutionis suae. Primum enim humilis valde effectus est: sequenti nunc orat ut voluntaria oris sui beneplaceant. Non contentus est etiam praescriptis legis contineri, neque tantum necessitatem obedientiae subjacere. Lex praecipiebat malum pro malo esse reddendum. David iste cum Saul totis se imperii sui viribus persequentem, frequenter captum et conclusum habuisset, non modo non peremit, sed etiam cum honore dimisit, dicens: Non inferam super eum manum meam, quia Christus Domini est (I Reg. XXIV, 11). Hunc etiam cum in bello peremptum comperisset, flevit et vindicavit (II Reg. I, 15 et 17). Filius quoque ejus Abessalon regnum occupat, exercitum contrahit, patrem bello parricidali persequitur. Sed militibus David dicit: Parcite puero Abessalon (II Reg. XVIII, 5). Illi quidem ad resistendum necessitas imposita est, ut regi; sed pietas et bonitas adfuit ad parcendum, ut prophetae. Mortuum quoque affectu paterno et dolore deflevit. Haec enim voluntaria, non legitima sunt: et his obtemperare, libertatis potius quam necessitatis officium est. 14. Voluntariae devotionis opera a Paulo commendata. --Habet hanc Apostolus voluntariae doctrinae, non et legitimae consuetudinem, dicens: De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do (I Cor. VII, 25). Aut cum gloriam viduitatis et continentiam laudat, non inhibet potestatem nubendi, sed meritum coelibatus praedicat (Ibid. 38). Ulta legem instituit, et ultra praeceptum adhortatur, voluntaria legitimis anteponens. Et rursum ait: Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi? Numquid non habemus potestatem mulieres circumducendi, sicut caeteri apostoli et fratres Domini et Cephas? Aut ego solus et Barnabas non habemus potestatem hoc operandi? Sed non utimur hac potestate. Potestas in licito est, cum lex (evangelica) infidelitati nostrae parcens praescriptis nos gravibus non onerat. At vero voluntatis professio ex incremento fidei est, cum in his quae moderata lex nobis est, nosmetipsos voluntariae devotionis studio continemus. 15. Judicia legis agens David non intelligit. --Haec igitur voluntaria ut Deo sint placita 368 Propheta orat; quia illa, quae ex praescripto legis gerantur, ipsa servitii sui necessitate peraguntur. Causam autem semper praetendit deprecationis suae. Postea enim quam voluntaria oris sui ut beneplacita essent oravit, adjecit: Et judicia tua doce me. Judicia legis agit, et quantum in se est gestis atque operibus exercet; sed nondum ea intelligit. Scit enim esse legem spiritalem. Et illud quod sub specie praesentium operationum continetur nosse festinat: ea enim quis necesse est doceri postulet, quae ignorat. 16. Totum se Deo tradit. --Totum autem se Propheta secundum sacramenti sui constitutionem Deo dedit. Humiliatus est valde, voluntaria oris ejus placentia sunt: nunc ejus anima in Dei manibus semper est, et legis Dei non obliviscitur, dicens, VERS. 109: Anima mea in manibus tuis semper: et legem tuam non sum oblitus. Totum quod vivit, Deo vivit. Omnis ejus sensus et spiritus in Deo est: nullum tempus admittitur, quo subrepere legis possit oblivio. In omnibus suis operibus et cogitationibus Deus cogitatur. Lex in memoria est, in Dei manibus anima viventis semper est. 17. Quam id cuique necessarium. Laquei ubique. --Scit etiam quam sibi istud utile sit, scit quam sit necessarium quotidie se manibus Dei, gestis atque operibus suis, et per indefessam memoriam legis inserere. Ait enim, VERS. 110: Posuerunt peccatores laqueum mihi: et de mandatis tuis non erravi. Scit in hac saeculi sylva plures laqueos extendi, plures vitae suae captiones parari. Sermo, cogitatio, opus nostrum semper adjacentes habent laqueos: cum interdum occurrit causa irae, doloris affectio, querelae necessitas, malae cupiditatis occasio. Hos diabolus angelique ejus ab initio transgressores, et ab exordio peccatores, laqueos semper extendunt. Sed cujus in manibus Dei anima est, et qui numquam legis Dei immemor est, his undique licet laqueis circumjectis, a praeceptis tamen non aberrabit. Semper enim Deum cogitans ab his evolat, ut in psalmo alio loquitur: Sicut passer, liberatus ex laqueo venatorum (Ps. CXXIII, 7). Et Dominus ipse per Prophetam ait, Liberate vos ex laqueo venatorum, et a verbo conturbationis (Ps. XC, 3). 18. Saeculum quam perniciosum iis qui ei renuntiarint. --Non enim injuste tenduntur retia avibus (Prov. I, 17, sec. LXX). In coelestem scientiam homo eruditus 369 es: quid tibi cum terrenis operibus et gestis est? Avis effectus es: cur non in naturae tuae elemento moraris? Volucres enim coeli nuncupantur: non injuste ergo illis in possessione terrenae habitationis insidiae sunt. Saeculo renuntiasti: quid tibi cum saeculi rebus? quid quereris captus in saeculo? quid quereris injuriam laquei in regione non tua? Dic potius et utere ipse tu voce Psalmistae dicentis ista: Quis dabit mihi pennas sicut columbae? Et volabo, et requiescam (Ps. LIV, 7). Natura avium est, ut non cum volent requiescant: tu autem jam factus columba, volando requiescis, id est, in coelestem te sedem et cognitionem a laqueis terrenis volatu fidelis animae efferendo. 19. Testis Dei esse et ejus causa pati avet David. Testimonia haereditate parta. --Dehinc sequitur, VERS. 111: Haereditavi testimonia tua in saeculum; quia exultatio cordis mei sunt. Haeres, secundum humanam consuetudinem, omnia ejus obtinet cujus et haeres est. Sed humanas haereditates dedignatur Propheta, qui testimonia Dei haereditavit. Gratum ipsi, si Dei fiat ipse testis, quia exultatio cordis sui sit, si se Dei inter persecutionum bella testetur. Sic et meminimus his testimoniis apostolos gratulatos, cum exeuntes de consessu persecutorum, laetati sunt propter Dei nomen dignos se injuriis judicatos (Act. V, 41). Testimonia ergo ejus exultatio eorum cordis fuit. Sed Propheta, ut et apostoli, licet inter multas persecutiones haec testimonia Dei, id est, testandi de eo cum exultatione cordis tamquam haereditatem retineat; tamen etiam illa Dei testimonia haereditate acquisita habet, quae sub testibus dicta sunt. Moyses legem sub testibus dedit coelo atque terra (Deut. IV, 26), Esaias sub testibus arguit coelo atque terra (Esa. I, 2), Apostolus jam celsioribus testimoniis ut praedicator evangelicus usus est, dicens: Testor vobis coram Deo et Christo Jesu et angelis ejus (I Tim. V, 21). Haec ergo testimonia sub his scripta, et sub his testata, et in his testata, tamquam novi patrimonii haeres occupat: non ex parte, sed in totum. Jus enim haereditatis ex solido est. Etsi inter plures secundum humanam successionem haereditas dividatur, tamen haereditas ipsa nomine haeredis ex solido est. 20. Perseverantia a Deo quoddam initium a nobis. Originis vitium: --Ac ne quod a multis dici saepe solet rationis aliquam habeat auctoritatem, cum asserunt proprium Dei munus esse, ut quis in Dei rebus atque operibus versetur; excusantes 370 infidelitatem suam, quod cessante erga se Dei voluntate maneant infideles: est quidem in fide manendi a Deo munus, sed incipiendi a nobis origo est. Et voluntas nostra hoc proprium ex se habere debet, ut velit: Deus incipienti incrementum dabit: quia consummationem per se infirmitas nostra non obtinet, meritum tamen adipiscendae consummationis est ex initio voluntatis. Idcirco psalmum ita Propheta conclusit, VERS. 112: Declinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas in aeternum propter retributionem. Cor suum ipse declinat, et ex naturae humanae peccatis in obedientiam Dei inflectit. Natura quidem et origo carnis suae eum detinebat: sed voluntas et religio cor ejus ex eo in quo manebat originis vitio ad justificationum opera declinat. Et declinat in omni vitae suae tempore: non in definitione aliqua spatii, sed in omni vitae suae saeculo. Declinat autem propter retributionem, certus scilicet ea fidei meritis reservari, et in his retributionem ejus esse, quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Deus his qui diligunt eum in Christo Jesu (I Cor. II, 9), cui gloria est et nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen. LITTERA XV. Samech. Iniquos odio habui, et legem tuam dilexi. Adjutor et susceptor meus (Hil. add. es tu): et in verbum tuum speravi (spero). Declinate a me maligni: et scrutabor mandata Dei mei. Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam: et non confundas me ab exspectatione mea. Adjuva me, et salvus ero, et meditabor in justificationibus tuis semper. Sprevisti omnes discedentes a justitiis (infra, justificationibus) tuis: quia injusta cognitio (cogitatio) eorum. Praevaricantes reputavi omnes peccatores terrae: ideo dilexi testimonia tua (infra, justitias tuas sine semper) semper. Confige timore tuo carnes meas: a judiciis enim tuis timui. 371 1. Inimicos diligere est praeceptum. --Praecepti evangelici doctrina est, ut inimicos diligagamus (Matth. V, 44): et non solum amantibus nos amorem, sed etiam his qui nos oderint debeamus. Ergo haec prophetae professio adversari videtur dominicis mandatis: ut cum amor nobis inimicorum imperetur, ille quod iniquos oderit, tamquam bonum opus praeferat, dicens, VERS. 113: Iniquos odio habui.

2. Odium patris, matris, etc., jubetur quando illi a martyrio aut a Dei famulatu avocant. --Sed hujus ipsius dicti ratio ex ipsis evangeliis noscenda est. Nam Dominus, qui inimicos diligi jussit, et maledicentes patrem aut matrem reos esse mortis constituit (Levit. XX, 9), rursum alio in loco praecepit, dicens: Si quis venit ad me, et non oderit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc etiam et animam suam, non potestus me esse discipulus (Luc. XIV, 26). Ergo haec videntur sibi esse contraria, ut cujus ex praecepto non solum odium in parentes, sed maledictio tantum morte sit digna, ipse rursum, dicat, neminem discipulum suum esse posse qui nisi ( quasi, nisi qui) patrem et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, et animam suam oderit. Durus hic sermo, et praeceptum grave est, impietatis necessitatem ad consummationem religionis imponere. 3. Verum nihil a Deo durum, nihil impium, nihil contrarium anterioribus praeceptis jubetur. Irasci autem haec carissima nobis nomina, pater scilicet ac mater, et uxor, et filii non possunt, quod eos praecipimur odisee; cum animam ipsam nostram odisse jubeamur. Scit enim esse Dominus plures tam inconsulti amoris, ut cum persistere in martyrii gloria filios suos videant, ut tempori cedant, rogent; ut sententiam mutent, precentur; et impiae pietatis erga eos utantur affectu: cum anus mater, et pater senex miserabiles canos filio in ipso martyrii certamine cum invidia praedurae voluntatis ejus ostendat: hinc et uxor adsit filiorum ambitiosa comitatu, oret ut potius sibi illisque vivat: hinc fratres et sorores blandis nominum suorum familiaritatibus deprecentur: ipsa quoque anima illecebris jam pridem capta vivendi, tacitis quibusdam consiliis ad conniventiam 372 deflectendae voluntatis irrepat. Hoc igitur in tempore odisse nos patrem, matrem, uxorem, filios, fratres, sorores, et ipsam quoque animam Dominus praecepit. Nam hunc eumdem sermonem ita clausit, post odium universorum dicens: Et si quis non portat crucem suam, et venit post me: non poterit meus discipulus esse (Luc. XIV, 27). Ergo tum odio habendi sunt, cum portare nos martyrii crucem nolunt, cum sequi Deum exemplo passionis dehortantur. Honestum hoc odium et utile est, eos qui ab amore Christi abducere conantur odisse. 4. Iniquos odiendo David Evangelio non repugnat. --Itaque nunc Propheta nihil contrarium evangelicis praeceptis, quibus amare inimicos jubemur, locutus videtur, dicens, Iniquos odio habui. Non enim inimicos suos dicit, sed iniquos: id est, transgressores legis. Propriore istud verbo graecitas nuncupat dicens, παρανόμους id est, extra legem agentes. Sed qui praeteritores legis odit, non potest non id amare quod odit esse neglectum: et ideo ait: Et legem tuam dilexi. Convenit autem, ut quia legem amat, eos oderit qui legis inimici sunt. 5. Adjutorio Dei magno nobis opus. Spes obtinet. Meritum omne ex spe ac fide Christi. --Dehinc sequitur, VERS. 114: Adjutor et susceptor meus es tu: et in verbum tuum spero. Magno nobis Dei auxilio opus est in tanto atque assiduo saeculi istius praelio. Non enim nobis, secundum Apostolum, pugna est adversus carnem et sanguinem, sed adversus potestates et mundi potentes harum tenebrarum, adversus spiritales nequitias in coelestibus (Eph. VI, 12). Hos ergo hostes habemus, adversus hos adjutor Deus precandus est, ut nos in susceptionem suam recipiat. Sed non tam timoris haec precatio debet esse quam meriti. Timor enim ex trepidatione conditionis humanae est, Propheta autem in verbo Dei sperat. Spes non res praesentes obtinet, sed futuras. Sperat ergo quae verbo Dei, id est, dictis propheticis continentur. Sperat autem vel retributiones fidei in vitam spiritalem: vel ipsum illum Domini nostri, qui Dei Verbum est, adventum exspectat. Spes enim ista meretur auxilium et adjutorium Dei. Non aliter aut nos meremur, aut aliqui ante meruerunt, quam Verbum Dei Deum naturae nostrae carnem vel 373 habitaturum sperasse, vel quod habitaverit credidisse. 6. Malitia omnibus inest. Malitia multiplex in corde. --Sed Propheta multa in se esse meminit, quae spei suae conentur obsistere: et ideo subjecit, VERS. 115: Declinate a me maligni; et scrutabor mandata Dei mei. Doctrinae coelestis ratio admonet ut dictum hoc referendum ad personam hominum, quibus insit malignitas, existimetur. Propheta enim, qui gentes docet, qui verbum Dei praedicat, jubet ut a se universi maligni declinent: quia congregatio sanctorum ad malitiae operarios sit indigna. Et nescio quem possit excipere. Omnibus enim per naturae demutabilis voluntatem malitia adjacet, ipsisque apostolis verbo licet jam fidei emundatis atque sanctis, non abesse tamen malitiam per conditionem communis nobis originis docuit Dominus, dicens: Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris (Luc. XI, 13). Nostrum autem est et malos amare, et bonos ad bonitatem docere, secundum eum, qui universos ad se potius invitat, dicens: Venite ad me, omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam (Matth. XI, 28). Sed scit Propheta plures malignitates in occulto humani cordis esse. Secundum enim Domini dictum, De intus exeunt cogitationes malae, caedes, moechiae, fornicationes, furta, falsitates, blasphemiae (Matth. XV, 19). Haec enim sunt, quae communem hominem faciunt. Hujusmodi igitur ut a se declinent adversantes fidei suae postulat. Obsistunt enim innocentiae studiis, obsistunt doctrinae spiritali: atque his per consiliorum suorum assiduam familiaritatem se ingerentibus, non vacant animo Dei mandata scrutari: quia maligni viri praesentia multum eum qui mandata Dei scrutari velit, impediat. 7. Calumniae contra spem Christianam. Oratio adversus eas. --Et quia Dei opus est misericordia, ut in familiam ejus recepti a dominatu malignorum horum liberemur; propheta orat dicens, VERS, 116: Suscipe me secundum eloquium tuum, et 374 vivam, et non confundas me ab exspectatione mea. Propheta exspectat et sperat: nihil praesens, nihil temporarium sectatur. Plures autem sunt, qui hanc exspectationem fidei nostrae arguunt et irrident, dicentes talia: Quid jejunia, quid continentia, quid castitas, quid jactura patrimoniorum utilitatis auferet? Ubi spes vestra est, o Christiani? Mors aequaliter dominatur universorum: in omnium corporum naturas commune jus illi est. Quin etiam universis nos bonis saeculi fruimur, et vitae verae licentia utimur: et in quo tandem nobis spei vestrae exspectatione praestatis? Non confundi ergo se in hac exspectatione sua Propheta orat: sed ut maneat confidens, et fructus verae illius vitae quam exspectat accipiat. Scit enim se nondum vivere, licet vivat. Vita enim nostra, secundum Apostolum, absconsa in Christo est (Coloss. III, 3). Et idcirco ait: Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam: quia verae illius et indeficientis vitae exspectatione ac spe detinetur. Sperat enim aeternitatem, sperat regnum coelorum, sperat regnum Dei, sperat spiritales benedictiones in coelestibus in Christo. In hac spe, in qua non confundetur, rogat ut suscipiatur et vivat. 8. Oratio non ut desint, sed ut vincantur adversarii. --Dehinc sequitur, VERS. 117: Adjuva me, et salvus ero, et meditabor in justificationibus tuis semper. Superius dixerat, Adjutor et susceptor meus, nunc autem nominum commemoratorum rem precatur, ut qui susceptor est, suscipiat; et qui adjutor, adjuvet. Non abesse a se adjutorium adjuvantis precatur. Non orat ne malignantes non habeat, quia per passionum patientiam fides probatur: sed ut adversus eos adjuvetur orat, quia auxilium a Domino semper orandum est. Sed quemadmodum in superiore susceptus vivet: ita et in hoc adjutus salvabitur. Adhuc enim sibi obeunda mors est, adhuc inferi sustinendi. Tunc salvabitur, cum ex corporea terrenaque 375 natura in spiritalem gloriam transformatus, nullum adversantis inimici periculum metuat, vivat inter electos angelos, sit paradisi incola, et absorpta corruptione ex mortali immortalis exsistat. 9. Meditatio aeterna justificationum. --Sed quod meditaturum se in justitiis Dei dicit, et meditaturum semper: numquid non meditatur, qui et in meditatione speravit? Potest quidem et in praesens vitae opus accipi, ut quousque in corpore sit, semper justificationes meditetur: sed nihilominus et in futurum sermo procedit. Scit in coelo omnes angelos in meditatione justificationum Dei esse. Nihil enim illic otiosum, nihil iners est: omnes virtutes coelestes in opere ministerii sui permanent. Et cum nobis tunc vita angelorum vivendum sit; potest secundum eos qui semper operantur, nobis quoque aeterna justificationum esse meditatio. 10. Peccatoris et apostatae discrimen. --Dehinc sequitur, VERS. 118: Sprevisti omnes discedentes a justificationibus tuis; quia iniqua cogitatio eorum. Auxilium et susceptionem ob hoc Propheta orat, ne cum discedentibus a justificationibus Dei, et ipse spernatur. Sed hic servata ea ratio est, ut non dictum sit, sprevisti omnes peccatores; sed, Sprevisti omnes discedentes. Si enim peccatores sperneret, omnes utique sperneret: quia sine peccato nemo sit. Sed spernit discedentes a se, quos apostatas vocant. Neque enim interest an in justificationibus Dei quis aliquando fuerit. Spernendus enim a Deo est, quisquis discesserit: quia manentis meritum conservat consummatio permanendi. Differt vero a peccato discessio: quia peccato venia per poenitentiam reservatur, discessio vero cum ipsa poenitentiae discessione se damnat; quae hinc oritur, cum voluntas corum qui discessuri sunt est iniqua. 11. Praevaricatores qui vulgo. Quomodo omnes. Lex naturalis. --Dehinc sequitur, VERS. 119: Praevaricantes deputavi omnes peccatores terrae, ideo dilexi justitias tuas. Semper Prophetae sermo longe se et ultra communem sensum tendit. Nos enim praevaricatores eos existimamus, qui susceptam fidem et cognitionem Dei adeptam relinquunt; aliud pollicitos, et aliud nunc agentes. Sed hic praevaricatores esse existimantur omnes peccatores terrae: nullus excipitur, generaliter ad omnes praevaricationis nomen refertur. Lex enim veluti naturalis est, injuriam 376 nemini inferre, nil alienum praeripere, fraude ac perjurio abstinere, alieno conjugio non insidiari. Novit et hanc Apostolus legem, dicens: Cum enim nationes, quae legem non habent, naturaliter secundum legem faciunt, tales homines legem non habentes sibi ipsi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis (Rom. II, 14). Ergo praevaricatores existimantur, qui quod a naturali lege accipiunt, derelinquunt. Furem quis deprehensum, aut adulterum, aut homicidam arguet lege naturae. Sed si in his ipse versetur, praevaricator est legis. 12. Peccatores coeli. --Novit etiam, cum ait peccatores terrae, alios esse et coeli peccatores. Audiamus enim evangelicae praedicationis prodigum filium perditum atque mortuum, de peccato suo patri confitentem: Peccavi, inquit, pater in coelum et coram te (Luc. XV, 22). Quisquis coelestis doctrinae, et spiritalis gratiae particeps factus in peccato demorabitur; non terrae peccator est ille, sed coeli. Omnes enim credentes in se Dominus noster Jesus Christus coexcitavit, et collocavit in coelestibus: ex quibus qui decedit, tamquam coeli peccator arguitur. Cum igitur Propheta peccatores terrae praevaricatores esse existimet, quia naturae legem peccando transgressi sint; ob hoc ipse testimonia Dei diligit, quia cum praevaricatio sit decedere ex lege naturae; tamen jam sine venia sit ex coelesti lege discessio. 13. Cruci carnis vitia configenda. --Concludit autem ita, VERS. 120: Confige timore tuo carnes meas; a judiciis enim tuis timui. Novae et inusitatae preces Prophetae sunt, ut a timore Dei carnes suae configantur. Sed meminit compatiendum et commoriendum esse cum Christo his, qui conregnare cum eo velint. Et minore istud dicti virtute latinitatis translatio elocuta est. Quod enim nobiscum est confige, illic κατήλωσον id significat, ut clavis se configat (Rom. VI, 4). Moriendum ergo nobis est, et omnia carnis nostrae vitia configenda cruci Domini sunt. Morimur enim secundum Apostolum cum Christo, et consepelimur in baptismo. Et hoc Propheta quamquam in sua voluntate habeat: tamen ut per misericordiam Dei consequatur expostulat. Configi enim ex timore Dei carnes suas orat, quia judicia Dei metuat. Timet enim aeterni judicii sententiam, timet se non cum Christo configi et commori et consepeliri, 377 novum se hominem, nisi vetere cum vitiis et concupiscentiis exuto, intelligens non futurum. LITTERA XVI. Ain. Feci judicium et justitiam: non tradas me persequentibus (Hil. nocentibus) me. Excipe servum tuum in bono: non calumnientur me superbi. Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium justitiae tuae. Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam, et justificationes tuas doce me. Servus tuus sum ego: da mihi intellectum et sciam mandata tua (ut sciam testimonia). Tempus faciendi, Domine (Domino): dissipaverunt legem tuam. Ideo dilexi mandata tua super aurum et topazium (topazion). Propterea ad omnia mandata tua dirigebar: omnem viam iniquam odio habui. 1. Octonario hoc quanta cum primis doceamur. --Et in psalmi exordio et deinceps frequenter meminimus per haec singularum litterarum quaedam quasi elementa discendi, doctrina nos pietatis, continentiae, intelligentiae, fidei et timoris institui: et ut rudem infantiam ad loquendi scientiam, quam et agendi doctrina consequitur, ipsis humanae vocis initiis erudiri: quod ex praesentibus sextae et decimae litterae octo versibus intelligi licet ( Duo mss. debet). Propheta enim ex persona sua universos docet, quid velle, quid agere, quid profiteri unumquemque pro conscientia infirmitatis ac naturae suae utile sit: quid etiam metui, quid caveri, quid emundari oporteat. Beatus idem propheta, qui per misericordiam Dei ipse sibi, et universis doctor et prospector et emundator et judex est. Et certe dignitati ejus decentissimum est, ut qui spiritu Dei loquitur, ea quae humanae et salutis aeternitatis sunt eloquatur.

2. Opus orationi anteferendum. --Ait enim ita, VERS. 121: Feci judicium et justitiam: non tradas me nocentibus me. Fecit placentia Deo opera: et quia fecit, ne nocentibus se tradatur orat. Opus merendi antefertur: et dehinc meriti praemium postulatur. Fit enim primum quod placet: et tum dignatio ejus, 378 cui per opus placetur, oratur. At nos nec operamur, nec placemus, quin etiam impiis et irreligiosis rebus offendimus: et quia tales non placemus, irascimur. Sed dignum est contueri, qualia sint quae Propheta faciens, ne nocentibus se tradatur, orat. 3. Virtutes David illi soli utiles. --Et omnia quaecumque quis timens Deum fecerit, utilia ei atque pulchra sunt. Pudicitiam quis colens, gloriosum ac nitens sordenti corporis sui carni lumen invexit. Contemptum vero pecuniae assumens, liberum se a terrenis dominationibus praeservavit. Frugalitatem autem et parcimoniam diligens, nobilitatem animae coelestis captivam ebrietati non dereliquit. Sed haec quamvis magna atque praeclara sint, tamen, quia Prophetae propria, eique tantummodo utilia sunt, non referuntur ad meritum. 4. Judicium autem ac justitia prosunt et aliis. --Sed quid fecit, ut non tradi se nocentibus deprecetur? Judicium scilicet et justitiam; nihil inconsultum, nihil injustum agens: sed primum faciens judicium; omnia namque ratione, modo, et veritate pertractans: ut id quod in alterum agat, perpensum antea atque perspectum jam de consilii sententia exsequatur. Non permittit autem consilio tantum suo judicii sententiam: sed facit cum judicio justitiam. Judicantis autem cum consilio hoc opus maximum est, ut quod judicat justum sit. Justitia etenim est amicitiae concordia, unanimitatis vinculum, fundamentum pacis, divinae atque humanae rationis operatio. Haec itaque Propheta fecit: in quibus cum opus suum sit, tamen et eorum quibus judicium et justitiam fecit, utilitas est. 5. Peccator diaboli domus. Huic a Deo traditur. Resecari ab Ecclesia est diabolo tradi. --Postulat vero ne nocentibus se tradatur. Omnis enim in quo peccati voluntas est, Deo vacuus est: et ubi Deus non erit, illic diaboli locus est: qui insidians atque obsidens, ubi adeundi opportunitatem habuerit, tamquam vacuam domum occupet, quae ei, Deo eam deserente, sit tradita (V. Tract. Ps. CXX, n. 8). Et Propheta quidem, quia ex persona omnium loquebatur, ne a Deo tradatur orat. Caeterum Apostolus habet jam id in se fiduciae, ut peccatores diabolo tradat ipse: cum Corinthiis de eo qui fornicationes omnes supergressus, uxorem patris sui acceperat, scribit: Ego autem absens corpore, praesens autem spiritu, jam judicavi tamquam praesens eum qui hoc fecit, congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini mei Jesu, tradere istius modi satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat in die Domini (Cor. V, 3 et seqq.). Sed licet 379 Apostolus tradat; scit tamen se et in virtute Christi et in suo spiritu traditurum. Sed et in alia epistola ait de Phygello et Hermogene: Quos tradidi, inquit, satanae, ut discant non blasphemare (I Tim. I, 20). Qui enim ab Ecclesiae corpore respuuntur, quae Christi est corpus, tamquam peregrini et alieni a Dei corpore, dominatui diaboli traduntur. 6. Tentationes variae daemonum. Non obtinent nisi quos Deus deserit. --Sed Propheta ne nocentibus se tradatur orat. Adsunt enim inimicitiae infestaeque virtutes quae fidei propositum conturbent, quae timorem Dei oblitterent, quae in terrenas cupiditates et desideria sollicitent, quae infirmam corporis naturam quibusdam blandimentorum aculeis in vitia commoveant. Novit et Apostolus hanc multitudinem dominantium virtutum dicens: In quibus et vos aliquando ambulastis secundum principem potestatis aeris, spiritus qui nunc operatur in filiis diffidentiae (Eph. II, 2). Fecit ergo Propheta judicium et justitiam: et ne tradatur nocentibus se rogat: et hoc modo nocentibus, cum in peccatum impellunt, cum in gloriam inflant, cum in iram accendunt, cum in odium exacerbant, cum ad lasciviam illiciunt, cum ad avaritiam provocant. Sed cum per haec nocere properent, obtinere tamen eos qui innocentes sunt, nisi sibi per secessionem Dei traditi fuerint non valebunt. 7. Superbi, diabolus et ministri. Qui calumnientur. --Dehinc sequitur, VERS. 122: Excipe servum tuum in bonum: non calumnientur me superbi. Proficit in spes suas Propheta, et celsiorem jam deprecationis suae gradum scandit. Qui enim oraverat ne traderetur nocentibus se, jam ut in proprietatem servi excipiatur rogat, beatum illum in se Dei dominatum cum bona susceptione sua deprecans. Et non ob levem causam ut in bonum suscipiatur orat, scilicet ne eum superbi calumnientur. Et qui sunt superbi? Nempe illi, quorum principem loquentem Isaias introducit ita: dixit enim: Virtute faciam et sapientia intellectus auferam fines gentium et virtutem eorum, et commovebo civitates inhabitabiles, et omnem orbem terrae apprehendam manu mea ut pullos, et tamquam confracta ova auferam (Esa. X, 13 et 14). Haec superbientis 380 vox est, diaboli scilicet, qui et Deo ac Domino nostro Jesu Christo ostensa terrenorum imperiorum gloria dicere ausus est: Omnia haec tibi dabo, si procidens adoraveris me (Matth, IV, 9). Non esse autem hunc solitarium, sed plures ei adesse spiritalium nequitiarum ministros, per eum docemur qui ait: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, quem praeparavit Pater meus diabolo et angelis ejus (Matth. XXV, 41). Ab horum igitur superborum calumnia esse se liberum rogat. Calumniantur enim; quia cum ipsi peccati incentiva suppeditent, calumniam nobis ante Dominum peccati quod per eos gesserimus, intentant; causam namque peccati ad crimen injiciunt, et criminis invidiam per calumniam exacerbant, Scriptura in Apocalypsi calumniatorem eum esse testante (Apoc. XII, 10). 8. Oculis mentis David in Jesum deficit. --Verum etiam nunc se extendit Propheta in celsiorem profectum, dicens, VERS. 123: Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium justitiae tuae. Oculi deficiunt, cum intentus in aliquam expectationem visus laborat. Propheta itaque animae suae oculos in Dei salutare defixit. Et de salutari quid intelligi oportet, saepe tractavimus; eum scilicet esse Jesum, qui salvum faciet populum suum a peccatis. Aliis igitur oculos suos in desideria saecularia occupantibus, et in voluptates rerum praesentium tendentibus, Propheta in Dei salutare defixus est. Et ne corporales oculos ejus deficere sub hac contemplandi intentione existimaremus: non solum in Dei salutare deficiunt, sed etiam in eloquium justitiae. 9. Justa, etsi occulta, Dei verba ac gesta. --Justa itaque esse Dei eloquia confitetur. Scit esse quaedam, quae cum imperitis atque impiis injusti eloquii habeant opinionem: cum Pharao cor ad contumaciam obduratur (Exodi. IV, 21) et pertinaciae irreligiosae voluntatis affigitur: cum ex duabus adhuc in utero gentibus minori major sit servitura, et neutra quidquam boni promerente, servitus uni imponitur, dominatus alteri donatur (Rom. IX, 11 et seqq.); cum Adam de paradiso ne arborem vitae contingat expellitur (Gen. III, 22): quae homines divinae virtutis et bonitatis et justitiae incapaces, dum intelligere non possunt, injusta esse 381 constituunt. Sed prophetae hujus in istius modi eloquium justitiae oculi deficiunt: quia sciat nihil injustum esse in his dictis Dei, sed omnia adventu salutaris Dei haec eloquia et consummanda et intelligenda esse justitiae. Procedit autem per hanc intentam usque ad defectionem oculorum exspectationem, ut aliquid ultra precari audeat. 10. Fiducia David unde. Dei ope eget homo, ut bonum perficiat. --Confessus itaque eloquium justitiae, haec subdidit, VERS. 124: Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam, et justificationes tuas doce me. Insolens forte vox existimaretur, quae diceret: Fac cum servo tuo. Quod enim dicitur, Fac; tamquam ex fiducia aliqua praesumptio est usurpata poscendi. Sed non impudenter id diceret, qui judicium et justitiam fecisset, qui se excipi in servum deprecatus esset, et cujus oculi in salutare Dei et in eloquium justitiae defecissent. Sed ne in his quidem Propheta insolens est. Nam in eo ipso quod dixit, Fac; adjecit, cum servo tuo. Et quia servitus nostra ad id ipsum, ut in servitutis fide maneat, misericordia Domini indiget; superaddidit, secundum misericordiam tuam: quia miseratione ejus opus est, ut in hac servitutis nostrae professione maneamus. Imbecilla enim est per se ad aliquid obtinendum humana infirmitas: et hoc tantum naturae suae officium est, ut aggregare se in familiam Dei et velit et coeperit. Divinae misericordiae est, ut volentes adjuvet, incipientes confirmet, adeuntes recipiat: ex nobis autem initium est, ut ille perficiat. 11. In ritibus veteris legis latet quid magnum. --Sed quid tandem ut faciat cum servo suo secundum misericordiam suam postulat? Nempe ut justificationes suas doceat. Scit in justificationibus, quas Moyses constituere praeceptus est, magnum nescio quid et incomprehensibile humanae intelligentiae contineri. Scire etiam optat quis iste sit, ut frequenter diximus, coemptus hebraeus puer, sex tantum annis serviturus (Exodi XXI, 2). Legit haec quidem: sed non statim quod legitur et intelligitur. Scire vult quae illa servitus sit (Ibidem), quae septimi anni libertas (Ibid. 6), quod sit auris foramen ex subula si liber esse nolit, quae illa mulier Hebraei, quid illud, ut sine muliere egrediatur ipse (Ibid. 4): quid deinde secunda justificatio, quid tertia, quid sequentes habeant futurorum sacramentorum praeformationes. Non est humani ingenii haec consequi posse: coelesti opus est magistro, 382 et plurimis fidei nostrae meritis necessarium est, ut doceri ista mereamur. 12. In dictis David nil humile aut commune. Servum Dei nemo se ore negat, multi re. --Scire autem nos convenit, in omnibus prophetae verbis nihil humile esse, nihil commune cum caeteris, sed proprium vel ipsi sibi, vel sui similibus enuntiari: latet autem sub familiaribus verbis maxima conscientiae et fidei professio, ut nunc in eo quod sequitur intelligimus. Ait enim, VERS. 125: Servus tuus sum ego: da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua. Nemo nostrum est, qui non vel in orationis suae prece, vel in communium sermonum consuetudine servum se Dei esse fateatur. Et quid magnum Propheta fecit, servum se profitendo, quod nullus ausus sit denegare? Sed professio caeterorum fallax est, quae cum habeat conscientiae necessitatem, non habet tamen confessionis veritatem. Proprium hoc Prophetae est, ut se servum Dei profiteatur, in omni vitae genere famulatu conditionis suae fungens, sive ambulans, sive residens, sive vigilans, sive dormiens, in cibo etiam atque in jejuniis Deo aut esuriat aut satur sit, et nullo in tempore a servitutis suae officiis absistat. Hic libere dicit: Servus tuus sum ego. At vero qui stupris dormit, latrociniis vigilat, quaestibus peregrinatur, luxui requiescit, si dicat: Servus tuus sum, profitetur quidem quod est, sed quod est non agit. 13. Intellectus a Deo, falsus ingeritur a diabolo. --Propheta autem, quamvis conditionem officii sui etiam ipso famulatu suo confiteatur, tamen infirmitatis suae memor est; dari enim sibi intellectum rogat. Est enim intellectus in quodam thesauro repositus spiritalium gratiarum: quem interdum diabolus sub falsae opinionis errore imprudentium mentibus insinuat. Sed a Deo intelligentiam Propheta postulat, ne sibi inanis intelligentia subrepat, qualis gentium, qualis Judaeorum, qualis haereticorum est: et postulat ob id, ut testimonia Dei sciat, quae sub testibus tradita sunt, quae sub testibus neglecta et violata esse exprobrantur, quae in adventu ejus, ob quem testandum dicta sunt, neglecta et fastidita esse vindicabuntur. 14. Lege dissipata, tempus est Evangelii. --Et horum quidem testimoniorum tempus non ignorat Propheta, dicens, VERS. 126: Tempus faciendi Domino dissipaverunt legem tuam. Lex populo sub testibus data est, quae cum dissipata et abjecta a Judaeis est, tum fuit 383 tempus Domino ea quae continebantur lege faciendi. Pollicitus enim in lege est, ut salutem gentibus daret, ut ipse sibi hominis corpus, qui secundum imaginem et similitudinem Dei est factus, assumeret, ut dissipata lege fidei gratiam donaret. Temporis hujus meminit per Esaiam prophetam dicens: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis auxiliatus sum tibi (Esai. XLIX, 8). Apostolus vero dicti hujus interpres haec scribit: Ecce nunc tempus bene acceptabile, ecce dies salutis (II Cor. VI, 2): id est, dissipata lege, tempus evangelicae praedicationis advenit. 15. Mandata Dei cur diligat David. Diligere plus est quam facere. --Sed illis legem dissipantibus, aliud opus Prophetae est. Et quod sit, ex subjectis docemur. Ait enim, VERS. 127: Ideo dilexi mandata tua super aurum, et topazion. Quod ait, ideo, ad id retulit quod dixerat: Tempus faciendi Domino; quia sciret tempus faciendi Domino esse, cum legem dissipassent. Ideo autem mandata dilexit, quia in his tempus faciendi Domino contineretur. Lex enim omnis adventum Domini testata est, ipso dicente: Si crederetis Moysi, crederetis utique et mihi; de me enim ille scripsit (Joan. V, 46). Mandata igitur Dei ob id Propheta dilexit, quia in his adventum dominicae corporationis intelligit. In eo autem quod diligit, plus nescio quid significat. Facere autem aliquid, minus est quam diligere: quia plerumque id quod agimus, necessitatis est; dilectio vero propriae voluntatis affectio est. 16. Dilectio perfecta. --Sed dilectio ea demum perfecta est, quae maxima est, et quae nulli comparatione similium coaequatur. Diligit autem mandata Dei super aurum et topazion. Humanus error pretiosius nihil auro et gemmis opinatur: et haec sunt quae hominum cupiditates dominatui pretii sui et honoris subdiderunt. Auro viris honestas pudicitiae venalis est: per gemmas vero humani corporis praestantior, 384 ut putant, species ad naturae contumeliam expolitur. Et idcirco nihil habet sexus uterque pretiosius, dum viri posse omnia auro volunt, mulieres vero per gemmas fieri se existimant pulchriores. Praestat autem ut caeteris metallis aurum, ita et aliis lapidibus topazion. Est enim ipse rarissimus et speciosissimus omnium et maximus. In Thebaidis vero loco, cui Alabastra nomen est, reperiri solet. Hunc etiam ferunt saecularium gestorum litterae, in Topazo insula ab incolis ejus, id est Troglodytis Arabis inventum, ad matrem regis Aegypti Ptolemaei, sub quo Scripturae legis ex hebraeo in graecum translatae sunt, munere fuisse delatum. Continet autem ipse in se solus caeterarum gemmarum optimarum pretiosissimarumque speciem, et in uno illo diversissimorum colorum permixtio continetur. Super hunc igitur topazion, et super aurum mandata Dei Propheta dilexit, non terrenis se, sed coelestibus desideriis significans detineri. 17. Cupiditatem omnem recidit. --Contempta autem saecularium opum cupiditate, omnem a se occasionem perversae et pravae voluntatis recidit. Diligens enim super aurum et topazion mandata Dei, dehinc ait, VERS. 128: Propter hoc ad omnia mandata tua dirigebar, omnem viam iniquam odio habui. Non deflectitur, non detorquetur per terrenas cupiditates, sed ad omnia Dei mandata dirigitur: non occupant obvia. Vidit aurum, scivit hoc terrae limum esse: vidit gemmas, meminit esse aut montium aut maris calculos: vidit illicem ad lasciviam vultum, scit tamquam avibus coeli ex his sibi laqueis evadendum. Resistit ergo coalitis sibi naturae suae vitiis, et omnem viam iniquitatis odit. Ideo itaque et ad mandata omnia dirigitur, quia ea super terrena desideria diligit: et dirigitur, ne particeps 385 eorum fiat quibus dicitur: Natio prava et perversa (Luc. IX, 41). Et omnem viam iniquitatis odit, ut sit in eo quia est via, Domino scilicet nostro, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen. LITTERA XVII. Phe. Mirabilia testimonia tua, Domine: ideo dilexit te anima mea (Hil. perscrutata est ea). Declaratio sermonum tuorum illuminat me (Infra abest me), et intellectum dat parvulis. Os meum aperui, et attraxi spiritum: quia mandata tua concupiscebam. Adspice in me, et miserere mei secundum judicium diligentium nomen tuum. Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non (ac ne) dominetur mei omnis injustitia. Redime me a calumniis hominum: et custodiam mandata tua (ut custodiam praecepta). Faciem tuam illumina super servum tuum, et doce me justificationes tuas. Exitus aquarum transierunt oculi mei: quia non custodierunt legem tuam. 1. Admiratio non est ignoti. Testimonia Dei unde mirabilia, unde incomperta. --Natura humani sensus ea est, ut ea mirabilia habeat, quae ante compererit. Ex compertis enim judicium admirationis exsistit. Caeterum nemo poterit ignorata mirari. Haec idcirco antea commemorata sunt, ut diligentius dicti prophetici ratio quaereretur. Contra opinionem enim generalis sensus haec dixisse existimatur VERS. 129. Mirabilia testimonia tua, Domine: ideo perscrutata est ea anima mea. Nam cum prius secundum humanam consuetudinem oporteat perscrutari et reperire, et reperta mirari: huic testimonia Domini ante admirabilia sunt, et ob id perscrutatione sunt digna. Dicti autem hujus perfecti et pulcherrimi ea ratio est. Testimonia etenim Dei, id est, ea quae sub testibus scripta sunt, etiamsi per observantiam legis humanam infirmitatem ad cognitionem et famulatum Dei imbuant; quippe ubi castitas, pietas, pudicitia, charitas, veritas, innocentia, frugalitas et religio mandatur, et per quasdam 386 religionum consuetudines, hostiarumque diversitates divini honoris officium praecipitur: in quibus cum admiratio magna sit, pro peccatis oblata hostia, et datum pro redemptione animae munus, et agnus in sacramento paschae occisus; tamen in his plus de futurorum spe atque doctrina admirationis continetur. Haec itaque Prophetae huic admirabilia sunt. Sed quia per praesentes admirationes futurorum atque aeternorum bonorum exemplaribus admirabilia sunt, perscrutatur ea. Non inquirit tantummodo, in quo est rerum absconditarum diligens exquisitio; sed perscrutatur etiam, per adjectionem scilicet diligentioris exquisitionis, laborem suum in perscrutatione demonstrans. Neque tantummodo perscrutatur, sed perscrutatur ex anima, ad voluntatis officium animae intentione sociata.

2. Verba Dei, prophetarum dicta obscura sunt. --Sequitur deinde, VERS. 130: Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis. Et hic quoque sermo forte videtur a naturae nostrae consuetudine esse diversus. Cum enim ante intelligendum sit, et sic lumine intelligentiae utendum; quia noctem ignorantiae intelligentiae adeptae lumen apellat: Propheta tamen dicit declarationem verborum Dei prius illuminare, et post illuminationem intelligentiam praestare. Sed quae sint Dei verba, ante discendum est: et tunc illuminationis, ac postea intelligentiae ratio praestanda est. Verba Dei sunt, quaecumque prophetae locuti sunt. Cum enim Moyses verbis suis populo Hebraeo legis observantiam nuntiaverit; tamen in libro ejusdem legis ita scriptum est: Et dixit Dominus ad Moysen, Dic filiis Israel (Exodi III, 14). Usus igitur est his legislator verbis, quibus ei ut uteretur praeceptum est. Ergo verba Dei sunt, quae per officium licet humani oris audita sunt. Sed et magnus ille propheta ipso judicio Domini nostri Jesu Christi bene locutus, cum dixisset: Audi coelum, et auribus percipe terra; ait, quoniam Dominus locutus est (Esai. I, 2): et post aliqua, quae querelis maximis increpabantur, dixit: Os enim Domini locutum est haec (Ibid. 20). Haec ergo omnia Dei verba sunt. 3. Sed declaratio verborum maxime necessaria est. Sunt enim sub velamine opinionis alterius praedicata, sunt secundum Apostolum allegorumena (Gal. IV, 24), sunt comparativis significationibus amphibola (Matth. XIII, 14). Testis est Dominus haec eadem per Esaiam ita dicta esse Judaeis infidelibus exprobrans et dicens: Auditu audietis, et non intelligetis (Esa. VI, 9). Signata enim 387 omnia sunt, et per solam spiritalem doctrinam resignanda. Haec enim ad Danielem desideriorum virum dicta sunt: Vade Daniel, quia clausi sunt signatique sermones (Dan. XII, 9). Ait etiam Esaias: Dabitur liber iste in manus hominis scientis litteras, et dicetur ei, Lege haec, et respondebit: Non possum legere, signatum est enim (Esa. XXIX, 11). 4. Per Evangelia qui declarentur. Parvuli qui. -- Sed declaratio verborum mysticorum per Evangelia praestatur, ubi legis abscondita et occulta prophetica Domino in corpore manente panduntur, ex quibus primum fides discitur. Ibi enim ea, quae a prophetis dicta sunt, per eum rebus et operibus explentur. Cum virgo parit, cum Dominus Verbum est, et Verbum caro fit, et habitat in nobis, cum muti loquuntur, cum surdi audiunt, cum claudi incedunt, cum leprosi emundantur, cum caeci vident, cum daemoniaci curantur, cum mortui resurgunt: declaratio haec verborum Dei nostrae hanc naturae obscuritatem fidei luce illuminat. Nunc enim intelligimus resurrectionis gloriam, judicii potestatem, aeternitatis honorem. Et intelligimus haec parvuli: vel ad innocentiam renati, vel per ignorationem imperiti. Haec declaratio verborum Dei, et intelligentia parvulis praestita, cujus temporis aetatisque res esset, Dominus in Evangeliis demonstrat, dicens: Confiteor tibi, Domine, pater coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et intelligentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XVIII, 25). Ecce declarationis et illuminationis et intelligentiae tempus. Absconsa enim usque in hos dies declarantur, et declarata illuminant, et illuminantia intelligentiam parvulis subministrant: fiuntque per hanc intelligentiam sancti Spiritus jam capaces. 5. Os cordis spiritui pateat. Escas ad animae vitam capit. --Denique id ipsum sequens sermo subjecit, dicens, VERS. 131: Os meum aperui et attraxi spiritum; quia mandata tua concupiscebam. Non de hoc utique humani corporis ore dixit, quod per labia concluditur ac patet. Nam spiritum officio narium magis quam oris haurimus. Laboriosius autem aditu oris in animam transfunditur: absolutius vero per naturalem cursum famulatu atque officio narium commeat. Sed os Scriptura non labiorum tantum, sed et cordis solita est nuncupare. Corde enim per fidem patente, et per desiderium ad hauriendum hiante, intelligentia doctrinae coelestis accipitur. Non animae hoc; sed cordis officium est. Apostolus enim ait, animalis enim homo non percipit quae sunt Spiritus (I Cor. II, 14): stultitia enim est ei. Et 388 idem doctor gentium ait: Lex enim non in tabulis lapideis scripta, sed in tabulis cordis carnalibus (II Cor. III, 3). Hoc ergo os suum Propheta pandens, attraxit Spiritum. Non enim ultro ingruit ( f. inruit). Expetendus est, attrahendus est, et infantium modo tamquam lac innocens hauriendum. Ideo autem propheta os aperuit, quia meminerit sibi in psalmo altero dictum, Dilata os tuum, et adimplebo illud (Ps. LXXX, 11): et in lege scriptum sciat, describe haec in latitudine cordis tui (Prov. VII, 3, sec. LXX). Corde enim Dei praedicatio, non ore suscipitur. Et secundum evangelicam praedicationem, verbum Dei ex corde malus abripit (Matth. XIII, 19), quod ultra mel et favum in ore delectat. Ut enim per os in alimoniam corporis cibos sumimus, ita et per cor ad vivificandam animam escas doctrinae coelestis accipimus: quae nisi amplificato et patente corde attractae quodam modo fuerint, et non adibunt. 6. Aspicit Deus ad vindicandum, ad terrendum, ad miserendum. --Sequitur deinde, VERS. 132: Aspice in me, et miserere mei secundum judicium diligentium nomen tuum. Ad id quod dixerat, respice in me; mox addidit, et miserere. Scit enim Dominum etiam in ultionem impiorum poenamque respicere. Respexit enim, ut scriptum est, super castra Aegyptiorum, et colligavit axes curruum eorum (Exod. XIV, 24 et 25). Et rursum: Respexit Dominus super Sodomam et Gomorrham (Gen. XVIII, 16). Respicit vero non solum ad poenam, sed etiam ad terrorem, cum dicitur: Aspicies in terram, et facies eam tremere (Ps. CIII, 32). Propheta ergo non solitarium hoc orat, ut in se Deus respiciat, sed cum miseratione respiciat: neque cum miseratione tantum, sed secundum judicium diligentium nomen ejus. 7. Aspectus hic innocentia promerendus. --Est quidem ex bonitate Dei misericordia; sed promerenda est haec a nobis studio innocentiae: ut in nos respiciat, qualiter respexit in Abraham, qualiter in Isaac, qualiter in Jacob, qualiter in Joseph, qualiter in Job, qualiter in Moysen. Scit enim ad haec misericordiae suae opera Deum solere respicere, cum dicitur: Dominus de coelo respexit in terram, ut audiret gemitum vinculatorum, et solveret filios interemptorum (Ps. CI, 20 et 21), et rursum: Respexit super filios pauperum, et non sprevit deprecationem eorum (Ibid. 18). Secundum ergo hoc judicium timentium Dominum orat ut Deus super se respiciat et misereatur: ut si jejunantem videt, si miserantem contuetur, si pium ac religiosum in omni opere conspicit, tunc secundum judicium eorum qui diligunt nomen suum ipse quoque Dei miseratione sit dignus. 389 8. Ad bene agendum homo suis viribus non sufficit. --Dehinc sequitur, VERS. 133: Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, ac ne dominetur mei omnis injustitia. Incedit quidem Propheta ex voluntate sua justitiae gressibus: sed scit undique ubi injustitiae dominationes imminere. Superius oraverat, ut in se Deus respiceret ac misereretur secundum eos qui diligunt nomen suum. Misericordiae autem, quam orat, hunc fructum esse sentit, ut gressus sui dirigantur, non secundum saeculi vias, non secundum humanam gloriam, non secundum corporis voluptates, sed secundum eloquium Dei. Si nihil impedimenti usquam occurreret, si adversantes sibi non undique adessent; suis ipse viribus in ea quae agere vellet confirmaretur. Sed ubi insidiae sunt, ubi bellum est, opus est potioris auxilio, ne in se dominetur omnis injustitia. 9. Tentationum utilitas. Orandum ne vincant. --Non ut a se absit, sed ne dominetur sui orat. Scit per tentationes ad gloriam perveniri. Meminit Abraham et peregrinationis injuria, et amittendae uxoris metu; et per immolandi filii dolorem fuisse tentatum. Scit Job omni tentationum esse militia perfunctum. Recolit Joseph cum a fratribus venditur, cum a domini sui conjuge ad adulterium compellitur, cum carcere poenae reservatur, gloriam maximae fidei per haec injustitiae tentamenta meruisse. Dominationem injustitiae propheta metuit: tentationem vero ejus non recusat. Dirigendos autem esse a Domino gressus suos secundum eloquia sua meminit: ne iniquitas, quae tentatura sit, potestatem possit habere dominandi. 10. Calumnia quid. Aegre cavetur. Hac impetiti sancti. --Post quae id consequitur, VERS. 134: Redime me a calumniis hominum: ut custodiam praecepta tua. Humana tentatio gravis non est, Apostolo dicente: Tentatio autem non apprehendat vos, nisi humana (I Cor. X, 13); sed calumnia gravis est. Calumnia autem ea est, vel cum bono operi facinoris mali nomen ascribitur, vel cum specie blandiente internae malitiae virus occulitur. Neque enim ejus directae malevolentiae opus est, sed fallax, et subdolum, et sub specie bonae voluntatis malitiae operatione desaeviens. Et difficile est cavere a talibus, qui sub nomine fratrum inimici sunt, sub nomine amicorum hostes sunt, sub filiorum specie parricidae sunt, sub specie unanimitatis, conjugum inevitabile malum sunt. Abel justum Cain scelestus per familiaritatem fratris occidit. Noe Deo probatum Cham filius ejus irrisit. Esau Jacob exsulem esse a paterna domo fecit. Validissimum praeliatorem 390 diaboli Job sola uxor ejus tentavit inflectere. Hunc ipsum sanctum prophetam quae calumniae hominum fefellerunt? Quoties Sauli proditus est? Quotiens quibus in locis ageret nuntiatus est? Ubique ei calumniantium insidiae adfuerunt. 11. Qui vitanda sit. --Novit haec Dominus domesticae calumniae scandala gravissimum solere fidei excidium afferre, dicens: Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, et si pes dexter, aut manus scandalizat te; erue et abscide abs te (Matth. XVIII, 8). Non de membris corporum haec locutus est, cum scandala nec pes nec manus possit afferre; sed de conjunctissimis nobis ac maxime necessariis membris, quia omnes unum corpus sumus in Christo, haec jubet: ne domesticis calumniis ac scandalis penes nos manentibus aliqua nobis vitiorum labes adhaereat. Ergo Propheta si ab his redemptus esset, custoditurum se praecepta Dei pollicetur: quia istae domesticorum omnium calumniae impedimentum fidei frequenter afferrent. 12. Qui videntis nos Dei lumen accipiamus. --Dehinc sequitur, VERS. 135: Faciem tuam illumina super servum tuum, et doce me justificationes tuas. Vultus Domini quidem est super facientes mala, ut expugnet de terra memoriam eorum (Ps. XXXIII, 17), sed sicut Deus respicit ad poenam, respicit et ad misericordiam; ita et vultum suum ad utrumque deflectit. Sed hanc faciem Domini ad illuminationem suam Propheta orat. Ex majestate enim et vultu videntis nos Dei lumen accipimus, et deflexus in nos misericordiae suae vultus ad gratiam spiritalis virtutis irradiat. Vel certe cum judicii die aderit, cum visibilis nobis in gloria paternae majestatis assistet; tunc nos faciei suae lumine illuminabit. Ut enim quaedam metalla atque gemmae naturae suae fulgorem in ea quae sibi proxima sunt refundunt, et aemulantem speciem ex vicina sui specie praestant; et ut Moyses ex contemplatione gloriae Dei lumen accepit, ita ut honorem gloriae suae contemplari populus non posset: sic et Propheta servum se Dei confitens illuminari precatur, et conformis secundum Apostolum effici gloriae Dei (Phil. III, 21), et justificationes Dei doceri, ut a se non ex parte, neque per legis umbram, sed facie ad faciem, et spiritali contemplatione cernatur. 13. Poenitentia non debet desinere. Quid sit. --Dehinc sequitur, VERS. 136: Exitus aquarum transierunt oculi mei: quia non custodierunt legem tuam. Conscius peccatorum veterum, ut historia ipsa docetur, licet toto corde se ad 391 Deum direxit; tamen quia et peccati sui dolorem psalmo anteriore et ipse jam scripserit, tunc cum Nathan propheta arguente crimen suum recognovit et flevit: nunc quoque non desinit verae poenitentiae lacrymis facti veteris crimen abluere, dicens, Exitus aquarum transierunt oculi mei: fontes scilicet lacrymarum suarum, fontes fluminum esse transgressos. Haec enim poenitentiae vox est, lacrymis orare, lacrymis ingemiscere: et per hanc confidentiam dicere: Lavabo per singutas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo (Psal. VI, 7). Haec venia peccati est, fonte fletuum flere, et largo lacrymarum imbre madefieri. Sed servavit cum ratione temporis, et fidei jam immobilis firmitatis, dicti quoque sui temperatissimi modum. De praeterito enim dixit: Quia non servaverunt legem tuam. Confessio quidem criminis semper in tempore est; quia oporteat peccati poenitentiam non desinere: finis autem peccati anterioris est temporis: quia vera peccati confessio est, sine intermissione temporis poenitere; peccati vero poenitentia est, ab eo quod poenitendum intellexeris, destitisse. Atque ob id Propheta nec confiteri peccatum desinit, et peccatum ex praeterito confitetur. LITTERA XVIII. -Zade. Justus es, Domine, et rectum judicium tuum. Mandasti justitiam testimonia tua, et veritatem tuam nimis (Hil. valde ). Tabefecit me zelus domus tuae (tabescere me fecit zelus tuus): quia obliti sunt verba tua inimici mei. Ignitum eloquium tuum vehementer: et servus tuus dilexit illud. Adolescentior sum ego et contemptus: justificationes tuas non sum oblitus. Justitia tua justitia in aeternum (justitiae tuae in aeternum), et lex tua veritas. Tribulatio et angustia invenerunt me: mandata autem tua meditatio mea est. Aequitas testimonia tua in aeternum: intellectum da mihi et vivam (eorum, et vivificer ). 1. Fides justum Deum, etiam cum punit, fatetur. --Indefessa et perseveranti fide necessarium est, ut immobilis in nobis et inconcussa confessio sit; ne vel aliqua 392 temporum injuria, aut persecutionum dolore commoti, devotionis studium relaxemus: sed si quando morbi vexabunt, passiones et cruciatus corporum desaevient, damna defatigabunt, luctus et orbitates affligent; semper utamur hac qua nunc Propheta usus est voce dicens, VERS. 137 et 138: Justus es, Domine, et rectum judicium tuum. Mandasti justitiam testimonia tua, et veritatem tuam valde. Meminerimus enim primum eum, qui universorum Dominus est, justum esse, et judicia ejus recta esse. Cur enim in suos iniquus sit? Cur in eos, quos ipse genuit, injustus sit? Bonitatis suae immensitas non sinit istud de eo existimari. Genuit nos non ad injuriam, genuit non ad originis nostrae naturae dolorem: si quid est quod patimur, ex judicio bonitatis suae accidit. Vinci diabolum patientiae nostrae virtutibus delectatur, et probari nos per luctus et dolores et damna desiderat: ut nihil in servos suos saeculi potestas sibi esse juris et damnationis intelligat. Quaecumque jussit, justa et testata et vera sunt cum augmento adjectionis; valde enim vera sunt.

2. Impatientia aerumnarum Deo contumeliosa. Zeli causa. Jejunii dies. --Et quia rarum est horum observantem esse; et ( etiam ) difficile est inconcussam fidem inter has saeculi procellas et inter haec humanorum vitiorum naufragia dirigere; quia si quid adversi accidit, prona in Deum querela est. Deum enim inter damna sua avarus accusat. Deo cum invidia fletuum suorum orbatus irascitur. Deo injustitiam, qui ad confessionis gloriam persecutionibus probatur, exprobrat. Universorum stultissima haec querela est, cum injustitiae Deum per impatientiam impii doloris accusant. Et idcirco propheta subjecit, dicens, VERS. 139: Tabescere me fecit zelus tuus; quia obliti sunt verborum tuorum inimici mei. Dei zelo ad omnia vitia nostra et crimina exanimatur propheta. Habet hanc etiam natura humana consuetudinem, ut si quando eorum, quos diligimus, voluntati adversari aliquos viderimus, zelo ejus cui non paretur utamur. Quantus autem nobis dolor est, cum unum ex Dei populo effici videmus saeculi ministrum, et operarium diaboli, et vas mortis, et materiam gehennae? Zelo ergo Dei irascitur, quisquis Christianum jejunii die luxuriantem conviviis viderit. Zelo Dei irascitur, qui insolentem in fratres ministrosque conspexerit. Zelo Dei irascitur, quisquis diversari in stupris sanctificatum jam in Christo corpus arguerit. 3. Zeli exempla. --Zeli hujus et Apostolos meminisse accepimus, cum Dominus templum ingressus, 393 flagello ex funibus omnes vendentes et ementes ejecit (Joan. II, 17): et ejus zeli, de quo scriptum est, Zelus domus tuae comedit me (Ps. LXVIII, 10). Efficimus enim nos interdum templum Dei, aut domum negotiationis, aut speluncam latronum. Templum enim Dei, secundum apostolum, corpora sunt, quae in Christo sanctificata sunt (I Cor. VI, 19). Et haec eadem corpora, cum cogitamus atque agimus stupra, caedes, furta, falsitates, rapinas, speluncam latronum constituimus; cum autem saeculi negotiis, et negotiationum commerciis laboramus, tunc domum Dei domum negotiationis efficimus: ut quae orationis sedes esse debebat, fiat vel latibulum latrocinantium, vel domus negotiationum. Hoc ergo zelo Dominus, ut istius modi homines de templo ejiciat, commovetur. Usi sunt et hoc zelo probabiles et accepti Deo viri. Nam et Phinees ob hunc zelum meruit judicium pacis aeternae. Cum enim fornicati essent filii Israel, et Dei zelo incitatus in poenam eorum fuisset; tunc ait Dominus, Phinees filius Eleazar filii Aaron sacerdotis sedavit furorem meum a filiis Israel, in eo quod requievit ab animatione anima mea: quia zelavit zelum meum (Num. XXV, 11). Sanctus ille et in coelestem habitationem raptus in corpore Elias propheta ait, Zelans zelavi, quia dereliquerunt te filii Israel et prophetas tuos occiderunt: et ego derelictus sum solus (III Reg. XIX, 10). 4. Verbi Dei immemores odio digni. --Tenet itaque et hunc prophetam zelus iste. Videt enim irreligiosas damni querelas, impios luctuum fletus, profanam legis Dei oblivionem: et idcirco haec agentes, inimici ejus sunt. Nullum enim religiosis viris cum talibus esse jus amicitiae potest, quando declinandi detestandique sint odio irreligiosorum. Nam id ipsum psalmo altero docetur, cum dicitur: Odientes te, Domine, odivi, et super inimicos tuos tabescebam: perfecto odio oderam illos (Ps. CXXXVIII, 21). Abrahae quoque Dominus dixit, Qui te maledixerit, maledictus erit, et inimicus ero inimicis tuis, et adversantibus tibi adversabor (Gen., XII, 3). Si Abrahae inimici, Deo inimici sunt; quales nobis esse oportet, quos Deo videmus inimicos? 5. In verbis Dei nil inane, nil non verum. --Causam deinde affert cur eos oderit, qui verborum Dei fuerint obliti: non enim sunt inania, non terrena, non levia. Ait enim, VERS. 140: Ignitum eloquium tuum valde: et servus tuus dilexit illud. Non explicat proprietatem verbi hujus latina translatio. Quod enim nobiscum 394 ignitum, id graece πεπυρωμένον scribitur. Πεπυρωμένον autem id significat, quod tamquam conflatum igne purgatum sit. Quaecumque metalla igne conflantur, sordem in se alienam atque inutilem non continent; totum, quidquid in his residet, verum et perfectum et omni vitiorum contagione purgatum est: ut eloquium Dei est, aeternorum in se bonorum continens fidem. Hinc illud est quod in Evangeliis Dominus ait: Iota unum, aut apex non praeteribit ex lege, donec haec omnia fiant (Matth., V, 18). Vera enim omnia sunt, et neque otiose neque inutiliter constituta Dei verba: sed extra omnem ambiguitatem superfluae inanitatis ignita: et ignita vehementer, ne quid illic esse quod non perfectum ac proprium sit existimetur. Haec itaque diligit servus ejus. Non solum haec agit, sed etiam diligit: quia operationi obedientiae praestat dilectionis operatio. Obedientia enim sola plerumque terroris est: caeterum dilectio non nisi ex devota mentis voluntate proficiscitur. 6. David junior et contemptus in regem est electus. --Dehinc ait, VERS. 141: Adolescentior sum ego et contemptus: justificationes tuas non sum oblitus. Ex persona quidem sua propheta haec loquitur; sed competunt et nostri temporis populo: et quatenus id David de se dixisse credatur, absolute ostenditur. Samuel enim propheta venire ad Jesse domum a Deo jussus est, ut unum ex filiis ejus in regem ungeret. Quo cum venisset, adesse omnes filios Jesse jubet. Videt deinde natu majorem, specie pulchrum, habitu et proceritate eminentem: sed responso ita monetur: Ne inspexeris in pulchritudinem ejus ac magnitudinem, quia non ita videt homo ut Deus. Homo enim in facie videt, Deus autem in corde (I Reg., VI, 7). Adest et secundus, adest et tertius, adsunt et omnes, quos tunc Jesse praesentes habebat: sed nullus de praesentibus exstitit qui placeret. Verum quia propheta Samuel non mendacem sciret eum, qui se adesse jussisset, et ex iis qui praesentes erant intelligeret nullum a Deo esse electum; Jesse ait, Numquid est tibi adhuc filius (Ibid., 11)? Qui respondit: Est mihi modicus, quem dereliqui in pastorali. Hic ergo electus a Spiritu Sancto, et unctus in regem est: et ex juniore atque contempto, gloriam et prophetae et regis accepit. 7. Populus junior emit primogenita. --Ad populum vero, qui et junior est, et ante contemptus est, haec ita pertinent. Erat enim in vitiis saeculi, erat in ignorantiae nocte, erat in agresti ac rustica et ruinosa terreni corporis 395 domo. Sed hic justificationum Dei non obliviscitur, hic reprobato populo seniore junior in haereditatem familiae eligitur. Emit enim Jacob primogenita Esau, quae sibi ille tamquam moriturus inutilia existimavit (Gen., XXV, 32). Scit has populus junior nativitatis suae primitias aeternas nec morte intercipi posse. Has igitur non obliviscitur, quas senior et desperavit et vendidit. 8. Fide emit quod senior perdidit infidelitate. Lex qui jam veritas facta est. --VERS. 142. Denique id ipsum sequenti versu docet: Justitiaetuae in aeternum, et lex tua veritas. Has justitias non cogitavit populus ex Aegypto progressus, cui mare aruit, cui columna nubis de die, nocte autem columna ignis famulata est, cui manna matutinum coelum subministravit, cui viginti septem regna cesserunt, cui Jordanis stetit aridus, cui muri Jericho ad sonum exercitus, et arcae testamenti circuitum conciderunt. Has Dei justitias scit populus qui est junior aeternas. Has quia aeternas sciret, emit fide: has quia moriturum se crederet senior, vendidit infidelitate. Populo enim juniori lex veritas est. Nam vere nunc ab eo circumcisio cordis per Jesum iteratur ad vitam, vere per mare hujus saeculi transit in promissam sibi terram, vere coeleste manna sumit aeternus, vere in Jordane laetatur renatus, vere pascha Agni sanguine liberandus immolat, vere in azymis sinceritatis epulatur, fermentoque antiquae malitiae purgatur: jam non legis ei umbra, sed veritas est. 9. Veritatis causa patientium vox et opus. --Scit autem ob hanc veritatis confessionem multis se persecutionibus hic junior populus urgeri. Hinc enim sunt in toto orbe terrarum beata fidelium confessorum et sancta martyria. Hinc plures patrimoniis expoliati, exiliis dispersi, vincti, caesi, usti, necati: sed fideli semper mandatorum meditatione omnia, quaecumque ingruerunt, confirmatae fidei virtute vicerunt. Et ideo ait, VERS. 143: Tribulatio et angustia invenerunt me: mandata autem tua meditatio mea est. Urgeant licet pugnae, intententur exilia, proscriptiones adhibeantur, mortes non dico inferantur, sed cum poenarum ingeniis innoventur (Vid. Tract. ps. LXV, n. 21): vox tamen ea esse semper fidelis viri debet, Tribulatio et angustia invenerunt me: mandata autem tua meditatio mea est. Non vi occupante, non oblivione temporis subrepente, 396 meditationem a nobis mandatorum Dei abesse convenit. 10. Intelligentia, donum praecipuum. --Dehinc ait, VERS. 144: Aequitas testimonia tua in aeternum: intellectum da mihi eorum, et vivificer. Non contentus est Dei testimonia in praesens tantum aequa et existimare et exspectare: aequitatem eorum in aeternum sperat, et per superiores tribulationes et angustias obtinere ea quae aeterna sunt nititur. Nihil aeternum esse dives ille evangelicus existimans, beatitudinem praesentem suam poenali morte mutavit (Luc. XVI, 25). Aeterna autem Dei testimonia Lazarus pauper expectans, et Abrahae sinu continetur, et miseriam vitae laboriosae beatae quietis honore demutat. Horum intelligentiam propheta orat, donum scilicet inter multa dona praecipuum spiritalium gratiarum: et per eam se vivificari deprecatur. Sicut enim nunc in praesens testimonia Dei et mandata meditatur; ita expectat aeterna: et sicut vivit corporis vita, ita et per intellectum quem a Deo acceperit, ut aeterna gloria vivat, expostulat. LITTERA XIX. Koph. Clamavi in toto corde (Hil. meo), exaudi me, Domine; justificationes tuas requiram. Clamavi ad te, salvum me fac: et custodiam mandata tua. Praeveni in maturitate, et clamavi: in (et in) verba tua speravi (Hil. add. semper). Et praevenerunt oculi mei diluculo, ut meditarer eloquia tua. Vocem meam, exaudi, Domine secundum multam (infra abest multam), misericordiam tuam: secundum judicium tuum vivifica me. Appropiaverunt persequentes me iniquitati: a lege autem tua longe facti sunt. Prope es, Domine, et omnia mandata tua veritas. Ab (in) initiis cognovi de testimoniis tuis: quia in aeternum fundasti ea.

397. 1. Clamor oris, non cordis, in oratione prohibitus. --Inter multa evangelicae doctrinae praecepta, silentium a nobis orandi Dominus exegit (Matth. VI, 6): ut taciti et ex secreto cordis precaremur, neque in eo vocis potius esset officium quam mentis: Deo orationis nostrae secreta, quia secretorum inspector est, audiente. Ergo contrarium evangelicis institutis videtur hoc quod ait Propheta, dicens, VERS. 145: Clamavi in toto corde meo, exaudi me, Domine; justificationes tuas requiram. Sed scit Propheta clamorem potius cordis oportere esse, non vocis: et idcirco de corde clamat. Non hic elatae vocis est sonus est, neque corporalis auditio, sed clamor fidei, clamor mentis: usque ad thronum Dei, non nisu vocis, sed fidei spiritu efferendus. Ille enim ad Deum toto corde clamat, qui magna postulat, qui coelestia precatur, qui aeterna sperat, qui innocentis timoris vivit officiis.

2. Clamat peremptus Abel. Moyses tacens fide clamat. Spiritus clamor. --Sic et in hujus mundi exordio, justus Abel etiam peremptus magna loquitur et clamat. Scriptum est enim: Vox sanguinis fratris tui clamat ad me (Gen. IV, 10). Non humilis sanctorum querela est, nec depressa fidelium oratio est. Altum est quod postulat, excelsum est quod expectat, clamore personum est quod precatur. Urgebat Pharao infestis Dei populum agminibus, mare rubrum fugae obsistebat, conclusus undique Israel jam ad mortem videbatur, hoste proximo, mari obvio. Inter haec nullam Moysi ad Deum vocem fuisse Scriptura testatur: stabat moestus, stabat tacens, sed secreto cordis sui personans, et orationis suae fide clamans. Vox enim istud divina testatur, dicens: Dixit antem Dominus ad Moysen, Quid proclamas ad me? (Exod. XIV, 15.) Silebat ille; sed oratio fidei ejus clamor ad Deum erat. Novit et Apostolus hunc in viris fidelibus spiritus esse clamorem, cum dicit: Spiritus enim in cordibus nostri clamat, Abba pater (Gal. IV, 6). Penetrat hic silentii clamor usque ad aures Dei; sed aures non clamorem, sed fidem audientes; fidem quae non terrenas opes poscat, non gloriam inanem caducamque desideret, non quae moritura corporis gaudia precetur. Exiguis 398 quidem epistolas suas Apostolus litteris scribit, et communis haec ei elementorum atque apicum forma est: sed novit has ingentes esse litteras suas, dicens: Ecce qualibus vobis litteris scripsi mea manu (Galat. VI, 11): Magnitudinem sensuum, et praeceptorum utilitatem litteris talibus comprehendens. Clamat igitur Propheta ex toto corde. Et quia ex corde clamat, ut audiatur orat: et auditus haec postulat, ut justificationes Dei exquirat. Scit has esse occultas et latentes, et umbra legis obductas. Has optat inquirere, ad quas multis opus sit magnisque rebus, clamore cordis, exauditionis merito, inquisitionis officio. 3. Salus quo ordine postulanda. Oratio labiorum. Stipendium salutis. --VERS. 146: Sed qui clamavit ut audiretur et inquireret justificationes Dei, nunc clamat ut salvus fiat et custodiat testimonia Dei. Quantae autem modestiae ordinem tenuit? Non statim clamorem suum sperare ausus est proficere in salutem. Prius fuit ut auditione dignus esset, prius fuit ut justificationes inquireret. Merenda fuit auditio, adhibenda inquisitio: et salus post ista speranda. Nos vero salutem tamquam debitum postulamus: et veluti Deo sit hanc eamdem praestare necesse, primis ab eo precibus oramus. Atque utinam cordis clamore loqueremur. Labia tantum nostra, sensu peregrinante, quod nesciunt murmurant, et officium corporis mens in res alias occupata non sequitur. Propheta vero cum post tot praecedentes antea preces ut salvus esset orasset; salutis ipsius stipendium docet, dicens: Et custodiam mandata tua. Haec fidei nostrae militia est, custodire mandata, et veluti secreto fidelissimo hunc thesaurum depositi et commendati nobis praecepti reservare. 4. Juveniles anni Deo dicandi. --Qui vero clamavit, et testimonia Dei, id est, sub testibus coelo ac terra et angelis scripta custoditurum se professus est, addidit adhuc et meritum obtinendae salutis, dicens, VERS. 147: Praeveni in maturitate, et clamavi, et in verba tua semper speravi. Non expectavit infirmam ad vitia senectutem, neque defervescentibus longo usu luxuriae aestibus frigidae aetatis tempus elegit. sed maturitatem 399 omnem fide et religione praevenit, vincens per continentiam juventutem, et comprimens lascivientes annos, senectutis maturitatem modestae et castae adolescentiae tranquillitate praeveniens. Et Prophetae clamor est, sperantis in Dei verba; non aliquando, sed semper. Finis enim nullus est spei nostrae: sed in coelestes res semper extenditur, et in aeterna Dei promissa procedit. Nullum tempus vacuum habet, nullum otiosum. 5. Vigiliae meditationis antelucanae. --Denique id sequitur, VERS. 148: Et praevenerunt oculi mei diluculo, ut meditarer eloquia tua. Qui in maturitate clamore praevenerat, nunc ipsos dies meditationibus praevenit. Vigilat ille diluculo, non expectat ut gravatos somno oculos lux infusa proturbet. Vigilat ille, et ipsum redeuntem lucis ortum orationibus operitur: nunc prophetarum dictis occupatus, nunc psalmorum hymnis intentus, nunc patriarcharum et sanctorum gestis negotiosus, omni eloquium Dei tempore et assiduitate meditatus. 6. Dei misericordiae, non suis meritis confidere. --Dehinc sequitur, VERS. 149: Vocem meam exaudi secundum misericordiam tuam, Domine: secundum judicium tuum vivifica me. Discamus modestiam ex dictis Prophetae tot superioribus, clamore cordis, justificationum inquisitione, custodia testimoniorum Dei, et continentia juventutis, et antelucanae meditationis vigiliis: et per haec omnem in misericordia Dei spem reponens postremo audiri vocem suam secundum misericordiam rogat, et misericordiam secundum judicium Dei postulat. Nos si semel jejunamus, satis fecisse nos arbitramur: si aliquid ex copia domesticarum facultatum inopi damus, implevisse nos justitiam credimus: jejunantes ut aut placeamus hominibus, aut corpora cibis fessa relevemus, et inter ipsa jejunia, stupra, caedes, injurias, odia cogitantes; donantes autem exiguum nescio quid, dum pulsantem fores nostras inopem non sustinemus, aut dum bonitatis famam inani et otiosa hominum opinione sectamur; et deberi nobis ut audiamur existimamus. Sed totum 400 a Deo propheta sperat, totum ex misericordia ejus expectat. In operibus quidem bonitatis totius ipse perfectus est: sed satis esse hoc sibi non putat ad salutem, nisi secundum miserationes Dei et judicia misericordiam consequatur. 7. Accedens ad infestandos fideles, recedit a lege Dei. --Numquam autem otiosus est, numquam non infestantes insectantesque proximi sunt: vita ejus omnis secundum Scripturae fidem in insidiis fuit. Sed et quisquis nunc placere Deo vult, displiceat impiis necesse est. Et idcirco ait, VERS. 150: Appropiaverunt persequentes me iniquitati; a lege autem tua longe facti sunt. Haec quidem de se, cujus infestata fuit undique vita, dixisse creditur. Sed qui in psalmo hoc humanae doctrinae ordinem tenet, ad eruditionem nostram omnia temperavit: ut cognosceremus eos, qui proximi injuriae fidelium fierent, a Dei lege longe abesse. Quanta enim fit in sanctos injuriae accessio, tanta fit ex Dei lege decessio. Cavendum autem est, ne quando nos adversum fratres ira commoveat, ne quando invidia stimulet, ne quando aemulatio irritet: ut aliquid in eos irreligiosum aut fastidiosum agamus, quorum injuriae cum assistimus, tum a Dei lege desistimus. 8. Deus ubique totus, ut anima in omnibus membris, tota. Ea illaesa putre reciditur membrum. --Dehinc sequitur, VERS. 151: Prope es, Domine, et omnia mandata tua veritas. Alio in loco legimus: Deus appropians ego sum, et non Deus de longe, dicit Dominus (Jerem. XXIII, 23). Non corporalibus locis Deus continetur, neque finibus aut spatiis divinae virtutis immensitas coartatur. Adest ubique, et totus ubicumque est: non pro parte usquam est, sed in omnibus omnis est. Beatus Apostolus Atheniensibus philosophiae inanitate ridiculis pro concione respondens ait: Non longe a nobis manentem quaerimus Deum: in ipso enim vivimus et movemur et sumus (Act. XVII, 28). Et Spiritus Dei, secundum prophetam, replevit orbem terrarum (Sap. I, 7). Et rursum: Nonne coelum et terram ego impleo, dicit Dominus? (Jerem. XXIII, 24.) Nihil a Deo vacat, nihil indiget. Ubique est, modo animae corporalis, quae in membris omnibus 401 diffusa, singulis quibusque partibus non abest. Etiamsi privata quaedam ei et regia in toto corpore sedes est; tamen in medullis, digitis, artubus infunditur. Jam si corruptis aliquibus corporis membris recisione erit necesse, cum usum suum eadem membra vitiis emortua non habebunt: id quod putre caducae carnis est, sine detrimento animae recidetur. Ipsa enim corporis nostri anima sanis et integris admixta membris est: et cum eadem fuerint et putria et recidenda, non sequitur. 9. Deus etsi ubique, vitiosis qui non insit. --Haec quidem superflue divinae naturae ad comparationem similitudinis conferuntur: quia incomparabile est quidquid aeternum est, nec recipit configuratae (creatae) veritatis speciem, ininitiabilis divinitatis exceptio. Sed intelligentiae nostrae istius modi coaptatur exemplar: ut per id secundum coelestium dictorum auctoritatem, incorporalem et immensum Deum circumscripto huic et corporali mundo intelligeremus admixtum, vitiosis vero et per opera sua emortuis non inesse. Quin etiam adhuc divinarum atque invisibilium rerum intellectus ex contemplatione corporalium rerum naturisque sectatur. Solem videmus in quadam coeli parte, pro ut ei cursus est, demorantem: et certe ubique protenditur, ubique adest, et quantus per omnia est, ita ubicumque tantus infunditur. Sed si in clausas domorum fenestras incidet, lumen quidem illius praesto est, sed ipsa sibi lucem ejus quae obserata sunt denegabunt. 10. Praesentia Dei nos vult cautos. --In omnibus igitur vitae nostrae operibus circumspecti, et ad Deum patentes esse debemus: primum ut liberis et per innocentiam patulis cordibus nostris lumen suum dignetur infundere: deinde uti nos in divinitatis suae sinu agere credamus, neque eum abesse cum irascimur, cum caedimus, cum contemnimus, cum maledicimus, cum inebriamur, cum libidinamur, cum divina et humana negligimus, majore contumelia ejus intra quem haec agimus peccantes. 11. Sed ad id etiam illud accedit, quia mandata 402 sua veritas est. Nihil illic anceps, nihil dubium, totum veritatis absolutione perfectum est: quae hoc majore periculo negliguntur, quo magis veritatis praecepta sunt constituta. 12. Testimonia Dei ab initio saeculi ac deinceps. --Quatenus autem id propheta subjecit cognoverit, dicens, VERS. 152: In initiis cognovi de testimoniis tuis, quia in aeternum fundasti ea. Haec licet propheta de se dicat, legem Dei ab exordio ipse cognoscens, universae aetati tamen congruunt, quae ab institutione mundi doctrinis Dei sit erudita. Qui enim statutam Adae voluntatis legem meminit, qui ipsam illam Evae creationem didicerit, qui maledictionem serpentis audierit, qui clausum vitae lignum Cherubim flammeo gladio et convertibili legerit, qui occisi Abel clamantem sanguinem scierit, qui poenae et in Cain et in Lamech numerum reputet (Gen. IV, 24), qui translatum Enoch, qui reservatum Noe, qui benedictionem Sem et Japhet, et maledictionem Cham scrutatus sit, qui Melchisedech sacerdotem, qui Abraham electum, Isaac promissum, Jacob praelatum, Joseph venditum, sanctificatum Judam, Moysen nutritum, eruditum, et post ingentia latae legis sacramenta in verbo Dei mortuum, et Jesum divisorem promissae terrae, et auctorem iteratae circumcisionis intelliget: profecto uti prophetae voce poterit: In principio cognovi de testimoniis tuis; quia in aeternum fundasti ea. In omnium enim superius memoratorum virorum vita atque gestis aeternorum bonorum spes continetur: et per eos ad doctrinam evangelicae praedications imbuimur. Sed quae fundata sunt, in aedificationem futurae domus praeparantur. Aedificamur enim secundum beatum Paulum super fundamentum prophetarum et apostolorum (Ephes. II, 20), in quibus testimonia Dei fundata sunt in aeternum, ubi extruetur coelestis illa et regia civitas sancta Jerusalem: quae domus Angelorum frequentantium, et electorum primitivorum est, cujus fundamenta sunt vivi lapides pretiosaeque gemmae in Christo viventes, resurgentes, regnantes, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.

LITTERA XX. Resch.

[recensere]

403

Vide humilitatem meam, et eripe me: quia legem tuam non sum oblitus. Judica judicium meum, et redime me: propter eloquium tuum vivifica me. Longe est peccatoribus salus: quia justificationes tuas non exquisierunt. Miserationes tuae multae nimis (Infra, sunt Domine valde) Domine: secundum judicia tua (judicium tuum) vivifica me. Multi qui persequuntur et tribulant me: a judiciis tuis (de testimoniis) non declinavi. Vidi non servantes pactum, et tabescebam: quia eloquia tua non custodierunt. Vide quia mandata tua dilexi, Domine: in tua misericordia vivifica me. Principium verborum tuorum veritas: in aeternum omnia judicia justitiae tuae. 1. In humilitate mandatorum omnium caput ac summa, omnia fidei nomina et praemia. --Multa quidem nobis atque magna sanctus propheta fidei confessionisque suae toto in psalmo proposuit exempla: per quae formam in se ipso caeteris credendi, agendi, intelligendi, ignorandi, sperandi, precandique constituit, evangelicum virum perfecta legis observatione consummans. Et quamquam omnia, quae vel divinae voluntati placita, vel humanae spei proposita sunt, aut agat aut testetur aut speret; meminit tamen in quo observantiae genere mandatorum omnium caput ac summa consistat; scitque quid a Domino suo, etiam ab ipsis, quibus committendae claves coelorum erant, Apostolis quaereretur. Namque cum inter se opinionibus ac studiis dissiderent, sibique singuli principatum humana contentione praesumerent, dum praestantiorem se caeteris unusquisque esse aut optat aut poscit; Dominus meriti hujus ac nominis praemium unde petendum esset ostendens, ait: Qui vult esse ex vobis major, fiat omnium minimus (Luc. XXII, 26): omnis enim qui se humiliaverit exaltabitur, et qui se exaltaverit humiliabitur (Matth. XXIII, 12). In humilitate scilicet docuit omnia fidei nomina et praemia contineri. Utilissimum itaque est, obedientes divinis praeceptis omnem intra se ipsos humanae insolentiae ac petulantiae inanitatem fractam protritamque cohibere, seseque, Dei et magnificentia et miseratione 404 reputata, intra humilitatis modestiam continere.

2. Humilitatem solam David ostentat. Ultionem sui Deo reservat. --Ob quod hic nunc sanctus et rex propheta et Deo ac Domino suo secundum carnem in seminis sui originem deputatus, inter has saeculi infestationes ac spiritalium nequitiarum pugnas sola ac tali ad Deum precationis suae ambitione proclamat, VERS. 153: Vide humilitatem meam, et eripe me: quia legem tuam non sum oblitus. Non regni opes, non spiritum prophetiae, non alia aliqua humanae jactantiae nomina conspici in se, sed humilitatem, precatur. Non enim adversum insectantes se armis belli resistit, nec humanae indignationis impatiens rapit ad ultionem suam et potentiae tempus et regni. Sed sciens hanc divinae voluntatis esse sententiam: Mihi vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus (Rom. XII, 19), non obliviscitur legis Dei in humilitate retinendae, sed eripi se ob id quia sit humilis deprecatur: memoriam legis Dei in humilitatis conservatione esse declarans. 3. Judicium illius rectum. --Reservans itaque omnia judicio divino, et eripi se ob humilitatis meritum deposcens, qui in nullo adversum Dei constitutiones, adversum odia humana, adversum praesentium molestiarum patientiam moveretur, nihilque in hoc nunc saeculo sibi de his judicandum esse decerneret, consequenter haec addidit, VERS. 154: Judica judicium meum, et redime me; propter eloquium tuum vivifica me. Magnae et securae conscientiae vox est, judicii sui judicium postulare: ut ad id quod statutum a se sibique complacitum est, etiam divinae sententiae examen exoptet. Non hic aut alios aut se ipsum dijudicans, corrupti sensus opinione deflectitur: neque a veri judicio, ira, aut gratia, aut odio, aut amore decedit: non ignarus hujus evangelici mandati: Quo enim judicio judicaveritis, judicabitur de vobis (Matth. VII, 2). 4. Redemptionem per Christum exspectat. --Sed ne ille quidem judicii sui judicium pertimescit, qui ait: Ego autem non judicavi quidquam scire me, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum (I Cor. II, 2). In hac igitur judicii sui securitate propheta tempus redemptionis exspectans, redimi se et propter eloquia Dei vivificari precatur. Venundati enim sub peccato, redemptione et justificatione in sanguine Domini liberabimur. Hoc legislatio, hoc omnis spiritus prophetiae, hoc patriarcharum spes, hoc Angelorum voces, hoc toto saeculi tempore divini eloquii sermo testatus est: ob quod redimi ac vivificari se deprecatur. 5. Ignoratio voluntaria caret venia. --Sed haec eadem eloquia Dei, ut piis spebus 405 vitam redemptionemque denuntiant, ita impiis non relinquunt. Nam expectationem prophetae haec de peccatoribus mox sequuntur; VERS. 155: Longe est a peccatoribus salus; quoniam justificationes tuas non exquisierunt. Non habet veniam ignoratio voluntatis: quia sub scientiae facultate nescire, repudiatae magis quam non repertae scientiae est reatus. Ob id enim longe a peccatoribus salus est, quia non exquisierunt justificationes Dei: cum non utique ob aliud consignatae litteris maneant, quam ut ad universorum scientiam notionemque defluerent. Sed sciens propheta, cum a peccatoribus non exquirentibus justificationes Dei salus longe sit, juxta tamen Dominum esse his qui recto sunt corde (Psal. XXXIII, 19); secundum etiam illud Apostoli, Vos qui eratis longe, facti estis prope (Ephes. II, 13); ne et ipse, et ab ipso salus longe sit, cognitionem justificationum Dei expetit. 6. Legis sacramentis aeterna praeformabantur. --Non ignorat quantum in his sacramentum nostrae salutis expressum sit per quasdam praefigurationum aeternarum in rebus praesentibus notiones; in Hebraeo scilicet sex tantum annis serviente, et post hoc idem sexenii tempus, et terra omni in otium relinquenda, et fructibus ejus etiam bestiis deputandis; in Jubilaei quoque anni, id est, quinquagesimi lege, per quam et laxatis pactionibus debitorum, et agris omnibus ad dominorum si qui forte veniissent jura redeuntibus, nova et coelestis rerum omnium et remissio et reformatio praenuntiatur. Et quia ab his, qui non ista exquisierint, salus longe est; totus in exquirendis his Propheta detentus, et divinae atque aeternae misericordiae justificationes in speculo contemplans subjecit, VERS. 156: Miserationes tuae multae sunt, Domine, valde secundum judicium tuum vivifica me. Valde itaque multae sunt miserationes Dei: modum enim humanae opinionis excedunt. 7. In aerumnis a Deo non movetur David. --Sed confidentem in his Prophetam, ac se vivificandum in Dei judiciis sperantem multorum extrinsecus odia et insectationes fatigant. Verum misericordiarum ejus, quarum secundum eumdem Prophetam non est numerus, non immemor, de testimoniis ejus non declinavit. Sequitur enim, VERS. 157: Multi qui persequuntur me et tribulant me: de testimoniis tuis non declinavi. Non impellitur, non movetur: et cum multi praesequantur, ne declinat quidem. 8. Zelus illius pro Dei lege. --Sed qui ita in mandatis Dei permanet, ut ab insectantibus impelli deflectique non possit, habet quod se gravi dolore non solum 406 perturbet, sed etiam usque ad tabem liquescentis quodam modo animae dissolvat: cum se a testimoniis Dei non declinante, alii a Dei lege desciscunt, et susceptam legis fidem pactionemque corrumpunt. Hos habet aestus, has tantum defatigationes sentit Propheta, cum dicit, VERS. 158: Vidi non servantes pactum, et tabescebam: quia eloquia tua non custodierunt. Consignati testamenti Israel haeres nuncupatus est, et audita de monte Domini voce respondit: Omnia quaecumque dixit Deus, et audiemus et faciemus (Exod. XXIV, 7). At vero ubi deos alienos adoravit, ubi omnium se scelerum vitiis contaminavit; pactum et auditae nuncupationis et professae observationis amisit. Eloquia enim Dei non custodierunt, quae se esse facturos auditurosque responderunt. Nec nova prophetae hujus super praevaricatione populi tabes est: quippe cum et Dominum ipsum ad impietatem Jerusalem illacrymasse noscamus (Luc. XIX, 41), et ex doctrina eadem super impoenitentes Apostolus fleat (Philip. III, 17), et insuper ipse si quis scandalizetur uratur (II Cor. XI, 29). 9. Legem implet amore, non timore. --Sed qui dolet super non servantes pactum, atque tabescit, mandatorum in se Dei non refugit examen. Dicit enim, VERS. 159: Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine: in tua misericordia vivifica me. Parum Prophetae est, per metum explere mandata: sed ea magis diligit; quia extra necessitatem timoris sit dilectionis operatio. Et quamquam amor legis potior quam metus sit: non tamen ita sui fidens est, ut non magis vivificari se per misericordiam Dei deprecetur. Non nunc se ille vivere putat: sed vitam exempto hoc mortali corpore et absorpto in gloriam immortalitatis expectat. 10. Sermo Dei primus de homine. --Scit enim sibi hoc jam in exordio creationis suae esse promissum, cum a Deo dicitur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26). Hoc super homine principium vocis est Dei, cum ad imaginem interminatae aeternitatis originis nostrae exordium conderetur. Certus ergo se vita illa atque imagine Dei esse victurum, ait, VERS. 160: Principium verborum tuorum veritas: in aeternum omnia judicia justitiae tuae. Verba Dei coelo et terra praetereunte non transeunt (Matth. XXIV, 35). Quaecumque de labiis ejus effusa sunt, non irrita sunt. Aeternae sunt justificationes, et aeterna justitia est. Principium ergo verborum Dei veritas est: neque de se, id est, de hominis creatione, ullum alium anteriorem Dei scit esse sermonem, quam ut secundum imaginem Dei ac similitudinem fieret. Haec 407 itaque indemutandae veritatis est constitutio: sic in principio verborum Dei veritas est, ut novus homo regeneratus in Christo, vivat deinceps secundum aeterni Dei, id est, coelestis Adae imaginem jam aeternus. LITTERA XXI. Sin. Principes persecuti sunt me gratis: et a verbis tuis formidavit cor meum. Laetabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa. Iniquitatem odio habui et abominatus sum; legem autem tuam ego (Infra abest ego) dilexi. Septies in die laudem dixi tibi super judicia justitiae tuae. Pax multa diligentibus nomen tuum: et non est illis scandalum. Exspectabam salutare tuum, Domine, et mandata tua feci. Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexit ea vehementer. Custodivi mandata tua (et testimonia tua) quia omnes viae meae in conspectu tuo. 1. Inter odia principum Deus non negandus. --Gravia quidem propheta David et regis Saul et principum populi odia et insectationes sustinuit: quia piae conscientiae constantiam ferre impietas professa non potuit. Sed conformans evangelicum Deo atque apostolicum virum, non ignarus est evangelici sermonis, quo ait: Tradent enim vos, et flagellabunt in synagogis, et stabitis ante reges et potestates in testimonium illis et gentibus (Matth. X, 17 et 18). Quin etiam constantiam praedicationis insinuans, et confessionis gloriam docens, ante eos fuerat adhortatus dicens: Omnis qui confitebitur me coram hominibus, et ego confitebor eum coram patre meo qui est in coelis: qui autem negaverit me coram hominibus, ego negabo eum coram patre meo qui est in coelis (Ibid. 32 et 33). Sive igitur dedicatus ex lege, sive etiam in Evangelii gloriam praeparatus, qui neque Saul populoque ejus causam insectandi se reliquisset, et per multa principum et gentium odia sciret propter coelorum regnum saeculo renuntiandum; confidenter haec Deo loquitur, VERS. 161: Principes persecuti sunt me gratis: et 408 a verbis tuis formidavit cor meum. Metuit enim negari se, si negaret.

2. Fidei victricis vox. --Sed cum beatae hujus insectationis praemia non ignoret, Domino dicente: Beati estis cum vos persequentur, et dicent omne malum adversum vos propter justitiam; gaudete et exultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelo (Matth. V, 11 et 12); post principum odia, formidinem verborum Dei ita consequentibus temperavit, VERS. 162: Laetabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa. Fuit ergo formidinis, ne persecutionibus principum aut indigne subderetur, aut cederet: quia et causam odiorum praebuisse non sancti est, et Dei gratiam metu saeculi amisisse sine venia sit. Sed spolia invenisse victoris est: certe ea ex se praebuisse jam victi est. Cum his itaque insectationibus propheta non frangitur, et odia principum fide vincit; refert quaedam impietatis spolia de victis. Scit enim secundum Evangelia ligatum esse in domo sua fortem, et armis suae potestatis exutum, diripienda jam de se fidelibus spolia praebuisse (Matth. XII, 29). Laetatur ergo nunc in eloquiis Dei, tamquam qui multa spolia inveniat: cum fracta impiorum potestate, et victor fide permanens, omnibus eos armis seu impietatis seu crudelitatis exuerit. 3. Non convenit nisi legem amantibus. --Sed hujus laetitiae affectus non inest, nisi et in divinae legis dilectione, et in execratione iniquitatis: quia neque defugere quisquam nisi quod odit optabit, neque nisi quod diligit obtinere nitetur. Laetatus ergo tamquam super spolia multa, subjecit, VERS. 163: Iniquitatem odio habui et abominatus sum; legem autem tuam dilexi. Iniquitatem ergo odit, et diligit Dei legem. 4. Lex aliud dicit quam quod jubet. --Sed diligens Dei legem, non in haec tantum quae per obedientiam legis explentur intentus est: ad aliquid autem se aliud necesse est per opus legis extendat. Et quo praeterea in officio sit, audiamus, VERS. 164: Septies in die laudem dixi tibi super judicia justitiae tuae. Sanctus propheta primum quod agit diligit, opus scilicet legis, quia vitiorum omnium et usus reciditur et voluntas. Sed postea judicia justitiae Dei laudat. Haec enim, ut saepe admonuimus, plus significant quam agant, dum gesta notionem nobis aeternae dispositionis insinuant: ut sabbati requies, ut hebraeus puer, ut terra otiatura, ut annus quinquagesimus, sub imaginis sacramentorum 409 momentis intelliguntur. Hoc ergo in die septies laudatur. 5. Septenarius numerus. --Ac non ambiguum est, cur laudis hic numerus sit. Haec enim eadem, vel in die, vel in puero, vel in terra, vel in anno atque annis, sub sanctificatione hujus numeri continentur: cum usque ad illam quinquagesimae aeternam requiem, quod est sabbata sabbatorum, septenus numerus expleatur (Vid. Prol. n. 11 et 12). Multa autem de numeri hujus sanctificatione sunt cognita: ut ipsa dierum constitutio, ut angelorum throno Dei adstantium electio, ut spiritalium potestatum et requiescentium gratiarum in Domino plenitudo. Certe judicia justitiae Dei hoc in numero laudari a Propheta convenit, per quem et in quo earumdem justificationum virtus et constitutio continetur. 6. Proximi dilectio. Charitatis affectus. --Non alius autem nunc praedicationis propheticae ordo est quam fidei. Nam et tolerantia persecutionum, et formido verborum, et laetitia eloquii, et odium iniquitatis, et amor legis, et laudatio justitiae, et omne omnino, si quod aliud in lege mandatum est, in hujus tantum praecepti observatione concluditur, Diliges proximum tuum tamquam te ipsum (Rom. XIII, 9). Hoc holocaustis, hoc sacrificiis omnibus majus est, unum atque idem sibi meminisse cum alio corpus esse, qui Christi est, et ut corpus suum, id est, ut se ipsum, amare qui proximus sit. Sequitur enim, VERS. 165: Pax multa diligentibus nomen tuum, et non est illis scandalum. Apostolus non quae sua sunt, sed quae aliorum cogitans, carne se abstenturum in saeculum, ne fratrem scandalizet, professus est (I Cor. VIII, 13). Adeo perfectae charitatis et pacis tenuit affectum, ut ab ipso vitae communis usu, dummodo causam offensionis abscideret, temperaret. Pax ergo retinenda est: et non quod unicuique, sed quod universitati congruat expetendum est: quia, secundum Evangelium, utilius sit in vitam non venisse, quam scandalum minimis intulisse (Matth. XVIII, 9). 7. In his itaque pacis charitatisque praeceptis manens propheta, evangelicae spei desiderio detentus est. Scit enim in quo vel quis finis sit legis, cum ait, VERS. 166: Exspectabam salutare tuum, Domine, et mandata tua feci. Salutaris Jesus est. Hoc enuntiatio ex hebraeo nominis, hoc ad Joseph Angelus est locutus, hoc Simeon exinde in pace dimittendus agnovit, hoc reddita nobis per eum salus edocet. 410 In eo autem mandata Dei se fecisse profitetur, quod salutare Domini exspectet; declarans omnia legis mandata adventum Dei unigeniti continere. 8. Praesentia Dei. --Testimonia quoque Dei custodivit, vehementerque dilexit, dicens, VERS. 167, 168: Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexit ea vehementer. Custodivi mandata tua et testimonia tua; quia omnes viae meae in conspectu tuo. Agens propheta sub judice et scrutatore cordium Deo, in custodia mandatorum testimoniorumque Dei permanet: non in viis saeculi, neque in viis vitiorum et impietatis incedit. Nam quodcumque vitae suae iter egerit, tam probabile tamque innocens agit, ut conspectu Dei dignum sit: Deo ipsas cogitationes cordium motusque noscente, neque conspectu ejus, qui immundo sit corde, condigno fidelis enim in coelo testis haec dixit, Dominus noster Jesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen. LITTERA XXII. Tau. Appropiet oratio mea in conspectu tuo, Domine: secundum eloquium tuum, Domine, da mihi intellectum. Intret postulatio mea in conspectu tuo, Domine: secundum eloquium tuum eripe me. Eructabunt (Infra eructaverunt) labia mea hymnum: cum docueris me justificationes tuas. Pronuntiavit (pronuntiabit) lingua mea eloquia tua: quia omnia mandata tua aequitas. Fiat manus tua ut salvum me faciat: quoniam mandata tua elegi. Concupivi salutare tuum, Domine: et lex tua meditatio mea est. Vivit (vivet) anima mea, et laudabit te: et judicia tua adjuvabunt me. Erravi sicut ovis quae periit: vivifica servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.

411 1. Eloquia Dei obscura. Orationis gradus. --Finem sumit secundum litteras psalmus. Nam omnibus in his, quae sancto viro erant propria, juxta hebraicorum elementorum ordinem comprehensis, nunc propheta ut oratio ejus Deo sit proxima deprecatur, VERS. 169: Appropiet oratio mea in conspectu tuo, Domine: secundum eloquium tuum, Domine, da mihi intellectum. Multa sunt quae toto psalmo oravit a Domino. Sed quia eloquia Dei plurimum in se obscuritatis per rerum coelestium sacramenta complexa sunt; nunc maxime ut intellectu hujus eloquii Dei sit dignus precatur. Ac primum ordinem modestae spei suae tenuit, cum proximam fieri conspectui Dei orationem suam poposcit. Sequens jam per gradum altioris profectus postulatio ejus iteratur, cum ait, VERS. 170: Intret postulatio mea in conspectu tuo, Domine, secundum eloquium tuum eripe me. Appropinquantis orationis ad conspectum Dei hic fuit ordo, ut cum coepisset esse proxima, introiret: et jam eloquio Dei intellecto, eripi se secundum idipsum eloquium Dei precatur. Non enim primum ubi est intellectus, ibi salus est: sed intelligentia adepta, salus est obtinenda.

2. Sermonis vulgaris et prophetici discrimen. Eructatum verbum quid. --Et quia haec eadem per spiritum prophetiae, vel sub futurarum rerum umbra, vel sub quadam veri tamquam de speculo imagine antelata, vel sub divinorum verborum occulta profundaque ratione, spiritu prophetiae magis quam intelligentiae humanae sensu, proferebantur; adjecit, VERS. 171 et 172: Eructaverunt labia mea hymnum. Cum docueris me justificationes tuas, pronuntiabit lingua mea eloquia tua; quia omnia mandata tua aequitas. Omne prophetiae eloquium sub eructandi significatione meminimus ostendi, cum dicitur: Eructavit cor meum verbum bonum (Psal. XLIV, 2); vel illud: Eructabo abscondita a constitutione mundi (Matth. XIII, 35); vel illud: Dies diei eructat verbum (Psal. XVIII, 3). Omnis autem sermo hominum ex sensu cogitationis initur ac motu, ubi ad aliquid enuntiandum mota mens nostra, id quod in affectum sibi insiderit per verba declarat. At 412 vero ubi extra humanae mentis instinctum non ad animae sententiam lingua famulatur, sed per ineuntem spiritum officio oris nostri divini sensus sermo diffunditur; illic eructatum videtur esse quod dicitur: cum non ante cogitatione motuque percepto id ad quod impulsa sit mens loquatur, sed ignorante sensu spiritus vocem in verba distinguat. 3. Mandatorum intelligentiam quo ordine praestet Deus. Mandatorum scopus. --Nunc autem quamvis eructaverint labia hymnum, tamen post doctrinam justificationum Dei pronuntiabit lingua quod loquitur: ut cum rerum dictarum sit percepta cognitio, tum agnitionis ipsius declaratio consequatur. Non sunt autem ita mandata Dei ab aequitate diversa, ut non Deo dignum sit, eorum primum intelligentiam tribuere prophetanti, tum deinde ad conscientiae publicae notionem praedicationis confessione clarescere: quia extra bonitatem Dei sit, aut occultare quod voluerit pronuntiari, aut aliud aliquid nisi cum aequitate mandasse. Aequitatis autem mandatorum Dei ea summa est, ut omnibus sint salutaria; ut hoc, quod in hanc vitam venimus, cum profectu aeternitatis ineamus. Nam nasci ad mortem, non vitae est causa, sed mortis. 4. Liberum arbitrium. --Et hujus spei sua fiduciam mox propheta subjecit, dicens, VERS. 173: Fiat manus tua ut salvum me faciat; quoniam mandata tua elegi. Aliis gloriam saeculi eligentibus, aliis venerationem elementorum ac daemonum capessentibus, aliis terrenas opes expetentibus, sanctus iste mandata Dei elegit. Elegit autem non naturali necessitate, sed voluntate pietatis: quia unicuique ad id quod volet via est proposita vivendi, et appetendi atque agendi permissa libertas (Deut. XXX, 19). Et ob id uniuscujusque aut poena aut praemiis afficietur electio. 5. Legis finis. --Sed mandatorum Domini quis esset finis ostendit, dicens, VERS. 174: Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua meditatio mea est. Totum se iste in adventum Jesu, id est, salutaris extendit: et illud quod Apostolorum beatitudini videre fuit proprium, desideriis impatientibus concupiscit: hoc tamen ipsum, quod 413 in lege agit, meditationem futurae spei esse significans; quia non ad praesentium effectum, sed ad futurorum profectum omnis intelligitur suscipi solere meditatio. 6. Praemium meditationis. --Ac meditationis istius quod praemium esset, ostendit, VERS. 175: Vivet anima mea, et laudabit te: et judicia tua adjuvabunt me. Vivere se in hac vita non reputat, quippe qui dixerit: Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea (Psal. L, 7). Scit sub peccati origine et sub peccati lege se esse natum: meditationem autem legis Dei ob id elegit, ut vivat. Animam suam superiore psalmo ad vitae istius gaudia adhortatus est, cum ait: Convertere, anima mea, in requiem tuam, quoniam Dominus benefecit mihi: quia eripuit animam meam a morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu. Placebo Domino in regione vivorum (Psal. CXIV, 7, etc.). Has laudes Deo referre festinat, judiciis Dei, absorpta terrenae corruptionis infirmitate, ad aeternitatis adjutus profectum: ob id utique, quia elegit mandata, et concupivit salutare Domini, et quia meditatio ejus in lege Dei semper est. 7. Digno autem omnia evangelici sacramenti fine conclusit, dicens, VERS. 176: Erravi sicut ovis quae periit: vivifica servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus. Referri enim se errabundam ac perditam ovem pastoris sui humeris festinat, ut per salvatorem suum aeternumque pastorem in coelo angelis aeterna gaudia praebeat se recepto (Luc. XV, 10). Filius enim hominis venit salvare quod perierat (Matth. XVIII, 11), missus ad oves perditas domus Israel Dominus Jesus Christus, qui est benedictus in omnia saecula saeculorum. Amen.