PSALMUS I | PSALMUS IX |
PSALMUS II.
[recensere]Sine titulo apud Hebraeos. Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Adstiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum et adversus Christum ejus. Disrumpamus vincula eorum, et abjiciamus a nobis jugum ipsorum. Qui habitat in coelis, irridebit eos, et Dominus subsannabit eos. Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore conturbabit eos, Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, praedicans praeceptum ejus. Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Reges eos in virga ferrea, et tanquam vas figuli confringes eos. Et nunc reges intelligite, erudimini qui judicatis terram. Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. Apprehendite disciplinam, ne forte irascatur Dominus, et pereatis de via justa. Cum exarserit in brevi ira ejus, beati omnes qui confidunt in eo.
TRACTATUS PSALMI II.
31 Plures nostrum ambiguos facit apostolica auctoritas, utrum psalmum hunc cohaerentem primo, et veluti primi extimum putent esse: an vero subjacentem et secundum potius connumerent. Namque in Actis Apostolorum primum hunc haberi atque esse, sub oratione beati Pauli ita docemur: Nosque vobis evangelizamus eam quae ad patres facta est repromissio: hanc Deus explevit filiis vestris, suscitans Dominum nostrum Jesum, sicut in psalmo primo scriptum est, Filius meus es tu, ego hodie genui te, cum suscitavit eum a mortuis amplius non regressurum in interitum. Ob hanc ergo apostolicam auctoritatem errore scribentium fieri creditur, ut in ordine secundus psalmus iste numeretur, cum primus esse ipso doctore gentium testante noscatur. Cognoscenda itaque ea ratio est, cur et a nobis secundus esse intelligendus sit, et ab Apostolo esse primus ostensus sit.
2. Mediis namque legis temporibus, priusquam unigenitus Dei Filius, ante saecula manens Deus Verbum, homo nasceretur, poscente rege Ptolemaeo septuaginta seniores libros Veteris Testamenti ex hebraeis litteris in graecas transtulerunt. Erat autem jam a Moyse antea institutum, in synagoga omni septuaginta esse doctores. Nam idem Moyses, quamvis Veteris Testamenti verba in litteris condidisset, tamen separatim quaedam ex occultis legis secretiora mysteria 32 septuaginta senioribus, qui doctores deinceps manerent, intimaverat. Cujus doctrinae etiam Dominus in Evangeliis meminit, dicens: Super cathedram Moysi, inquit, sederunt Scribae et Pharisaei: omnia ergo quaecumque dixerint vobis, servate et facite; secundum vero facta eorum nolite facere. Doctrina ergo horum mansit in posterum quae ab ipso scriptore legis accepta, in hoc seniorum et numero et officio conservata est. Hi itaque seniores libros hos transferentes, et spiritalem secundum Moysi traditionem occultarum cognitionum scientiam adepti, ambigua linguae hebraicae dicta et varia quaedam ex se nuntiantia, secundum virtutes rerum certis et propriis verborum significationibus transtulerunt, doctrinae scientia multimodam illam sermonum intelligentiam temperantes. Et ex eo fit, qui postea transtulerunt, diversis modis interpretantes, magnum gentibus attulerint errorem: dum occultae illius et a Moyse profectae traditionis ignari, ea quae ambigue lingua hebraea commemorata sunt, incerti suis ipsi judiciis ediderunt. Ambiguitatis autem linguae hebraicae unum afferemus exemplum, ex quo caetera istius modi esse, atque ita ut sunt, intelligantur. Bresith verbum hebraicum est. Id tres significantias in se habet, id est, in principio, et in capite, et in filio. Sed translatores septuaginta in principio ediderunt, caeteris diverse transferentibus: et secundum hanc ambiguitatem haec ab illis in omni translatione est facta confusio. 3. LXX interpretum auctoritas. --Sed perfecta horum septuaginta interpretum auctoritas manet. Primum, quod 33 ante adventum corporalem Domini transtulerunt, nec adulatio interpretandi adhibita tempori arguitur, tanto interiore interpretationis aetate; dehinc quod illi ipsi principes doctoresque synagogae, et praeter scientiam legis per Moysen quoque doctrina secretiori perfecti, non potuerunt non probabiles esse arbitri interpretandi, qui certissimi et gravissimi erant auctores docendi. Hi ergo psalmos inter caeteros libros transferentes, et in numerum redegerunt, et in ordinem collocaverunt, et diapsalmis distinxerunt, qui omnes secundum Hebraeos confusi et habebantur et habentur. Horum igitur translationes Hebraeis tum lingua tantum sua utentibus non erant necessariae. Ipsis tamen omnibus diligenti et religiosa custodia observatis, quibus postea quam Dominus legem omnem sacramento et corporationis suae et passionis et resurrectionis impleverat, cum his libris quos regi iidem translatores ediderant collatis, et fideliter consonantibus compertis, indissolubilis constituta est privilegio doctrinae et aetatis auctoritas. 4. Cur Paulus primum hunc appellarit. --Beatus ergo apostolus Paulus, secundum professionem suam hebraeus ex Hebraeis etiam secundum hebraicam cognitionem et fidem psalmum hunc primum esse dixit, translatorum distinctione non usus: cui maximum hoc praedicandi ad synagogae principes studium erat, ut Dominum nostrum Jesum Christum Dei filium, natum, passum, resurgentem, regnare in aeternum ex doctrina legis ostenderet. Tenuit itaque hunc modum, ut Hebraeus ipse et Hebraeis praedicans Hebraeorum consuetudine uteretur. Sed nobis translatorum utendum auctoritate est, legem non ambiguitate litterae, sed doctrinae scientia transferendo. 5. Quos, quando, quatenus spectet hic psalmus. --Praestat autem nunc absolutissimam intelligentiam personae, temporis, causae, apostolica auctoritas. Nam quid in libro Actorum suorum de hoc eodem psalmo iidem Apostoli senserint, verbis ipsorum loquemur. Scriptum namque est (Act. IV, 24, etc.): Et ipsis dicentibus, Domine, tu es qui fecisti coelum et terram et mare et omnia quae in illis sunt, qui per os patris nostri David sancti pueri tui dixisti, VERS. 1, 2: Quare fremuerunt 34 gentes, et populi meditati sunt inania? Adstiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum ejus. Convenerunt enim in veritate in civitate ista adversus sanctum tuum filium Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus, et populus Israel, facere quanta manus tua et consilium praescripsit fieri. Et nunc, Domine, respice in minas illorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum. Non ergo ambiguum est, quid tanto anteriore tempore prophetiae psalmus ostenderit. Nam permixti ( Al. permixtim) tum sibi in Herode atque Pilato gentes frementes et populi vana meditantes, in unum cum ipsis suis principibus et regibus adstiterunt. Communi enim et praetoris et tetrarchae judicio in Dominum confirmata damnationis est passio. 6. Gentes frementes. --Et quidem diligenter secundum propheticam scientiam, unicuique generi et nomini singulorum quorumque verborum est proprietas coaptata: ut gentes fremuerint, imperito scilicet motu inconditoque commotae, Dei filium in corpore cernentes et audientes. Quae usque adeo fremuerunt, ut corona spinea compunxerint, veste regia indutum salutatione atque honore regis illuserint, arundine caput contuderint, aceto ac felle potaverint, lancea latus foderint. Cohors enim militum Pilato subditorum ex fremitu irae intemperantis haec gessit. 7. Populi autem inania meditati sunt: id est, inani in doctrinis Dei meditatione versati, eum per meditationem legis non intellexerunt, qui praedicabatur in lege. Jam enim tum non tantun ex illa secundum carnem Abrahae generatione synagogae populus abundabat; sed ex multis populis, in uno Israel populi nomine, multorum populorum diversitas continebatur. Et hoc in Actorum libro (II, 5) ita scribitur: Erant autem in Jerusalem habitantes Judaei, viri timentes Dominum, ab omni gente quae sub coelo est. Populi itaque isti meditati sunt inania, ex multis populis in unum populum congregati. 8. Reges quoque adstiterunt, Pilatus scilicet et Herodes, in quibus reges terrae intelliguntur: et uterque pro legum quibus 35 praeerant necessitate, praesentiae suae adhibuit officium. Qui autem impio irreligiosoque consilio multis conventibus adversus Dominum tractabant, hi principes conveniunt in unum: frequenter scilicet in domum Caiphae omnibus sacerdotum principibus congregatis. Denique reges terrae cognominati sunt Herodes tetrarcha et Pilatus praetor: quia jure terreni imperii adstiterunt. Caeteri autem qui in unum convenerunt, neque reges terrae sunt, neque principes sacerdotum, quia nec jus regni sui praetori Romano et tetrarchae obtinebant subditi, neque ultra jam principes sacerdotum cognominari merebantur, quia impii in Deum ac Dominum ipsius sacerdotii exstitissent. 9. Superiora Pater, subsequentia proferunt Apostoli. --Et quia non ambiguum est, ex persona Dei patris secundum apostolicam auctoritatem psalmum coeptum esse; quippe cum dixerint, Qui per os patris nostri David sancti pueri tui dixisti: idcirco ad intelligendam personae demutationem ab interpretantibus interjectum diapsalma est, licet in libris Hebraeorum non contineretur. Persona ergo quae demutatur, Apostolorum esse intelligenda est, dicentium, VERS. 3: Disrumpamus vincula eorum, et abjiciamus a nobis jugum ipsorum. Detestari eos necesse est quod arguunt. Horum ergo qui et fremuerunt, et inania meditati sunt, vincula disrumpunt, et jugum abjiciunt. Et non ambiguum est quin differat jugum abjicere et vincula rumpere; quod utrumque utrique superius memorato et generi et nomini convenit: ut vincula quidem gentium rumpant, jugum autem populorum abjiciant: quia gentes peccatorum suorum vinculis colligantur, a quibus absolvere se per infidelitatem non possunt, secundum id quod dictum est, Fasciis peccatorum suorum constrictus est peccator (Prov. V. 22). Judaei vero jugo legis onerantur, quod a se Apostoli abjiciunt, beato Petro dicente: Nunc vero quid tentatis Dominum, ponere supra collum discipulorum jugum, quod neque patres nostri, neque nos potuimus portare (Act. XV, 10)? Hoc ergo populorum jugum a se abjiciunt, quia subditi ei fuerunt: vincula autem non sibi, sed gentibus disrumpunt. Et ita utriusque sermonis ratio servata est. Ubi vincula disrumpuntur nullam personae suae significantiam addunt: ubi vero abjiciunt jugum, illic dicendo, Abjiciamus a nobis, non de aliis quam de semetipsis locuti intelliguntur: ut gravi isto 36 et intolerabili abjecto, suavi illi et levi ad quod invitati sunt, evangelicae sanctificationis se jugo subderent; gentium autem vincula per libertatem praedicationis abrumperent, secundum illud quod in ejusdem psalmi commemoratione dixerunt: Et nunc, Domine, respice in minas illorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum (Act. IV, 29). Hae enim apostolicae doctrinae omnium infidelitatum et peccatorum laqueos abrumpunt. 10. Filii contemptus, contemptus Patris. --Et quia superius duplex persona servata est, cum ait, adversus Dominum, et adversus Christum ejus: gemina quoque nunc ridentis et subsannantis significatio consecuta est. Non enim discernitur contumelia alterius ab altero, neque discretus honor est religionis ad utrumque. Qui enim per genuinam patris et filii secundum se legitimamque naturam in gloria divinitatis unum sunt, unum etiam sunt vel in contemptus injuria, vel in honoris reverentia, et alter in altero aut honorificatur, aut spernitur. Atque id ipsum Dominus testatus est dicens, sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat. Nec enim Pater judicat, quemquam, sed omne judicium dedit Filio, ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum (Joan. V, 21, etc.). Non distinguitur honor, non discernitur contumelia: aequa in utrumque religio exspectatur, et injuria unius contemptus utriusque est. Ita cum in uno uterque spernatur; qui unum sunt in divinitate ambo per gloriam, unum quoque sunt in religione ambo per honorem. Et hinc qui adversus Dominum convenerunt, convenerunt quoque adversus Christum ejus: et quos in coelo habitans irridet, hos et Dominus subsannat. 11. Qui Filius coelo non relicto descenderit. --Non quod non et Dominus esset semper in coelo, quippe qui de se ipse testatus sit: Nemo adscendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, filius hominis qui est in coelo (Joan. III, 13, Vid. lib. X. de Tria. n. 16). Non abest ergo a coelo, quia cum de coelo descenderit, filius hominis manens atque loquens; est tamen, cum haec loqueretur, in coelo. Descenderat quidem filius hominis, sed per naturae virtutem non aberat filius Dei unde descenderat, neque se ex eo quod ante erat, tum cum homo est natus, absumpserat; neque factus filius hominis, filius Dei esse defecerat. Sed adeo filius hominis, filius Dei est, ut descendens de coelo 37 filius Dei esset, et per virtutem suae substantiae idem filius hominis esset in coelo. 12. Patris et Filii distinctio. --Sed volens propheta sub personae distinctione significare Patrem, qui Filio suo etiam in filio hominis consistente in terris, in illa aeterna sua sede ac beata maneret, et sine descensionis alicujus dispensatione requiesceret, ait, VERS. 4: Qui habitat in coelis, irridebit eos, et Dominus subsannabit eos: ut per eum qui irridet habitans in coelo, intelligeretur et Dominus qui subsannaret e coelo. Non differt autem subsannare et irridere: utrumque enim secundum voluntatis affectum officio oris efficitur. Namque secundum intelligentiam nostram per corporales species divinarum rerum sensus exponitur: ut subsannatio et risus in eludendis his, qui adversus Dominum et adversus Christum ejus convenerant, nominaretur; non quod in incorporalem Deum aut resolutio aut obductio oris incideret, sed ut ex naturae nostrae consuetudine nosceremus, quali in impios esset judicio divinae voluntatis illusum. Subsannati ergo et irrisi sunt. Nam qui testes falsos concinnaverant, qui proditionem mercati erant, qui super se ac filios suos sanguinem ejus receperant, qui: Crucifige, clamaverant, qui: Descende de cruce, si Filius Dei es, dixerant, qui sepulcrum obsignaverant, qui resurrectionis silentium a militibus et famam furati corporis emerant, perdiderunt tantum impietatis suae laborem. Deus est quem cruci affixerant: aeternus est cujus sepulcrum obsignaverant. Irridetur impietas, dum ad illicita nititur, dum inconcessa expetit, dum quod obtinuisse se sperat amittit, dum Deum esse quem tamquam hominem condemnat agnoscit. 13. Perturbationes in Deum non cadunt. --Ob quod competenter hoc sequitur, VERS. 5.-- Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in indignatione sua conturbabit eos. Postea enim quam resurgente a mortuis Dei filio, in quem mors per speciem corporis quod assumpsit inciderat, temeritas infructuosae impietatis irrisa est: Deus ad eos quos subsannaverat loquitur, eosque in indignatione conturbat. Ac priusquam quis iste irae sermo et quae haec indignationis perturbatio sit ostendamus, admoneri legentes atque audientes oportet, ne aliquas demutationes passionum perturbationesque motuum cadere in Deum credant. Nihil enim in aeternam illam et perfectam naturam 38 novum incidit: neque qui ita est, ut qualis est, talis et semper sit, ne aliquando non idem sit, potest effici aliquid aliud esse quam semper est. Terrenae istud imperfectaeque causae habent generis ut demutabiles fiant conversione naturae, cum laetitiam moeror, placabilitatem ira, benevolentiam offensa, aequanimitatem invidia, et securitatem sollicitudo perturbat: sumusque per haec aliud aliquando quam fuimus, cum eam quae praesens sit, mentis affectionem subrepens per inconstantiam infirmitatemque nostram motus appetitionis alterius inquietet; et ex eo quod fuimus, in id quod sumus conversio nos repentina demutet. Deus autem beatus atque perfectus profectu non eget, cui nihil deest: demutatione non novus est qui origine caret. IPSE EST, qui quod est non aliunde est: in sese est, secum est, a se est, suus sibi est, et ipse sibi omnia est, carens omni demutatione novitatis, qui nihil aliud quod in se posset incidere, per id quod ipse sibi totum totus est, reliquit. 14. Deus nullius egens cur creata condiderit. --Ex hujus igitur optima ac benevola beatitudine, per Dominum nostrum Jesum Christum profectae omnes sunt coelestium et invisibilium creationes, spiritalium et corporalium constitutiones; non ut profectum sibi aliquem ex his, quibus originem impertiebat, acquireret. Neque enim quisquam eo indiget quod ex se tribuit, aut per id proficit cui ad id quod est auctor est. Exteriora autem sunt quae afferunt profectum; quia ea quae inopiae medentur aliena sunt. Deus igitur, ex quo omnia sunt, nullo eorum indiget quibus id quod sunt esse largitus est: omnia vero ad profectum eorum quae gignerentur creavit. Et quia longus erit sermo, si etiam de coelestibus et invisibilibus inchoetur, ex nobis ipsis, ad quos prophetia psalmi est, tractemus. 15. Quidquid ab homine petit, non sibi prodest, sed homini. --Hominem, non quod officio ejus in aliquo eguerit, instituit; sed quia bonus est, participem beatitudinis suae condidit et rationale animal in usum largiendae suae aeternitatis vita sensuque perfecit, et hoc ex ipsius dictis absolute intelligitur. Ait enim: Et nunc Israel, quid Dominus Deus tuus poscit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in omnibus viis ejus, et diligas eum, et servias Domino Deo tuo ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et 39 ex tota virtute tua, et custodias praecepta Domini Dei, et justificationes ejus, quae ego praecipio tibi, ut bene sit tibi (Deut. X, 12 et 13)? Nullum a nobis, nisi innocentiae et religionis et fidei obsequium Deus postulat. Amari se a nobis exigit, non utique amoris in se nostri fructum aliquem sui causa ipse percipiens, sed amore ipso nobis potius, qui eum amabimus, profuturo. Nam amari se, sibique nos obsequi, idcirco ut nobis bene sit, expetit, ut digni beatitudinis suae ac bonitatis suae munere per meritum amoris sui et obsequii judicemur. Bonitatis autem usus, ut splendor solis, ut lumen ignis, ut odor succi, non praebenti proficit, sed utenti. Quod ergo sumus, profectus noster est potius quam ejus qui nos in id quod sumus instituit; quia Deus bonorum eorum quae in se sunt aeterna non invidens ( Seu, invidus), in sensum nos atque usum beatae suae bonitatis assumit. 16. Ad merendam beatitudinem eum condidit, adeoque liberum. --Sed qui perfectus ac bonus est, bonitate in nos ac beatitudine sua non sine ratione ac modo usus est. Nam unicnique nostrum libertatem vitae sensusque permisit, non necessitatem in alterutrum affigens, ut unumquemque ex natura bonum malumve esse lex cogeret, sed qui nos per benevolentiam utendae beatitudinis suae creasset, profectum nobis ad id per meritum vitae innocentis honestaeque constituit. Quid autem honoris haec praemii bonitatis necessitas mereretur, cum malos non esse vis quaedam nobis conserta non sineret? Voluntati ergo permissa bonitas est: ut praemium sibi voluntas bonitatis acquireret, et esset nobis aeternae hujus beatitudinis profectus atque usus ex merito, non necessitas indiscreta per legem. Et quamquam nos ad voluntatem bonitatis, id est ad bene honesteque vivendum per spem promerendae et utendae suae bonitatis illiceret, poenam tamen devitatae et contemptae bonitatis adjecit: ut cum libertatem nobis voluntatis ad bonitatem promerendam reliquisset, quia meritum naturae necessitas non haberet, libertatem ipsam quotidie propositus e contrario poenae terror argueret. Atque ita et per rationem aequi atque justi ad meritum praemii permissa libertas est, et per bonitatem Dei vis libertatis metu constitutionis artata est, ut bene velle meriti spes moneret, malum nolle propositae ultionis poena suaderet. 17. Irae Dei poena peccati. --Itaque his, quibus ex voluntatis libertate 40 malitia magis placuit, ultio constituta ira esse Dei creditur: non quia indemutabilis illa Dei et quieta natura motu impetus turbidi incalescat, sed quod ille qui per constitutionem poenae maneat in poena, sentiat sibi auctorem hujus constitutionis iratum. Poena enim patientis ira esse creditur decernentis. Atque ita irascitur Deus, cum per poenae dolorem iram decreti in se sentiant esse puniti: quae non per demutationem naturae in iram ex placabilitate commota est, sed ex constitutione poenae ira sit puniendis. Hanc autem poenae constitutionem, iram nuncupari atque esse, Joannes in Evangelio ostendit, dicens: Natio viperarum, quis monstravit vobis fugere a futura ira (Matth. III, 7)? Cum enim debitum illis esset ob impietatem suam poenae constitutione puniri, iram tamen hanc futuram poenitentiae confessione fugiebant. Apostolus quoque irae hujus ita meminit, dicens: Quia si cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est; multo magis justificati nunc per sanguinem ejus, liberabimur ab ira per illum: iram videlicet poenam manentis constitutionis ostendens (Rom. V, 10). 18. Ira Dei non ex motu repentino. --Non itaque ad demutationem Deus mobilis est, neque ad aliud ex alio transferendus: cum certae ipse constantisque naturae sit, maneatque ut est, quippe qui dixerit: Ego sum qui sum, et non demutor (Malac. III, 6). Beata illa et perfecta aeternaque virtutis bonitas non patitur conversionem, nec demutatur ex alio in aliud motu accidentis instinctus. Et hoc idem hic sancto Spiritu loquens Propheta testatur, dicens: Deus judex justus, fortis et magnanimus, numquid irascetur per singulos dies (Psal. VII, 12, etc.)? Nisi conversi fueritis, gladium suum vibravit, et arcum suum tetendit, et paravit illum: et in eo paravit vasa mortis: sagittas suas arsuris operatus est: Non ergo ad iram magnanimus demutatur, sed potens judex poenam decrevit ad culpam. Nam non convertentibus gladium vibravit, et arcum tetendit, et in eo paravit vasa mortis, et sagittas suas arsuris operatus est. Operatus autem est non ad motum repentinae irae quae per cupiditatem ulciscendi subito accensa sit, sed operatus arsuris est, qui per impoenitentem voluntatem ipsi se constituent urendos. Et his qui non converterentur gladius vibratus est, non ex demutatione irae promendus 41 ad singulos (neque enim qui magnanimus est, per dies singulos irascitur), sed quia judicium decrevit, gladius ejus ex poenae constitutione jam promptus est. Ipsa autem poenalis judicii spiritalia ministeria in gladio, arcu, sagittisque memorantur, quia praeparata habentur arsuris. Non ex motu irae temporariae praeparantur, sed ea ex decreti constitutione, temperatissima Deus bonitatis suae aequabilitate moderatus est: non occultam scilicet constitutionis ipsius hujus severitatem et incognitam relinquendo, terroremque ejus denuntiationibus praemonendo, et ipsam illam, constitutam licet, longa tamen ad peccati poenitentiam dilatione remorando. 19. Ut loquatur in ira Deus. --Atque ideo postea quam fremuerunt gentes, et adstiterunt reges, postea quam inania meditantes populi in unum convenerunt adversus Dominum Chri tumque ejus, et postea quam irrisi subsannatique sunt, subjectum est; Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in indignatione sua conturbabit eos. Qualiter autem loqui semper in ira sua Dominus solitus sit, unum propheticae doctrinae gravissimum et maximum afferemus exemplum, Esaia dicente: Audite verbum Domini, principes Sodomorum; attendite verbum Domini, populus Gomorrhae. Quo mihi multitudinem hostiarum vestrarum, dicit Dominus? Plenus sum. Holocausta arietum, et adipem agnorum, et sanguinem taurorum et hircorum nolo; nec si veniatis apparere in conspectu meo, (quis enim exquisivit haec de manibus vestris?) calcare aulam meam non apponetis. Si afferatis similaginem, vanum est: thymiama abominatio est mihi. Neomenias et sabbata vestra et diem magnum non sustineo. Jejunia et ferias et neomenias vestras et festivitates odit anima mea. Facti enim mihi estis in abundantiam, jam non sustineo peccata vestra. Cum extenditis manus, avertam oculos meos a vobis: et si multiplicetis precem, non exaudiam vos: manus enim v strae sanguine plenae sunt. (Esa. I, 10, et seqq.). Et haec quidem atrocia et plena irae, principes Sodomorum generosam Abrahae familiam nuncupari, populum Gomorrhae electum in haereditatem Israel dici, improbabiles esse hostias, abominabiles solemnitates, pertaesa jejunia. Avertendi ab conspectu adeuntium oculi, obstruendae ab auditu praecantium aures, quia manus sanguine plenae sunt: quid hac commiuatione gravius est? quid his minis severius? Sed videamus qualiter in ira sua Deus loquatur. 42 20. Ut dura Dei verba benignitate nunc plena. --Sequitur enim (postea quam dictum est: Manus vestrae sanguine plenae sunt): Lavamini, mundi estote, auferte nequitias ab animis vestris, a conspectu oculorum meorum. Discite bonum facere, exquirite judicium, liberate injuriam accipientem, judicate orphano, et justificate viduam: et venite, arguamur, dicit Dominus. Et si fuerint delicta vestra ut phoenicium, ut nivem dealbabo: si autem fuerint ut coccum, ut lanam candidam efficiam. Et si volueritis et audieritis me, quae bona sunt terrae manducabitis: quod si nolueritis, neque audiveritis me, gladius vos comedet. Os enim Domini locutum est. Sequitur terrorem benignitas. Et quibus jam ultio criminis debita est, his adhuc superest poenitentis conscientiae beata confessio. Non enim statim Deus in ira sua perimit, sed loquitur, et dissimulata adhuc poena tantum in indignatione perturbat. Qui enim ut coccum et phoenicium erant, redundanti in manus sanguine decolores, in nivem albescent, eruntque veste beati velleris candidati. Et haec quidem ex auctoritate Testamenti veteris praesumpta sint: videamus an etiam in novo Dei ira talis esse intelligatur, ut salvet. 21. Namque Joannes eos, quos esse nationem viperarum ob malitiam paternae in se impietatis exprobrat, ita ad salutem monet: Facite dignum fructum poenitentiae (Matth. III, 9). Et rursum ipse Dominus: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam (Matth. XI, 28). Frementibus autem adversus se, et non tantum in passione, sed etiam post passionem, non dico in unum convenientibas, sed persecutionem Ecclesiae, apostolorum fugam, caedem martyrum spirantibus, Deus sic loquitur iratus: Saule, Saule, quid me persequeris? Ait autem: Quis es, Domine? Dominus vero: Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris. At ille tremens et pavens in eo quod sibi acciderat, dixit: Domine, quid me vis facere? Sic loquitur iratus, sic in indignatione conturbat, cum quibus ob meritum impietatis poena decreta est, ipsis per admonitionem desinendi, metus et terror affertur. 22. Qui salubriter conturbet. --Sed ne ipsam quidem principalem et maximam loquendi in ira et in indignatione, conturbandi praedicationem praetermisit propheta. Namque, post id quod ait: Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos, ut ostenderet qui ille irae sermo esset, et quae ex eo conturbatio gigneretur, adjecit, VERS 6-9: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, annuntians 43 praeceptum ejus. Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Posce a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Reges eos in virga ferrea, et tanquam vas figuli confringes eos. Iratus loquens atque in indignatione perturbans, et irascendi modum temperat et loquendi. Nam neque iram dissimulat potestate praelata, neque a bonitate sua excedit terrore praemisso; ut ab impietate nos metus ejus, cujus potestatem demonstrat, revocaret. Conturbantur ergo frementes et vana mediantes, cum regem sciunt, cum filium Dei audiunt, cum possessorem eum finium terrae, et haeredem esse gentium discunt, cum regendi jus in virga ferrea ejus esse cognoscunt, cum modo ac facilitate vasis figuli comminuendos populos intelligunt. Sic loquitur iratus, sic conturbat indignans, non puniens admissam impietatem, sed impoenitentem ad poenitentiae confessionem commemoratae potestatis terrore perturbans. 23. Superiora de Christo dicta esse. --Quamquam vero per spiritum prophetiae, pro gerendis gesta memorantis (quia solitus sit per non ambiguam providentiam gerendorum Deus futura pro praeteritis significare), absolute intelligit possit, omnia haec ex persona unigeniti filii Dei Domini nostri Jesu Christi dicta esse; et infidelitas maxima sit, trepidum ad haec sensum ambiguae opinionis afferre; tamen etiam evangelicis atque apostolicis doctrinis ostendendum est, nihil eorum Prophetam, quae gerenda praedicandaque essent, non antea prophetasse; maxime cum non exiguus ignorantibus atque simplicibus error oriatur in eo quod dictum est: Ego hodie genui te. Cum enim ante tempora unigenitus Dei filius maneat, nec conveniens, nec consonans esse intelligitur ut in die genitus sit, cum dies omnis in tempore sit. Tempora enim, secundum praescriptam nobis a Moyse cognitionem, in hunc suum motum atque cursum ab origine saeculi et constitutione dimensa sunt, cum per momenta et horas et menses et annum revolubili in se successione discreta sunt: institutumque est tempus ex tempore, quia omnia tempora mutua temporum substitutio et gignit et terminat. Atque ob id dies in tempore est, per quem tempus universum et inchoatum desinit, et desinens inchoatur. Unigenitus vero Dei filius, 44 ut Dei Verbum est, ita et Deus erat Verbum; non cum temporibus est, sed ante tempora; non in aliquo, sed ante omnia est. Erat enim cum tempora facta sunt, quippe qui ea fecerit. Erat ergo semper. Non enim est diffinitus in tempore, non subjectus in numerum; sed per quem est eorum omnium, quae et sunt et esse dici possunt, origo: ipse ille ex infinitae aeternitatis suae ortu, ut ab aeterno genitus, esse persistit. Ut igitur dicti prophetici, quo ait: Ego hodie genui te, ratio possit intelligi, adhibenda nobis est evangelica et apostolica atque prophetica auctoritas: ut vel prophetam de apostolo, vel apostolum de propheta intelligamus. Tenendus autem idem evangelicorum dictorum ordo, qui psalmi est. 24. Christum regem esse. --Nam id primum est: Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus. Et nescio cui Christum regem esse ambigere sit tutum, latrone hoc ipso in crucis passione confitente, Memento mei, Domine, cum veneris in regnum tuum (Luc. XXIII, 42). Sed non sufficit confessio latronis, regem esse profitentis. Testantur etiam adoraturi Magi, cum interrogant: Ubi est qui natus est rex Judaeorum (Matth. II, 2)? Testatur et Pilatus interrogans: Tu es rex Judaeorum (Matth. XXVII, 11)? Profitetur et Dominus respondens: Tu dixisti (Ibidem). Non negat interrogatus, nec gloriatur humiliandus ad mortem. Cum non sit nisi ex responsione confessio, ita neque se protulit professionis auctorem, neque interroganti cognitionis veritatem invidit. 25. Filium Dei esse deum et hominem. --Sed non sufficit respondisse quod rex sit, audiamus etiam illud, et qui sit iste qui rex est. Princeps namque sacerdotum etiam cum sacramento interrogat, dicens: Adjuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus filius Dei (Matth. XXVI, 63). Et dicit illis Jesus: Tu dixisti. Interrogatio nunc quoque non improbatur, sed et jactantia et gloriatio spontaneae professionis effugitur; quaesita tamen veritas non negatur. Ac sic verecundia humilitatis et veritatis confessio temperantur, ut sit et in responsione officium, et in interrogatione cognitio. Sed exspectandum est, qui tandem sit responsionis hujus profectus, quod Christus filius Dei est, nempe quod sequitur ad id quod dictum est, Tu dixisti: Verum dico vobis, a modo videbitis filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus coeli (Ibid. 64). Qui 45 filius hominis est, idem et filius Dei est: natura generositatis in filii hominis assumptione non deperit. Nam non idcirco non Dei filius, quia et hominis est filius. Non enim cum divinitatis decessione fit humilitatis accessio: nec per consortium infirmitatis contumeliam virtus excepit; quippe cum infirmitas honore sit donata virtutis. Nam hominis filius a dextris Dei assidet, veniens cum coeli nubibus contuendus. Quo dicto prophetia consummatur illa quae dixit: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CXI). 26. Regem coeli esse quid annuntiet. --Hic ergo rex super Sion montem sanctum Dei constitutus est praeceptum Domini annuntians: non super illum utique perditae ( al. terrenae) civitatis montem, comploratae scilicet et homicidae et parricidae Jerusalem: sed Jerusalem ejus quae in coelis est, quae mater est nostra, quae civitas regis magni est, cujus, ut existimo, hodieque incolae sunt in passione Domini resurgentes (Matth. XXVII, 52). Dei itaque praeceptum hic rex constitutus annuntiat: ut venturum eum cum coeli nubibus meminissent, adversus quem fremerent et convenirent, ut per cognitionem divini adventus conturbati super contumelia illusae humilitatis corporeae poeniterent. 46 27. Temporaria Christi per carnis gloriam nativitas. Tenet autem ordinem prophetiae evangelica doctrina. Nam in eo ipso dicti utriusque ratio continetur, hujus scilicet dicti: Ego constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, annuntians praeceptum ejus. Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te (v. 6). Cum enim ait: A modo videbilis filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei (Matth. XXVI, 64), tempus quo filius hominis, qui et Christus et Dei filius est, consessu Dei dignandus esset ostendit: ut quia antea Dei filius, tum quoque et hominis filius esset; et id quod tum filius hominis est, ad perfectum Dei filium, id est ad resumendam indulgendamque corpori aeternitatis suae gloriam, per resurrectionis potentiam gigneretur: quam gloriam a Patre corporeus reposcebat. Qui enim in forma Dei erat, formam servi acceperat. Et acceptae huic formae servi, gloriam Dei in qua mansit postulat, dicens: Pater, glorifica me apud te ipsum ea claritate quam habui priusquam mundus esset apud te (Joan. XVII, 5). Non nova quaerit, non aliena desiderat, esse talis qualis fuerat postulat: sed precatur id se quod antea erat esse, gigni scilicet ad id quod suum fuit. Non erat autem idipsum tunc totus, quod ut fieret precabatur: fieri autem totus non aliud quam quod fuerat postulabat. Sed 47 cum sit quod fuit, et quod non erat est futurus: ad id quod fuerat, id quod totum non erat, quodam novi ortus nascebatur exordio. Ergo hic resurrectionis suae ad assumendam gloriam dies est, per quam ad id nascitur, quod ante tempora erat. Sed nascens ad id quod ante tempora fuit, id tamen in tempore nascitur esse quod non erat. Atque ideo filius hominis a modo assidens virtutis dextris est videndus, quia natura carnis post resurrectionem glorificata, ad profectum ejus, quam antea habuerat, claritatis provehebatur: cum hominis filius consessurus Patri, et in immortalitatem corruptione carnis absorpta, et in viventem tunc et non moriturum amplius Dei filium nasceretur. 28. Qui aeterna nativitate primogenitus omnis creaturae, temporaria fit primogenitus ex mortuis. --Tenuit autem beatus Apostulus novam hanc in eo temporariae hujus nativitatis discretam, ab ea quae ante tempora est generatione, et subdivisam significationem. Nam cum de beata illa et nullis circumscripta temporibus nativitate dixisset: Primogenitus omnis creaturae, quia in ipso creata sunt omnia in coelis et in terra, visibilia et invisibilia (Coloss. I, 15, 16): primogenitum quoque etiam ex mortuis in resurrectione commemorat, dicens postea: Primogenitus ex mortuis, ut fieret ipse in omnibus primatum habens (Ibid. 18). Nascitur enim ad id quod non erat, cum tamen id fieret quod fuisset, Est enim primogenitus ex mortuis, qui erat primogenitus creaturae: idcirco primogenitus ex mortuis, ut maneret primogenitus creaturae. Idem enim est primogenitus ex mortuis, qui erat primogenitus creaturae. 29. Qui in aliud simul et in idipsum renascatur. --Non nunc aliud est atque antea fuit, quamvis etiam aliud ipse fuerit ex alio: sed id quod ex alio etiam aliud fuit, in id ipsum tamen unde antea exstitit, aliud est renatum. Nam qui natus ex virgine homo est, erat et tum filius Dei: sed qui filius hominis est, idem erat et Dei filius. Natus 48 autem rursum ex baptismo, et tum Dei filius: ut et in idipsum, et in aliud nasceretur, Scriptum est autem cum adscendisset ex aqua: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Sed secundum generationem hominis renascentis, tum quoque ipse Deo renascebatur in filium perfectum, ut hominis filio ita et Dei filio in baptismate comparato. 30. Ad resurrectionem pertinent haec, hodie genui te. --Sed id quod nunc in psalmo est: Filius meus es tu, ego hodie genui te, non ad virginis partum, neque ad lavacri generationem, sed ad primogenitum ex mortuis pertinere apostolica auctoritas est. Namque in libro Actuum Apostolorum ita dictum est: Nosque vobis evangelizamus eam quae ad patres facta est repromissio. Hanc Deus explevit filiis nostris, suscitans Dominum nostrum Jesum, sicut et in psalmo primo scriptum est: Filius meus es tu, ego hodie genui te, cum suscitavit eum a mortuis, amplius non regressurum in interitum (Act. XIII, et seq. etc.). Vox ergo haec Dei patris secundum Apostolum in die resurrectionis exstitit: et videamus an idipsum et Evangelistae doceant. Namque Dominus resurgens tali ad apostolos usus est voce: Data est mihi potestas omnis in coelo et in terra. Euntes nunc docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti (Matth. XXVIIII, 18). Resurgens enim, in coelo et in terra jus omne sortitus est. In eo autem quod ait, data est, poposcisse id quod accepit ostendit. 31. Gentes, haereditas Christi. --Sequitur enim, VERS. 8: Posce a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Accepit ergo haereditatem gentium quam poposcit. Poposcit enim cum ait, Pater, venit hora, honorifica filium tuum, ut filius tuus honorificet te. Sicut dedisti illi potestatem omnis carnis: ut omne quod dedisti illi, det illi vitam aeternam (Joan. XVII, I et 2). Et rursum: Non pro his rogo tantum, sed et pro illis qui credituri sunt per verbum eorum in me (Ibid. 20). Haec ergo haereditas 49 ejus, ut omni carni det vitam aeternam, ut omnes gentes baptizatae atque doctae regenerentur in vitam; non jam secundum illam divinam Moysi cantionem angelorum dominatui deditae, neque secundum eorumdem numerum divisae, sed in dominicam familiam susceptae, et in domesticos Dei deputatae; et ex injusto atque peccatore et perverso jure dominantium, in regnum aeternum divinumque translatae. Neque enim adhuc tantum portio Domini Israel, neque funiculus haereditatis ejus Jacob, sed gentes omnes, secundum numerum angelorum ante divisae, nunc jam unius atque unus omnis haec gentium universitas Dei populus est: et aeterna haec omnium ex mortuis resurgentium, primogeniti hujus ex mortuis aeterni haeredis haereditas est. 32. Non sola terra illius ditioni data. --In eo autem quod subjectum est: Et possessionem tuam terminos terrae; non est existimandum quod id ipsum repetitus sermo significet, tamquam illi sola gentium terras inhabitantium donata possessio sit. Non enim ait: Et possessionem tuam usque terminos terrae, sed terminos terrae. Ab eo autem quod terminatur, id quod terminat differt. Neque id ipsum est, finitum esse, atque finire. Neque unum est, modum sumere, atque moderari: quorum aliud interius modum accipit, aliud exterius quodam ambitu suo objectuque moderatur. Non enim ita in profundum demersa est terra, aut in latitudinem extensa, aut prolata in altum est, ut non undique secus aut circumfusae aut subjacentis sibi naturae contineatur objectu. Hanc enim infernae vastitudinis demersa et immensa abyssus sustentat: hanc circumfusi et superni aeris spiritus inumbrat atque ambit. Quod autem subjecta sibi abysso suspensa sit, propheta testatur dicens: Ipse super maria fundavit eam, et super flumina praeparavit illam (Psal. XXIII, 2). Et rursum: Qui firmavit terram super aquas (Ps. CXXXV, 6). Et hanc immensam atque infinitam vastitatem abyssum Scriptura solita est nuncupare, cum Jona intra cetum orante dicitur: Abyssus multa circumfudit me (Jonae II, 6). 50 Atque haec quidem infinita immensitas, quae secundum verbi proprietatem in abysso significari intelligitur, spiritali et divinae substantiae est circumscripta virtute, secundum illud Apostoli: Quoniam omnia in ipso et per ipsum, ipsi gloria in secula seculorum (Rom. XI, 36). Esse autem hujus infernae regionis vastaeque abyssi incolas plures, beati Joannis Apocalypsi docemur (Apoc. V, 3. 4). Cum nullus, neque in coelo, neque supra terram, neque infra terram obsignatum librum dignus est repertus aperire. Non utique de mortuis et in terram sepultis significare intelligitur: cum ad tertii incolatus demonstrationem, non qui intra terram, sed qui infra terram; neque qui mortui sunt, sed qui vivunt, ullum in se resignandi libri habuerint auctorem. Cum ergo possessio terrae finium Domino donatur, non tam terra donatur, quam ea quibus terra finitur. Terrae enim terminos, quibus terra ipsa determinatur, accepit. 33. Quid Christo donatum, ex Apostolo exponitur. --Cujus rei sacramentum omne beatus apostolus Paulus (quippe cujus ore Christus de se est locutus) exposuit dicens: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam existimavit se esse aequalem Deo, sed se exinanivit formam servi accipiens, in similitudine hominis constitutus, et habitu repertus ut homo: humiliavit se factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis: propter quod et Deus illum exaltavit, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria Dei patris (Philip. II, 6 et seqq.). In forma itaque Dei manens, formam servi accepit, scilicet ex Deo homo natus. Et post mortem crucis in nomen quod est super omne nomen exaltatur: in Deum namque, quia nullum ultra Deum nomen est, provehitur; eique hoc petenti, id est, ut esset quod fuerat ante, donatur. Formam enim servi in forma Dei manens sumpserat. Accepit deinde possessionem finium terrae, id est, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, 51 terrestrium et infernorum: et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus in gloria Dei patris: Non terrena sola, sed superna etiam infernaque donantur, et ea quibus terra concluditur. Et in gloria Dei patris hodie genitus nascitur, id est, in manentem antea Dei formam per praemium mortis formae servilis assumptio honestatur. Fitque sub tempore nova, nec tamen inusitata nativitas: cum ad resumendam gloriam Dei patris, qui ex forma Dei forma servi erat repertus, primogenitus ex mortuis nasceretur. 34. An virga ferrea regere non adversetur Dei bonitati. --Sequitur deinde: Reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringes eos. Multis aut male opinantibus, aut virtutem et proprietatem dictorum divinorum ignorantibus, adversa haec esse bonitati Dei videntur: ut gentes quas filius Dei in possessionem poposcit, et in haereditatem accepit, terrore virgae ferreae regat, et modo vasis figuli confringat. Neque enim boni cujusquam est, dare et accipere perdenda. Et qui magis vult peccatorum poenitentiam quam mortem (Ezech. XVIII, 32) non existimatur secundum professionem ( al. promissionem), naturae suae esse facturus, si virga ferrea confringat, quos dari sibi in haereditatem poposcit. 35. Reges hic loci nil dicit durum. --Et primum ne quis temerariae huic et impiae praesumptioni locus pateat, proprietates ipsae verborum in romanam linguam translatorum cognoscendae sunt. Namque id quod nobiscum est: Reges eos in virga ferrea, quamquam ipsum reges non tyrannicum neque injustum sit, sed ex aequitatis ac moderationis arbitrio regimen rationale demonstret: tamen molliorem adhuc regentis affectum proprietas graeca significat. Quod enim nobiscum est, reges eos, cum illis est ποιμανεῖς αὐτοὺς id est, pastoraliter reges: regendi scilicet eos curam affectu pastoris habiturus: Ipse est enim pastor bonus, cujus nos oves sumus, pro quibus animam suam posuit (Joan. X, 11). Ne autem jus tyrannicum significari arbitremur in virga, quae in virgae nuncupatione proprietas sit, ex Novo et Veteri Testamento noscendum est. 36. Virga in Novo Testamento Dei doctrina. --Beatus Paulus ad Corinthios scribens, quos tum ex multis peccatis ad poenitentiam 52 moderata atque utili adhortatione revocabat, ait: Quid vultis? in virga veniam ad vos, an in charitate et spiritu mansuetudinis (I Cor. IV, 21)? Numquid Paulo jus praetorium erat, ut in virga comminaretur, et cum officio lictoris ad Ecclesiam Christi adesset? Non utique ita opinandum est. Sed quia omnis Dei sermo, quo ex errore in veritatem Dei retrahimur, quo per comminationem terroremque judicii ad innocentis et sanctae vitae viam regimur, virga est nuncupatus, per quam intra disciplinam divini metus cohibiti, moderati ac providentis rectoris monitu coercemur: beatus Apostolus conditionem eligendi adventus sui his quos monebat adjecit, utrum mallent eum in severitate doctrinae atque objurgationis adesse, an in spiritu lenitatis. Quod utrumque secundum modestiae tenorem erat necessarium, ut obedientibus lenior, insolentibus vero severior adveniret. Et hoc quidem ex Novi Testamenti auctoritate praesumptum est. 37. Ita et in Veteri: Christus virga simul et flos. --Hanc autem verbi doctrinam virgam nuncupari ex Veteri ita cognitum est, cum dicitur: Virga directionis, virga regni tui (Psal. XLIV, 7). Quia haec eadem est virgae directio, qua per doctrinam in aequam viam utilemque dirigimur: et quae virga regni est, necesse est ipsa illa doctrina sit regni. Ipsum autem Dominum nostrum ob doctrinae suae utilem ac moderatam praedicationem virgam nuncupatum ita accepimus dicente Esaia: Exiet, inquit, virga de radice Jesse. (Esa. XI, 1). Ac ne tyrannicam in eo severitatem per virgae nuncupationem auderet quisquam opinari: continuo propheticus sermo subjecit: Et flos de radice ejus adscendet, et requiescet super eum spiritus Domini (Ibid.), ut virgae severitatem floris suavitas temperaret, cum unicuique nostrum doctrinae terror regimen perfectae beatitudinis admoveret. In hac ergo virga reget datas sibi gentes: non corruptibili, non caduca, non fragili, sed ferrea, id est, validissima et pro naturae suae soliditate firmissima. 38. Confringit sibi datos, ut reformet. --Hac ergo virga ferrea ut reget, ita confringet et conteret: nam magis hoc secundum septuaginta translatores graecitatis proprietas enuntiat. Ita enim scriptum est, 53 Ὡς σκεῦος κεραμέος συντρίψεις αὐτοὺς. Sed sive conterat, sive confringat, non idcirco existimandus est haereditatem poscere, ut eam ad perdendum atque abolendum confringat et conterat: quippe cui cor contribulatum sacrificium sit optimum. Contritio ergo illa sive confractio est, quae in nobis corporeas voluptates et secularium vitiorum incentiva comminuit, dignosque nos dignatione Domini praestabit, secundum dictum prophetae: Cor contribulatum et humiliatum Deus non spernet (Ps. L, 19). Comparata autem vasis figuli confractio, quantam absolutionem intelligentiae hujus impertitur? Non enim sine causa quos in haereditatem poposcit, virga ferrea regens tamquam vas figuli confringet: nisi quod comparationis exemplo fragmenti istius modi damnum proficere in restaurationem ejusdem vasis ostendit. 39. Qualis autem a Deo secundum vas figuli nostra confractio sit, idem docuit per Jeremiam prophetam, dicens: Surge, et descende in domum figuli; et ibi au dies verba mea. Et descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super lapides. Et cecidit vas quod faciebat in manibus ejus: et iterum ipse fecit vas aliud secundum quod placuit in conspectu ejus ut faceret. Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Si secundum figulum hunc non possum facere vos, domus Israel? Ecce sicut lutum figuli vos estis in manibus meis. In summa loquar super gentem aut super regnum, ut feriam eos et perdam: et si conversa fuerit gens illa a malis suis, poenitebo de malis quae cogitabam facere illis. Et in summa, loquar super gentem et regnum, ut reaedificem et plantem. Et facient mala ante me, ut ne audiant vocem meam; et poenitebo de bonis quae loculus sum facere illis (Jer. XVIII, 1 et seqq.). Sic petitas atque obtentas haereditatis suae gentes Deus confringet et conteret, ut reformet. Confringit enim Deus in omnibus omnes inexplebiles cupiditates, et illecebrosas lascivias, et ferventes iras, et inanes superstitiones, et tumentes fastus, et impias opiniones. Reformat autem nos ad rationabilem vitae usum contemptu pecuniae, luxus pudore, irae moderatione, veri scientia, communione vivendi, religionis officiis: cum per doctrinae 54 regimen terroremque judicii in has virtutes post vitia illa reviviscimus. Non enim ait, Tanquam vas figulum confringes eos, ne per testae fragmentum irreformabile vas posset intelligi; sed ait, vas figuli, quod in ipsa artificis molitione vas fieret, ut secundum praelatum exemplum prompta esset confracti ejusdem vasis ex artificis voluntate reparatio. 40. Ut figulo vas, ita poenitentes Deo facile est reparare. --Sed hoc irrationabilis materiae vas etiam sub alia intelligentia ad rationem humanae voluntatis aptatum est: homines quidem per haec vitia sua cadere; sed si in his poeniterent, id est, si ab his desinerent, se quoque Deus in his quae ad poenam casus hujus constituerit, poenitere non quod hic motus mentis secundum humanam naturam in Deum caderet, sed quia homini gestorum poenitentia modus est gerendorum. Poenitentiam quoque suam Deus memorat ad poenam: quia puniri desinerent, qui esse impii destitissent. Ut ergo figulo promptum est amissum vas ad eamdem, vel quam volet, speciem reformare: ita. Deo facile est, post vitiorum casus volentes se origi, per doctrinae suae institutionem ad pietatem ex impietate reparare. 41. Resurrectioni et spiritali et corporali praedicta aptantur. --Sed et illa tamquam vas figuli non ignoranda confractio est, tum cum his corporibus dissolutis, et casu mortis confractis, pro voluntate artificis restauratio afferetur. Quod utrumque propheticus sermo significasse eodem dicto videtur. Nam cum poenitentiam utilem in his quae antea agebantur ostendit, praesentis hujus vitae et corporalis ex vitiis in virtutes novam quasi instaurationem docet esse oportere, ira in eos Dei sicuti criminum voluntate cessante. Et quamquam id ex figuli comparatione protulerit: tamen cum de eodem figulo ait; Et ipse fecit vas aliud secundum quod placuit in conspectu ejus (Jerem. XVIII, 4), significari etiam intelligitur illa, quae secundum Dei voluntatem resurgentium corporum instauratio est futura. Prout enim ei placet, et in conspectu ejus dignum est, confracta reparabit, non ex alia aliqua, sed ex veteri atque ipsa originis suae materie speciem illis complaciti sibi decoris impertiens: ut corruptibilium corporum in incorruptionis gloriam resurrectio, non interitu naturam perimat, sed qualitatis conditione 55 demutet. Non enim aliud corpus, quamvis in aliud resurget, Apostolo dicente: Seminatur in corruptela, resurget in incorruptione; seminatur in ignominia, resurget in gloria; seminatur in infirmitate, resurget in virtute, seminatur corpus animale, resurget spiritale (I Cor. XV, 42, etc.). Fit ergo demutatio, sed non affertur abolitio. Et cum id quod fuit, in id quod non fuit surgit; non amisit originem, sed profecit ad honorem. Confringi itaque nos tamquam vas figuli, vel nunc, vel tunc gaudeamus: ut et nunc, modo figuli vasis, commortui et consepulti Domino in baptismate in novitate vitae ambulemus (Rom. VI, 4): et in novum Christi hominem deposito vetere renasca mur (Coloss. III, 9 et 10), et tunc per hunc novae nativitatis profectum, in beatam illam ac Deo placentem iteratae reparationis nostrae speciem reformemur. 42. Reges ad intelligentiam excitantur. --Cujus boni non ignarus Propheta, post haec hortatur et dicit, VERS. 10-15: Et nunc reges intelligite, erudimini qui judicatis terram. Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. Apprehendite disciplinam, ne forte irascatur Dominus, et per eatis de via justa. Cum exarserit in brevi ira ejus, beati omnes qui confidunt in eum. Doctrinae hic ordo utilissimus est, ut eorum, in quae nos adhortatur, beatitudinem cognitam praestet: quia difficile sit animum ac spem ad ignorata protendere. Volens igitur Propheta ad eorum nos, quae superius commemoraverat, intelligentiam cohortari, intelligentiae ipsius honorem ante memoravit, dicens: Et nunc reges intelligite, eos scilicet qui intellecturi essent, reges esse demonstrans. Sed quaerendum est, quos reges ad intelligentiam propheticae hujus adhortationis admoneat: ne quisquam forte eos significari intelligat, quorum nunc in corpora humana, et in bellorum ministeria, et in metum gentium regnum est. Non sunt autem hi aeterni et beati apud Deum reges: quippe cum ipsi jam a mandatis Dei excidant, et diabolo in regnum sint deputati, dicente eodem cum Dominum tentaret: Et duxit illum diabolus in montem altissimum, et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis: et ait ad illum diabolus: Tibi dabo potestatem hanc et gloriam eorum, quia mihi 56 tradita sunt (Luc. IV, 5 et 6). Alios autem nobis reges Evangelia demonstrant, scilicet in quos appropinquavit regnum Dei, et eos qui regnans in se peccatum devicerint, qui sui ipsius corporis reges sunt, dominatui suo universa vitiorum incentiva subdentes: HOC enim in nobis est regnum Dei. Sic iterum Christus regnat in nobis, cum per eum ipsi dominorum in nos jure regnamus; secundum quod dictum est: Non venit regnum Dei cum observatione: neque dicent: Ecce hic et ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est (Luc. XVII, 20 et 21). Hujus regni beatus Apostolus meminit Corinthiis scribens: Jam sine nobis regnatis; et utinam regnetis, ut et nos vobis conregnemus (I Cor. IV, 8). Hoc itaque regnum Dei est ubi peccatum vincitur, ubi mors perimitur, ubi non regnat hostis: Mors enim regnavit ab Adam usque ad Moysen (Rom. V, 14). Et Apostolus ait: Jam non regnet peccatum in vobis (Rom. VI, 12). Per hoc regnum Dei regno peccati dissoluto, ipsisque jam nobis regibus regno adversante subverso, hoc nobis erit regnum Dei, cum omnibus vitiorum nostrorum aculeis contusis, labes erit corporeae infirmitatis absorpta. 43. Quid intellecturi. --Hos itaque reges Propheta ad intelligendum cohortatur: ut sciant, adversus Dominum et Christum ejus fremuisse reges, et populos vana meditatos: intelligant quoque irridentem e coelis, et in ira loquentem, et super Sion montem sanctum regem constitutum, praecepta Dei patris annuntiantem: cognoscantque eum qui sit genitus in filium; tempus quoque illud, quo qui tempora fecit, sit in tempore genitus. Intelligant in quo haereditatem gentium, et possessionem terrae finium postulavit: non ignorent etiam quae haec virga sit ferrea, qua regens eos, modo vasis figuli confringat. Haec enim intelligentes, sacramentum omne divinae voluntatis agnoscent: et cum per obedientiam praeceptorum haeredes Dei Patris, cohaeredes autem Domini nostri Jesu Christi erunt; per id quo aeterno regi cohaeredes sunt, id necesse est consequantur ut reges sint. 44. Judices terrae sancti quorum vita impios damnat. --Testantibus itaque Evangeliis atque Apostolo de regibus, sequens est ut cognoscamus qui sint judices terrae, quosque ut reges oporteat erudiri: maxime cum reges 57 nudo tantum nomine sine regni alicujus designatione cognominet, ut eos suos atque in se esse reges doceret; judices autem terrae dicat. Differre vero judicem, et regem, ipso usu terrenae consuetudinis cognoscimus; quia non idem sit regnare, quod judicare; quia regnum dominatio sit, judicium vero sit modus aequitatis. Sancti ergo quique intelligendi sunt esse judices terrae, quorum vita atque fides, infidelium iniquorumque judicium sit. Et hoc Dominus in Evangeliis ostendit dicens: Viri Ninivitae surgent in judicio, et judicabunt generationem hanc: quia poenitentiam egerunt in praedicatione Jonae; et ecce major quam Jona hic. Regina Austri surget in judicio, et judicabit generationem hanc: quia venit ab ultimis partibus terrae obaudire sapientiam Salomonis; et ecce major hic Salomone (Matt. XII, 41 et 42). Tales erunt judices terrae, quorum comparatio fidei ac timoris, impoenitentes impiosque condemnet. Si enim poenitentia Ninivitarum ex Jonae praedicatione suscepta fructum adepta est poenitendi, necesse est obediens eorum poenitentia insolentem horum impoenitentiam judicet. Aut regina Austri ex ultimis partibus terrae desideratam Salomonis sapientiam audiens, nonne infidelitatem et incuriam praesentium auditione peregrina damnabit? cum tamen inobedientiae atque inaudientiae judicium differens a Salomone atque Jona Christus auctor accumulet. Absolute autem hos esse judices terrae Apostolus demonstrat dicens: An nescitis, quia sancti mundum judicabunt, et in vobis judicabitur mundus (I Cor. VI, 2)? cum per meritum adeptae beatitudinis, criminosorum vitam sanctitas comparata condemnet. 45. Ut timor, laetitia, tremor animum servi Dei temperent. --Intelligentiae autem hujus atque eruditionis opus continuo propheta subjecit, dicens, Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. Non securum patitur aut negligens servitium: vult in omni servitutis officio admisceri timorem. Ut enim metuentes servi diligentius dominis carnalibus serviunt, cum voluntatem solertioris obsequii metus obsequelae admixtus eliciat: ita et Deo servientes, si timeant per imminentem timorem, non negligentes in ea erunt quam susceperint servitutem. Ac ne tyrannici terroris hic metus esse fidelium crederetur; ad id quod dixerat: Servite Domino 58 in timore, adjecit, et exsultate ei: ut metum servitutis, gaudii exsultatio temperaret, cum ipse timor causam laetitiae per conscientiam servitii fidelis afferret. Porro autem ne libertas gaudii fines congruae moderationis excederet; ita subdidit: Exsultate in tremore; quia periculosa ad oblivionem timoris esset libera a tremore laetitia. Atque ita haec prophetici eloquii ratio servata est, ut servitutem timor detineret, timorem exsultatio moderaretur, et exsultationem tremor consequens contineret. 46. Fervor sit in Dei servitio. --Hujus autem servitii et timorem exsultantem, et exsultationem trementem, docuit in eo quod sequitur consistere, dicens: Apprehendite disciplinam. Virtute verbi significationem impatientis et velut praeproperae ad id voluntatis ostendit, non tam expetendam, quam apprehendendam potius disciplinam docens: non tepore fidei in hujus obedientiae observatione contentus, sed ardorem spiritus in apprehendendi aviditate desiderans. Sic in rapiendo regno coelorum raptore Dominus delectatus ait: A diebus autem Johannis regnum coelorum vim patitur, et vim facientes diripiunt illud (Matth. II, 12), quia cum regni coelestis possessio Israeli praedicaretur, fides tamen gentium possessionem hanc sibi Israel diffidente praeriperet. 47. Pauli exemplum. --Sic et beatus Paulus currit, ut apprehendat, dicens: Sequor autem ut apprehendam, in quo et apprehensus sum (Philip. III, 12). Non lento gradu properat, neque otioso sequitur procursu; apprehensurus enim sequitur. Et satis quidem dixisse videretur, si consecuturus sequeretur, sed vim et ipse afferre optat, et apprehendere properat, et modo (f. amplexus ) exempli corporalis invadere. Scit autem se eo ipso jam esse, quod apprehendere properat, apprehensum. Si enim nos per corporalem naturam Deus naturae suae dissidentis homo genitus apprehendit, factus ipse quod sumus; nostrum est ad apprehendendum nunc id quod est ipse contendere, ut in eam gloriam, in quam naturam corporeae hujus corruptionis eximit, festinatio nostra se misceat: atque ita apprehendemus id in quo fuimus apprehensi, si naturam Dei consequamur, Deo ante naturam hominum consequente. Apprehendenda itaque disciplina, et invadenda est quodam amplexu et in vinculo corporali: ne elabatur aut excidat. 59 48. Qui pereant de via justa ab ea alieni. --Causam autem diligentis hujus complexus ac vinculi propheta subjecit, dicens,: Apprehendite disciplinam, ne quando irascatur Dominus, et pereatis de via justa. Cum exarserit in brevi ira ejus. Adest enim poenae dies, qui in exardescente ira Domini significari intelligitur: in quo si non apprehensam a nobis disciplinam tenebimus, perditi de via justa erimus. Unicuique enim rei perit, quidquid aufertur: et quod deest, ei cui deest jam videtur amissum. Nam tametsi per naturam suam maneat, ei tamen cui abest non manet. Et idcirco de via justa impii pereunt, quia in ea non erunt. Pereunt autem de via justa, cum exarserit in brevi ira ejus. Impii statim a morte poenas inferni luunt. --Non morosa haec ira est, per quam de justa via pereunt: ne quis sibi interim in poenae lucro inter moras judicii blandiatur. In brevi namque exardescit ira. Excipit enim nos statim ultor infernus: et decedentes de corpore, si ita vixerimus, confestim de via recta perimus. Testes nobis evangelicus dives et pauper: quorum unum Angeli in sedibus beatorum et in Abrahae sinu locaverunt, alium statim poenae regio suscepit (Lucae XVI). Adeo autem statim poenae mortuum excepit, et etiam fratres ejus adhuc in supernis manerent. Nihil illic dilationis aut morae est. Judicii enim dies vel beatitudinis retributio est aeterna, vel poenae. Tempus vero mortis habet interim unumquemque suis legibus, dum ad judicium unumquemque aut Abraham reservat, aut poena.
49. Fiducia in Deum opus. --Et idcirco copiosum hunc sacramentis coelestibus psalmum sic Propheta conclusit: Beati omnes qui confidunt in eum. Non trepidam spem neque ambiguam perfectio beatitudinis exigit. Confidentia ad id opus est, firmae opinionis scilicet, et indemutabili voluntate: quia plus sit confidere, quam sperare. Confidendum ergo est, ne nos a via recta exardescens brevi ira Dei deperdat. Fidelis enim est qui ait: Qui credit in me non judicabitur, sed transiet de morte ad vitam (Job, V, 24). Dominus noster Jesus Christus, qui est benedictus in secula seculorum. Amen.