Tractatus super psalmos/33

E Wikisource
PSALMUS CXXIV
Saeculo IV

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum



 PSALMUS CXXIII PSALMUS CXXV 


PSALMUS CXXXIV. Alleluia.[recensere]

Laudate nomen Domini, laudate servi Dominum: qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. Laudate Dominum, quia benignus est Dominus: psallite nomini ejus, quoniam suave est: quoniam Jacob elegit sibi Dominus, Israel in possessionem sibi. Quia ego novi quam magnus est Dominus, et Deus noster prae omnibus diis. Omnia quaecumque voluit (Infra, quae voluit) fecit in coelo et in terra, in mari et in abyssis. Educens nubes ab extremo terrae, fulgura in pluviam fecit. Qui producit ventos de thesauris suis, qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus. Emisit (Hil. et misit) signa et prodigia in medio tui, Aegypte, in Pharaonem et in omnes servos ejus. Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes. Seon regem Amorrhaeorum, et Og regem Basan, et omnia regna Chanaan occidit: et dedit terram eorum haereditatem (repetitur haereditatem) Israel populo suo. Domine, nomen tuum in saeculum, et memoriale tuum in generationem (Infra, generatione) et generationem. Quia judicabit Dominus populum suum, et in servis suis consolabitur. Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. Os habent, et non loquentur; oculos habent et non videbunt; aures habent, et non audient; nares habent, et non odorabunt; manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt, neque est spiritus in ore eorum, non clamabunt in gutture suo. Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. Domus Israel, benedicite Dominum; domus Aaron, benedicite Dominum; domus Levi, benedicite Dominum; 526 qui timetis Dominum, benedicite eum.

TRACTATUS PSALMI. 1. Scriptura mysteriis feta peritum lectorem postulat ac pium. Comparatio. Psalmus hic per corporalia gesta sensum prodit altiorem. Qui tractandus. --Psalmus secundum simplicitatem audientium absolutus videtur. Ea enim ex majore parte in eo continentur, quae libro Exodi inscripta sunt, Aegypti plagae, Pharaonis poena, regum mortes, et hostilis terrae obtenta hereditas. Sed secundum Apostolum, quae in lege sunt, umbra est futurorum; quae in ea gesta fuerunt, allegorumena sunt, non negligenter audienda sunt: quia sub corporalium gestorum fide in exemplum sint spiritalium operum constituta. Magnae autem diligentiae res est, virtutem verborum collocatorum expendere, et scire quid cuique rei sub eorum quae dicta sunt significatione sit proprium. Ut enim non omnium est, herbarum genera virtutesque nosse, et si quis imperitus aut nescius in agrum his salubribus herbis divitem venerit, omnia inutilia et promiscue genita existimans praeteribit; at vero si peritus et doctus hunc pretiosum in his graminibus ( al. germinibus) agrum fuerit ingressus, omnia quae ab aliis praeterita erunt demetet, et ea quae ab ignaris erunt neglecta mirabitur; sciens quando utile metendorum eorum tempus sit, et in quae genera sanitatum his utendum sit, et quantum ex his, aut quo usque moderandum sit: sic et in divinis Scripturis esse intelligendum est, ut si eas impia auris et mens rustica audiat, tamquam otiosas et non necessarias negligat; at vero si cadens ad cognitionem Dei auditor aut lector adstiterit, et cui frequens lectio, et spiritalis gratiae donum scientiam dijucandi singula, intelligendique praestiterit; mirabitur omnia, atque his secundum naturales eorum virtutes et efficientias utetur; non ignarus quando quid praesumendum sit, et in quam curationem eligendum; quando ex eo corpori sanatio, quando animae medela tribuenda sit; ne quid praeproperum, ne quid importunum ac tardum sit: sed collatis et virtutibus, et temporibus, et rebus, non imperite his quae sibi comperta fuerint utatur: quod quidem maxime in hoc psalmo ita esse intelligitur. Incredibilem enim in modum ea rebus gestis verba subjecta sunt, ut cum fideliter illa quae gesta sunt enuntiarent, majorem tamen internae et spiritalis intelligentiae profectum ex se ita collocata praestarent. Neque tantum haec ratio observata est, ut res ipsae, quae corporaliter gestae sunt, ad ostendendam Dei magnificentiam commemorarentur: verum etiam ut per cognitiones gestorum, et virtutes nominum exemplum de se gerendis, in his quae sunt gesta, praeberent. Itaque necessarium est, haec singula personis, temporibus, virtutibus discernere; 527 ut ea quae incuriosae aures tamquam non necessaria forte perdiderint, ipsa illa ad humanae infidelitatis medelam sanationemque referantur. Et hoc ipsis rebus in psalmo docebimus, qui ita coeptus est. 2. Laus praestat benedictioni. Nomina Dei laude digna. --VERS. 1 3. Laudate nomen Domini, laudate servi Dominum; qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri. Laudate Dominum, quia benignus est Dominus: psallite nomini ejus, quoniam suave est. Et contuendum in exordio psalmi est, quod ad laudem nos Dei advocat, cum in superiore psalmo ad solam benedictionem hortatus sit. Praestare autem laudem benedictioni non ambiguum est. Primus enim ordo in benedictione positus est, sed consummatur in laude. Et laus non incipienda confuse est, sed ordine ac modo confitenda est. Hoc enim primum est: Laudate nomen Domini. Nomen ergo Domini primum laudare admonemur, quia Deus coeli sit, quia Deus terrae sit, quia Deus mundi sit, quia Deus, quod fidei nostrae et spei proprium est, Abrahae et Isaac et Jacob sit. In his enim primum Deo laus est. 3. Quo ordine ad laudem Dei perveniatur. --Sequens vero praeceptum est, Laudate servi Dominum. Per cognitionem nominis Dei ad scientiam ejus proficimus. Jam enim non nomen Domini, sed Dominum laudamus, cognoscentes cur Deus coeli sit, cur Deus terrae sit, cur Deus mundi sit, cur Deus Abrahae et Isaac et Jacob sit. Haec enim primum puerilis doctrinae rudimenta transgressi, Deum non jam per obedientiam subditorum, sed per immensae virtutis suae magnificentiam laudamus, et laudamus servi ejus: neque solum servi ejus, nudo tantum professionis nostrae vocabulo nuncupati, sed stantes in domo ejus: jam non vagi, neque erratici, sed stantium firmitate stabiliti: neque tantummodo stantes, sed etiam in atrio Domini Dei nostri; internae potius et mediae domus sede suscepti. Per hunc igitur ordinem a servis et a stantibus in domo atque in atrio laus inchoatur. 4. Benignitate Dei egemus. Psallere quid. --Laudandus Deus ob id est, quia benignus est. Nam ut omnipotens sit, naturae suae virtus est: ut vero benignus sit, nobis necessarium est, quos corporis infirmitas et conditio originis in peccatis detinet. Et quid spei est humanis delictis, si benignitas Deo absit? Sed dictorum ratio consideranda est: namque qui laudandus est, quia benignus est: psallendum nomini ejus est, quia suave est. Psallite 528 nomini ejus, quoniam suave est. Psallite ubi dicitur, ad corporis opera refertur: ut per organi nostri, id est, corporis multimoda opera, consonans Deo fiat et apta laudatio (V. praefat. n. 19). Psallere ergo nomini ejus jubemur, quia suave est. Suave enim est Deo corpora nostra complacito ministerio probabilique famulari: vel ipsum illud potius nomen Domini suave est. 5. Cur Jacob et Israel, non Abraham memoretur. --Et quid suavitatis in se habeat, vel nomen ejus, vel ei psallere; continuo subjecit dicens, VERS. 4: Quoniam Jacob elegit sibi Dominus, Israel in possessionem sibi. Initium originis Judaeorum secundum santificationem generis Abraham est, ad hunc enim primum Dei fuit sermo: et cur potius Jacob quam Abraham Dominus elegit? Dehinc cum idem secundum nuncupationis allocutionem sit Israel qui et Jacob; cur iterum additur: Israel in possessionem sibi? Ordo exigebat principem electionis Abraham, non eum qui jam tertius in electione est Jacob commemorari. Ratio quoque admonebat, ut significatus Israel in Jacob intelligeretur. Quin etiam illud accedit, quod qui Jacob est, eligitur, qui Israel, possidetur. 6. Jacob Ecclesiae typus. --Sed jam in exordio sermonis monuimus, illa ex rebus corporaliter gestis commemorata in psalmo esse, in quibus futuri species tamquam in speculo reluceret: ea quoque gestis rebus coaptata verba esse, quae cum ea quae gesta sunt enuntiarent, tamen intelligentiam nobis absolutiorem eorum, quae spiritaliter in gestis rebus praefigurabantur, afferent. Dei nomen suave est, non uni tantum genti, atque ipsi irreligiosae; sed omnibus jam gentibus atque linguis. Jacob enim sibi elegit, majorem natu supplantantem, ementem primitias cibo et desperatione venalis, abripientem benedictionem, impoenitentem post servitutem, deinde post luctam Deum videntem et Israel nuncupatum. Ante enim Jacob est, et sic Israel. Circumspiciamus Ecclesiae corpus, quae se per differentiam fidei et Jacob et Israel habet. Et hic coetus populum legis fide supplantat, primitias ejus accipit, benedictionem ejus diripit, secundum Domini dictum, dicentis: A diebus autem Joannis regnum coelorum vim patitur, et vim facientes diripiunt illud (Matth. XI, 12). Jacob est ergo qui eligitur, Domino dicente: Ego vos elegi, non vos me (Joan. XV, 16). Israel est qui possidetur, in praeteritis primogenitis et benedictionibus cognitus, in servitute multi temporis fidelis, 529 in sacramento luctae potens, in promerendis rursum benedictionibus pertinax, in Dei cognitione et conspectu Israel. 7. Filio proprium est nosse Patrem. --Novit autem Spiritus prophetiae praepotentem hanc nominis Dei in congregandis gentibus et possidendis fidelibus suavitatem, dicens, VERS. 5: Quia ego novi quam magnus est Dominus. Officio quidem oris sui propheta loquitur, sed cognitione non sua. Vox ista ejus est, qui ait: Nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. XI, 27): et Filius quidem Patrem, si cui voluerit, revelabit: sed magnitudinem ejus nemo cognoscit, propheta dicente: Cujus magnificentiae non est finis (Psal. CXLIV, 3). Cognitio ergo infinitatis hujus ei soli erit propria, qui secundum perfectam originis suae plenitudinem ipse imago est infiniti. 8. Unus Ecclesiae Deus.--Quia ego cognovi quam magnus est Dominus: et Deus noster prae omnibus diis. Non prae diis omnibus illis est, de quibus infra ait: Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum: os habent et non loquentur (Psal CXIII, 4 et 5). Nihil enim magnum, si metallis et saxis et lignis comparatus praefertur. Et quia isti dii non sunt, quaerendum est quos deos dixerit. Non enim deorum multitudinem Ecclesia cognoscit. Error hic gentium est, ut coitus et conceptus et procreationes et successiones deorum aut fingat, aut credat. Nobis autem, secundum Apostolum, unus Deus ex quo omnia, et nos in ipso; et unus Dominus noster Jesus Christus per quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. VIII, 6). Unus ex uno, Deus ex Deo est. Non recipit alterum innascibilis ut duo sint; nec admittit quod est unus unigenitus ne Deus sit. Non sunt duo innascibiles, non sunt duo unigeniti: in eo unusquisque quod est, unus est: dum parem nec unigenitus habet, nec innascibilis admittit; neque unigenitus Deus ex alio quam innascibili Deo subsistit. 9. Dii per nuncupationem sunt homines. --Videndum autem est, prae quibus omnibus diis Deus noster sit. Invenio deos dici per prophetam ita: Deus stetit in congregatione deorum, in medio autem deos discernit (Psal. LXXXI, 1). Et hoc quidem videtur ambiguum nec satis absolute enuntiare quos deos significet. Sed Dominus in Evangeliis errore nos nuncupationis hujus liberavit, dicens: Ego dixi, dii estis, et filii excelsi omnes (Joan. X, 34). Et adjecit, si ergo illos dixit deos, ad quos verba Dei facta sunt, et non potest solvi Scriptura (Ibid. 35). Indissolubilis Dei sermo est homines deos nuncupantis. Invenio et Moysen Deum nuncupari, cum ei dicitur: Deum te posui Pharaoni (Exod. VII, 1). Sed et Apostolus docuit dici alios deos, cum ait: Namque etsi sunt qui dicuntur dii sive in coelo, sive in terra, sicut sunt dii multi, et domini multi: sed nobis unus Deus pater est ex quo omnia, et unus Dominus noster Jesus Christus per 530 quem omnia (I Cor. VIII, 5 et 6). Unus quidem Deus nobis est, et unus Dominus: sed multi dii sunt qui vocantur, in coelo et in terra. Et quidem si hoc deorum nomen hominibus secundum sententiam Dei competit; multo magis angelis, archangelis, thronis, dominationibus, principatibus, potestatibus dignum quos Apostolus deos in coelo nuncupari demonstrat. 10. Quam his praecellat Deus. Quidquid factum est, non omnia potest. --Dii ergo sunt qui vocantur, sed prae omnibus Deus noster est: non comparatione, qui incomparabilis praecellit, sed potestate prae caeteris est. Et quomodo prae caeteris sit, mox ostendit dicens, VERS. 6: Omnia quae voluit fecit in coelo et in terra, in mari et in abyssis. Soli Deo congruit omnia facere quae velit. Sola enim perfecta virtus in nullo impeditur, quominus quod velit et faciat: et ei ex quo omnia sunt, nihil difficultatis occurrit. Inferioris ab eo naturae est, ne totum quod velit et faciat. Dum enim alii se debet, caret omnipotentiae virtute: quia in id ipsum quod subsistit, habeat alium auctorem. Et qui non se sibi debet, non omnia potest, dum a potiore subsistit. Sed videamus quid sit illud quod omnipotentia Dei secundum voluntatem suam fecerit, in coelo et in terra, in mari et in abyssis. 11. Varia Dei in orbe prodigia. --Et quidem magnum est, si contueamur indemutabilem coeli firmitatem, solem annuis cursibus indefessisque moderatum, vicesque anni definitis limitibus temperantem; perennes quoque lunae vicissitudines, et imperturbatos ortus, lapsus, conversionesque signorum: jam vero terrae opes, et fecundos ejus fructus in vitam hominum, volucrum, pecudum, bestiarum: plena deinde incolis suis maria, et spirantium intra fluctus piscium vitam: tum porro quia plurali genere maria graecitas elocuta est (ἐν ταῖς θαλάσσαις), oceani inaestimabiles vices et capacis abyssi imperspicabilem naturam, qua refusus in terram aestus resorbetur. Sed cum haec secundum humanam opinionem plena miraculis sint, ac de ipsis dici merito debeat, Omnia quae voluit fecit in coelo et in terra, in mari et in abyssis: videamus quae ea omnia sint, quae voluit et fecit. 12. Sub littera hic latet altior sensus. --VERS. 7. Educens nubes ab extremo terrae, fulgura in pluviam fecit. Qui producit ventos de thesauris suis. Praeterito Thronorum, Dominationum, Principatuum et Potestatum, Cherubim et Seraphim, Angelorum et Archangelorum, coeli, terrae, maris, abyssi miraculo: in his omnia Deus quae voluit fecit, in coelo et in terra, in mari et abysso; educens nubes ab extremo terrae, fulgura in pluviam fecit, qui producit ventos de thesauris suis. An haec tantum perfectae in Deo voluntatis omnipotentia est, terras exhalare nubes, coruscare pluviis imminentibus fulgura, alternatis spiritibus flare ventos? Sed arguunt hanc opinionem nostram virtutes verborum 531 et naturae generum. Educens, inquit, nubes ab extremo terrae: quid enim sibi vult, quod nubes deducuntur et educuntur ab extremo terrae? Exhalant quidem valles uvidae nebulas; sed neque valles extrema terrae sunt, neque quisquam nebulam id ipsum existimavit esse quod nubem. Dehinc fulgura in pluviam fecit. Quae hic humani sensus intelligentia est? Fulgura nonnumquam sine pluviis videmus, et pluvias saepe esse sine fulgure. Non pluviae fulgura afferunt, neque rursum fulgura pluvias defundunt. Sequitur quoque: Qui producit ventos de thesauris suis. Quae hic humani sensus intelligentia est? Anne in concavo aliquo et communito thesaurorum loco conditos esse ventos existimabimus, ex quibus venti soleant tamquam pretiosissima thesauri portio produci? Et cum solent mutationes ventorum frequentes et incertae saepe et contrariae commoveri; totiens negotiosus ad haec Deus ipsos istos, ut demutentur, ut dissideant, ex secreto divitiarum suarum producit. 13. Salvo tamen litterae sensu. --Sed haec a me volenti virtutem et rationem dictorum ostendere, ita commemorata sint, ut nihilominus invisibilis et omnipotentis virtutis esse intelligatur, a mari, quod est ab extremo terrae, nubes educi, et inter pluvias fulgura coruscare, et ventos ex occultis spirituum suorum sedibus flare. Verum quia non in his tantum omnipotentia Dei est, neque in his solum quae voluit fecit in coelo et in terra, in mari et in abyssis; et in his quae corporaliter gesta esse memorantur, spiritalia significari meminimus: demonstrandum est nunc quid sub his dictis per virtutem prophetiae intelligere debeamus. 14. Hominis praerogativae. --In eo quod omnia quae voluit fecit in coelo et in terra, in mari et in abyssis, quantum cognitioni nostrae permissum est, nihil amabilius Deo homine est. Et subest causa, ut peculiare hoc ei animal sit. Mundus verbo consistit, homo autem cum consilio efficitur, non verbo, sed opere cogitato. Fit quoque ad imaginem Dei: per inspirationem etiam Dei vivens anima perficitur. Legem accipit, voluntati suae permittitur, liber ab omnibus mundi dominus constituitur, paradisi incola est, invidia diaboli dignus est, post peccatum misericordiae reservatur (V. pag. 402, a, b), omni saeculi hujus aetate ad cognitionem Dei eruditur, judex angelis praeparatur. 532 Revelationem ejus creatura exspectat, vanitati in spem et ipsa subjecta; ob poenitentiam ejus ex peccato Angelorum in coelis maximum gaudium est. Hic ipse per sacramentum nativitatis secundum hominem Jesum Christum assumptus in eum est. Jam ubique irreligiosum ante os ejus religionem docet, jam pollutum stupris corpus continentia purum est, jam caeca quondam a cognitione Dei mens, Israel facta est. Jam invidia in imitationem boni profecit, jam ebrietas in jejunia exarsit, jam odium in amorem demutatum est, jam vitia in virtutum vitam perempta sunt. 15. Nubes doctrina ab extremo terrae, id est, per humiles apostolos tradita. --Fecit ergo Dominus omnia quae voluit in coelo et in terra, in mari et in abyssis. Nihil enim in his omnibus carius homine suo habuit, ob quem etiam Unigenitus ejus Deus homo exstitit: et fecit ita, educens nubes ab extremo terrae. Nubibus Dominus praecepit, ne super spinosam et infecundam vineam pluerent (V. Origen. hom. 5 in Jerem.): Mandabo, inquit, nubibus ne pluant super eam (Esai. V, 6). Cognovi et nubem in qua locutus est Deus: In columna, inquit, nubis loquebatur ad eos (Psal. XCVIII, 7). Et testatur mihi Paulus in hac nube non hoc solum quod legitur intelligendum, dicens: An nescitis quia patres nostri sub nube fuerunt, et in Moysen baptizati sunt (I Cor. X, 1, et 2)? Nubes haec itaque significat doctrinam apostolicam: quae inumbrans, et a calore defendens, aestum omnem futuri judicii excludit. Quod autem a novissimis terrae sint, audiamus Apostolum dicentem: Puto autem Deus nos apostolos extremos ostendit sicut abortivos (I. Cor., IV, 9). Dominus ipse, cum de loco et dignitate inter discipulos sermo esset, ait: Qui voluerit in vobis esse primus, sit omnium novissimus (Marc. X, 44). Has ergo nubes Deus, omnia quae vult faciens, a novissimis terrae educit: et hanc inumbrantem doctrinam terrae humilia exhalant. 16. Fulgura, qui scientia coruscant. Pluviae fiunt, dum doctrinam profundunt.--Fulgura in pluvias fecit. Fulgur est virtutis coelestis agnitio: et hoc ipse Dominus testatur, dicens: Sicut enim fulgur exit ab Oriente, et paret usque ad Occidentem; ita erit adventus filii hominis (Matth. XXIV, 27). Et hoc quidem ita in Domino, qui non in locis ut corporalis, sed ubique, adveniens cernetur. Caeterum in singulis hodie quicumque virtutem Dei annuntiabunt, qui cognitionem ejus per doctrinam praestabunt, fulgura in pluvias facti sunt: fulgure primum ipsi scientiae coruscantes, tum deinde verborum imbrem profundentes. Et hujus pluviae ex se profundendae 533 Moyses non jam spiritaliter per doctrinam, sed corporaliter per gloriam fulgens ita meminit: Attende caelum, et loquar: et audiat terra verba ex ore meo. Exspectetur sicut pluvia eloquium meum, et descendant sicut ros verba mea, et sicut pluvia super gramen, et ut nives super foenum (Deut. XXXII, 1, et 2). Illa fulgura in has pluvias facta sunt, verba scilicet vivificantia, et potantes irrigantia. 17. Venti. Angeli custodes nostri. --Servatus autem ordo est, ut post congregatas ex novissimis terrae nubes, post fulgura in pluvias constituta, producat ventos de thesauris suis. Quos autem ventos producat, non ambiguum est: eos nempe de quibus ait: Faciens angelos suos spiritus (Ps. CIII, 4). Sunt enim angeli parvulorum quotidie Deum videntes. Hi igitur spiritus ad salutem humani generis emissi sunt: neque enim infirmitas nostra, nisi datis ad custodiam angelis, tot tantisque spiritalium coelestium nequitiis obsisteret. Opus ad id fuit naturae potioris auxilio: et hoc ita esse ex his dictis docemur, quibus trepidum ac paventem Moysen Dominus confirmat, dicens: Ecce angelus meus antecedet te (Exod. XXIII, 23). Hos igitur de thesauris suis ventos producit, tribuens in his auxilium humanae infirmitati: ut haec nos divina praesidia, adversus mundipotentes πρὸς κοσμοκράτορας harum tenebrarum in haereditanda nobis salute tueantur. 18. Haec magnifica Dei gesta nunc in nobis spiritaliter geruntur. --Sequitur deinde hic ordo dictorum, VERS. 8-12: Qui percussit primogenita Aegypti ab homine usque ad pecus, et misit signa et prodigia in medio tui, Aegypte, in Pharaonem et in omnes servos ejus. Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes. Seon, regem Amorrhaeorum, et Og, regem Basan, et omnia regna Chanaan occidit: et dedit terram eorum haereditatem, haereditatem Israel populo suo. Frequenter sermo divinus eum intelligendum esse Deum coeli atque terrae et universitatis creatorem docet, qui Aegyptum percusserit, mare diviserit, Aegyptios demerserit, populum suum magnis et mirabilibus virtutibus eduxerit, in eremo manna aluerit, ejectis gentibus in terram repromissionis induxerit. Et quidem omnia haec magnifica et praeclara opera Deum esse testantur. Neque enim mediocris et moderatae virtutis est tanta gessisse: admirandus in his intelligendus est. Sed docet nos Apostolus cum veneratione gestorum praeformationem in his doctrinae atque operis spiritalis agnoscere: cum lex spiritalis est, cum gesta ejus allegorumena sunt, cum sub nube patres fuerunt, cum in Moysen baptizati sunt, cum de spiritali petra biberunt, cum petra Christus est, cum postremo secundum exaltati in deserto serpentis formam exaltandus est Dominus. Ergo licet illa in Aegypto 534 corporaliter gesta sint, spiritaliter tamen nunc geruntur in nobis. 19. Aegyptus percussa, saeculi potestates cruci confixae. Christi in medio Aegypti, seu saeculi prodigia. Pharao, seu diabolus cum vitiis baptismo necatur. -- Aegyptus, in quo saeculi forma est, virtutibus et plagis Dei percutitur, signis portentisque terretur. Plagis Dei percutitur, cum judicium suum audit, cum damnationem suam cognoscit, cum in ipso conscientiae suae reatu quotidie judicatur, cum principales suas originariasque virtutes cruci suae Dominus confixit. Locutus quoque est tamquam ad viventem animalemque Aegyptum, (ut non habentem terram inanimemque regionem, sed incolas ejus, quos rationales animalesque constituerat, alloqui existimaretur): Misit signa et prodigia in medio tui, Aegypte, in Pharaonem, et in omnes servos ejus. In medio tui quid est? Cognoscimus ex eo quod dictum est, Dominus Deus autem rex noster, rex ante saecula, operatus est salutem in medio orbis terrae. In medio itaque orbis terrae loco, in quo Dominus salutem nobis operans passus est, signa et prodigia misit: dum crucis suae horis sol effugit; tremit terra, saxa rumpuntur, sepulcra panduntur, mortui exsurgunt. Haec in medio tui, Aegypte, signa facta sunt. Pharao tuus, id est diabolus, aquis necatur baptizato populo, ipse cum exercitu suo obrutus. Percussae deinde gentes multae; exstincti scilicet innumerabiles in nobis vitiorum incolatus. Reges quoque fortes perempti; fortes plane. 20. Cur ex pluribus regnis deletis pauca memorentur. Seon Amorrhaeus, Og Basan et Chanaan.--Seon regem Amorrhaeorum, et Og regem Basan, et omnia regna Chanaan occidit. Et quid istud est? Tot regna eversa sunt, tot reges extincti sunt: et horum tantum fit memoria? Fit quidem secundum gestorum fidem paucorum memoria ex pluribus: sed hi tantum memorantur, in quibus quamvis quidem res gesta cognosceretur, tamen per conditiones virtutesque nominum spiritalis in his esset conditio subtexta. Nam Seon infructuosae arboris interpretatio est: quod enim nobiscum arbor infructuosa, id hebraice Seon nuncupatur, Amorrhaeus vero exacerbantis. Has ergo sub horum nominum significatione infructuosas in nobis exacerbantibus virtutes delevit, infructuosos scilicet principes, qui nos qui exacerbabamus in Dominum obtinebant: et ob id secundum dictum evangelicum exemplo infructuosae arboris excisos. Og vero rex interpretationem habet maceriae sive valli: Basan vero confusionis sive pudoris. Regem hunc ergo confusionis pudorisque nostri exstinxit, solvens, secundum Apostolum, maceriam (Eph. II, 14): vel vallum, id est, quo a cognitione Dei prohibebamur, obstaculum diruens. Occidit deinde omnia regna Chanaan. Maledictum Chanaan esse Genesis docet (IX, 25), et esse servum fratrum 535 suorum, ob contumeliosam ejus in patrem injuriam. Interpretatio autem nominis Chanaan motio est. Quae igitur nos in vitia et in maledictam impietatem commovebant, atque in nos vi sua ac potestate regnabant, Dominus exstinxit. Quod autem per varias virtutes, quae in filiis obedientiae operantur, non regnent peccata in nobis, Apostolum audiamus dicentem: Non regnet amplius in mortali corpore vestro peccatum (Rom. VI, 12). Regna ergo haec occisa sunt: jam enim non dominantur in nobis. 21. Fidelibus promittitur corporum aeterna possessio. --Sed occisis his, quid consequitur? Dedit terram eorum haereditatem, haereditatem Israel populo suo. Data quidem terra est regum et gentium superius memoratarum; sed amissa rursum est. Hodie a gentibus incolitur, Israel ubique exsul est: et quomodo terra, quae data est, haereditas est? Manet ergo idem ordo: ut sub his, quae corporaliter gesta sunt, ea quae spiritaliter essent gerenda praescripta sint. Data igitur corporum nostrorum terra in haereditatem est, quae antea erat in Chanaan maledicta et in vitia mobilis, in Basan confusionis pudorisque plena, in Amorrhaeo exacerbans et irritans, quam possidebat in Og infidelitatis maceria, quam occupaverat in Seon arbor infructuosa. Haec igitur terra, soluto infidelitatis vallo, et excisa ex ea arbore infructuosa, data est haereditas, et data Israel populo suo. Quae autem haec haereditatis terra sit, et qui sit hic Israel, audiamus apostolum Paulum dicentem: Sicut portavimus imaginem terrestris, portemus imaginem coelestis (I Cor. XV, 49). Hic est Israel, cui terrae beatae hujus continget haereditas, cui conglorificati in Domino terreni corporis sui erit aeterna possessio. Hoc Christianis est proprium, qui hoc in se nomen incolume per coelestis imaginem usque ad finem retinuerint. 22. Quod Deo videmur optare, nobis optamus. --Atque ita ait, VERS. 13: Domine, nomen tuum in saeculum. Numquid a nobis optandum hoc Deo est, aut aeterna virtus eget voto nostro, ut maneat in aeternum? Ut in nobis potius maneat, optandum est. Sicuti cum dicimus: Sanctificetur nomen tuum, adveniat regnum tuum, fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra (Matth. VI, 9 et 10); non utique haec Deo proveniant optamus: ut sanctificetur, qui sanctus est; ut voluntas sua fiat, cujus factum in voluntate est. Nostrae haec potius rei vota sunt, ut per egregia fidei nostrae opera nomen ejus sanctificetur in nobis; ait enim: Estote sancti, quoniam ego sanctus sum (Lev. XI, 44): ut in nos regnum ejus adveniat, et digni aeterno regno per indultam nobis aeternitatis substantiam simus: quia spes vitae est, confiteri regnum ejus; et dicenti sibi latroni: Domine, memento mei, cum veneris in regnum 536 tuum, respondit: Amen, dico tibi, hodie mecum eris in paradiso (Luc. XXIII, 42 et 43): ut sicuti voluntati ejus in coelis ab indefessis et coelestibus virtutibus paretur, ita et a nobis in terra pareatur, ne corporalis nos infirmitas ab exsequenda ejus voluntate deflectat (in coelis enim indefessis quotidie vocibus dicitur: Sanctus, sanctus, sanctus, Dominus Deus sabaoth: pleni sunt coeli et terra gloria tua. (Esai. VI, 3): ut nobis quoque nihil aliud in opere sit, per quod sanctificatur nomen ejus; nihil aliud in spe, per quod et in nos regnum ejus speramus; nihil aliud in voluntate, per quod ei aeternae a nobis laudes sunt deferendae. Profectus hic voti nostri indigentiae res est, ut nobiscum nomen ejus maneat in aeternum. 23. Memoriale Dei. A Judaeis ad Christianos transiit. --Dehinc sequitur: Et memoriale tuum in generatione et generationem. Non, sicut saepe, a saeculo in saeculum, neque a generationibus in generationes, sed in generatione et generationem. Et hoc non de nomine, sed de memoriali. Memoriale enim est memoria operum Dei, quae libro legis continentur. Et quia lex et memoriale Dei in generatione prima, Judaeorum scilicet, usque in plenitudinem temporum mansit, sicuti plebi Sodomae et Gomorrhae usque ad plenitudinem peccati poena dilata est: ita mensuram omnium impietatum cum prima generatio explesset, memoriale Dei, et omnium operum suorum memoria in generationem alteram transiit, in Christianos namque, cum quibus hodie legis veneratio est, et prophetia, et nomen Domini. 24. Dei consolatio de perdito Israel, populus fidelis. --Tenuit autem hunc eumdem in consequentibus ordinem, dicens, VERS. 14: Quia judicabit Dominus populum suum, et in servis suis consolabitur. Differt judicari et consolari; et differt populus et servus. In servis autem consolatio, in populo vero judicium est. Populum Dei Israel secundum carnem nuncupatum esse quis nescit? Dictum autem ab Apostolo est: Qui in lege peccaverunt, per legem judicabuntur (Rom. II, 12). Judicabit ergo Deus populum suum; sed in servis suis consolabitur, nempe illis de quibus Dominus ait: Qui credit in me, non judicabitur, sed transiet de morte in vitam: qui autem non credit, jam judicatus est (Joan. V, 24). Consolabitur autem Dominus, judicato Israel, in servis suis. In omnibus enim fidelibus terrae solatium habebit ex damno. 25. Dei in Israelitas benignitas ac beneficia. Quam fuerint ingrati, gentes non ita. --Voluisset enim populum suum, quem in patribus eorum Abraham et Isaac et Jacob elegerat, non judicari: ob quem post diversas plagas Aegyptum afflixerat, ob quem in columna ignis et nubis adstiterat, ob quem mare diviserat, aquam e petra ejecerat, manna e coelo miserat, legem posuerat, veniam tantis sacrilegiis indulserat, tot irreligiosorum regna dejecerat, 537 prophetas miserat, Unigenitum suum nasci hominem voluerat; sed tot tantisque beneficiis populus ingratus, et colonus vineae primus electus, in ipsum Dominum vineae parricidales manus intulit (Matth. XXI, 38), Deum, quantum in se est, crucifixum in homine mortificans. Sed electi sunt servi, quibus vinea fructum ejus reddentibus traderetur: in quibus Dominus, judicato populo suo, pietatis suae damnum consolaretur. Itaque consolantur eum gentes, in martyribus et confessioribus et fidelibus suis fructus ex se commissae sibi gratiae rependentes. Non nova autem, nec hujus tantum prophetae vox ista est. Moyses in praeclaro illo Deuteronomii cantico, cum peccata populi hujus, et impietates novissimas, et fidem generationis alterius praedicaret, ait: Quoniam judicabit Dominus populum suum, et in servis suis consolabitur (Deut. XXXII, 36). Sanctus etiam Eleazar, cum a principibus populi sui degustare ementitum sacrificatum cogeretur, gloriam martyrii sub hac eadem voce consummat, sciens Dominum in servis suis voluntatem ejus operantibus, judicato populo, consolandum. 26. Contra idololatras. --Convertitur deinde ad depellendum errorem gentilium prophetico sermone, ut stultas atque irreligiosas superstitiones ex ipsis superstitionum causis coarguat dicens, VERS. 15-18: Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt; aures habent, et non audient; [ nares habent, et non odorabunt; manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt: non clamabunt in gutture suo:] neque est spiritus in ore eorum. Similes illis fiant, qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. Frequenter et in aliis psalmis id ipsum de simulacris gentium dictum est: et prophetia omnis hoc laborat, ut humanum errorem a stultissimis his irreligiositatum studiis avertat. Addunt enim plerique his impietatibus suis auctoritatem, ut pretiis metallorum honorem diis quos sibi fecerint quaerant, auro eos argentoque formando: sed hoc tantum quod possunt largiuntur, imaginem scilicet oris, oculorum, aurium, narium, manuum et pedum, deos suos in forma mortui corporis adorantes, cui, spiritu evolante, os mutum est, oculi hebetes, aures surdae, nares inanimae sunt, manus dissolutae, pedes rigentes, omne corpus immobile est. Sed errori eorum id quod 538 nec sperare audent deputatur: ut eorum sint similes quos adorant, venerantes sint in consortio veneratorum, ipsi simulacrorum modo emortua corpora sine vitae spiritu relinquendi. 27. Fidelium ordo quadruplex, praestantissimus omnium --Demonstrato autem errore gentili, ad doctrinae ordinem propheticus sermo se retulit, dicens, VERS. 19, 20: Domus Israel, benedicite Dominum; domus Aaron, benedicite Dominum; domus Levi, benedicite Dominum; qui timetis Dominum, benedicite eum. In his nominum atque officiorum distinctionibus omnem Ecclesiae populum complexus est; sed per nuncupationum et proprietatum significationem ipsa illa officiorum merita divisit. In eo enim quod dicitur domus Israel, et domus Aaron, et domus Levi, et qui timetis Dominum, aliud ab alio esse discernitur: ut, secundum Apostolum ad Corinthios scribentem, quaedam fit in nominibus distinctio, cum ait: Vocatis, sanctis, cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Jesu Christi (I Cor. I, 2); ut aliud vocatos, aliud sanctos, aliud invocantes nomen Domini esse significet. Nunc autem primum Israel nuncupari videmus, secundo Aaron, tertio Levi, quarto timentes Dominum. Et in Aaron sacerdotes significari non ambiguum est: sacerdos enim in lege Aaron primus fuit, et exinde in successione ejus sacerdotum honor mansit. In Levi autem ministros ostendi absolutum est: haec enim tribus in ministerium electa est. Reliquus autem populus, cui non sacerdotii, neque ministerii, sed timoris officium est, in his qui timent Dominum nuncupatur. Docet autem nos Apostolus super omnes hos esse Israel, cum ait: Et quotquot regulae huic obsecundabunt, pax super eos et misericordia, et super Israel (Gal. VI, 16). Sacerdotes et ministri officii sui regula in eo quod agunt continet; sed praestat longe voluntate magis aliquid agere, quam lege. Et optimum est, per ministerii ordinem non solum satisfacere ministerio, sed per doctrinae scientiam et fidei calorem ad cognitionem Dei contemplationemque contendere. Eum ergo, qui Deum intelligens et videns esset, quod est proprium Israel, in primo benedicentium ordine collocavit (qui officium in quo esset, atque honorem sacerdotis, hac ipsa cogniti per fidem et contemplati Dei virtute praecelleret): quia cum plures sint Aaron, id est sacerdotes; pauci tamen Israel, id est qui cognitione mentis Deum contemplaturi sint, reperientur. Hi ergo primum ad benedicendum 539 advocantur: caeteris aliis post eos, in eo quo et ipsi essent officio, benedicturis. Sed benedicunt Deum, et domus Israel, et domus Aaron, et domus Levi, et omnes qui timent Dominum: eum scilicet, qui est benedictus Deus ex Sion, qui habitat Jerusalem, sanctum montem Sion, et civitatem coelestem, Ecclesiam primitivorum, manentium et scriptorum in coelis, in Domino nostro Jesu Christo, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.