PSALMUS CXXVIII | PSALMUS CXXX |
PSALMUS CXXIX.
[recensere]Canticum graduum.
De profundis clamavi ad te Domine, Domine exaudi vocem meam. Fiant aures tuae intendentes in vocem orationis meae. Si iniquitates observes (observabis) Domine, quis sustinebit te (Domine, omisso te)? Quoniam apud te propitiatio est, et propter legem tuam sustinui te, Domine. Sustinuit anima mea in verbum tuum: speravit anima mea in Domino. A custodia matutina usque in noctem speret Israel in Domino: quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio. Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus eorum.
TRACTATUS PSALMI.
1. Dei secreta homo non penetrat: quatenus ea scrutari pium sit. --Inter multa praeclara, quae ad Romanos Apostolus scribit, cum de fide gentium et infidelitate Judaeorum locutus esset, et multa de judiciis Dei decretisque tractasset, ait: O profundum divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam sunt inscrutabilia judicia ejus, et investigabiles 491 viae ejus? Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius ejus fuit? aut quis ante dedit ei, et retribuetur illi? Quia ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi claritas in saecula saeculorum (Rom. XI, 33 et seqq.). Humanae infirmitatis religiosa confessio est, ex Deo hoc solum nosse quod Deus est. Caeterum secreta illa et profunda imperspicabilis judicii decreta mens terrena non penetrat. Investigare quidem ea perscrutarique pium est, sed inscrutabilia ea esse et investigabilia confitenda sunt: quorum est alterum religiosae voluntatis, alterum imperspicabilis naturae. Quis enim causas naturasque coeli et hujus et superioris et caeterorum sciet? Quis angelorum et potestatum et dominatuum et thronorum et principatuum officia rationesque perceperit? Quis Cherubim et Seraphim perpetuas voces aeternasque intelliget? quis laudantes Deum super coelum aquas cognoscet? quis solis, lunae et astrorum lumina comperta sibi esse gloriabitur? quis hanc inanis nobis, ut putamus, aeris plenitudinem, metietur? Jam vero quis aut dispositionem orbis terrarum, aut elementorum virtutes aut temporum mutationes, aut fluminum cursus, aut maris fines, aut Oceani vicissitudines, aut ventorum flatus, aut naturas animalium, aut rabies bestiarum, aut genera arborum, aut virtutes radicum, et origines animarum, et incrementa corporum, et infantium mortes, et senum vitam et labores saeculi, et sanctorum gloriosas calamitates, et irreligiosorum infelices beatitudines, et legis et prophetarum et evangeliorum et apostolorum arcano coelesti libros consecratos, plenae cognitionis scientia consequetur? 2. Vox aut nescientis aut patientis, aut precantis. --In his igitur omnibus haerens ac detentus Propheta, ex interno cordis sui secreto, secundum Apostoli vocem et ipse clamat, dicens, VERS. 1: De profundis clamavi ad te, Domine. Pone illum, secundum Apostolum, in profundo divitiarum Dei imperscrutabilium et investigabilium demorantem (Rom. XI, 33), statue illum de profundo humanarum calamitatum aestu precantem, secundum eam Domini quae in anteriore psalmo est vocem: Veni in profundum maris, et tempestas demersit me (Psal. LXIII, 3); existima illum non labiis, sed secreto, ut jussum est, cordis orare (Matth. VI, 6): apta aut ignorationi, aut passioni, aut orationi vox ista dicentis est: De profundis clamavi ad te, Domine; dum aut nescit, aut patitur, aut precatur. Et quia de profundis clamat; confidenter ait: Domine exaudi vocem meam, VERS. 2: fiant aures tuae intendentes 492 in vocem orationis meae. 3. Deum audire, et aures in precem intendere quid differant. Deo incorporeo quid membra adscripta. --Sed quaerendum est an idipsum sit, exaudi vocemmeam; et, VERS. 2: fiant aures tuae intendentes in vocem orationis meae. De profundis enim orat, et profundum est quidquid orat. Ac primum intelligendum est, Deum incorporalem esse, neque ex partibus quibusdam atque officiis membrorum, ex quibus unum corpus efficitur, consistere. Legimus enim in Evangelio, Quoniam Deus spiritus est (Joan. IV, 24), invisibilis scilicet et immensa atque intra se manens et aeterna natura. Scriptum quoque est: Quoniam spiritus carnem et ossa non habet (Luc. XXIV, 39). Ex his enim corporis membra consistunt, quibus substantia Dei non eget. Deus autem, qui et ubique et in omnibus est, totus audit, totus videt, totus efficit, totus incedit. Et hoc ex Scripturis docemur, cum dicitur: Ego sum Deus appropians, et non de longe (Jer. XXIII, 23); et rursum: Quoniam in ipso vivimus, et movemur, et sumus (Act. XVII, 28). Virtus ergo Dei, quae aequalis et indiscreta est, officiorum ac membrorum habet nomina: ut virtus qua videt, oculi sint: virtus qua audit, aures sint; virtus qua efficit, manus sint; virtus qua adest, pedes sint: officiorum diversitates virtutis hujus potestate peragente. Deus ergo ubique est, et ubique adest, audit, videt, efficit: sed orandus a nobis est, ut secundum precem nostram adsit, audiat, videat, efficiat. Naturae suae est ut audiat; sed fidei nostrae est ut precemur audiri. Audit conviciantes, audit maledicentes, audit etiam intra secreta cordis loquentes: sed fides officium suum exsequitur, ut Dei auditionem roget; ut qui per naturam suam audit, per orantis precem dignetur audire. 4. Contra Anthropomorphitas. Homo constat corpore et anima. Deus non est compositus. --Quod si qui forte corporeum Deum et conformabilem et membris diversum, quia non idem oculus quod et manus est, ob id esse existimabit quod dictum est: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26): primum meminisse debet hominum institutionem naturis duabus contineri, animae scilicet et corporis, quarum alia spiritalis, alia terrena est; et inferiorem hanc materiam ( corpus ) in efficientiam atque operationem naturae illius fuisse potioris ( animae ) aptatam. Ergo quisquis ita volet credere, ut corporalis Deus sit, quia ad imaginem ejus homo factus est; compositum esse Deum statuet, ex potiore scilicet inferiorique natura, quia de talibus homo constat. Quidquid autem compositum est, necesse est non fuerit aeternum; quia compositio habet initium quo corporatur ut 493 maneat. Sed haec infidelitatis deliramenta sunt, dum per coelestis naturae ignorationem, intra has opinionis angustias vitio ingenii degeneris coarctatur. 5. Hominem condendo tria egit. --Deus autem semper et in omnibus manens ubicumque idem, et ipse nusquam non totus, cum pulcherrimum opus perfecto jam mundo inchoaret, hominem scilicet ad imaginem sui faciens, eum ex humili natura coelestique composuit, anima videlicet et corpore. Et prius quidem animam divino illo et incomprehensibili nobis virtutis suae opere constituit. Non enim cum ad imaginem Dei hominem fecit, tunc et corpus effecit. Genesis docet longe postea, quam ad imaginem Dei homo erat factus (Gen. II, 7), pulverem sumptum, formatumque corpus (Ibidem); dehinc rursum in animam viventem per inspirationem Dei factum, naturam hanc scilicet terrenam atque coelestem quodam inspirationis foedere copulatam. 6. Imago Dei in homine secundum animam. --Scit se beatus apostolus Paulus per interiorem et exteriorem hominem dissidere. Per interiorem quidem hominem delectatur lege, per exteriorem vero hoc quod non vult agit: cum interior homo spiritus opera desiderat, exterior voluptates corporis concupiscit (Rom. VII, 22 et 23). Ergo ad imaginem Dei homo interior effectus est rationabilis, mobilis, movens, citus, incorporeus, subtilis, aeternus. Quantum in se est, speciem naturae ( divinae ) principalis imitatur, dum transcurrit, dum circumvolat, et dicto citius nunc ultra oceanum est, nunc in coelos evolat, nunc in abyssis est, nunc orientem occidentemque perlustrat, dum numquam ut non sit aboletur (natura quidem Dei in his omnibus est), neque ut alibi adsit, decedit aliunde. Sed anima humana in hac sensus sui mobilitate ad imaginem opificis sui facta est ( Duo mss. animus humanus . . . factus est), dum naturam Dei mobilitas animae perennis imitatur ( subaudi dum, nisi malis cum Turon. ms. habens), nihil in se habet corporale, nihil terrenum, nihil grave, nihil caducum. Et audiamus adhuc Paulum hoc ita docentem: Exspoliantes veterem hominem cum gestis ejus, et induentes novum, qui renovatur in cognitionem secundum imaginem Creatoris (Coloss. III, 9 et 10). Numquid aliquid corporale induimus, cum in 494 agnitionem renovamur? Nihil, ut opinor. Induimus autem agnitionem Dei, fidem aeternitatis, innocentiae sinceritatem, et bonitatis mores. Haec enim animae magis sunt indumenta, quam corporis, quae omnia Deo propria sunt. Haec, in agnitionem novi, induimus: ut in omni ministerio animae nostrae, simus secundum imaginem Creatoris, bonitatis et sanctitatis et charitatis agnitione perfecti. Haec propter aures Dei, ne corporalis existimaretur, tractata brevibus sunt. 7. Membra Dei dici possunt angelicae virtutes. His Deus non eget, sed nos. --Et quamquam haec ita se ut dicta sunt habeant; tamen meminimus esse plures spiritales virtutes, quibus angelorum est nomen, vel ecclesiis praesidentes. Sunt enim, secundum Joannem, Asianis ecclesiis angeli (Apoc. I, 20). Sunt et, Moyse testante, secundum numerum angelorum fines gentium Adae filiis constituti (Deut. XXXII, 8). Sunt et, Domino docente, pusillorum angeli quotidie Deum videntes (Matth. XVIII, 10). Sunt, secundum Raphael ad Tobiam loquentem (Tob. XII, 15), angeli assistentes ante claritatem Dei, et orationes deprecantium ad Deum deferentes (Ibid., 12). Hoc ideo commemoratum sit, ut si forte hos esse oculos, vel aures, vel manus, vel pedes Dei intelligere voluerimus; habeamus non improbabilis intelligentiae auctoritatem: maxime cum scriptum sit: Sunt enim efficientes spiritus, in ministerium missi propter eos qui haereditabunt salutem (Heb. I, 14). Intercessione itaque horum non natura Dei eget, sed infirmitas nostra. Missi enim sunt propter eos qui haereditabunt salutem: Deo nihil ex his quae agimus ignorante, sed infirmitate nostra ad rogandum et promerendum spiritalis intercessionis ministerio indigente. 8. Peccati et iniquitatis discrimen. --Dehinc sequitur, VERS. 3: Si iniquitates observabis Domine, Domine quis sustinebit? Non negligenter dicti hujus ratio tractanda est. Non enim ait: Si peccata observabis, sed: Si iniquitates observabis. Differt enim iniquitas a peccato. Numquid Deus peccata non observabit, et criminum memoria non erit? Erit certe: quin etiam de otioso verbo rationem unusquisque praestabit (Matth. XII, 36), et omnis in carcerem missus reddet novissimum quadrantem (Matth. V, 26). Differre autem iniquitatem et peccatum docemur, cum dicitur: Beati quorum 495 remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1): et rursum: Iniquitatem meam ego agnovi, et peccatum meum non abscondi (Ibid., 5). Iniquitas enim omnis, transgressio legis Dei est, quae est gravior peccato. Quod idipsum Apostolus absolutissime distinxit, dicens: Qui enim inique peccaverunt, inique peribunt: qui autem per legem peccaverunt, per legem judicabuntur (Rom. II, 12). Ergo peccatum iniquitatis jam periit, caeterum peccatum legis judicabitur. Peccatum autem iniquitatis est, quidquid extra legem delinquitur, ut gentilium ( Duo mss. gentium) crimina sunt, quae jam cum ipsa legis ignoratione damnata sunt. Legis autem peccata judicanda sunt: quia licet peccata sunt, tamen in lege peccata sunt. Ergo si Deus iniquitatum recordetur, quis sustinebit furta, caedes, falsa testimonia, stupra, perjuria? Haec enim crimina sunt, quae inique, id est, extra legem Dei geruntur, quaeque novae generationis Sacramento abluuntur. 9. Filius nostra redemptio, qui cum Patre unum sit. --Sed horum plane jam Deus non recordatur: et cur non recordetur, in sequenti versu Propheta demonstrat, dicens, VERS. 4: Quia apud te propitiatio est. Est enim unigenitus Dei filius Deus Verbum redemptio nostra, pax nostra, in cujus sanguine reconciliati Deo sumus. Hic est, qui venit tollere peccata mundi, qui cruci chirographum legis affigens, edictum damnationis veteris delevit (Coloss. II, 14). Sive igitur ad Patrem, sive ad Filium oratio Prophetae esse existimabitur [unum enim ambo sunt: et qui vidit Filium, vidit et Patrem, quia Pater in Filio, et Filius in Patre est. Ex similitudine gloriae alter in altero gloriosus est; gloriosus Filius, quia dignus consortio Patris sit; gloriosus Pater, digni consortio Filii], recte ad quem voles, Propheta dixisse credetur: Quia apud te propitiatio est; quia in Patre secundum similitudinem gloriae Filius est; et Filius ipse pro peccatis nostris et propitiatio et redemptio et deprecatio est, iniquitatum nostrarum, quia ipse earum propitiatio sit, non recordans. 10. Legem observanti Prophetae spes est Christus, et hoc tota vita. --Scit autem Propheta ingentis periculi 496 rem esse, inique, id est, sine lege peccare quia peccato sine lege perditio est, peccato autem in lege judicium est. Et idcirco ait: Propter legem tuam sustinui te, Domine. Lex autem sancta et spiritalis est, et in ea verba vitae sunt, et legis finis Christus est: et hoc sequenti versu ostenditur. Ait enim: Sustinuit anima mea in verbum tuum. Corporalia quidem legis officia Propheta exsequitur, scilicet sacrificiorum et holocaustomatum et neomeniarum et sabbatorum, quae omnia umbra sunt futurorum: sed anima ejus sustinuit in verbum Dei. Propter legem ipse sustinet, id est, ut dixi, corporaliter officia legis gerit. In verbum autem Dei anima sua sustinet: scilicet filii Dei adventum, qui et Verbum Dei, et Deus Verbum est, spiritali fide exspectat. Qualiter autem exspectet, demonstrat dicens, VERS. 5 et 6: Speravit anima mea in Dominum, a custodia matutina usque in noctem. Recordemur evangelicae comparationis tenorem, et meminerimus quosdam operarios vineae omnem diem in labore transigere. A custodia matutina usque in noctem Propheta sperat: nullum tempus habet vacuum, totius diei indefessus operarius est. 11. Nec desperandum ei, qui non omnem diem in spe Domini exegit. --Sed quid tandem erit spei? Non omnis ita diem suum in spe Domini exigit; sunt enim operarii horae tertiae, sunt sextae, sunt nonae, sunt et undecimae: et videtur Propheta, qui a custodia matutina usque in noctem speravit, spem nobis evangelicae mercedis abscindere. Non abscindit plane. Ait enim: Speret Israel in Domino. Sine praefinitione temporis spei adhortatio est. Ille quidem, ut perfectus operarius, a custodia matutina usque in noctem speravit. Sed ad spem omne tempus est liberum: et mercedem non operis, sed misericordiae, undecimae horae operarii consequentur (Matth. XX, 9). Ita enim ait: Speret Israel in Domino, VERS. 7 et 8: Quia apud Dominum misericordia, et copiosa apud eum redemptio. Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus eorum. Bonus est in quem speratur: et sperandum in eo est, quia misericors est, quia copiosa apud eum redemptio est, quia redemit ab omnibus iniquitatibus 497 suis universos. Hora undecima est, conclusa sunt dici tempora: curramus omnes, festinemus ne nox adsit, ne hora praetereat. Senes sumus, nox mortis insistit, nec ad undecimam saltem vitae nostrae horam procedimus. Beatus quidem qui a mane usque ad noctem laborans, pactum denarium tamquam debitum postulat: sed quia bonus est Dominus, quia misericors est, speremus in eum; ut undecimae licet horae operarii, diurni laboris denarium consequamur per Dominum nostrum Jesum Christum, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.