Jump to content

Tractatus super psalmos/39

Checked
E Wikisource
PSALMUS CXXIX
Saeculo IV

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum



 PSALMUS CXXVIII PSALMUS CXXXI 


PSALMUS CXXX.

[recensere]

Canticum graduum.

Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei. Neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me. Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam. Sicut ablactatum super matrem suam, sic retribues in animam meam. Speret Israel in Domino, ex hoc nunc et usque in saeculum.

TRACTATUS PSALMI. 1. Psalmi hujus doctrina. Humilitas maximum fidei nostrae opus. --Brevis psalmus est, et distinctione magis quam Tractatu explicandus: ad humilitatem nos et mansuetudinem docens. Et quia plurimis aliis locis nonnulla de humilitate tractavimus, otiosum est eadem repetere. Certe meminisse debemus maximum fidei nostrae opus esse humilitatem: cum hanc pro optimi operis conscientia propheta commemoret, dicens, VERS. 1: Domine, non est exaltatum cor meum. Optimum enim sacrificium Deo, cor contribulatum (Ps. L, 29). Non ergo cor secundis rebus efferendum est: sed Dei metu intra mansuetudinis fines humilitate cohibendum. 498 2. Oculi ad Deum, non ad aliud efferendi. --Neque elati sunt oculi mei. Alia istud proprietate graecitas elocuta est, dicens: οὐδὲ ἐμετεωρίσθησαν οἱ ὅφθαλμοί μου, id est, non ex alio in aliud elati sunt. Elevandi autem oculi secundum dicta prophetae sunt, Elevate oculos vestros, et videte quis ostendit haec omnia (Esa. XL, 26). Et Dominus in Evangelio ait: Elevate oculos vestros, et conspicite regiones: quia albae sunt ad messem (Joan. IV, 35). Elevandi ergo sunt oculi; sed non rursum in aliud elevandi: ut semel in id quod elati sunt perseverent. 3. Erectus in Deum David, de gloria sua non insolescit. --Dehinc sequitur: Neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me. Magni periculi res est, si in modicis ambulamus, et si non in mirabilibus demoramur. Magna eloquia Dei sunt, ipse mirabilis in excelsis est: et quomodo tamquam bonum opus de se Propheta praefert, quod in magnis et mirabilibus non ambulet? Sed cum addidit, super me; in his non ambulat, quae hominum mirabilia et magna creduntur. David enim et propheta et rex, erat humilis antea et abjectus, neque convivio patris sui dignus: sed Deo complacuit, unctus in regem est, adspiratus est in prophetam. Non insolescit in regno, non odiis commovetur: persequentem se amat, inimicorum mortes honorat, incestuosis et parricidalibus filiis parcit. Imperator contemnitur, pater laeditur, propheta vexatur: ultionem non ut propheta orat, vindictam non ut pater sumit, contumeliam non ut imperator exsequitur. In his ergo quae super se magna et mirabilia sunt, non ambulat. 4. Corde humilis est, non sensu. --Sed videamus quae sequuntur. VERS. 2. Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam. Quae prophetae ista diversitas est? Non exaltat cor: exaltat animam. Non in magnis et mirabilibus super se ambulat: sed non humiliter sentit. Excelsus animo est, et corde submissus. Humilis in suis est; sed non humilis in sensu est. Sensus enim ejus in coelo est ( Mic. ms. in coelum), anima ejus est in excelsis. Corde autem (ex quo secundum Evangelium exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae (Matth. XV, 19) humilis est, suavi illi mansuetudinis 499 jugo subditus est. Tenendus ergo humilitatis et altitudinis modus est: ut corde humiles, sensu vero et anima simus excelsi. 5. Panem vivum esurit. --Dehinc sequitur: Sicut ablactatum super matrem suam, sic retribues in animam meam. Ablactato Isaac, accepimus Abraham fecisse coenam (Gen. XXI, 8): quod ablactatus, jam puerili aetati proximus cibum lactis excederet. Et Apostolus omnes rudis fidei, et infantilis adhuc in Dei rebus scientiae, lacte potat (Hebr. V, 12). Ergo profectus maximus est, jam lacte non indigere. Ad fortiorem enim cibum transisse filium suum Abraham, etiam convivii laetitia testatus est: et Apostolus carnalibus et parvulis in Christo panem negat (I Cor. III, 2). Propheta itaque orat, quia non exaltaverit cor suum, quia non in magnis et mirabilibus suis ambulaverit, quia non humilia senserit, sed exaltaverit animam suam, uti tamquam ablactato super matrem suam retribuatur animae ejus: scilicet perfecti et coelestis et viventis panis retributione sit dignus, quia per superiora quae commemoravit opera, cibum jam lactis excesserit. 6. Sed neque sibi tantum hunc vivum e coelis panem precatur; universos autem ad ejus spem adhortatur, dicens, VERS. 3: Speret Israel in Domino, ex hoc nunc et usque in saeculum saeculi. Spem nostram nullo fine temporum claudit, in immensum expectationis nostrae fidem tendit. In saeculum saeculi sperandum est: quia per spem praesentis saeculi, spem futuri saeculi consequemur, in Domino nostro Jesu Christo, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.