Turris Babel/Dedicatio

E Wikisource

 Imprimatur Index capitum operis 

SACRATISSIMO

LEOPOLDO I.

Imperatori semper Augusto

Justo, Pio, Felici,

Boëmiæ, Hungariæ, Rom. REGI, TER MAXIMO.

ATHANASIUS KIRCHERUS

perennem felicitatem precatur.
P
P
Ost luctuosam universalis diluvii, atque Arcæ Noëmicæ catastrophen; post tragicum generis humani excidium; post orbis terrarum, pereuntiumque rerum omnium tristissimam faciem: modò novum posterioris sæculi statum, scenæque insolentis parastasin in theatrum produco Turrim Babel: Turrim, inquam, à primævo orbis tyranno, Chami Chusiique filio Nembrod in campo Sennaar totius humani generis cœtu ibidem adhuc commorante exstructam: Turrim vel ex hoc capite perenni sæculorum decursu celebrem, ne dicam infamem; quod temerarius humanæ impietatis ausus fabricam vel ad ultima cœlorum confinia exaltandam, stulta præsumptione attentaverit. Fabricam dico, quæ rea læsæ majestatis divinæ, dum ad culmen rebus humanis indebitum arrogantiùs sese erigeret, fulmine cœlestis vindictæ deturbata fastum deposuit: et uti supremum divinæ potestatis dominium, veritatemque metuendi ubique Numinis luculento subversionis suæ documento contestata est; ita quoque evidenti lapsus sui gravissimi exemplo omnem post se retro secuturam humani generis ætatem edocuit, docereque debuisset, Non esse consilium contra Dominum: sed omnes animi arrogantis machinas, substructionesque ambitionis, quantumvis immanes, inanes tamen et insanas esse, eodemque secum fato perituras. Quodnam enim poterat vanitatis imbecillitatisque mundanæ luculentius statui exemplum posteritati ob oculos, ad comprimendos insani tumoris impetus ad evertendas fastuosas hominum cogitationes, quàm fastus adeo insolens et ingens, tam levi Dei digito suppressus, quàm moles tam vasta tam citò facilèque devastata? Infelix illud inauspicatumque stolidissimæ arrogantiæ exemplum hîc ego in scenam produco; atque utinam illud ita universis possem statuere ob oculos ut videant, quàm tragica semper in hoc ambitionis theatro scenam claudat catastrophe; perspiciantque, non aliam posse exspectari coronidem operis quod molitur impietas, quàm cumulum tumulumque, qui auctorem nefariorum moliminum eâdem secum ruinâ consepeliat. Id quod neminem oculatæ mentis latere posse crediderim, qui, quod hîc oculis subjicere conatus sum, apprimè considerârit, quantam Babylonici isti insanæ mentis prævaricatores ab ulteriori cœpti moliminis prosecutione cœlitùs desistere coacti, linguarum videlicet admirabili confusione inter sese divisi dissipatique, transmigrationis gentium populorumque infaustissimi conditores, ac furculi per totum terrarum orbem propagati, quantam, inquam, hæc sparsa quaquaversum femina infelicitatis, toti humanæ posteritati messem calamitatum diffeminârint. Nembrod enim ambitionis œstro in tanta mortalium multitudine percitus, et ad haec giganteo corporis habitu formidabilis, cum virium, tum potentiæ suæ granditate confisus, è vestigio avitæ religionis cultu repudiato, à paternis Noëmi posterioris mundi primi monarchæ à Deo constituti, praeceptis recedens, degener et refractarius, dum divinæ apotheoseos titulum impiissimo fastu attentat, spretis conculcatisque divinis humanisque juribus, primus orbem ab hac scelerum illuvie non longo abhinc diluvio repurgatum abominandæ tyrannidis, idololatriæ, atque innumerarum inde profluentium detestandarum pestium labe contaminavit. Quam impietatem intuitus, nec non intimo cordis dolore perculsus ille humani generis restitutor Noë, mox nutu divino separatis ab impia Chami stirpe filiis Sem et Japheth, viam rectam, quam Nembrod corruperat, divini cultûs propagatione restituere quibuscunque potuit modis non destitit. Ut vel inde doceamur, nullum ad imperiorum regnorumque flatus evertendos impietate violentiorem esse arietem; nullum ad eosdem conservandos fulciendosque pietate et religione robustius dari præsidium. Quocirca utriusque primevi hujus imperii imaginem, ceu prototypon quoddam reliquorum, hisce quibuscunque à me conscripti voluminis lineamentis exhibendam duxi; ut reges terræ, mundique dominatores, quid sceptra purpuramque deceat, quid dedeceat; quid rationi rectæ consonum, quid dissonum; quid denique ad divini moderatoris normam compositum atque conforme, quid difforme, veluti in speculo quodam attento mentis examine contemplentur. Quod quidem non alteri meliori jure, quàm tibi Sacratissime Cæsar, qui in republ. Christiana puppim clavumque tenes, dicatum ad sacros majestatis pedes eo, quo possum, submississimæ voluntatis obsequio venerabundus depono. Patieris, Augustissime Imperator, pro tua in omnes pietate, clementiaque, laborum meorum fructus exiguos, tanquam infimæ servituti tuæ addictissimos satellites ad pedes tuos requiescere, sub cujus ingentis umbræ præsidio requiescit Pax et Felicitas universorum, in cujus augustissimi capitis specula indefessi vigilant excubitores Consilium et Industria, qui duo perspicacissimæ mentis tuæ oculi verè aquilini nunquam vel minimum remissâ contentione deflectunt aciem à Solis æterni radiis; sed attentis in omnem partem studiis pro Deo et populo assiduè occupantur. In cujus inconcusso animi incomparabilis solio regiam sibi sedem fixerunt paternæ hereditatis pars maxima Pietas et Justitia: cujus demum, quod rarissimum dicebat TiberiusTacit. I., mens tantæ molis non solum capax, sed major, commissam sibi imperii administrationem, quàm exacte prudenterque ad Noëmici hujus Archetypi amussim conformârit, quanta cum fide, et sapientia navim hanc inter tot fluctus tempestatesque direxerit, novit orbis et admiratur. Quem enim vel densissimis ferarum latibulis, vel intimis montium inaccessorum claustris innutritum latere nunc possunt vel virtus tua vel nefaria aliorum consilia, periculaque nulli unquam ævo audita, quibus caput tuum sacrosanctum atque unà in te totius Austriacæ domus vita per summum nefas fuit attentata? Quis locus adeo ab orbe nostro terrarum mariumque intervallis esse poterit abscissus, quo fama non pervenerit nominis tui, pietatisque aura suavissima? Quis mundi angulus adeò ab omni humanitate alienus, quæ gens adeò inculta, quæ ad machinationum teterrimarum monstra non exhorruerit, quibus tua, imò nostra, bonorumque omnium, quorum tu vita salusque es, incolumitas periclitabatur? O temporum morumque infamiam! O sæculi nostri coinquinatissimi fermentum tartareum! O putidissima orbis exulcerati carcinomata, mundi fatiscentis portenta, pestes humani generis, viperas infernales, detestabiles inquam, imperii Catilinas; qui sive cœcæ ambitionis philtro temulenti, sive fastuosæ mentis furore dementati, ut Turrim suam Babylonicam, id est confusionis, summa imis, sacra profanis truculento facinore permiscendo, in aëreis vanissimæ imaginationis spatiis fabricarent, soliaque sibi sine basi erigerent, erecta vero à Deo proculcarent: non meliori, deteriori, inquam, consilio id se assequi posse existimârunt, quàm si sacram illam divina tibi providentia destinati imperii fabricam tot sæsculorum decursu summa cum majestate ab Atlantibus Austriacis succollatam occultis machinarum technis funditus everterent, ejusque ruinis novam sibi concinnarent. Videbantur novi ab inferis resuscitati Caligulæ, qui uti unicam Romano populo cervicem optabat, ut ad sitim suam cruentissimam abundantiùs explendam caput orbis ictu unico decussum humi prosterneret: sic isti longè fœdiores nequitiæ et furoris satellites immani gigantomachia in sacrum caput tuum, caput scilicet orbis Christiani funesta perfidiæ ac livoris tela omni flagitiorum venenorumque tabe imbuta, rabieque vesaniæ cuspidata vibrârunt, ut divino hucusque munere conservatæ domus tuæ augustisimæ filum abominabili ausu abrumperent, stirpemque sacrosanctam per sacrilgam tui necem radicitùs evellerent. Sed irrito, quem certò præstolabantur, eventu, solium istud supra basin eucharisticam ac incomparabili Principum idea Rudolpho tam solidè fundatum et continuo per tot augustissimos nepotes pietatis, virtutumque omnium cultu stabilitum, quod ad extremum mundi senescentis solatium divina creduntur oracula destinasse, hi Babylonicæ impietatis æmuli labefactare conati sunt. Quantum enim in tuum exitium funesta inimicorum odia conspirabant; tantum pro tua salute bonorum omnium, qui in te vivunt, studia vigilabant, pia spirabant vota, ardentia fervebant desideria. Quantum hi portentosi scelerum architecti salutem publicam in tuo interitu pessundare; tantum istorum, imò cœlitum piissimorum curæ tuam, vel potius nostram in te reclinantem incolumitatem firmare omni nisu allaborabant. Adeo vana sunt omnia contra præpotentis Dei consilium, tum insana tumentis furentisque animi præsumptione, tum clandestinis insidiarum cuniculis instructa machinamenta. Dico hæc non ad tuarum oblectationem aurium, (odisti enim hoc genus illecebrarum) sed, quanto prius horrore ad tot scelerum monstra omnium obrigescebant animi; tam nunc dulce piumque est horum meminisse ad solatium animorum nostrorum; ad auspicia sereniorum temporum; ad spem salutis publicæ uberiorem, in quam nos erigit tot cœlestium beneficiorum grata memoria, nulla unquam sæculorum oblivione delenda. Exinde post tot tristes reipubi. Christianæ nebulas, post extinctas furiarum execrabilium faces, lætiora demum omina, nec inani id quidem augurio, capimus prosperitatis. Ad quantum enim orbis Christiani bonum divina te providentia destinârit, utique haud vani præsagii ostento id mundo in natali tuo innuisse videbatur: siquidem non deerant complures haud otiosi auspices qui de cœlo caperent omen non obscurum felicitatis; eoque te die, videlicet v. idus Jun. non frustra mundo datum augurarentur, quo SS. Primi et Feliciani auspicatissima agebatur memoria. Eum dico orbi editum gratulabantur, qui infelicitati temporum speratam jam dudum felicitatem restitueret; et rursum Primi, quod jam diu auditum non fuerat, semper tamen ingentis spei argumentum, in Cæsareorum nominum album inferret. Quæ tam læta ortûs tui augustissimi proscenia, non disparis demum fortunæ comprobavit eventus, quando Leopoldi I. nomine insignitus inauguratusque Imperator, et quod mysterio non caret, omnium Germarniæ Cæsarum Regumque quinquagesimus, sub initiali nominis tui litera L Fastos Augustorum decorasti, ut mero quodam epilogismo sacrum Imperatorum jubilæum non solùm compleres, sed et aliud majori felicitatis auspicio ordireris. Quam in spem fidemque erexerant jam pridem orbem Christianum augustissimæ dotes tuæ; vivacissimæ indolis summa alacritas; acerrima ingenii vis; læta mentis serenitas in vultu efflorescens; magnarum cogitationum capax judicium; in flore ætatis veneranda prudentia; in Principe juvene senile pectus; in vere vitæ tantaque fortunæ indulgentia, morum ad omnes modestias regulas castigatissimorum decentia; omniumque paternarum virtutum in adolescente maturitas: et ne laudum tuarum catalogum ad aurium sacrarum molestissima potius fastidia, quàm delitias hic congeram, brevi dicam compendio; summæ dignitati summa decora et tam sublimi imperio sublimiorem animi tui magnitudinem te solum Atlantem destinasse, ut non imperium tibi, sed tu imperio coronam conferre videreris. His itaque virtutum præsidiis, ducibusque, quæ veluti sulgentissima totidem sidera tibi ad excelsum imperialis solii thronum prælucere videbantur, ad tantæ reipubl. gubernacula admotus, ante omnia sapientissimi patris tui, Sapientissime Cæsar, relicta tibi Politicæ Christianæ documenta intimo cordis sinui imprimere, et nunquam non mentis oculis obversantia studiosè excolere cœpisti, exactè circumspiciendo non impia illa fallacis Politicæ dogmata, sed securissima veraque præsidia; quibus veluti firmamentis solidentur regna, mundique principatus: quibus tanquam basibus tutò innitantur diademata, Regumque solia; quibus demum cardinibus rerumpublicarum status, imperiorum securitas, salusque subditorum circumvolvantur. Quæ quidem firmamenta, uti divinam illam Pythagoræ Tetractyn, id est, Pietatem, Justitiam, Fortitudinem et Sapentiam, cum annexo virtutum omnium, orbis moderatori necessariarum, comitatu, proximè respiciunt; ita quoque unicè tibi ad fulciendam regnorum tuorum incolumitatem cseteris exempli facem præferendo, servanda stabiliendáque censuisti. Quæ enim tua in virtutum istiusmodi, præsertim Pietatis cultu assiduo indefessa sint studia, seræ posteritati commendabunt insignia, quæ nullibi non exstant horum opera monumentáque, per omnes Hungariæ, Bohemiæ, Austriæ, hæreditariarumque provinciarum angulos ingentibus meritorum titulis ad omnem æternitatis memoriam indelebili charactere exarata. Sed angusta sunt hæc tam augustæ pietati, quæ nequaquam hisce limitibus circuscribi se passa vel ad ipsos territorii Romani fines se extendit; ubi avitæ pietatis insigne monumentum, temporum vetustate pœnè collapsum, ecclesiam montemque Deiparæ ac divo Eustachio sacrum, majestatis tuæ zelus propriis sumptibus instauratum, sbsidiisque uberrimis instructum, perpetuæ gentium illarum devotioni denuò consecravit. Loquentur ista de te, si homines tacuerint, restitutæ decori suo ecclesiæ, ecclesiis aræ, aris lampades æterno Austriacæ pietatis igne collucentes, testabuntur fervorem istum, Cæsar Piissime, anathematum, picturarum, variorumque ornamentorum splendor; saxa denique ipsa et colossi virtutum tantarum muti interpretes atque præcones omni teste majores. Quid porro dicam de incredibili, qua polles, artium scientiarumque divinarum pariter atque humanarum cognitione, qui ut ad coronas pertingeres, ad laureas tibi viam stravisti: noras enim quàm scitissimè istiusmodi effatum, Qui in magno imperio sapientiæ munere fungitur, minimum sapere, nisi sapiat super omnes; ut proinde, quot verba fundis tot leges condere videaris, non minus Themidis dictamine irrefragabiles, quàm opere et exemplo proprio inconcussas comprobatasque. Jacta erant jam pridem à te solida tantarum eruditionum sapientiæque fundamenta; quando adolescentiam tuam frequenti historiarum lectione, studiosaque rerum præteritarum indagine non alio sané sine erudire voluisti; nisi ut introspectis rerumpublicarum archivis, penetratisque regnorum arcanis, imperii habenas moderaturus, quid imitandum, quid fugiendum, horum exemplo memoriaque pervideres: atque adeò variis humanarum fortium casibus causisque tam ridentis, quàm sævientis fortunæ attentè ponderatis, cautior instructiorque evadens, ex preclarè utiliterque veterum gestis quà sacris, quà profanis, ad persimilium exercitationem facinorum caperes documenta. Quàm multa hîc mihi superessent dicenda de admirandis animi dotibus atque præsidiis, quorum adminiculo ad orbis molem sine defatigatione sustentandam corroboraris; sed utut dixero quamplurima, plura tamen supererunt potiùs venerabunda admiratione suspicienda, premendaque silentio; quàm ut ego virtutum sua sat luce patentium amplitudinem jejunæ orationis angustiis comprehendere me polle confidam. Tacebo hîc insignem veluti ab ipsomet tibi Mercurio infusam eloquentiæ ubertatem; concessam ab Apolline Mathematices universæ, atque Harmonicæ absolutissimam, cum Ethicæ animorum moderatricis disciplina conjunctam, facultatem; omnemque totius sapientiæ apparatum, quo pectus tuum, Magne Cæsar, à Pallade ipsa sufficienter obarmatum orbis universus suspicit atque veneratur. Non tamen tacendum hîc mihi videtur illud incredibile literarum patrocinium amorque benignissimus, quo musas omnes complexus intimis visceribus, hoc etiam addidisti non ita pridem, tam in laudes tuas magnificum, quàm in publici boni cumulum, munus singulare; quod, qui nihil adeò Cæsareo muneri necessarium esse, quàm peregrinarum linguarum studium peritiamque noras; qua uti tu mirificè instructus, ita et in alios ingentis animi tui divitias transfusurus, in Viennensi tua metropoli orientalium idiomatum athenæum raro exemplo et indubio Dei instinctu fundaveris; ut vel sic orientale imperium occidentali, reciproco linguarum commercio, magno utique reip. Christianæ emolumento, cum augustissimi nominis tui gloria immortali, junctum confœderares. Sed nolo temerarius et injuriosus in operum tantorum magnitudinem, quæ omnem dicentis amplitudinem excedit, imparem calamum ultra extendere; ubi tutius convenientiusque est tantorum meritorum splendorem potius conniventibus oculis cum orbe universo admirari, ne contemplator majestatis opprimatur à gloria: præsertim cum nec majestatis tuæ modestia id ferat, in animi dignitatisque ingentis magnitudine demississime, et in tanta animi demissione Ter Maxime Cæsar: et solummodo illa instituti mei sit ratio, ut ostendam te talem tantumque Cæsarem, unum hujus operis tutorem legendum; cui hoc, aliaque omnia devotissimæ servitutis meæ pignora non uno ex capite debeantur: cùm tu solus sis ille æquissimus rerum arbiter, qui partum hunc novum, rerum à primævis post diluvium Regibus Ægypti gestarum varietate, raritateque insolitum admirabilis sapientiæ trutinâ judicare, vindicareque possis adversus obtrectatorum cavillationes, potentiæ tuæ auctoritate tutum illius novitati præsidium conferendo. Accusabit fortassis nonnemo, quod te Cæsarem curis mundi gravioribus intentum mea interpellare scriptione non sim veritus. Vererer utique, nisi celsissimus idem et humanissimus ex augusto majestatis solio personæ meæ humilitatem, ut interpellareris, gratiose invitâsses, dubitantem animâsses, cunctantem sollicitâsses. Hinc factum est, ut opus hoc Sac. Cæs. Majestatis oculis etsi indignum ex se et angustum, augustum tamen vel hoc titulo, dignumque sit visum, quia Augustus id jussit, munificentiaque plusquam regia promotum in lucem publicam evocavit. Unde Munificentissime Cæsar, omnem sive laudem sive veniam in sola obsequii gloria collocando, quod mihi dedisti, tibi reddo, opus hoc non tam meum, quàm tuum, quia totum me tuum quantus quantus sum agnosco: meum id quidem, quod subsidiis tuis longe munificentissimis id meum fecisti. Vale orbis Christiani fulcimentum, idea Cæsarum, et humani generis delicium. Hæc dabam Romæ Anno 1676. die 9 Junii, Primo et Feliciano M M. sacro, qui uti Majestati Tuæ Cæsareæ extitit genethliacus, ita quoque sit præsagum secuturæ felicitatis tuæ, totiusque reip. Christianæ faustum fortunatumque præludium.
 Imprimatur Index capitum operis