Turris Babel/Index capitum operis

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Index capitum operis
1679
Fairytale left blue.png Dedicatio Tomi descriptio Fairytale right blue.png

INDEX CAPITUM OPERIS
Præfatio ad Lectorem Fol.3
Liber I.
De Rebus post Diluvium centum triginta annorum spatio gestis. 4
Caput I. De exitu Noë filiorumque ex arca ibid.
II. Quibus in rebus Noë filiique cum uxoribus in montibus se occupaverint. ibid.
III. De descensu Noë cum familia numerosa in monte peracta in submontanam regionis planitiem. 6
Noëmi ad tres filios, Sem, Cham, Japheth, jam constitutos pricipes populorum, exhortatio. ibid.
IV. De multiplicatione humani generis à Diluvio usque ad Turris ædificationem. 8
V. De prima transmigratione filiorum Noë ex monte Ararat in planiores submontanæ regionis campos. 10
§.1. De lingua, seu idiomate, quo immediate post diluvium utebantur. ibid.
§.2. De vita mortalium primævorum in submontana montis Ararat regione multis annis peracta. 11
VI. De tempore transmigrationis ex Oriente in terram Sennaar à Diluvio peractæ, ad 132 annum, qui est ortus Phaleg. 14
Epilogismus
Ex quo series generationum filiorum Noë colligi potest. ibid.
VII. Descriptio terræ Sennaar quam ex Oriente advenæ repererunt deliciis affluentem. 17
VIII. Quo tempore Nembrod Turris architectus natus sit et quot annis vixerit. 19
IX. De mystico sensu, qui sub Mosaica Turris historiâ continetur. 20
Liber II.
Præfatio. 25
Sectio I. De fabrica Turris. 26
Cap. I. De primævorum hominum post ingressum in terram Sennaar occupatione et studiis. ibid.
II. Utrum Noé Turris ædificationi præsens fuerit; una cum exhortatione Nembrod ad progeniem Chamæam, ad inchoandum concepti operis molimen. 28
Nembrodi ad Turrim civitatemque inchoandam exhortatio ad progeniei suæ proceres peracta. 29
III. De altitudine Turris diversæ opiniones. 32
Demonstratio
De Turris ad Lunæ Cœlum exaltandæ ἀδυναμία sive impossibilitate. 36
Consectaria.
IV. De Turris Nembrod forma et architectura. 40
Sectio II. De stupendis et prodigiosis tam urbium tum turrium hortorumque miraculis, à Nino et à Chusi filiis et Semiramide post mortem Nembrod extructis. 42
Cap. I. De Nino ejusque rebus gestis. ib.
II. De ædificatione Ninive civitatis magna ejusque vastitate. 45
III. De turri in civitate Babylonica à Nino et Semiramide, centum ferè annis post eversionem Turris Nembrodææ extructa. 51
IV. De civitate magnificentia penè incredibili quam in Babylone Semiramis extruxit. 52
V. De ponte et duobus regiis palatiis in oppositis urbis locis à Semiramide extructis. 55
VI. De hortis pensilibus, a Semiramide in Babylonico campo extructis, qui et inter miracula mundi numerata fuere. 58
Expositio singularum partium. 60
VII. De stupendis fabricarum miraculis, quæ fratres Nembrod, Misraim ejusque nepotes, ex eadem familia, Chus in Ægypto, ad Babyloniorum et Assyriorum imitationem æmulationemque exhibuerunt. 64
Sectio III. De prodigiosis fabricis Ægypti, quas Chusia progenies ad imitationem cognatorum Nembrod, Nini et Semiramidis in regnum Babyloniæ, et Assyriæ stupente mundo erexerunt. 66
Præfatio.
Cap. I. Pyramides et Obelisci in Ægypto erecti. ibid.
II. Delubrum ex unico lapide constructum. 72
Totius Symmetriæ computus. 73
III. Labyrinthi in Ægypto prodigiosa fabrica. ibid.
IV. Descriptio exacta, sive Ichnographia Labyrinthi Ægyptiaci potentia humana superioris, quem posteri Chami reges Ægypti mirabili opere ad lacum Mœridis extruxerunt. 78
Superior Labyrinthus. 81
Synopsis rerum in Labyrintho contentarum. ibid.
V. De tempore quo tanta opera constructa fuerunt. 82
VI. De artificiosis machinis in Labyrintho ad eos qui ingressuri erant terrore concutiendos extructis. 83
VII. De Labyrintho in Creta, Lemno, aliisque Græciæ locis ad similitudinem istius Ægyptiaci constructis. 85
VIII. Tropologia Epilogistica Labyrinthi. 86
IX. De Græcorum superbis fabricis monumentisque, quas ad imitationem Ægyptiorum nullo non tempore olim in Græcia moliti sunt. 88
1. Templum Dianæ Ephesiæ ibid.
2. Artemisiæ Cariæ Reginæ Mausoleum. ibid.
3. Colossus Rhodius. ibid.
X. Utrum in hunc usque diem Nembrodeæ Turris adhuc vestigia reperiantur. 90
XI. De urbibus tum à Nembrod, tum à Nino et Semiramide ad littora Tigris et Euphratis extructis, eorumque vestigiis etiamnum superstitibus. 96
XII. Genealogia Noë, Japheth, Cham, Sem, filtorumque. De Ortu Phaleg et divisione linguarum et gentium. 104
XIII. Quando cœperit regnum Nembrod, et divisio gentium. 111
XIV. De progenie Chus, et utrum fuerit verè colore nigro imbutus. 113
XV. De regno Nembrod, et impietate ejus et cur Belus vocatus sit. 116
XVI. De coloniis filiorum Sem, Elam et Assur. 119
XVII. Utrum et quomodo post confusionem linguarum lingua Hebraïca in domo Heber permanserit. 122
Liber III.
Sive
Prodromus in Atlantem Polyglossum,
Quo
Per prælusiones quasdam de varietate linguarum et idiomatum disparatissima genera, quæ unà cum idololatria in orbem terrarum occasione primævæ confusionis irrepserunt, potissimum agitur. 124
Prælusio.
Sectio I. De inclinatione, corruptione et interitu linguarum. 130
Cap. I. De occasionibus et multiplici causarum serie, quæ linguæ variorum regnorum florentes, tandem omnimodæ corruptionis oblivionisque damnum passæ sunt. ibid.
II. De origine et introductione idololatriæ in mundum ratione diversitatis linguarum morumque, qui apud gentes differentesque nationes vigebant. 132
III. De varietate et multitudine numerorum qui ex confusione linguarum et divisione gentium natæ sunt. 133
ANALOGIA rerum à primis mundi patriarchis gestarum, gestis Osiridis, Isidis, Hori parallela. 136
IV. De primæva nominum impositione. 145
V. Quænam et qualis fuerit prima omnium linguarum. 148
VI. De linguæ Samaritanæ characteribus, utrum vere Assyrius aut Hebræus sit. 152
§ 1. Decisio litis circa Assyrium seu Hebræum et Samaritanum characterem. 153
Tabula Combinatoria, in qua ex probatissimis auctoribus primævorum characterum forma, eorumque onium, qui ab iis originem duxerunt, successiva temporum propagatione exhibentur; ex quibus luculenter deducitur omnia linguarum alphabeta nonnulla in se priscarum literarum vestigia tenere. 157
Expositio Tabulæ precedentis. 158
§ 2. De siclis Hebræorum Samaritano charactere insignitis. ibid.
VII. De origine literarum et scriptionis. 162
VIII. De linguæ Hebrææ mirâ vi in rerum significationibus elucescente, quam infusam habuit Adam. 164
Combinationes sensuum, qui sub nominibus animalium latent. 168
IX. De literis Coptitarum mysticis, quorum lingua est una ex lingus primigeniis. 172
Ab Hebræis mutuata. 176
Primæva literarum Ægyptiarum fabrica, et institutio facta à Tauto sive Mercurio Trismegisto. 177
X. De lingua Phœnicia una ex linguis primogeniis. 184
Tabula, quâ characterum Samaritanorum, cum Ionicis et Copticis sive Ægyptis comparatio instituitur. 190
Exemplum inscriptionis Ionicarum literarum à priscis Græcis lapidi incisa. 191
Sect. II. De linguis primigeniis, quas matres vocant, quæ post confusionem Babylonicam etiamnum superstites in usu sunt. 193
Præfatio.
Cap. I. De linguâ Hebræâ linguarum omnium primâ. ibid.
II. De linguâ Chaldaïca, una ex primogeniis linguis. 194
III. De lingua Samaritana seu Phœnicia. 196
IV. De lingua Syriacâ. 197
V. De lingua Arabicâ. 198
VI. De lingua Æthiopicâ. 199
VII. De lingua Persicâ, seu Ælamiticâ. 201
VIII. De lingua Ægyptiacâ seu Coptâ, quam et Veterem Pharaonicam appellamus. 203
IX. De lingua Armenicâ. 204
Sect. III. De linguis Europæ primogeniis, earumque proprietatibus. 206
Cap. I. De linguæ Grecæ origine. ibid.
II. De linguæ Latinæ origine, antiquitate, corruptione et restauratione. 209
III. De variâ qualitate, vicissitudine et augmento linguæ Latinæ. 210
Tabulæ rostratæ inscriptio priscâ linguâ Latinâ peracta. ibid.
Columnæ rostratæ inscriptio. 211
IV. De linguæ Germanicæ origine, propagatione et corruptione. 212
Lingua Germanica Imperialis. ibid.
V. De intimi Septentrionalium regionum linguis. 214
VI. De lingua Illyricâ, Dalmaticâ, Slavonicâ ejusque filiabus. 215
Tabula Chronologica annorum post diluvium, quâ linguarum ortus et incrementum exponitur. 216
VII. Utrum radices linguarum reperiri queant ad universalem linguam quandam constituendam. 218
Conclusio. 221
Fairytale left blue.png Dedicatio Tomi descriptio Fairytale right blue.png