Turris Babel/Liber primus/Caput III

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Liber primus, caput III
1679
Fairytale left blue.png Liber primus, caput II Liber primus, caput IV Fairytale right blue.png

caput iii.

De descensu Noë cum familia numerosa in monte peracta, in submontanam regionis planitiem.


VEnit tandem tempus, quo Noë, jam filiis suis in copiosam progeniem exurgentibus, Descensu Noë ex montibus in regiones submontanas, hodie Persidis nomine insignitas.inferiores montium fundos, vastasque regiones ad habitandum aptas, ab omni squalore, et humiditate superflua immunes cognovit; unde descensione factâ, cùm campos jam in rivos et flumina discretos, limosas primò planities jam herbarum luxuriantium, pascuorumque fœcunditate non feraces tantùm, sed et amœnitate confertas, sylvarum districtus, uti et arbores tum fructibus onustas, tum ad construendis aptam, sylvas quoque variarum animantium copiosa progenie, camposque omni animalium domesticorum genere confertos reperisset, ibidem perstitit; qui, uti communis est interpretum sententia, fuit ingens ille vastusque regionum districtus, qui postmodum, sive Persia sive Armenia dicta fuit, Trium filiorum Sem, Cham, Japhet, in tribus distributio.hîc mox incredibili hominum multiplicatione aucta, ne confusa multitudine confusus ordo nasceretur, Noë parens omnium, et Rex, in tres partes, juxta trium filiorum, Sem, Cham et Japhet, veluti tribus quasdam, partitus est, ut unaquæque tribus sibi subditis cum plenitudine potestatis præesset; et in difficultatibus, dissidiisque exortis, ad Noëmum, veluti ad naturalem totius orbis hæredem, et arbitrum recurrerent. Ne vero in tanta multitudine hominum, animarum cura negligeretur, Noë, uti erat cœlesti lumine illustratus, ita quoque ante omnia quàm maximè necessarium duxit, ut iis præcepta vitæ et disciplinæ præscriberet, religionis cultum edoceret, morum normam, atque in Deum fiduciæ et devotionis affectum ingereret; ritus in sacrificiis instituendis, juxta præcepta Dei, suis temporibus servandos constitueret, siquidem sine Divini Numinis assistentia in tanta populi varietate nihil rectè constitui posse probè nôrat. Unde convocatis in unum primoribus tribuum, talem, qualem nobis imaginari possumus, exhortationem habuisse, piè credimus.

Παραίνεσις Noëmi
ad tres filios, Sem, Cham, Japhet, jam constitutos principes populorum.

IN hoc solemni congregationis consessu, ô filii, in nomine Dei sancti et gloriosi, hodie Vos alloquor. Attendite itaque sermones meos, auribus percipite verba oris mei, verba veritatis, verba vitæ, verba salutis, quæ si servaveritis, Deum semper propitium vobis habebitis in generationibus vestris: sin, justum Dei judicium super vos, vestrasque generationes completum iri, ne dubitetis. Novistis infelicem mundi ante diluvium statum, vidistis unà mecum gigantum immanitatem ante diluvium, inexplicabilem hominum in omni scelerum, flagitiorumque genere perversitatem, quæ naturæ limites longè excedens ad eam impietatem ex sacrilego Sethianæ stirpis cum Cainitica conjugio pervenit, ut vel Deum ipsum, cujus natura bonitas est, ad mundum perdendum, diluvioque universali exterminandum compulerit. Memineritis, ni fallor, quomodo me quantumvis indignissimum famulum suum, ex omni carne veluti unicum, qui sicuti vias Domini rectas cum timore et tremore, ab omni scelerum participatione alienus observavissem, elegerit, ita quoque me ad divinæ justitiæ præceptum contro impios exequendum destinaret, arcamque ipso dictante Numine, pro sua infinita clementia construi jussit, quâ vos filios meos atque uxores veftras ex omni generis humani massa selectos, à ruina mundi solos conservare voluit. Novistis quanta fide et religione in centum annorun fabrica desudaverim, quot persecutionum insultus ab improbis gigantibus sustinuerim, donec tandem post frequentes ad eos, de vicino orbis excidio habitas exhortationes, saxis duriores in pertinaci peccandi voluntate persistentes, ad unum onmes inexspectato cataclysmo perierint. Recordamini filii mei, quanta à benignissimo Deo tùm ante tùm intra arcam unà cum omni viventis naturæ substantia ingressum, inclusi, beneficia receperimus; quàm paternè universo pereunte mundo, nos solos conservaverit, et suâ ineffabili providentiâ, et dispositione nobis astiterit: quomodo me, quid in difficultatibus agendum, divinæ vocis oraculo instruxerit: quomodo tandem extincto jam humano genere, nos octo homines ad mundi semen mundique instaurationem ordiendam destinaverit. Quæ certè talia sunt, qualia à mundi origine neque visa sunt, neque futuris seculis videbuntur, ut proinde accepta beneficia hujusmodi ineffabilia à Dei bonitate, et misericordia meritò in cordibus nostris diu noctuque impressa tenere, et continua meditationis assiduitate ruminare debeamus.

Porrò jam ad beneficiorum, quæ post egressum ex arca Deus Opt. Max. nobis contulit, copiam et magnitudinem progrediamur, cùm enim præter me, et vos, uxoresque vestras, nullus homo vivens supra universam telluris faciem reperiretur; cogitate et expendite, quomodo me unicum mundi dominum et hæredem constituerit, omnem orbis terrarum plenitudinem meæ potestati subdiderit, ad omnia mundi renascentis regna, eorumque populos gubernandos me præficere dignatus sit; qua de causa pro tanta beneficiorum immensitate, me ad debitas condignasque gratiarum actiones reddendas, solenne sacrificium ei, qui nos tantopere dilexit, instituisse memimistis. Verum enim verò, cum jam generis humani per vos tres filios meos, Sem, Cham, Japheth, veluti unicos mundi hæredes, nec non universæ terræ, gentiumque principes peracta propagatio in adeò numerosam sobolem exurrexerit, ut unà simul commorari nequeamus. Vos ne in tanta filiorum nepotumque vestrorum propagatione, confusio nasceretur; vos, inquam, veluti in tribus quasdam dividendos censui. Et Sem primogenitus, quem centum ante diluvium annos Dei miseratione suscepi, suæ stirpis, filiorum, nepotumque curam habeat. Japheth pariter princeps et dominus sit progeniei suæ. Cham verò in generatione sua, suo potiatur dominio. Hoc unicum à vobis efflagitans, ne spuriis commixti conjugiis abutamini, sed unusquisque suæ stirpis progeniem, paternâ non tyrannicâ administratione gubernet; exortas dissidentium lites auctoritate sua cohibeat. Cùm verò sine Divini Numinis opitulatione nec regnum, nec regnatores diu subsistere possint, ante omnia eam religionem Vobis tenendam præscribo, quam de Deo uno, Vero, vivo, mundi conditore, rerumque omnium moderatore Seth, Adæ filius patres nostros ab origine mundi, traditione continua usque ad me ab Adamo decimum edocuit, conservetis, hanc intimis cordium vestrorum tabulis inscribatis, ne ejus unquam in vobis memoria obliteretur; ab hac enim ultimum actionum vestrarum, et vitæ benè feliciterque transigendæ scopum dependere existimetis velim; cum enim toto pereunte mundo, pro sua infinita bonitate et misericordia nos solos superstites esse voluerit, id eo fine factum sciatis, ut hanc eandem religionis normam quam vobis præscripsi, non duntaxat vos magno animi fervore colatis, sed et ingenti sollicitudine eam ad filios nepotesque nepotum vestrorum propagetis. Agitedum filii mei carissimi, Divini Numinis cultum nullo unquam tempore intermittatis, orationes et sacrificia, queis Deo nostro nil gratius acceptiusque esse potest, eo modo, quo me post egressum extra arcam agere vidistis, pari fervore, omni superstitione proscripta, statutis temporibus peragite; pacem et concordiam inter vos, veluti veram et unicam felicitatis tesseram in vobis conservate, colite, amate: quæ si feceritis, benignissimus Deus vos ipsos, atque omnes operationes vestras, vitæ beatæ longitudine fœcundabit, ad fœcunditatem agrorum pluviam dabit temporibus suis, horrea vestra replebuntur frumenti frugumque copiâ, olei vinique abundantiâ penuaria vesra exuberabunt, omniumque possesione bonorum beabimini: si verò, quod absit, meis præceptis non obedieritis, sed perversæ mentis impetu scelerumque enormitate in Deum consurrexeritis, eum de vobis mille calamitatum generibus ob pertinaciam mentis, profusamque peccandi licentiam, sé vindicaturum pro certo teneatis, quemadmodum enim divina natura bonitatis et misericordiæ suæ finem non habet, ita nec et justitia ejus; hæc feriò expendatis hæc alto pectori inscribatis; et si quandoque hæc vobis acciderint, ea me vobis prædixisse memineritis. Vivite felices, verborum meorum memores; quod ut fiat benedictio Dei descendat super vos, et quæ per vos fieri posse cogitavi, perficiat.

Fairytale left blue.png Liber primus, caput II Liber primus, caput IV Fairytale right blue.png