Liber primus, caput III | Liber primus, caput V |
caput iv.
De Multiplicatione humani generis, à diluvio usque ad Turris ædificationem.
COnstat ex Genesis cap. ix. per tres filios suos, Sem, Cham et Japheth, genus humanum propagatum fuisse supra terram. Textus sequitur: Isti sunt filii Noë, et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram: et cap. x. Hæ sunt familiæ filiorum Noë juxta populos, et nationes suas, ab his divisæ sunt gentes in terra post diluvium. Intendit Moses in hoc capite
demonstrare, quod sicuti in primordiali mundi statu, ex uno Adamo, omne genus humanum usque ad diluvium, mille sexcentorum, et quinquaginta sex annorum tempore, propagatum fuit, ita post diluvium, quasi novo rursus mundi principio ex tribus Noë filiis omnem terram, habitatoribus cultoribusque fuisse completam. Tametsi verò numerosam quidem progeniem, multiplicemque posteritatem trium filiorum Noë, primamque originem diversitatis gentium, regionum, regnorumque luculenter describat; nemo tamen censeat, majorem hisce non fuisse progeniem, quàm sacer textus scribat; cùm Moses hoc loco, non nisi capita, duces, et principes populorum enarret, reliquis data opera relictis, ne in enarratione singulorum minimè utili, utpote in infinitum hujusmodi generationibus sese extendentibus, tempus perderet. Verùm cùm hæc omnia quàm fusissimè in Arca Noë prosecuti fuerimus, eò Lectorem remittimus.
HistoriciQuanta moltitudi hominum intra 275 annos post diluvium nasci potuerit. non sine ratione mirantur, quomodo tam cito, vel intra 275 annorum spatium usque ad Turrim Babel, tam immensa hominum multiplicatio, quam et profani scriptores Herodotus, et Diodorus, aliique complures tradunt, per solos tres homines, filios Noë contingere potuerit. Is mirari definet, ubi excusserit humanæ generationis historias. Quis nescit, vel solum Nembrodum Turris fabricatorem, exceptis fœminis, et parvulis, è sua solùm progenie, in campum duxisse 200000 hominum armatorum; uti de Belo, id est Nimbrod, Diodorus narrat. Quis non obstupescat, Ninum Nembrodi filium, uti refert Eustachius Thessalonicensis in Commentario in Dionysium Alexandrinum de Situ Urbis, ad civitatem Niniven condendam, centum quadraginta millia operaruma dhibuisse, et hoc inter ducentos nonaginta quinque annos post diluvium, si itaque tanta hominum multitudo, tum in bellis gerendis, tum in condendis urbibus propagari poterat, quanta post trecentos et quadringentos annos? cum jam universus orbis penè esset habitatus. Si enim ponamus, singulis tricenis annis generationes renovari, facilè octingenta millia animarum nasci poterant. Sed ut lecor hæc propiùs perspiciat, ea calculo Arithmetico demonstranda duximus.
Ponamus itaque, tres filios Noë primo statim anno post diluvium, tres filios, et totidem filias generasse, singulis verò consequentibus annis totidem, usque ad triginta annos, ubi jam omnes filii, et filiæ suscipiendis liberis quàm aptissimi erant, reperies numerum animarum jam ad 360 pervenisse; hi verò per mutua connubia usque ad 60 annos se propagare potuerunt, juxta artis combinatoriæ regulas, ad 21600 animas; si enim 6o in 360 duxerimus, provenient 21600. Hi rursùs per mutua conjugia usque ad nonagesimum annum facilè continuâ propagatione pertingere potuerunt ad numerum animarum 1944000, quod patet ex ductu 90 in 21600. Atque hæ progenies à 9o, post diluvium ad annum usque 120, per novorum connubiorum combinationes pertingere potuerunt ad 23328000000, id est, viginti tria millia millionum, trecentos, et viginti octo milliones; quæ res vix animo concipi posset, nisi id ex combinatoriæ artis regulis evidenter constaret. Sed hæc in subjecto abaco contemplare. Primo anno post diluvium ponatur, tantùm tres filios fuisse genitos, invenies
Calculus propagationis generis humani ad Turris fabricam. Primis 30 annis post diluvium tres filios generasse ____ ____ ____ ____ ____ 360 filios et filias.
His multiplicatis per 60 annos post diluvium, producetur ____ ____ ____ 21600 progenies liberorum.
His multiplicatis per 90 annos, à diluvio, dabitur ____ ____ ____ ____ 1944000 propagatio hominum.
Atque hi multiplicati per 120 annos; et hinc usque ad Turrim Babel, producent 23328000000 propagatio hominum.
Non hic ulteriùs procedimus, cum res propè in infinitum procedat.
Ut proinde nemo miretur, adeò incredibiles, Nimbrodi adhuc tempore, cum humanæ ambitionis fastus, de Monarchia, et summo rerum dominio obtinendo æstuabat, exercitus coactos fuisse. Nam Zoroastrum, quem nos Chamum, avum Nembrod fuisse, in Obelisco Pamphilio ostendimus, contra Ninum filium Nembrod exercitum 2000000, quæ sunt, vicies centena millia hominum, duxisse, Diodorus Siculus lib. 3. tradit. Habemus vel ex ipsis sacris literis aliud exemplum; dum vel ipsi sancti interpretes satis mirari non possunt, quomodo ex 70 Israëlitis, qui in Ægyptum jussu Josephi transmigraverunt, post 210 annos, in tantam progeniem excreverint, ut sexcenta millia bellatorum præter parvulos, mulieres et senes, cum Mose Duce eorum, Ægygptum egressa fuerint.
Liber primus, caput III | Liber primus, caput V |