Turris Babel/Liber primus/Caput VIII

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Liber primus, caput VIII
1679
Fairytale left blue.png Liber primus, caput VII Liber primus, caput IX Fairytale right blue.png

caput viii.

Quo tempore Nembrod Turris Architectus natus sit, et quot annis vixerit.

QUamdiu vixerit Nembrod, Scriptura silet, ex computu verò præmissio sat patet, eum ad Abrahæ tempora pervenisse, unde Rabbini more solito fabulantur, illum unum fuisse ex illis quatuor Regibus, qui Sodomiticam Regionem expugnaverint, Amraphel dictum, et ex sacro Genesis textu probare se posse putant.

Cap. xiv. v. i.

ויהי בימי אמרפל מלך-שנער אריוך מלך אלסר כדרלעמר מלך עילם ותדעל מלך גוים: עשו מלחמה את ברע מלך סדם

id est, Factum est in illo tempore, ut Amraphel Rex Sennaar, Arioch Rex Ellasar, Chedorlohomor Rex Ælam, et Thidal Rex gentium inirent bellum contra Beraa Regem Sedom, etc. In hoc textu Amraphel dicitur Rex Sennaar; in Chaldaica verò paraphrasi legitur מלכא רבבל Rex Babel quod idem est; cum verò tempore Abrahæ in terra Sennaar, seu Babel alius Rex non fuerit, nisi Nembrod, inferunt Amraphel alium non fuisse quàm Nembrodum, nullo alio tunc temporis, regno præter Babylonicum, et Assyriorum existente, imò contra plerosque melioris notæ interpretes putant, eundem Nembrodum sive Amraphel ab Abrahamo in suscepta contra ipsos expeditione trecentorum vernaculorum manu, et Reges illos, et una Amraphel cæsos occubuisse, idque probant ex cap. iv. Gen. versu 17. Postquam autem reversus est Abram à cæde Chedorlahomor et Regum, qui cum eo erant in valle Save. Verùm qui hæc exactiùs ad Chronologiæ Lydium lapidem redegeri , inveniet, Nembrodum cum Amraphel confundi minimè posse, cum Nembrod et Ninum, illum quidem 122 annis, hunc verò 70 antè annis vita functos ex Chronologismo colligamus.

Quisnam igitur Amraphel Rex Sennaar et Babel fuerit, discutiendum restat. Ego sané, quantum ex ingenii mei imbecillitate assequi possum, dicerem, alium non fuisse, nisi Ninyæ Regis Assyriorum, (cujus regni anno 18. hæc gesta sunt) proregem quendam, sive gubernatorem Babylonis, aut terræ Sennaar, subditum Regi Ninyæ, quem deliciis deditum, amoribusque infatuatum, totius regni curam suis primoribus, et principibus reliquisse Diodorus refert; ad quod unà alludere videtur illud Isaiæ cap. x. vers. 8. Nunquid non principes mei simul Reges sunt, atque talem fuisse Amraphel, quod Hebræi explicant מְדַבֵּר אָח דיז loquens judicium, vel ut alii מְדַבֵּר מְפֵילֶה loquens ruinam, loquens occultum, absconditum. Expositis jam istis, ad Nembrodi vitæ annos revertamur.

Cum itaque is mortuus fuerit 65 anno regni sui, in Turri verò et civitate ædificanda ad minimum 22 annos, juxta Torniellum, Salianum, Pererium consumpserit; annus verò, quo natus fuerit, etsi ignoretur, verisimili tamen conjecturâ putant ì, illum in Armenia à Chus natum, et unum ex transmigratoribus fuisse in terram, quæ postea Sennaar dicta fuit, ad ortum Phaleg, anno post diluvium 132, quo tempore jam in virum creverat 40 annorum. Iterum cum ab anno 132 post diluvium Phaleg ortum ex Tabulis constet; ab hoc verò ad annum confusionis linguarum fluxerint anni 275. manebit differentia inter annos 132 et 275 annorum 143. quibus si addamus 40 annos, queis ante ortum Phaleg Nembrod vixisse diximus, prodibunt 183 anniÆtas Nembrod., his si 52 regni ejus annos addamus, habebimus 235 annos vitæ Nembrod. Cum itaque interpretes plerique in fabrica Turris 22 annos, aliqui verò 20 consumptos fuisse dicant, sequitur, Nembrodum, quando insanæ molis extructionem ordiebatur, annos ætatis habuisse 183. quæ Chronologicis Tabulis Tornielli, et Saliani ex æquo respondent. Si enim ingentis molis fabricam intimè consideremus, plurimos in ea annos insumptos, fateri cogemur; cùm nemo architecturæ peritus concipere possit, quomodo tam exigui temporis spatio, statim ad primum in terram Sennaar adventem, tantæ molis, sine ingenti rerum ad fabricam ordinandam necessariarum apparatu, Turri exaltandæ sese accinxerint; cùm ab anno 132 ortus Phaleg ad Turris faciendæ initium, anni 123, juxta calculum jam positum, præterlapsi fuerint. Sed jam audiamus de hisce Salianum, diligentissimum Societatis nostræ scriptorem. Cum, inquit, linguarum confusionem statuamus anno diluvii 275. oportebat, tam apparatum materiæ totius ad ædificandum, quam ipsam constructionem civitatis, et Turris 20 circiter annos tenuisse, neque minus requirebat opus mole et magnitudine propè immensium, et opere ipso magnificentissimum, et quidem non ad consummationem, et integram perfectionem operis, sed ut multum ultra initia promoveretur, et ut hæc confirmemus, nonne magis mirum est centum annos Noëmum cum filiis in constructione arcæ perstitisse, quam Nembrodæos annos in ædificatione Turris immensæ. Nihil igitur ex eo quod tot anni tribuantur dictæ ædificationi, absurdum resultat.

Fairytale left blue.png Liber primus, caput VII Liber primus, caput IX Fairytale right blue.png