Liber primus, caput VI | Liber primus, caput VIII |
caput vii.
Descriptio terræ Sennaar, quam ex Oriente advenæ repererunt, deliciis affluentem.COlumella lib. i. AgriculturæColumella., ad bonitatem alicujus regionis tres conditiones requirit. Prima est, bonitas climatis; quæ ubi benignum ex siderum affluxu situm obtinuerit, ei ex consequenti terrestrium glebarum feracitas deesse non poterat. Secunda est, ut continuis fluviorum rivorumque allisionibus ad littora factis irrigetur. Tertia est aëris benignitas, ab omni paludum, stagnoramque putrida exhalatione prorsus immunis; hisce enim conditionibus omnis regio beata, et mortalibus indigenis, omnium rerum ad vitam sustinendam necessariarum ubertatem et abundantiam cum vitæ diuturnitate spondet, præsertim si terra agricolarum industriâ, studio et labore excolatur. Talem regionem terram Sennaar non solum fuisse olim, sed et etiamnum esse, dicimus Herodoto teste apud AugustinumAugustinus. Assyria, inquit, ab Assur filio Sem, appellata fuit, et tametsi in ea raro pluat, non tamen sua sponte, ut in Ægypto, sed accolarum ingenio et labore tantam adquirit ubertatem, ut ducentena vulgò, et ubi eximiè ferax, trecentena messe redundet terra, quaternâ digitorum latitudine tritici et hordei folia sunt. Sesami et milii proceritas, arborum instar attollatur. Quæ omnia sibi explorata, cunctantiùs tamen Herodotus memoranda censuitUbertas et felicitas terræ Sennaar quæ Babel dicitur., veluti parum credibilia iis, qui ea non viderint, talia panderentur; palmis vescuntur, ex quibus mel et vinum conficiunt. Testantur et hæc omnes, qui hanc regionem hisce temporibus lustraverunt, uti Petrus de Valle in suis itinerariis; qui et ait, nullam penè regionem comparari posse cum amœnitate hujus loci, quam antiqui Babyloniam, Persæ et Turcæ hodie Bagaded dicunt, ob maximorum fluminum Tygris et Euphratis aliorumque innumerorum rivorum, quibus Terra continuè irrigatur, confluxum, tanto cum rerum proventu, ut alibi nullum ei similem se reperisse dicat. Palmarum primò ingens multitudo, nobilioris notæ dactylos profert, in tanta affluentia, ut non dicam homines, sed et animalia, queis sustententur, quàm copiosissima pascua inveniant: tritici, hordei, avena, milii, et sesami tanta abundantia cernitur, ut sine admiratione adspici non possit; olivis abundant, magnamque nobilioris notæ copiam conferunt; præterquam quòd ex palmis quoque et sesamo olei non exiguam quantitatem extrahant; sunt et ibi optima pascua, in quibus innumerabiles greges, et armenta ad lactis, butyri, et optima carnis usum enutriuntur; ut proinde speciem quandam, et reliquias Paradisi (quem in vicina Mesopotamiæ regione constitisse, in Arca Noë ostendimus) tum amœnitate, tum ubertate rerum referat. Verùm ut propius hanc regionem aspiciat, eam geographicâ tabulâ oculis lectoris exponendam censui.
Regio itaqueDiversæ denominationes terræ Sennaar., seu terra Sennaar, quam eandem cum Babylonia esse, supra demonstravimus, ab ortu Armeniam et Persidem respicit, ab occasu Arabiam desertam, à meridie Arabiæ felicis, et Sinus Persici partem; denique à borea Mesopotamiam, quar diversorum nominum perplexitate non caret. Primò enim terra Sennaar, prima omnium, quæ in Mundo post transmigrationem ex monte Ararat, et ex campis ei subjectis peracta fuit, à primævis hominibus detecta, uti ex xi. Cap. Gen. patet; deinde quoque terra Babel ob confusionem linguarum, quæ in Turris ædificatione accidit, quæ et Babylon, et à regno Nembrod à Scriptoribus Babylonia appellata fuit; postea quoque Caldæa, ac tandem ob ingentem Nembrodi famam, et rerum gestarum gloriam, crescente tum mortalium ambitione, Ninus filius Nembrod, Babyloniam et Chaldæam sub uno Assyriæ nomine, et se primum Assyriorum monarcham appellari voluit, imperii sui sede in Ninive, quam fundaverat, constitutâ. Hodie verò ex memorabili rerum eventu, quo ex Turris ædificatione, et linguarum divisione, æterni nominis gloriam obtinuit, et etiamnum Babylonia vocatur, ab Hebræis verò ארץ כסדיים Terra Chaldæorum, Chusdeam appellaverunt; dicitur autem Chaldæa ab Hebræis ארץ כשדים vel ארצא כשדאי Terra Chusdai, sive Chaldæorum, uti habetur Gen. cap. xi. vers. 31. et Babylon, quæ regia fuit Nabuchodonosor Regis Chaldæorum, uti Scriptura eam vocat. Sed hæc alibi cum prosecuti simus, iis non immorabimur.
In hanc igitur regionem Sennaar, cùm primævi post diluvium homines ingressi, omni delitiarum genere refertam reperirent, ibidem consederunt, nullam aliam regionem invenire se posse existimantes, in qua tantæ beatitudinis forte fruerentur. Ne verò otiosè vitam transigerent, verisimile est, illos sub Noëmi omnium patris directione (eum enim præsentem tunc temporis fuisse, nulli dubium esse debet) sese ad casas, et habitationes ædificandas accinxisse, et distributis officiis, alios agriculturæ à Noë præfectos, alios annonæ congregandæ, alios aliis artibus ad infinitam penè hominum multitudinem alendam, vestiendamque necessariis, uti primò in Armenia, et in itinere versus terram Sennaar, constitutos exercitatosque fuisse; neque enim statim ad primum in terram Sennaar adventum, eos Turris fabricam inchoasse, vel ex ipso Sacræ Scripturæ textu comprobari potest; certum enim est, anno post diluvium centesimo, trigesimo secundo ad ortum Phaleg, primam gentium divisionem à Noë, ad primum in Sennaar adventum contigisse; cum verò Turris fabrica, et divisio linguarum primùm anno a diluvio ducentesimo septuagesimo quinto contigerit, erit annorum ab ortu Phaleg ad Turris fabricam 143, et tot annis in terra Sennaar vicinisque regionibus commoratos agrorum culturæ et exercitio incubuisse, luculenter patet; quæ omnia in sequentibus ex prodigiosis fabricis, quas hac secundâ Mundi ætate mortales moliti sunt, comprobabuntur.
Liber primus, caput VI | Liber primus, caput VIII |