Turris Babel/Liber secundus/Sectio I/Caput III

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Liber secundus, sectio I, caput III
1679
Fairytale left blue.png Liber secundus, sectio I, caput II Liber secundus, sectio I, caput IV Fairytale right blue.png

Caput III.

De altitudine Turris diversæ opiniones.


MUlti varia sentiunt de altitudine hujus Turris, cùm quàm alta illa fuerit, Moses non determinet, sed solùm dicat, illos eam ad cœlum erigere voluisse; sed sensum horum verborum exploremus. Hebræus textus ait:

ויאמרו הבה בנה-לנו-עיר ומגדל וראשו

Et dixerunt; venite, fabricemus nobis civitatem et Turrim, cujus culmen pertingat ad cœlum, vel ut ad literam exponamus: ut caput ejus sit in cœlo. Cui respondet græca lectio: δεῦτε οἰκοδομήσωμεν ἑαυτοῖς πόλιν καὶ πύργον οὗ ἡ κεφαλὴ ἔσται ἕως τοῦ οὐρανοῦ. Id est, Turrim, cujus caput extendatur ad apicem cœli. Chaldæa habet: ורישיה ממי ער צית שמיא Id est, Turrim, cujus caput extendatur ad apicem cœli. Verùm ut hæc exactiùs enucleentur, primò aliorum, deinde et nostram opinionem subjungemus. Quantum itaque Turris alta esse potuerit tunc temporis, quando ab opere per confusionem linguarum , cessatum fuit, scire, uti paulò antè dixi, non possumus, quoniam neque scriprura sacra, neque Josephus, aliusve probatus Autor id asseveranter affirmare ausus est; nam licet D. Hieron l. 5. Comm. in Isaiam.B. Hieron. sub finem libri 5. commentariorum suorum in Isaiam tradat, à quibusdam dici, eam in altitudine 4000 passuum renuisse. Idem tamen paulò post subjungit: Quæ de dicta Turri perhibentur, penè incredibilia videri. Herodotus.Herodotus quoque ab eodem sancto Doctore citatus, tametsi libro primo, aliquantò ante finem, describens templum Jovis Beli, dicat, in eo fuisse turrim solidam altitudine simul, et crassitudine stadii, cui alia rursùs imposita turris, et huic subinde alia ad octavam usque, non tamen aliarum altitudines expressit; unde si (ut ibidem supponere videtur) æqualis singula erant altitudinis, certè verticem supremæ non 4000, sed mille duntaxat passus altam fuisse, necesse est; siquidem stadium octava milliarii pars esse dicitur. Verum utrum Turris ab Herodoto descripta eadem fuerit cum Turri Nembrod in sequentibus decidetur. Opinio autem eorum, qui putarunt Turrim Babel habuisse 4000 millia passuum altitudinis, videtur ex præadductis Josephi verbis deducta, ubi de Nabrode ait, quod Turrim se ædificaturum jactabat excelsiorem, quàm quò aquæ ascendere possent. Cum enim constet diluvii aquas quindecim cubitis montium cacumina superasse; et Plinius Lib. 5. cap. 22. dicat, reperiri montes 4000 passuum perpendiculariter altos, putaverunt ipsum Nembrod voluisse quidem attollere Turrim ad 5000 passus, ubi eò ventum est, ut jam deessent tantummodò mille passus altitudinis, opus fuisse impeditum. Veruntamen hoc probandum erat, quod scilicet tunc, et non multò priùs ædificatio fuerit intermissa. Relinquamus igitur ea, quæ scribi nullo modo possunt, et ad alia properemus.

ExFabularum origo ex hac Turri prodiit. hujus excelsæ Turris ædificatione, atque item ex memorata linguarum divisione, perhibent occasione, arripuisse Poëtas, Ethnicosque scriptores, fingendi duas illas fabulas, quarum meminit Pilo Hebræorum disertissimus in exordio libri de Confusione Linguarum: alteram de gigantibus celeberrimam, quos ferunt, montes montibus superimposuisse, ut bellum diis inferrent, sed ab ipsis fulmine dejectos: alteram de animalibus irrationalibus, quæ ajunt olim unà cunctis communi voce inter se de rebus suis, ut solent homines, agere consuevisse. Verùm quia semel perpetuam juventutem à diis expetere ausa sunt, ab eisdem confusione vocum, postea esse punitos. Sed de Poëtis, non est, quod mirari debeamus, quandoquidem notum est, eos ex professo, fabulandi occasiones undequaque venari, nec dedignari communiter pro fabulatoribus haberi; quippe qui largam admodum in hoc genere licentiam, jam dudum sibi usurpaverint, juxta vulgatum illum Horatii ferè in initio Artis Poëticæ:

---Pictoribus atque Poëtis
Quidlibet audendi semper fuit æqua potestas.

Illud magis mirandum ac deplorandum est, quorundam hominum impiorum quanta fuerit audacia, ac temeritas, ut refert Philo, uti suprà, ausi sunt historiam sacram calumniari, quod fabellas contineat prædictis similes, fabellas, inquam, appellare non sunt veriti, dictæ Turris adificationem, et linguarum divisionem putantes, utrumque fabulosum esse, et falsum; stultissima namque ipsis visa est cogitatio Turris struendæ, cujus culmen ad cœlum pertingeret, nec minùs impossibilis, quàm prædicta montium superimpositio; sed et linguarum varietatem semper extitisse, perperam existimantes, illud quoque in erroris sui argumentum assumunt, incredibile videri (si una tantàm fuisset hominum locutio) potuise illos sic derepente proprii idiomatis oblivisci, et illicò novis atque inauditis vocabulis internos explicare conceptus, et præterea non valebant capere, quomodo confusio illa linguarum in pœnam simul, et remedium peccati inducta fuerit; non in pœnam, quia naturale esse putabant, diversos homines diversis uti idiomatibus, non in remedium iniquitatum, cùm nihil ominùs etiam post divisas linguas, viderent infinita propemodùm scelera extitisse, et non unitatem linguæ, sed propensionem iniquorum hominum in malum, malorum causam esse, quandoquidem etiam linguâ mutilari, nutibus, aspectibus, aliisque corporis motibus, non minùs, quàm verbis improbitatem cordis proferre norunt. Et linguæ unitas potiùs ad plura bona utilis esse videtur, nimiram ad commercia exercenda, ad scientias edocendas, ad societates stabiliendas, amicitiasque conciliandas, et his similia.

VerùmResponsio ad objecta. ad hæc non operosum est respondere. Nam quis non videt, admodum differre, quæ narrantur à Moyse, ab his, quæ fabulatores confixere? Etenim montes superimponere montibus, et inde cum superis dimicare perspicuè patet, naturaliter ab hominibus fieri nullo modo posse; Turrim verò altissimam exstruere, facultatem non excedit humanam. Et quidem stultissimum est, fateor, per hujusmodi altitudines ad cœlum posse conscendi, quod gigantes intendisse feruntur.

Atque non eo consilio docet scriptura, ædificatam esse Turrim Babel, imposuit fortasse calumniatoribus, quod dicitur Gen. cap. xi. vers. 4. cujus culmen pertingat ad cœlum. Sed hoc hyperbolicè dictum, omnes sacri fatentur expositores. Quid igitur vastissimo illo ædificio prætendebant? Quid aliud, nisi humanam gloriam, et nomen æternum, ut ibidem tangitur illis verbis. Et celebremus nomen nostrum. Quamvis fortasse etiam aliqui rudiores verè Turrim ad cœlum erigi posse putarent, aut saltem posse in summitate illius Turris, à diluvio, si deinceps contingeret, seipsos præservare, præsertim cum scirent, diluvii aquas quindecim tantùm cubitis montium vertices excessisse. Solutios alterius objectionis.Quantum verò differat historia confusionis humanæ loquelæ, ab ea, quam in brutis contigisse fabulantur, vel ex hoc dignosci potest, quod loqui hominibus naturale est, brutis autem nequaquam; quare manifestum est, fabulosum esse, quod de brutorum locutione finxerunt; verissimum verò, quod de uno hominum idiomate, divinitus posteà variato, sacra testantur eloquia.

Porrò divisionem linguarum non semper extitisse adversus Philastrium ostendemus. Nunc illud tantùm asserimus, de fide certissimum esse verissimumque, ante structuram Turris Babel, unam duntaxat omnibus communem fuisse loquelam, non plures. Quis enim credat, populum unum qui ab uno homine etiam tum vivente descenderat, simulque verè hactenus habitaverat, diversa habuisse idiomata? Quod si dixeris; quomodo igitur potuit tam citò, atque adeò multipliciter variari? Respondeo, non ex causis naturalibus subitam illam accidisse varietatem, sed omnipotentis Dei voluntate, cui nihil esse difficile, nedum impossibile, nemo sanæ mentis est, qui ignoret. Deinde concedimus, linguæ unitatem hominibus sæpenumero esse utililissimam; contrà verò diversitatem, ad multa incommodissimam. Veruntamen illud quoque certum est, in memorato casu fuisse appositissimum humanæ transgressionis remedium, nullumque aliud importunius adinveniri potuisse.

Quis enim nescit, moltitudini in malum, aliquod unanimiter conspiranti, quantum obesse possit, idiomatis unitas? quippe qui ad flagitium perpetrandum non mediocriter incitare valeat; meritò igitur illis hominibus, qui Turrim civitatemque ædificare volebant, et in ea simul habitare, cæterasque terrarum regiones incultas relinquere, quod omnimodò erat bono publico, divinæque dispositioni contrarium; meritò inquam, eos Dominus confusione linguarum inter se divisit, atque inde ad alias terras seorsum inhabitandas, adegit. Itaque si rectâ mente supradicta pensemus, et circumstantias temporis, loci, atque intentionis illorum hominum accuratè perpendamus, procul dubio etiam seposita sacræ narrationis auctoritate, necessarium erit, fateri, divisionem, multiplicationemque humanorum idiomatum, non esse fabulosam, sed verè, atque indubitanter divino consilio esse factam, et justè in pœnam superbiæ, impietatisque Deo prohibente, ædificare volentium, inflictam, nec non iniquam illorum intentionem, toti humano generi, atque orbi terrarum perniciosam, convenienter tali remedio fuisse impeditam. Et hæc adversus eos, qui præ impietate scripturas sacras facile respuunt, breviter sint dicta.

Sed ut ad propositum nobis argumentum redeamus. Certè eos, quod cogitaverant, in executioncm duci posse, credidisse, Philo l. de confus. ling. refutat calumniam Ethnicorum.Philo in libello de confusione linguarum commemorat, ubi et ethnicorum sapientum calumniam quandam adversus hanc historiam Moysis refutat. Quibus, inquit, majorum nostrorum instituta displicent; homines impii, et tantum ad justas leges accusandas diserti, arreptis impietatis ansis historiam hanc Mosis de ædificatione Turris cavillantur, nosque derident. Etiamnum, inquiunt, extollitis præcepta vestra, ut veritatis regulas? Ecce sacri, quos vocatis, libri fabulas continent, quales vos aliis referentibus irridere soletis. Alii de iisdem verbis sacri textus: «Ecce unus populus est, et unum est labium, cœperuntque hoc facere, nec desistent à cogitationibus suis, donec eas opere compleant: eos verò id se posse, quod animo designaverunt, credidisse, ostendunt». Omnes ferè Chaldæorum, Arabum, et Hebræorum commentarii hoc ipsum asserunt. Ralbag super hæc verba. נבנה לנו את העיר ומערל וראשו כשמים Ædificemus nobis civitatem, et Turrim, cujus caput pertingat ad cœlum: asserit, primævos illos homines curiositate quadam ductos, ut quidnam corporis Sol et Luna, ex quibus diluvium processisse putabant, essent, videre oculis, et coram pellustrare possent. Rambam hoc loco.Rambam hoc loco ait, Chami stirpem impiam cum Astrologiæ esset dedita, astraque, ac sidera continuò contemplata, regni cœlestis decorem miraretur, vehementi quodam dispositionis istius regni cognoscendæ desiderio exarsisse; idem Rambam in More Nebuchin.Rambam in More Nebuchim, ait; Adam ex Luna prodiisse in hanc terram, allatis secum insolitis fructibus, et aurearum arborum ramis; atque hanc sive fabulam, sive opinionem, certè Sabæorum traditionem fuisse constat. Unde fœdere inito, unus ad alterum clamaverit: Venite, faciamus nobis civitatem, et Turrim, cujus culmen pertingat ad cœlum; videamus, inquiunt, quæ ibi rerum sit dispositio, quæ leges, quæ gubernandi ratio: videamus si modus sit fatales illorum corporum influxus superandi, et celebremus hoc facinore omnibus seculis memorando nomen nostrum apud posteros; operemur dum unitâ multitudine populi infinitâ id possumus, ne forte dispersi protinùs vires quoque ad id præstandum deficiant. Unde fabulam illam postmodum de gigantibus ortam existimamus, juxta Ovid.

Affectasse ferunt regnum cœleste gigantes,
Altaque congesto struxisse ad sidera montes,
Tunc pater omnipotens misso perfregit olympum
Fulmine, et excussit subjectum Pelion Ossæ.

E quibus quidem hucusque allegatis clarè patet, stolidam gentem, ut citati authores volunt, sive temeritate, seu impietate quadam impulsam, hanc prodigiosam molem verè affectasse.

Utrum autem hujusmodi fabricâ, ullâ naturali potentiâ fieri potuerit, qualem ipsi pretendebant, mathematico ratiocinio demonstrare aggredimur, præsertim cùm de hac ipsa quæstione jam dudum à diversis consulti, publico id problemate nos demonstraturos esse receperimus. Verùm ut cum ordine, et sine confusione rerum in opere confusionis procedamus, primò, ubinam locus Turris fuerit, et si in cœlum illam exaltare volebant, quanta debuerit esse illa Turris, quot operæ potuerint in extructione Turris occupati fuisse, quanta debuerit esse materia, quantum temporis in ejusdem consummatione insumendum erat; concludemus tandem hoc opus tantum abesse, ut ab ulla naturali potentia fieri potuerit, ut potiùs vel ipsius naturæ dæmonumque viribus repugnasse, omnes sensatæ mentis viri credere debeant.

In præcedentibus formam Turris Babel à Nembrod extructæ, quam nobis tum propria conjectura, et imaginatio, tum authorum aliorum authoritas præscribere potuit, exhibuimus. Restat modò, ut, si Turrim ad Lunæ fornicem exaltare volebant, quamnam ejus formam, quantam ejus altitudinem, latitudinemque esse oportuerit, demonstremus.


DEMONSTRATIO

De Turris ad Lunæ Cœlum exaltandæ, ἀδυναμία, sive impossibilitate.


ExQuomodo transmigratio ex Oriente in Occidente facta intelligi debeat. Oriente igitur profecti dicuntur, hoc est, ex orientali plaga montis Ararat, ubi magna hoc loco authorum contentio, uti in præcedentibus dictum fuit, dum non capiunt, quomodo ex Oriente venerint, cum mons Ararat, sive Armenia, ubi priùs substiterant, multiplicati populi, non orientalis, sed borealis sit Babyloni; nos è geographica disciplina rem iteratis nonnullis supradictis, ita explicamus. Cum mons Ararat, uti ex chorographia suprà adducta patet, ex occasu in ortum, ut hîc apparet, longo terrarum tractu, aliis subinde montibus concatenatus excurrat, homines cùm ab occasu jugis montium impediti exitum quærerent nec invenirent, secundum vallium decursum orientalem castrametatos fuisse, magnis tandem gyris et ambagibus peractis in exitu orientali montium in occasum flectentes, tandem in planitiem infra montem inciderunt, ibidemque, uti in præcedentibus docuimus, ad plurimos annos habitaverint, in ea nimirum Regione, quæ posteà, Media, et Persia, Parthia, et Bactria dicta fuit; et deinde ad transmigrationem gentium inchoandam, ex hac regione orientali in hanc planitiem appulsi, campum hunc Sennaar duobus maximis Asiæ fluminibus, Tigri, et Euphrate irriguum, Turri ædificandæ aptissimum locum invenerunt. Loco igitur Turris assignato, jam cùm hoc in loco, confusum sit labium universæ terræ, certè omnes homines in illa immensa planitie congregatos fuisse, uti in præcedentibus ostendimus, constat.

Quæritur primò, in quantum homines intra 275 annos (tantum enim spatium temporis inter diluvium, et Turris ædificationem intercessit) propagari potuerint? Quamvis verò in præcedentibus, humani generis multiplicationem intra 130 annorum spatium factam ad calculum reducere conatus fuerim, hoc tamen loco alium computum nostro instituto magis congruum inimus. Supponamus igitur, totum genus humanum à tribus paribus conjugum singulari Dei Opt. Max. providentiâ à diluvio in semen servatis, prodiisse. Secundò singulos annos, singulos conjuges, vel marem, vel fœminam procreasse et 14 annorum ætatem conjugio habilem constitisse, quibus positis, per certam singularum circumstantiarum combinationem, humanum genus propagari potuisse invenimus ad 9094468Calculus propagationis humanæ. hominum utriusque sexus, quamvis Theophilus Reinaudus ad 14000000 Turri præsentes fuisse, in suis tabulis chronologicis asserat unde nos ad demonstrationem faciendam magis congruum numerum prædictum, retinemus multo hoc minorem, quod quamvis alicui forsan ωζάδοξοω videri posset, positis tamen ponendis hunc numerum prodire necessum est, et non dissonat ab iis, quæ supra ex Rabbinis adduximus. Horum igitur medietatem Turri ædificanda applicemus, videlicet 4547234. verissile enim est, munia communitatis in certas classes, seu ordines fuisse distributa, uti antea dictum fuit, ita ut alii ædificandis casis et tuguriis, alii cædendis lignis, alii fodiendâ argillâ et bitumini congregando, alii fornacibus ad coquendos lateres, alii provisioni, et annonæ colligendæ in tanti populi sustentationem occuparentur.

His quoque ita constitutis, nunc quæritur, si Turrim ædificare volebant, cujus culmen pertingeret ad primum cœli fornicem, ut Samaritana lectio habet, sive ad Cœlum Lunæ, quanta debuerit esse ejus altitudo: cui quæstioni satisfaciemus, si altitudinem Lunæ à Turri geometrico priùs ratiocinio demonstremus.

CumAlitudo Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 61 crop).jpg à terra itaque variis rationibus à peritissimis Mathematicis 6o milliaria Italica uni gradui terrestri respondere sit compertum; fiat, ut 1 ad 60, ita 360 ad aliud, factaque operatione juxta regulam proportionum, prodibit totius terrestris globi ambitus æquinoctialis in milliaribus 21600; cùm circumferentiæ cujusvis circuli ad diametrum juxta Archimedis demonstrationem consistat in proportione tripla sesquiseptima minori verâ; vel tripla superdecupartiente septuagesimas primas, majori verâ, et ad invicem se habeant, ut 22, ad 7. vel 21. ad 7. Si fiat, ut 22 ad 7, ita 21600 ad aliud, prodibit diameter Terræ 6872 vel potiùs 6872 milliarium, cujus dimidium 3436, ejusdem semidiameter; superficies verò globosa terræ habebitur ex multiplicatione circumferentia in diametrum, quæ est, 148456800 milliarium; soliditas verò hujus habebitur, si diametrum terræ in tertiam partem superficiei globosæ duxeris, prodibunt 3400155648 milliaria cubica, totius terreni globi soliditas.

InventaInventio diametri globi terreni, una cum circulo, superficie et cubo. itaque semidiametro globi terreni, habebitur ex consequenti in milliaribus Italicis distantia à centro terræ usque ad globum lunarem. Non dicam hic modum, quomodo Mathematici in cognitionem hujusmodi distantiæ Lunæ, reliquorumque planetarum, à terra ad proprias eorum sphæras, venerint, cum de iis, Ars nostra Magna Lucis et Umbræ, cæterorumque Astronomorum opera hujusmodi inventionibus plena sint, sed distantias solummodò à præstantissimis Mathematicis, variis observationibus compertas, et ubique passim obvias adducam.

Turris Babel-Why the Tower Could Not Reach the Moon.jpg

Distantia itaque à centro terræ usque ad Lunam est triplex; major est in apogæo, minor in perigæo, media in quadraturis Lunæ constituta; nos mediam et infimam ad nostræ demonstrationis veritatem ostendendam, distantiam elegimus, quam 56, aut 52 semidiametrorum Terræ plerique Astronomi esse deprehenderant, de quibus vide Tychonem, Keplerum, Copernicum, et modernos, Blancanum, Ricciolum aliosque innumeros. Sit itaque semidiameter Terræ, quam paulo antè 3436 milliaria Italica continere invenimus. Hoc posito, si 3436 milliaria, in 56 semidiametros, videlicet distantiam Lunæ à Terra, duxeris, habebis quæsitum, nimirum 192416 milliaria Italica, distantiam Lunæ à Terra; si verà semidiametri terrestris milliaria, in 52 semidiametros duxeris, quæ est vicinior ad Terram distantia, habebis 178672 milliarium Lunæ ad Terram distantiam inventam.

Atque tot milliarium alta debebat esse Turris nostra, ut cœlum Lunæ tangeret. Exploratâ itaque Turris altitudine, jam videamus, quantæ molis illa in soliditate fuerit; et primò quidem juxta opinionem quorundam Authorum Arabum ponamus Turrim conicam, quam alii quadratam fuisse sentiunt, et in diametro suo, sive uno latere, octo milliaria, id est, octo millia passuum, spacium occupasse, erit quadratum ejus 64 milliarium quadratorum, jam verà cum juxta Archimedis rationem, quadratum alicujus diametri ad ejusdem circuii aream se habeat, ut 14 ad 11, ductis 11 in 64, et producto diviso per 14, prodibit area circuli 50 (vel accuratiùs 50) milliarium quadratorum, sive 50000 passuum; quæ iterum juxta Regulas Archimedis de coni, et cylindri dimensione in tertiam partem altitudinis Turris, videlicet in 59557 ducta dabunt soliditatem totius Turris in milliaribus cubicis 2977850.

Præterea cum milliare unum 5000 pedibus geometricis, qui 1000 passibus æquivalent, constet, erit juxta regulas tetragonismi, et cubi, milliare unum quadratum, pedani 25000000, et cubicum milliare continebit 125000000000 pedes cubicos. Supponamus jam unius lateris cocti quadrati latus pedi geometrico respondere, et sex quadratos lapides hujusmodi constituere cubum: utique lapidum dictorum numerus erit 125000000000, id est, pedum cubicorum, qui ducti in totius soliditatem Turris, dabunt multitudinem laterum cubicorum in hac immensa mole exstruenda requisitorum 374731250000000000; cum verò in varia loculamenta, et habitationes tota Turris sit divisa, à soliditate tota demamus millesimam partem, remanebitque hic numerus, 374354625000000000, Turrìs vera soliditas, qui numerus adeò immensus est, ut animo vix concipi possit; unde ex hujus Turris calculatione innumera absurda sequuntur.


CONSECTARIA.


SequiturConsect. 1. primò. Quod si spatio trium millium quadringentorum viginti sex annorum continuè à quatuor millionibus hominum fuisset laboratum, et Turris singulis septimanis uno milliari circumquaque ascendisset, Turris dicto temporis spatio non fuisset finita.

SeguiturConsect. 2. secundò. Si omnium sylvarum totius orbis terrarum ligna in unum locum fuissent comportata, et totus orbis terrarum in limum, seu argillam cessisset, et oceanus cum omnibus maribus et fluviis in bitumen; nec ligna ad coquendos lateres, nec ad argillam orbem terræ, nec ad bitumen oceanum suffecturum fuisse. Novum igitur orbem condere, eumque hoc duplo majorem ad hanc fabricam expediendam esse oportebat.

SequiturConsect. 3. tertiò. Quod si eques quispiam singulis diebus 30 milliaria in illo declivi cochleæ ascense confecisset, octingentorum annorum spacio, Turris apicem non attigisset.

SequiturConsect. 4. quartò. Hanc Turrim pondere suo multis parasangis superasse Terram; quodita ostendo. Sit Turris a b d, globus terræ b e d e, centrum Mundi o. Si igitur totus terrestris globus ad hanc fabricam complendam non erat sufficiens, ergò si aliunde divinitus suppeditata materia Turris demonstratæ magnitudinis super terram fuisset elata, necessarium erat, terram tantum extra centrum universi, utpote leviorem exire, quantus erat excessus ponderis Turris supra pondus terræ; quem excessum juxta Staticæ leges cùm nos invenerimus, decem semidiametros constituere, conclusimus, centrum gravitatis terreni globi non jam in o, sed in i constitui, ibique cum centro mundi congruere; quod si ita, ergò totus terrenus globus extra centrum universi, cum ruina totius Mundi extitisset. Lector examinet figuram hîc appositam, et verum, quod diximus, inveniet. Vana itaque fuit, et stulta mortalium præsumptio, tale quid non dicam cogitare, sed ne attentare quidem velle; ut proinde merito ob temeritatem Deo hominibusque invisam, dum cum cœlo bellum inire præsumptuosiùs attentarent, Deus confusione linguarum tantam temeritatem puniendam censuerit.

Fairytale left blue.png Liber secundus, sectio I, caput II Liber secundus, sectio I, caput IV Fairytale right blue.png