Turris Babel/Liber secundus/Sectio I/Caput IV

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Liber secundus, sectio I, caput IV
1679
Fairytale left blue.png Liber secundus, sectio I, caput III Liber secundus, sectio II Fairytale right blue.png

Caput IV.

De Turris Nembrod formâ, et architecturâ.


APpropinquabat tandem tempus, quo Nembrod in executionem duceret ea, quæ jam multis annis animo conceperat, de Turris altissimæ, quæ culmine coœlum pertingeret, fabrica; Præparatio rerum ad Turrim ædificandam necessariarum.quare selectis accitisque undique ex infinita pænè hominum multitudine architectis, tum vel maximè qui ex suæ stirpis essent progenie, omne consilium suum illis aperuit, eos in omnibus, quæ dictam fabricam concernerent, exequendis, quàm diligentissimè instruxit, mensuras totius fabricæ præscripsit, modulum, sive prototypon è ligno, vel argillâ effictum, ut secundum illud se dirigerent, ostendit; siquidem verisimile est, cum uti erat sublimi judicio pollens, tantæ molis opus non temerè, et tumultuariâ quadam resolutione, sed maturo, et quàm deliberatissimo animo concepto jam à multis annis consilio inchoasse; dispertitis itaque architectis in certas classes, quorum alii fundamentis locandis, latomorumque laboribus dirigendis præsiderent, alii operas in fodienda argilla, lignis, arboribusque cædendis, ad lateres in fornacibus jam instruendis, coquendos, occupabantur; quidam operarum, tum in bitumine colligendo, saxisque eruendis, tum in instrumentis ferreis, id est, marris, patellis, malleis, cochlearibus, trullis, gnomonibus, harpaginibus, similibusque ad fabricam necessariis instrumentis parandis, curam habebant; non deerant, qui sigulis, fabrisque in vasis ligneis ad calcem portandam aptis, deinde scalis, machinisque, ad saxa sublevanda, trabibusque ad pegmata extruenda, conficiendis præsiderent: quia verò in tanta laborantium multitudine, commeatus, sive ciborum annona prorsus necessaria erat, œconomos quosdam verisimile est, constitutos fuisse, qui annonam undique et undique collectam, nec non magnâ camelorum, equorum, asinorumque multitudine in constitutum locum advectam, operis statuto tempore distribuerent.

Turris Babel by Athanasius Kircher.jpg

HisSub qua forma Turris fuerit ædificata. itaque per suos ministros singulari providentiâ constitutis, fabricam orsus est, et primò quidem sub formâ rotundâ, aut, uti alii sentiunt, quadratâ, (nos rotundam seligimus) fundamenta ponebant, juxta circuitus determinatam quantitatem, deinde supra jacta fundamenta formam fabricam ordiebantur; Prima Turris contignatio.et primò quidem, prò primo solario, sive contignatione, ambitum, seu peridromum ad quam volebant altitudinem exaltabant, per quem homines animaliaque bitumine, lateribusque onusta facilè circumire possent, suis exedris peristiliisque ad præcipitationem animalium vitandam instructum; deinde ad hujus peridromi planum ab infima Turris basi, scala cochlearis, sive helix sat lata parabatur, per quam sub declivi, et quantum fieri potuit, depresso tramite, facillimus animalibus ascensus dabatur. Erat autem hæc prima substructio subtus variis cameris, receptaculis, fornicibusque sussulta, tum ad nocturnam operarum quietem, tum ad necessarium commeatum ibidem recondendum. Hac veluti primâ Turris contignatione peractâ, secundam ordiebantur contignationem, juxta quantitatem ipsis placitam, ad quam ex primo peridromo per scalam cochloïdem, sive helicem, ad secundam concedebatur ascensus; et sic à peridromo ad peridromum, atque ex hisce per scalas cochloïdes ad singulos ascendebatur usque ad eam altitudinem, quam Deus ipsis permisit, dum confusione linguarum eos à cœpto opere desistere compulit. Verùm ut lector luculentiùs Turris fabricam contemplaretur, hîc ejus non genuinam quidem, sed quam concipere mente nostra possumus, delineationem apponendam censui.

Notandum verò, quod antequam fabricam ordiretur Nembrod, primò mansiones, sive habitacula, domusque ædificandas censuit, ne tanta multitudo hominum semper sub dio, omnibusque aëris injuriis exposita regione, commorari cogeretur, sub forma civitatis extruxit; atque hanc ego arbitror civitatem fuisse, de qua Moses in sacra Genesi, mentionem facit. Quænaam civitas illa fuerit quam sacer textus Nembrod extruxisse refert.Venite faciamus nobis civitatem et Turrim. Fuisse autem primò rudia quædam, et imposita habitacula sine ordine disposita, sed cum in architectonica arte, ec Turris extructione plurimùm jam profecissent; tunc enim Nernbrodus sub initio Regni sui, eam ad meliorem deinde formam et decorem redactam, ad Euphratis Tigrisque confluxum condidit, quam post 70 circiter annos Semiramis instaurandam, stupendis, magnificentissimisque fabricis, uti paulò post videbitur, condecoravit. Neque putet lector, contignationes dictæ Turris sub continua soliditate extructas, quin imò, ingentibus intùs aulis, conclavibus reconditoriisque præditas fuisse, per quæ ex peridromis intra ea undique ingressus concedebatur. Ad quam verò altitudinem, propositam Turrim exaltaverit Nembrod, antequam ab operis prosecutione desisterent, sacer textus silet: secundum varias verò autorum in præcedentibus allegatorum opiniones, alii ad altitudinem montis, alii ad mille passus, non desunt, qui ad quatuor millia passuum altitudinem erectam fuisse arbitrantur, de quibus in sequentibus pluribus agetur. Lector eam , quæ ipsi magis arriserit, amplecti poterit. Atque hæc de Turris Babylonicæ fabrica sufficiant.

Fairytale left blue.png Liber secundus, sectio I, caput III Liber secundus, sectio II Fairytale right blue.png