Turris Babel/Liber secundus/Sectio II/Caput III

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Liber secundus, sectio II, caput III
1679
Fairytale left blue.png Liber secundus, sectio II, caput II Liber secundus, sectio II, caput IV Fairytale right blue.png

Caput III.

De Turri in civitate Babylonica à Nino et Semiramide centum ferè annis post eversionem Turris Nembrodææ extructa.


QUemadmodum ambitiosus æstus, et humanæ mentis arrogantia modum nesciunt, ita quoque Nembrodi exemplum secuti Ninus et Semiramis ejus uxor, ad primævæ magnificentiæ specimen exhibendum, et ad perpetuam nominis gloriam immortalitatemque acquirendam, turrim aliam , non quidem ut multi falsò putant, supra derelictæ Turris Nembrodæ vestigia, sed centum circiter annis post divisionem linguarum, et post mortem Beli, et urbis Babylonicæ, quam pariter admiranda, et prodigiosa magnificentia, veteri civitate destructâ, novam, quam in sequentibus describemus, ædificavit, non eâ quidem amplitudine, quâ suam extruxerat Nembrod, sed strictiori basi fundatam, in maximam, uti in figura patet, altitudinem, maximisque ornamentis conspicuam. Fabricæ forma.Erat autem ex octo turribus constituta, quarum prima A B, in circuitu stadium integrum, id est, 125 passus, sive 625 pedes, diameter 39 passus continebat, id est ducentos ferè pedes, totidemque in altitudine primæ turris; per helicem, sive cochleam, quâ universa moles artificio miro, et raro implicata, adeò declivi lenique ferebatur ascensu, ut jumenta, hominesque nulla difficultate ad ejus fastigium commodè pertingere possent. Præterea in ea sedilia hinc inde, eleganti sanè opere ita constituebantur, ut per ascensum defatigatis, et placida requies, et amœnissimus in totam Babylonis planitiem, regionesque circumjacentes prospectus summâ spectantium voluptate pateret; interiores verò conclavium recessus, archiviis, aut annonæ, aliisque usibus, et publicis commoditatibus destinabantur; reliquæ verò turres septem, priori quidem quoad symmetriam similes, sed juxta opticas leges in altitudinem, quoad molem prò rata proportione decrescentes; si enim singulæ turres æquales priori fuissent, tota illa turrium moles facilè ad octo stadiorum, seu 1000 passuum, aut unius milliaris altitudinem se extulisset, cujus immensæ molis fulciendæ nullum fundamentum par esse poterat, nec irruentibus ventorum flatibus tanta, et adeò subtilis altitudo subsistere potuisset, tam exili fulcita hypomochlio; ut proportionaliter itaque turres diminuerentur, tota moles veluti jure quodam requirere videbatur; neque tamen etiam hoc modo subsistere poterat, cum juxta eam, quam referebat, rationem, vel vehementiori ventorum flatu ex parte dejici potuerit, uti experientia docet. Verùm jam verba Herodoti adducamus, quibus hanc turrim affabrè describit: ἐν μέσῳ δὲ τοῦ ιεροῦ πύργος στερεὸς οἰκοδόμηται, σταδιου καὶ τὸ μῆκος καὶ τὸ εὖρος, καὶ ἐπὶ τούτῳ τῷ πύργῳ ἄλλος πύργος ἐπιβέβηκε, καὶ ἕτερος μάλα ἐπὶ τούτῳ, μέχρις οὗ ὀκτὼ πύργων. ἀνάβασις δὲ ἐς αὐτοὺς ἔξωθεν κύκλῳ περὶ πάντας τοὺς πύργους ἔχουσα πεποίηται, μεσοῦντι δέ κου τῆς ἀναβάσιός ἐστι καταγωγή δὲ καὶ ϑῶκοι ἀμπαυστήριοι ἐν τοῖσι καθίζοντες ἀναπαύονται οἱ ἀναβαίνοντες. ἐν δὲ τῷ τελευταίῳ πύργῳ, νηὸς ἔπεστι μέγας, ἐν δὲ τῷ νηῷ κλίνη μεγάλη κέεται εὖ ἐστρωμένη, καί ἠ τράπεζα παράκέεται χρυσέη. In templi medio Turris solida, crassitudine simul, et altitudine stadii, cui alia rursus super imposita turris, et huic subinde alia ad octavam usque. His forinsecùs scalæ in circuitu adhibite sunt, per quas ad singulas conscenditur turres. In mediis gradibus ductus, sellæque in hoc factæ, in quibus ascensoribus liceat sedere, et conquiescere; in postrema turri sacellum est aliud, in quo lectus est splendidè stratus, et apposita mensa aurea. Atque hæc est Turris illa celebris, quam profani auctores satis laudare non possunt, eamque inter septem mundi miracula ponunt. Miror tamen, apud Diodorum nihil de hac octozonia Turri reperiri, nisi forsan intelligat illud Beli templum, quod hisce verbis describit: Turris in teemplo Bel.In urbis medio templum Jovi Belo erexit Semiramis, cujus amplitudinem neque scriptores propter vetustatem, neque ulla memoria singulatim tradunt: constat tamen, ob illius admirandam altitudinem, à Chaldæis tum orientem, tum occidentem Versus, astrorum in eo observationes factas. Id ex latere, atque asphalto summa arte magnisque expensis est constructum. In summitate Turris varia supellex aurea er statuæ.In summo templi tres ingentes aureas statuas Jovis, Junonis, Opisque erexit, quarum Jovis adbuc extat longitudine pedum quadraginta, mille Babyloniorum talentorum pondere; Opis simili pondere in sella aurea residet, ad cujus genua duo adstant leones, juxtaque serpentes argentei ingentis magnitudinis, ponderis quilibet est talentorum triginta; Junonis stans signum ponderis octingentorum talentorum. His omnibus communis erat mensa aurea manufacta, longitudine pedum 40, et 15 latitudine, ponderis talentorum quingenta: carchesia 2 talentorum 30, totidemque vasa vaporaria, utrumque talentorum 300. præterea tres crateres ex auro, quorum Jovi dicatus talenta mille, et ducenta Babylonica pendebat, aliorum quilibet talenta 600. quæ omnia postmodum Persarum Reges surripuerunt, et reliqua ornamenta tum tempore consumpta sunt, tum ab hominibus deleta. Hæc eadem narrat Herodotus, Turrim intra templum Beli erectam octozoniam, de qua silet Diodorus. In supremitate templi, sive Turris, aureas tres statuas esse constitutas; Herodotus tamen unam tantùm memorat cum lecto, et mensa; ut proinde hanc differentiam aliunde non processisse, mihi persuadeam, nisi vel ex variorum auctorum veterum lectione, aut relatione differenti. Verùm de auri incredibili abundantia in primis istis mundi seculis, infra pluribus agetur.


Fairytale left blue.png Liber secundus, sectio II, caput II Liber secundus, sectio II, caput IV Fairytale right blue.png