Liber secundus, sectio II, caput III | Liber secundus, sectio II, caput V |
Caput IV.
De civitate magnificentiæ pœnè incredibilis, quam in Babylone Semiramis exstruxit.
QuodExamen et magnitudinis urbis, et operarum. magnum sanè et prodigiosum opus si ad calculum reducatur, vix quisque ea, quæ Diodorus ex Ctesia Cnidio recitat, vera esse sibi persuadere poterit; sed quia res plena curiositatis est, videamus, num 2000000 homines in civitate extruenda occupari potuerint. Murus teste Diodoro in circuitu 365 stadiorum fuit, unum verò stadium continet 125 passus, qui unam octavam partem milliarii conficiunt. Ponamus jam, muri latitudinem habere 50 passus, et longitudinem unius stadii 125 passus; hæc in se ducta, dabunt aream superficialem muri in passibus, ita ut singuli homines passum prò se obtinerent in ea muri superficie non nisi 3750 constipati stare possent; quomodo igitur vicies centena millia hominum? cùm prætereà Diodorus dicat, ambitum urbis 365 stadia habuisse, quæ in passus resoluta dabunt 45645 passus in circuitu, quorum quarta pars dabit passus 11411 et hic numerus quadratus dabit superficiem urbis 160881 passuum quadratorum, quod spacium totidem homines ita implebunt, ut consequenter neque machinæ, neque currus, neque jumenta propter hominum constipationem locum haberent. Si itaque 160881 totam urbis superficiem replebant, quomodo vicies centena millia hominum, quos Diodorus in extruenda civitate occupatos fuisse dicit, subsistere potuerint, qui potest capere, capiat. Nisi tamen dicamus fabros tum omnem extra urbem regionem, tum intra distributis operis occupasse. Multa, hoc loco interpretum sphalmata reperio, quibus apertè interpretes, neque calculum græcanicum, neque architectonicam artem intellexisse demonstrant. Sed prosequamur filum historiæ Urbis Babylonicæ.
QuidMysteriosa muri constructio, in sideribus observanda. sibi vero velit mysteriosa muri constructio, 365 stadiorum, exponam. Certum est, Babylonios, et Chaldæos post Turris ædificationem, uti ipse Diodorus testatur, unicè observandorum siderum arti, tum ob perpetuam Babylonici cœli limpiditatem, serenitatemque, tum ob turrium altitudinem, incubuisse; quoniam verò annum in 365 dies divisum a Noë filiisque (Noëmum enim Astronomiam suos docuisse, supra ex Josepho demonstravimus) acceperant, uti erant gloriæ percupidi, ita quoque muri ambitum, veluti in cœlestem quendam circulum, seu Zodiacum, in 365 stadia, quæ erant veluti gradus quidam, ad memoriam sui posteris exhibendam, et ut se Astronomiæ inventores ostenderent, divisum reliquerint. Verisimile quoque est, eas quæ singulis diebus fecerant, siderum observationes, veluti in ephemerides quasdam, lateribus inscripsisse, cujus nonnulla vestigia reperio in Eupolemo vetustissimo scriptore apud Eusebium, qui dicit, Abrahamum in Ægypto primùm sacerdotes Ægyptios Astronomiam docuisse; et Abrahamum quidem Astronomiam calluisse non nego, sed primum ejus inventorem fuisse, admittere non possum cum multò ante Abraham astrorum scientiam à Cham, Misraim, et Chus in Ægyptum illatam et à Mercurio Trismegisto, quem Adris ideò vocabant, mirificè cultam fuisse, tum in Obelisco Pamphilio, tum in Oedipo, iii Tomo de Astrologia Ægyptiorum fusissimè demonstraverimus. Primùm itaque volunt omnes veteres scriptores præsertim sensatiores Rabbini, Ralbag, Radac, Henoch ab Adamo Patriarcha VII. annum in 365 dies, Zodiacum in signa 12 distinxisse. Addunt Rabbini, dictum Henochum, cùm, uti sacra Genesis dicit, 365 annos vixisset, atque singulis centenis annis, siderum observationi incubuisset, post 365 annorum spacium, raptum fuisse, et ambulasse cum DeoHenoch astrologus., cujus admiranda opera tam studiosè observavisset; Henochum verò ea, quæ ipse ab Adamo instructus didicisset, filio suo Mathusalæ tradidisse, deinde per Lamech, Noëmo communicasse, quem et filios suos Sem, Cham, Japheth, uti in præcedentibus docuimus, ante et post diluvium in Astronomicis præceptis instituisse, et deinde tum per se, tum per filios suos, reliquæ posteritati reliquisse, inde patet, quod Nembrod et Ninus, et uxor Semiramis, cum ex præcepto Chami, et Chusi parentis sui eam maximè coluerint, et vel ex muro urbis, quem Semiramis fundaverat, 365 stadiorum in circuitu ad numerum 365 dierum anni dispositorum, mysticâ significatione, luculenter patet. Quæ quidem astrorum inspiciendorum ars deinde in Ægyptum à Chamo traducta magnos nullo non tempore progressus fecit, ut nulla ferè postea natio extiterit, quæ ab Ægyptiis Astronomiæ fundamenta non acceperit, uti quàm uberrime in Oedipo de Astrologia Ægyptiorum tradidimus, et circulus aureus in Templo Osymandri in duodecim signa divisus, et quadrantes in Tabula Bembina spectabiles cum cæteris instrumentis uranometris apertè testantur. Referunt quoque Jonithum filius Noë astrologus, juxta Rabbinos et Syrios.Syri, Jonithum Noëmi filium præ omnibus aliis astronomicarum rerum notitiâ clarum, à parente suo in Ethan terram Chanaan, ad novas colonias fundandas amandatum, ubi et primùm populos sibi subditos notitiâ artium necessariarum, et potilssimùm astronomicis disciplinis, quas à parente acceperat, imbuisse; Abrahamum verò inter cæteros ab eo instructum, eam postea Ægyptios docuisse, quamvis hujusmodi scientiæ traditio majori jure Chamo, Misraim, et Tauto, id est Mercurio Trismegisto adscribi debeat. Sed hæc pauca ad mysteriosam muri Babylonici in 365 stadia divisi, et analogi ad 365 dies anni, structuram explicandam sufficiant. Jam, uti dici solet, ad rhombum.
PorròDubium de Turribus solvitur. erant, teste Diodoro, in dicto muro turres 250 numero, quarum altitudo latitudoque magnificentiam æquabant murorum; cur verò 250 solummodò turres fundata fuerint, Diodorus causam assignat, ob paludum cicumjacentium frequentiam, quæ uti hostibus omnem aditum præscinbant, ita quoque iis urbs ab illa, sine ulla turrium fabrica satis munita existeret. Ego autem si conjecturis uti licitum sit, dicerem, non tantùm 250 turres, sed totidem, quot stadia murus obtinebat, 365 scilicet, ædificatas fuisse, ut illæ turres essent veluti singulorum stadiorum termini quidam ad distinctionem stadiorum constitutæ, quæ postea intra terram paludosam, fundamento debili, et moli sustinendæ impari, successu temporis labefactatæ, vel conciderint, vel subsederint, quemadmodum experientia nos docet, et architectonica artis regulæ nobis præscribunt. Cæterùm si vera sunt, quæ de hujusmodi urbis conditu Diodorus et Herodotus tradunt, nos sanè tametsi fabricam magnam, et stupendam fuisse, existimemus, ne tamen nimiâ credulitate hæc nos adduxisse quis dicere possit, rem calculo examinandam censuimus. Dicit itaque primò Diodorus, ad urbis Babylonicæ ædificationem à Semiramide convocata fuisse vicies centena millia hominum, et muri, qui Babylonem circumdabat, ambitum 365 stadiorum fuisse, quæ divisa per 4 dant 91 stadia unius lateris urbis, quam Herodotus quadratam fuisse dicit; 91 in se ducta dant 8281 stadia quadrata, totius urbis intra murum conclusæ capacitatem, ut in sequenti figura patet; demus jam singulis ex 2000000 operis, passum unum; quomodo itaque 2000000 homines intra hoc planum, sine impedimento, uti supra diximus, quomodo tot domibus, ædificiis, turribus, palatiis, sanis fabricandis occupatos, constitisse dici possit, æquus judicet Lector.
Liber secundus, sectio II, caput III | Liber secundus, sectio II, caput V |