Jump to content

Turris Babel/Liber secundus/Sectio III/Caput I

Unchecked
E Wikisource

Liber secundus, sectio III, caput I
1679
 Liber secundus, sectio III Liber secundus, sectio III, caput II 

Caput I.

Pyramides et obelisci in Ægypto erecti.


QUantaMagnificeentia et splendor Pyramidum. fuerit pyramidum in Ægypto à Regibus erectarum magnificentia, splendor, et granditas, ex hoc inter cætera colligitur, quod unanimi scriptorum consensu, vel tunc etiam, quando Romanorum fastus omnia mundi loca conculcabat, inter orbis miracula fuerunt connumeratæ. Et tametsi variis Ægypti locis insolentes hujusmodi turrium moles conspiciebantur fundatæ: Memphiticæ tamen inter cæteras potissimum adimirationis argumentum ac veluti mundi miraculum fuerunt. Herodotus in Euterpe.Herodotus, qui, teste Plinio citra annum 300 ab urbe condita vixit, hæc cumprimis testatus in Euterpe, Verum, inquit, in pyramide hac annos 20 absumptos, cujus singulæ frontes saxis dolatis, decentissimeque coagmentatis, quorum nullum minus 30 pedum: fuit autem exstructa hæc pyramis in speciem graduum, quas quidam scalas, quidam arulas vocant. DiodorusDiodorus 400 annis Herodoto posterior, et ipse oculatus earundem inspector, hoc pacto illas describitPyramis omnium maxima describitur.: Octavus denique Rex Chemmis (Herodoto Cheobus) Memphis annos regnavit 50, ædificavitque trium pyramidum maximam, inter septem præclarissima opera numeratam. Hæc versus Libyam spectant, longè à Memphi stadiis 120, à Nilo autem 45, quæ et artificio, et operis magnitudine mirabilem stuporem intuentibus præberent. Earum maxima quatuor est laterum, quorum quodlibet ab inferiori parte jugera septem continet, altitudo amplius, quam sex jugera tollit; latitudo quali debet, deducta paulatim usque ad verticem altitudine, continet cubitos 1565. Cubitus unus trium palmorum.Ex lapide duro, difficilique ad tractandum, sed æternum permansuro structura omnis constat. Nam fermè mille annis, ut ajunt quidam, ut alii tradunt, amplius tribus millibus et quadringentis ad nos usque ea moles integra permansit. Ferunt eos lapides ex Arabia longo admodum itinere advectos. Aggeribus constipatis erecta fuit.Aggeribus autem fabricata est, nondum eo tempore inventis machinis. Opus certè mirabile, præsertim in terra undique arenosa, ubi nulla neque aggeris, neque cæsi lapidis sunt vestigia, ut non ab hominibus, sed à Diis tanta moles structa videatur. Conantur Ægyptii mira quædam de his fabulari ex sale et nitro eos factos esse aggeres, posteaque Nili incremento liquefactos, absque hominum labore penitus defecisse. Verùm id
Pyramides omnium superstitum Antiquitatum vetustissimæ integraæ et aadhuc incorruptæ à priscis Ægypti Regibus Chami posteris exstructæ. - Barbara Pyramidum sileat miracula Memphis Martialis lib. 1.
Pyramides omnium superstitum Antiquitatum vetustissimæ integraæ et aadhuc incorruptæ à priscis Ægypti Regibus Chami posteris exstructæ. - Barbara Pyramidum sileat miracula Memphis Martialis lib. 1.
procul abest à vero; nam et multitudine hominum agger est constructus, et multitudine deletus est. Tempus insumptum in ejus erectione.
2 pyramis.
Nam
360000 hominum, ut ajunt, ad id opus deputata sunt, quod 20 fermè annis absolverunt. Deinde describit secundam Pyramidem à Rege Chabreo erectam structur priori similem, magnitudine imparem, utpote latis lateribus singulis stadium tantum comprehendentibus: pecuniam omnem in opus prioris impensam, in olera tantum et herbas, mille et sexcentorum talentorum sumptus excessisse dicantur. 3 pyramis.Tertiam Pyramidem Myzerinus Rex erexit, sed morte præventus opus absolvere non potuit, adeoque magis architectorum summum ingenium, quàm otiosam pecuniæ ostensionem Regum admirari liceat. Meminit et harum molium Strabo Diodoro ferè synchronus lib. XVII. Strabo. l. 17.Quadraginta, inquit, stadiis ab urbe (Memphi) montanum quoddam est supercilium, in quo stant pyramides multæ. Earum tres memorabiles sunt; duæ inter septem orbis miracula adnumerantur; singulæ altitudine stadii, figurâ quadratâ, altitudinem habentes paulò majorem quolibet latere et mole se paululum excedentes. Et paulo post. Ulterius in montis altitudine majori tertia est, multò primis duabus minor, majori tamen impensa structa, nam ab ipsis ferè fundamentis usque post medium constat nigro ex lapide, ex quo mortaria faciunt, ab extremis Æthiopiæ montibus delato, qui cùm et durus sit, et operatu difficilis, reddit opus sumptuosius. Rhodopis meretricis, sive Dorichæ Sepultura. Plinius.Plinius deinde singula exactius trutinans, hæc inter alia profert lib. xxxv. c. 12. Dicantur obiter et pyramides in eadem Ægyipto, Regum pecuniæ otiosa et stulta ostentatio, quippe cùm faciendi eas causa à plerisque traditur, ne pecuniam successoribus, aut æmulis insidiantibus præberent, aut ne plebs esset otiosa. Multa circa hoc vanitas illorum hominum fuit, vestigiaque complurium inchoatarum extant. Una est in Arsinoite Nomo, duo in Memphite non procul Labyrintho, de quo et ipso dicemus. Totidem ubi fuit Mœridis lacus, hoc est fossa grandis. Sed Ægyptus inter mira et memoranda narrat harum cacumina extrema, quæ eminere dicuntur. Reliquæ tres, quæ orbem terrarum fama implevere, sané conspicuæ undique adnavigantibus, sitæ sunt in parte Africæ, monte saxeo sterilique, inter Memphim oppidum, et quod appellari diximus Delta, à Nilo minus quatuor millia passuum, a Memphi sex, vico apposito, quem Busirin vocant, à quo sunt assueti scandere illas. Et paulò post: Sed pyramis amplissima ex Arabicis Lapidicinis constat, 360000 hominum annis 20 eam construxisse produntur. Et infra: amplissima octo jugera obtinet soli quatuor angulorum paribus intervallis per octingentos octoginta tres pedes singulorum laterum, altitudo à cacumine pedes 25. Hæc Plinius. Et tametsi citati auctores quoad situm conveniant, vix tamen est, qui cum altero in mensura concordet, quod factum crediderim ob diversam mensurarum diversis nationibus usitatarum rationem.

HiscePetrus Bellonius. Neoterici accesserunt pyramidum mensores, quos inter Petrus Bellonius meritò primum locum obtinet, qui data opera ad pyramides mensurandas in Ægyptum concessit, sic autem dicit. Pyramides verò Ægypti adeò à veteribus celebratæ edito loco sunt, quæ procul 40 millium passuum apparere incipiunt. Hos Ægyptii Pharaones nuncupant. Quæ quidem magis admirandæ videntur propè inspicientibus, quàm ab auctoribus descriptæ sint: nam videntur esse montes immensæ magnitudinis, unde Romanorum fabricæ, et antiqua opera nihil accedunt ad harum pyramidum splendorem et magnificentiam. Positæ autem sunt in loco valde deserto, seu solitudine, quatuor milliaribus à Cairo distante ultra Nilum tertio lapidis jactu, et earum amplissima reliquas etiam præstantia superat, quam omnes antiqui scriptores aspectu mirabilem esse scripserunt. Magnitudo pyramidis majoris à Bellonio descriptæ.Exstructa est gradibus foris prominentibus, atque 324 passus in singula latera habet; à basi usque ad cacumen continet 250 gradus, quorum singuli altitudinem habent quinque solearum calcei, novem pollicum longitudinis, adeoque vastæ est latitudini hæc moles, ut peritissimus atque validissimus sagittarius in ejus fastigio existens, atque sagittam in aërem emittens, tam validè eam ejaculari non possit, ut extra molis basin, sed in ipsos gradus semper cadat. Fastigium ejus in planitiem desinit 2 passus in diametro patentem, in qua 50 homines consistere queunt. 2 reliquæ pyramides.Aliæ etiam due Pyramides sunt immensæ magnitudinis, sed longè minores prima, et harum trium minima, tertia sui parte major est ea, quæ apud testaceum montem est Romæ. Præter has tres plurimæ aliæ minores hinc inde per arenosum illud solum sparsæ sunt, plusquàm centum, quarum ne unica adeo vitiata spectatur, uti Romana. Hæc Bellonius. Quæ ferè congruunt relationi factæ Marcus Grimanus Cardinalis.Marci Grimani antistitis Aquileiensis, et postea Cardinalis: hic enim uti antiquitatum perstudiosus, ita ipsemet, dum in Æ£ypto, negotiorum causâ Venetorum ageret, eam mensus est, eamque conscendit, et ad interiora penetravit. Pyramidis, inquit, hujus commensus justis passuum intervallis, quorum magnitudo trium palmorum antiquorum modulos aliquantulum excessisse putatur. Singula quadratæ basis latera passus 270 circiter complectuntur; universaque pyramis ex redivivo, et præduro lapide constat, ejusque præcinctiones in satis convenientem longitudinem extenduntur, itaque toto opere aptantur ac disponuntur, ut ad summum verticem usque, etsi quàm maximè difficilem, incommodumque præstent ascensum; singulæ enim tripalmarem, ac semis circiter altitudinem habent, nec tantum utique prominentis planitiei nactæ fuerunt, ut scandentium vestigia iis commodè tutoque inniti possint. A basi autem usque ad verticem 200 circiter ac 10 præcinctiones habentur, singulæque eandem prorsus altitudinem obtinent, adeò ut structuræ totius altitudo basis supposita latitudini æqualis ommino videatur. Præ omnibus tamen maximè et exactissimè illas observasse reperio Principem RadziviliumRadzivilius. in peregrinationis suæ historia fol. 161. Verba ejus quantumvis longiora, adducenda tamen duxi, ut sigillatim omnia elucescant. Summo mane, inquit, unâ ante diem horâ ex hospitio egressi ad civitatem veterem venimus, quæ à nova, quartâ milliaris parte, inter hortos semper eundo, distat; duabus verò horis post exortum solis trajecto Nilo, quintâ milliaris parte peractâ, rectè ad pyramides pervenimus, de quibus quoniam ab auctoribus multa produntur, ego quæ ipsemet coram vidi, breviter annotabo. Constat omnium testimonio. Memphim civitatem sacris et prophanis literis celebratam, olim hîc fuisse, nunc præter exiguas quasdam versus meridiem ruinas, ejus nulla apparent vestigia, steriles arenæ omnia cooperiunt, pyramides tamen 17 adhuc integræ conspiciuntur, quarum duæ sunt majores, et tertia à Rhodope meretrice constructa, est inprimis elegans, vix tamen 60 aut 70 cubitorum habet altitudinem. Hæ tres pyamides sunt planè integræ, et inter miracula mundi commemorantur. Duæ majores stupenda et incredibili sunt magnitudine; 300 habere cubitos dicitur. Intrinsecus habet artificiosos et peramplos gradus, quibus æquè ac extrinsecus ad ipsam usque summitatem ascenditur; habet et concamerationes, quarum duæ majores, una supra alteram erecta, quæ sepulchra Regum Ægypti continebant; in inferiori extat etiam hodie sepulchrum satis magnum, in quo corpus aliquod fuit repositum. Porrò à quibus Regibus quanto sumptu, quove modo vel artificio, et num à Judæis in Ægyptiaca servitute constitutis, (quod omnibus ferè auctoribus placet) pyramidum hæ moles fuerint excitatæ, vel num iidem Hebræi aggeres et fossas, quibus Nilus deducitur (apparent enim non naturâ, sed arte facta esse omnia) perfecerint, historicis judicandum relinquo.
  Illud mirari magnopere convenit, cùm dictæ pyramides in sublimi monte, qui totus è vivo saxo constat, sint erectæ, quantum tamen è lapidum genere colligitur, apparet eas non ex ejusdem rupis lapidibus esse concinnatas, nec facilè pervestigari potest, unde aut qua ratione tanta lapidum congeries eò comportari potuerit, quandoquidem etiam Nilus exundans tribus milliaris partibus à fabrica remotus procurrit. Stupenda saxorum magnitudo.Sed nec aliud penetrari potest, cùm quilibet lapis tres cubitos longus et latus, altus verò plùs quam uno sit et semis, quo labore et artificio in tam altum montem protrahi, et in summitate collocari potuerit. Maxima omnium pyramis ex lapidibus ejusmodi sectis, et quadratis in formam montis cujusdam naturalis, singulari quodam artificio est fabricata, et licet quadrangulari figura, ab ima parte sensim in cacumen consurgat, tamen lapides isti quadrati ita inæquali ordine compositi arte mirabili videntur, ut moles tota montis à natura formati speciem repræsentet. Asceensus propter lapidum crassitiem gravis ac laboriosus, scurus tamen est, et licet passu convenienti usus fuerim, vix tamen intra unam et dimidiam horam pyramidis summitatem ascendi, ubi planities est quadrata, spacium decem cubitorum in qualibet parte complectens.

SecundaSecundæ pyramidis descriptio. pyramis paulò priore minor, ad geminum sagittæ saltum ab illa distat, ingressus interior ad illam non patet, quem tamen occultum esse volunt. Exterius ad medium usque potest ad illam conscendi, cùm ad eundem modum, ut prior illa, lapides habeat compositos, nisi quod paulò planiores et minores sint. A medio verò lapides ita complanati sursum ascendunt, ut ultra progredi sit impossibile, quod eo maximè consilio factum apparet; inde verò tertia ejusdem pyramides pars, usque ad summitatem lapides habet quasi neglectim et inordinatè collocatos, ut in parte inferiori, ita ut nisi series illa saxorum plana, quæ ad aliquot denos cubitos elevatur, impediret, conscendi ejus summitas, quemadmodum prioris, facilè posset.

TertiaTertiæ pyramidis descriptio. pyramis ad latus secundæ versus civitatem, est Rhodopes illius, cujus jam meminimus, tota ex lapide delato, ut conscendi non possit, fabricata, à qua ad ternum arcûs jactum etiam versus civitatem, est caput collo et brachiis prominens ejusdem meretricis septem cubitorum altitudine, habitu mirabili, ex uno vivoque saxo exsculptum. Statua Rhodopes, oraculum.Volunt nonnulli, quod ex illa majori pyramide, quam ingressi sumus, per cavernam subterraneam in rupe excisam, quam lapidibus obrutam vidimus, angustus et occultus in caput hoc patebat aditus, atque inde oracula edita, vulgo gentilium existimante per ipsum capitis os illa proferri. Hactenus Radzivilius, qui quidem adeò exactè omnia defcripsit; ut nibil eidem addi, aut demi posse videatur.

Inter cæteros easdem pyramides mirâ industriâ et curiositate anno 1616 lustravit illustrissimus vir Petrus à VallePetrus à Valle., omnia et singula examinando, et cum auctoribus comparando, exactè et minutim observavit, à quo et oretenus (erat enim, dum in vivis esset, inter paucos amicus sanè singularis) accepi, quæ et postea in Itinerario suo, quod hoc anno 1654 primum prodiit, omnia exactiùs descripsit.

Arabes paulò in earundem descriptione differunt. Sed ne quidquam intermisisse videamur earum rerum, quæ ad pyramides spectant, hîc eorum relationes adducam. Ita autem eas descripsit Joseph Ben Altiphasi in libro de historia Ægypti, cui consonant ea, quæ Ben Salamas in libro, qui Hortus Mirabilium Mundi nominatur, tradit.

PyramidesArabum de Pyramidibus relatio. quæ sunt in Ægypto, sunt maximæ, duæ potissimum quæ sint in fossa, quæ est Mesræ antiquæ ad occidentalem partem Nili. Dicitur quod eas ædificaverit Schur filius Schahaluak, filii Schariak ante diluvium, et dicitur quod Hermes Trismegistus ob sapientiam suam, qui et hebraicè dicitur Henoch, et est Adris, super eum pax, cùm sciret futurum diluvium, ædificavit eam, et reposuit in ea omnia sua bona, et libros et quidquid habebat pretiosi. Est autem omnis pyramis quadrata, et politæ figuræ, si elevationem perpendicularem spectes, 317 cubitorum, circumdatur quatuor superficiebus æqualibus laterum, unumquodque latus 460 cubitorum. Est autem eo artificio ab ingeniosis architectis sructa, ut nihil in ea alterationi obnoxium sit, sive enim venti vehementes irruant, sive terræ motus concutiant, nil tamen de ca aufertur unquam. Saxa singula, ex quibus constat, quinque cubitorum longa, alta duorum. Dicitur habere portas supra canales occultos subterraneas, singuli canales longi 10 cubitorum, et portas ex lapidibus habent, et canalis ovientalis respicit meridiem, et canalis occidentalis occidentem, per singulos aditus patet in septem domos, singulæ domus septem planetarum nominibus insignitæ sunt, intrinsecus ad invicem dispositæ omnes. In singulis domibus idolum ex auro, quorum unum manum ori applicatam tenet, et librum in fronte. Si quis appropinquaverit ei, aperit os suum, et inventa est in ore ejus clavis catenâ alligata. Porrò pyramis orientalis, sepultus est in ea Sehurid Rex. Pyramis occidentalis, in ea sepultus est frater ejus Hugith. Pyramis Elmalum in qua sepultus est Aphrus filius Hugith. Sabæi recitant, quod in una harum sepultus sit Agathemon, qui est Seth, et in altera Hermes, et Elmalum, et Szab filius Hermis. Hæc ex Rabbi Abraham relatione, de qua uti nihil nobis neque ex prophanis nec ex sacris literis constat, ita quoque eam solitis eorundem fabulosis narrationibus adscribendam censeo. Vide quæ de hisce amplius egimus Tom. 1. Oedipi.

Atque ex hisce fusius forsan, quam par erat, demonstratis clarè patet mirificum architecti ingenium, tum in structura mirifica adornanda, tum in lapidibus tam vastis singulos suis locis admovendis. Res enim sine machinis, summa industria et prorsus Archimedeâ constructis nequaquam confici poterat. At quibus tractoriis machinis usum esse putabimus, in lapidibus ex Arabiæ montibus tanta intercapedine dissitis, per tam invia et impedita itinera in locum statutum advehendis? Nemo posterorum architectorum pertigisse creditur ad tam stupenda opera.Quis hodierno tempore architectum reperiat, cui ad simile quid attentandum animus sufficiat? Est enim lapidibus, quorum singuli, longitudinis 30 pedum, teste Herodoto, ita coagmentata, ut sine ulla divisione lapidum in hunc usque diem integra perseveret; in circuitu 3532 pedum, cujus singula latera tantum ferè spatii occupant, quantum longitudo fori agonalis Romæ, ut proinde fabrica hæc omnes sumptuosas Romanorum fabricas, uti sunt thermæ, amphitheatra, etc. multis parasangis sive magnitudinem, sive expensarum exorbitantiam, sive denique magnificentiam et ingenium spectes, superaverit.

Hæc dum scribo, Titus Livius Buratinus, architectus insignis, qui datâ operâ in Ægyptum profectus est, ut omnia antiquitatum monumenta summâ diligentiâ inquireret, inquisita delinearet, et sic posteritati thesaurum concrederet, mihi inter multa alia, hujus quoque pyramidis delineationem transmisit, unà cum deserti in quo reperitur, et cryptæ subterranæ, in quam aditus ad mumias patet, ichnographia, quam hîc unà cum literis ad me datis apponendam duxi.

 Liber secundus, sectio III Liber secundus, sectio III, caput II