Jump to content

Turris Babel/Liber secundus/Sectio III/Caput II

Checked
E Wikisource

Liber secundus, sectio III, caput II
1679
 Liber secundus, sectio III, caput I Liber secundus, sectio III, caput III 

Caput II.

Delubrum ex unico lapide constructum.


INter cætera Egyptiorum memoranda, ab Amasi Rege constituta, et hoc est, quod delubrum quoddam ex integro et solido saxo trium annorum spatio, ope duorum millium hominum, ex urbe Elephantina Sai 20 dierum itinere distante advexerit, de quo exactè Herodotus in Euterpe circa finem. Ad hæc, quod non minimè sed maximè admiror, hoc est. Attulit ædificium ex solido saxo ab urbe Elephantina, in quo afferendo triennium consumpserunt duo millia delectorum virorum, qui omnes erant gubernatores. Mensura templi monolithi.Hujus autem domûs extrinsecus est 21 ulnarum longitudo, 14 latitudo, 8 altitudo. Hæc est dimensio exterior domûs ex uno lapide; interior autem ejus longitudo est 18 ulnarum seu cubit. latitudo 12, altitudo 5. Domus verò templo invehenda erat magnificentissima, seu Vestibulum Minervæ, quod in Sai exstruxerat Amasis opere admirando, atque cætera
FANUM ΜΟΝΟΛΙΘΙΟΝ ab Amasi Rege Ægypto ex unico saxo Minervæ constructum.
FANUM ΜΟΝΟΛΙΘΙΟΝ ab Amasi Rege Ægypto ex unico saxo Minervæ constructum.
ædificia tum lapidum, substructionumque vastitate, tum Colossorum
Andro-Sphyngumque immanitate longè superans, ubi inter alia tres colossi videbantur, quorum medius 75 pedum, reliqui duo utrimque eum stipantes singuli 20 pedum. Sed cùm ad vestibulum dictum monolithum ædificium, pertraxissent, architectum teste Herodoto, suspirasse ajunt, vel diuturni laboris pertæsum, vel ut ajunt propter mortem unius è gubernatoribus mole cedente oppressi, et quasi in desperationem actum operis ulterius promovendi, ibidem reliquisse. Atque hæc est admiranda illa fabrica ex integra rupe, imò monte excisa, quam quibus machinis spatio 20 dierum à Sai dissito promovere potuerint, vix est, qui animo concipere possit. Fuit hæc moles spatio 20 dierum dissito advecta trium annorum tempore, uti dictum est. Quantum verò singulis mensibus, diebus, machinis promota fuerit moles, arithmeticis calculandum relinquo.

Totius Symmetriæ Computus.
Exterior.
Interior.
Longitudo.
Latitudo.
Altitudo.
Longitudo.
Latitudo.
Altitudo.
Cubit. 21.
seu ped. 42.
cubit. 14.
seu ped. 28.
cubit. 8.
seu ped. 16.
cubit. 18.
seu ped. 36.
cubit. 12.
seu ped. 24.
cubit. 5.
seu ped. 10.


Differentia Interioris et Exterioris.
Longitudo.
Latitudo.
Altitudo.
Quæ differentia constituit crassitiem murorum
Cubit. 3. seu ped. 6. cub. 2. seu ped. 4. cub. 3. seu ped. 6.


Atque ex hisce mensuris facilè curiosus Lector pondus totius eruet.

 Liber secundus, sectio III, caput I Liber secundus, sectio III, caput III