Jump to content

Turris Babel/Liber secundus/Sectio III/Caput V

Checked
E Wikisource

Liber secundus, sectio III, caput V
1679
 Liber secundus, sectio III, caput IV Liber secundus, sectio III, caput VI 

Caput V.

De tempore, quo tanta opera constructa fuerunt.


QUæcumque de Babylonicis monumentis à Nembrod, Nino et Semiramide extructis paulò ante tradidimus, illa intra annum, post diluvium 275, quo linguarum divisio accidit, usque ad annum post diluvium 450 peracta fuisse, ex chronologica nostra tabula luculenter constat. Constat quoque ex supra adductis et probatis, in Turris fabrica, totum genus humanum una tum in Babylonis seu Sennaar regione, tum in vicinis Mesopotamiæ et Assyriæ regionibus collectum fuisse. Post confusionem verò, quæ anno 275 post diluvium contigit, tum primùm in varias mundi partes genus humanum dispersum fuisse. Quia verò Chamo forte Ægyptus obtigerat, cum universa familia, filiorumque Chus, Misraim, Phuth, innumerabili filiorum progenie associata in destinatam sibi Ægypti regionem concessit, ubi terram omnium rerum affluentia præditam invenientes, ex aquæ Niloticæ fœcunda natura et proprietate, mox in ingentem hominum multitudinem excrevêre, cujus ope freti, dum recordarentur mirabilium operum à Nembrod, Nino, cognatisque peractorum in Babylone, et ipsi multitudine hominum armati, ad imitationem eorum vastas illas, quas descripsimus, pyramides in sepulturam suorum patrum erexerunt, ad imitationem Semiramidis, quæ viro suo Nino, ejusque Patri Nembrod, sive Belo, in Assyria juxta civitatem Ninivem pyramidem quam supra descripsimus, prodigiosæ altitudinis, una cum obelisco omnium eorum, quæ hominum industria unquam facta sunt, maximo in Babylone erecto, constituerat. Quid verò per pyramidum, obelilcorumque mysticas figuras intenderint, fusè in Obelisco Pamphilio et Oedipo exposuimus. Vivebat tunc temporis in Ægypto vir magni ingenii ex Chananæa stirpe prognatus, et admirandus tum naturalium, tum humanarum divinarumque rerum investigator, quem Ægyptii ϑωύθ, Arabes Adrisأدريس
Adris
.
, Græci ἐρμῆς τρισμέγιστον dixere. Hic ad nominis immortalitatem consequendam aspirans, mysteria divinitatis quæ à Semo vivente adhuc et à Chamo, ex cujus familia erat, audiverat, per novum et inauditum genus literaturæ, quam hieroglyphicam posteri dixerunt, symbolis ex universæ naturæ gradibus assumptis, dicta divinitatis et naturæ occulta sacramenta, saxis in formam obeliscorum erectis æternum duraturis insculpsit, quæ ideo columnæ Hermetis à posteris dictæ fuerunt. Nam ut rectè Jamblichus: Pythagoras, Plato et Eudoxus omnium scientiam ex columnis Mercurii didicerunt: sed quoniam hæc omnia in obelisco quam amplissime prosecuti sumus, eo lectorem remittimus. Hoc pacto posteri exempla Patrum suorum secuti, nihil aliud meditari videbantur, quam ut quisque invisis fabricarum monumentis, æternam nominis gloriam apud posteros consequeretur. Et hæc quidem omnia à Regibus Ægypti 400 annis ante ortum Mosis gesta fuisse in operibus nostris Hieroglyphicis ad longum demonstravimus. Quod verò hæc omnia processerint à Regibus Ægypti, Nepotibus Chami, Chus, Misvaim et Hermete Chananæo, monstrat sepultura Simendis, ubi memor inauditæ victoriæ, quam contra Bactrianorum Regem Zoroastrem obtinuerat Ninus, totam historiam in Aulis ingenti magnificentiâ exstructis marmoreis saxis insculpi curavit. Erat in Babylone quoque ingens Palatium Nini, intra cujus muros dicti Nini cum leone, et Semiramidis cum tigride concertantis simulachra, cæterarumque ab co gestarum rerum series insculpta conspiciebatur, quam et dictus Rex Smendius pariter palatio à se constructo intulit. Omnesi gitur pyramidum, obeliscorum, labyrinthorum structuras, una cum arcana hieroglyphicæ literaturæ descriptione ante Mosis ortum jam constitisse, citatis paulò ante libris, varia auctoritatum farragine comprobatum reperiet lector. Nihil igitur primis istis post diluvium usque ad Mose 800 circiter annis, ad magna et ardua aggredienda superfuisse videtur, nisi vera fides, et divinæ religionis cultus; à qua uti stirps Chami, à Deo quippe maledicta declinavit, ita quoque fenestram ad omnem superstitionem aperiens, non Ægypti solummodo, sed universam terram ψουδοπολυθειας, sive falsorum ridiculorumque numinum multitudine et varietate replevit.

 Liber secundus, sectio III, caput IV Liber secundus, sectio III, caput VI