Jump to content

Turris Babel/Liber secundus/Sectio III/Caput IV

Checked
E Wikisource

Liber secundus, sectio III, caput IV
1679
 Liber secundus, sectio III, caput III Liber secundus, sectio III, caput V 

Caput IV.

DESCRIPTIO EXACTA
SIVE
ICHNOGRAPHIA

Labyrinthi Ægyptiaci, potentiâ humanâ superioris, quem posteri Chami Reges Ægypti mirabili opere ad Lacum Mœridis extruxerunt.


MUltæ sanè tum in Babylonia, Græcia, tum Romæ, alibique prodigiosæ fabricæ, quæ proinde ab auctoribus inter septem miracula mundi computatæ, fuerint, recensentur, de quibus in præcedentibus actum est, sed quæ Ægyptiorum in vastis, et admirandis fabricis erigendis potentiam superarint, nullam invenio. Atque talis fuit fabrica Labyrinthi, quem juxta Lacum Mœrides, Chami progenies post erectionem pyramidum, unà cum Simandis potentissimi Regis mausoleo, fundavit, cujus molem cum apud Herodotum, Diodorum, Hecatæum, Strabonem, Plinium, legissem, tantorum operum admiratione attonito, magnum jamdudum nonnulla ichnographica delineatione tam immensæ fabricæ constructionem exprimendi æstuanti animo insedit desiderium; quod uti in Oedipo, de Ægyptiorum fabricis, fieri non potuit, ita in hunc locum opportunè disserendum censui.

Architectus, ut omnium præcedentium seculorum monumenta multis, ut ajunt, parasangis excelleret, novâ et inauditâ inventione non fabricam, sed quæ vel inte urbem vastam exprimeret, condere est aggressus; in quo nescio an potius ipsam fabricæ admirabilem dispositionem, an architecti ingenium humano superius obstupescam. Sed ut ea luculentius exponantur curioso lectori, fabricam ab ovo, uti dici solet, exordior.

EratI., ut in hac præsenti Ichnographia patet, totum opus in quadro extructum, teste Hecatæo, atque juxta quatuor mundi partes dispositum, peristylio circundabatur, quod loco columnarum, uti Hecatæus narrat, fulciebant animalia, et statuæ Deorum Ægyptiorum, ex uno lapide 16 cubitorum longitudinis ad antiquam formam fabricatæ, et si uni cubito tres palmos demus, singularum statuarum altitudo 48 palmorum, et ipsum peristylium, cum basi et peridromibus facilè 60 palmorum, ita ut per hujusmodi peridromia ambulacra suis balaustris instructa, spectari posset totius molis congeries. Latus peristylii, teste Strabone, ad 800 passus; Plinius verò ad mille passuum spatium extendit; Hecatæus verò decem stadiorum totius ambitum fuisse refert, ita ut ultra 1250 passus, quos ejus ambiti Hecatæus tradit, Plinius insuper jungat 2750 passus. Quicquid sit, nos certa mensura unum hujusmodi latus juxta Romanam mensuram, spatium quod est à Ponte Sancti Angeli hîc Romæ, usque ad S. Petrum et ultra, si non excessisse, saltem adæquasse, comperimus, quod in quadrum eductum, ingentem urbem effecisse, luculenter patet, quin et ipse Plinius tria millia domorum comprehendisse memorat.

PerII. dicta hæc peristylia circumquaque aditus erant ad labyrinthum, quem Strabo in 30 Nomos, seu Præfecturas, Plinius in 16, Herodotus in 12,
veluti aulas quasdam non sine mysterio divsum ferunt. Nos Herodotum secuti, eum in 12 partes, juxta principales Ægypti Nomos, seu Præfecturas dividendum censuimus, eo ordine, ut singulæ partes magnitudine quidem æquales, at juxta mysteria quæ in Nomis singulis Ægypti numinibus insignitis, magnis, et occultis ceremoniis peragebantur, ob arcanam Domorum habitaculorumque extructionem essent diversissima: cum immensa hujus Labyrinthi structura aliud non exprimeret, quàm templum Deorum immortalium, quo et Reges, et se, et ingentes thesauros suos unà secum condi vellent: essetque hæc fabrica quasi epitome quædam, et compendium istius templi, quod universam Ægyptum, numinum Ægyptorum cultu confertam esse credebant, quemadmodum in I. Tomo Oedipi de Nomis Ægyptiorum fusè deduximus, et hîc in exposita ichnographia vides. Per peristylia igitur in omnes 12 Nomos, aditus patet, quorum I. est Nomus Osiris nomine infignitus. II. Saiticus. III. Cynopolitanus. IV. Crocodilopolitanus. V. Bubasticus. VI. Thebaicus. VII. Heliopolitanus. VIII. Hermonticus. IX. Memphiticus. X. Atribiticus. XI. Canopicus. XII. Heracleopolitanus. Et in hunc finem fuerunt à Regibus extructæ, ut unaquæque præcipuos Ægypti 12 Nomos exprimeret quos et Herodotus aulas vocat, unicuique urbi, aut Nomo proprias, in quibus sese sacerdotes, ad de rebus, ad deorum cultum; tum in iis per appropriatas cerimonias peragendum pertinentibus, tum ad Ægyptum per numinum tutelarium attractum magicum, conservandam, conferebant.

Et primò quidem notet lector, Nomos singulos, uni ex præcipuis diis, quos magno cultu venerabantur, consecratos fuisse; in centro vero aulæ nomicæ, tum eorundem simulacra, tum Regis talis, et talis, qui Nomo dominabatur, ectypo, monumento opulentissimo, veluti in cimeliarchio quodam, una cum corporibus balsamo conditis, reposita fuisse, ad quod per adeò tortuosas semitas adeò intricata differentium domorum habitacula per tot occultos meandrorum aditus dabatur, ut qui thesauris insidiarentur, ex tot tantisque viarum anfractibus, innumerabilium portarum aularumque discriminibus, nec non ex tortuosis penetralium ambagibus, sese, teste Herodoto extricare minimè valerent. Dum enim ex camera in cameras, ex xystis in aulas peramplas, ex his in fana, ex fanis in colymbethras, ex his in hortos, ex his denique in novos ingentium aularum recessus, abeuntes, dum remeare sine duce tentarent, tantò utique majoribus sese erroribus involutos reperirent, quanto plus processissent; neque putet quis, hujusmodi Nomorum structuram exiguum loci spatium, uti in præcedentibus de peristylio diximus, sed singula Nomorum latera unam tertiam milliaris partem occupasse, uti ex Plinio et Hecatæo colligimus, ac proinde haud palatii cujusdam perampli, sed haud exigui cujusdam oppidi partem expresserint. Unde cum tota structura præter centralem Labyrinthum 12 hujusmodi oppida continuerit, lector colliget, qualis debuerit esse tota hæc coacervatorum Nomorum congeries? Et quemadmodum per multiplices viarum ambages ex Nomo in Nomum, sine impedimento aditus dabatur, ita quoque per peristylia nisi per quatuor portas, neque exitus, neque aditus concedebatur, ut proinde exteri sine duce viarum gnaro ingressi, perpetuò vagabundi errorum finem nunquam reperirent; qui verò ad medii, seu centralis Labyrinthi penetralia, in quo ceu centro quodam monumenta duodecim Regum artificiose extructa una cum thesauris suis condebantur; certò, tantò ad eum intricatior dabatur aditus, quantò majores thesauri in eo continebantur. Ne verò illi sive ab exteris, sive ab indigenis auri fame instigatis invenirentur, certè necessaria illi fuit tam inextricabilis ad illos via, ut nimirum introeuntes sine duce absque ulla spe exitus, inmortem citius, quàm in thesauros inciderent. Quoniam verò neque forma, neque figura hujus labyrinthi ab auctoribus describitur, nos singulorum dispositionem, non qualis revera fuerit, sed qualis esse potuerit, aut debuerit, ad inauditam fabricæ monstruositatem ostendendam, eo, quem vides schematismo, omnia tamen ex Plinii, Herodoti, Hecatæi, Strabonis relatione, et mente eorum omnium, qui de Ægyptiis rebus scripserunt extracta hîc exhibenda censuimus. Verùm quia video, lectorem in multis hæsitarurum, et tam barbaræ magnificentiæ intentum scopum, sive finem nosse desideraturum. Certè, quantum ex auctoribus colligere licuit, illorum finis fuit, quemadmodum paulò antè innuimus, ut esset sepultura Regum, veluti in magnificentissimo, et compendioso totius Ægypti templo, diis consecrato sub eorum tutela, usque ad definitum metempsychoseos fatum, incorrupti, illibatique conservarentur; de qua Metempsychosi quidem, sive revolutione animarum, quod est a Ægyptiorum dogma, à quibus et Pythagoras illud hausit, fusè egimus in III Tomo Oedipi, Syntagmate de Mumiis: et in separato opere, cujus titulus: Sphynx mystagoga; sive Diatribe de Mumiis hieroglyphicatis.

Quia mos erat Ægyptiis Regibus, auri, argenti, et cimeliorum thesauros, et quicquid tandem pretiosam habebant, diis consecratos unà secum intra tumbas deponere; quia verò verebantur, ne temporis successu, thesaurorum absconditorum notitia homines fame impulsos auri ad thesauros detergendos excitaret, quibus prævisis sepulchra, uti cimeliarchia inextricabilibus viarum, tortuosisque recessibus ad ea aditum per multiplices labyrinthos ita obstruxerunt, ut nemo ex inaudita arte constructis itinerum anfractibus se expedire unquam posset. Atque ideò teste Herodoto, structura Labyrinthi subterranea fuit, intra quam nullus Solis radius incidere posset, solis accensis facibus viarum ducibus penetranda: sic enim refert: Bifaria in eo sunt domicilia, una subterranea, altera superiora illis imposita, utraque tria millia quinquaginta domorum, quorum ea, quæ superiora sunt, vidimus, subterranea verò auditu accepimus. Nam qui Labyrintho præpositi Ægypti, nolebant illa ullo modo monstrare, quod dicerent, illîc sepulchra esse, tum eorum Regum, qui Labyrinthi ædificandi fuerunt auctores, tum sacrorum crocodilorum. Nemo igitur putet, subterraneum illum Labyrinthum habitatum fuisse, sed sacerdotibus subinde, ad deos sacrificiis, variisque ceremoniis in festorum solemnitatibus, veluti in adytis sacris propitiandos, cum adire consuevisse, ut paulò antè diximus. Ut verò istiusmodi structura æternùm duraret, in illo nihil ex ligno, calce, terrestriumque portionum cumulis, sed immensa vastissimorum lapidum, marmorumque congerie, proportionatâ tamen symmetriâ, non obstante viarum multiplici tortuositate, constructum fuisse; norant enim omnia præter durissima marmora temporis successu, corruptioni patere, uti in Obelisco Pamphilio de proprietate saxi, quo obeliscos extruebant, diximus. Habes hîc, lector, subterranei Labyrinthi ichnographiam paucis pro dignitate rei expositam. Nihil porrò restat, nisi ut nonnihil de supraposita Labyrinthi fabrica dicamus.

Superior Labyrinthus.

De hoc Labyrintho sic dicit Herodotus. Ita de inferiori docti comperimus, superiora ipsi aspeximus humanis operibus majora. Nam anfractus seu egressus per tecta, et regressus per aulas, uti erant diversissimi, ita quoque infinita me admiratione afficiebant: ex aula in conclavia transitur, ex conclavibus in cubicula, è cubiculis in solaria alia, è conclavibus in aulas alias, etc.

Hanc descriptionem omninò similem fuisse, utpote supra cujus fundamenta construebatur, inferiori ichnographia à nobis adductæ, ut videlicet inferiorem architecturam, quæ tenebris involuta jacebat, ex superiori supraposita conjecturarent. Erat enim ita superior, uti inferior in 12 Nomos distributa, utramque enim Herodotus tribus millibus domuum constitisse narrat. Ichnographiam itaque nostram ita disposuimus, ut quæ infra tecta essent, supra in propatulo paterent.

Synopsis rerum in Labyrintho contentarum.


Totus1. Labyrinthus peristylio circumdabatur sub forma quadrati, et juxta 4 mundi angulos disposita, uti in schematismo monstrat latus ABCD, et EFGH, latus oppositum; deinde duo latera pariter opposita, quæ quia optica projectione exprimere non licuit, saltem per orthographiam linearem HI, et FG exhibuimus. Cum enim ichnographicῶς Labyrinthum exponere visum sit, eaque omnem projectionem opticam respuat, uti Optici noverunt, totius molis ambitum saltem eo, quo licuit, modo exhibuimus.

Duodecim2. Nomorum districtus, quibus Labyrinthus constabat, invenies singulos ordine numeris suis expressos una cum genialis figuræ simulacro in medio Nomi posito, ei videlicet deastro, cui Nomus consecratus erat, qui quidem omnes labyrinthæâ structurâ constabant, quos nos non eâ quidem delineatione, quâ olim constiterunt, sed eo modo, quo esse debebant, aut poterant, exhibuimus, ita tamen, ut quantum ex auctoribus colligere licuit, mysticâ quadam formâ unicuique Numini congruâ constarent; ubi nota, notam hanc vel portas significare, ex quibus undique dabatur ingressus, egressusque ad in numeras alias portas aulasque; ipsæ verò linæ, muros: hæc verò figura significat scalas seu cochlides, ex quibus ex inferiori ascendebatur in superiorem Labyrinthum patulum et luci expositum.

Medius4. verò Labyrinthus, is erat, in quo corpora Regum balsamo condita unà cum thesauris eorum deposita erant, præterea sacrorum Crocodilorum monumenta exhibet, quem nos tanquam inaccessum modo nostro verisimili conjectura exhibuimus.

Peristylia5. verò ABCD etc. superiorem Labyrinthum sustentabant, in quibus loco columnarum molem fulcientium numinum Ægyptiorum statuæ, singulæ cum habitu unicuique congruo, immodicæ magnitudinis spectabantur, singulas quoque 48, alii 70 palmorum altitudinis fuisse contendunt; erantque in toto ambitu 48, juxta 48 deorum mansiones, quas in cœlesti globo constituebant, ut ex Oedipi secundo tomo de astrologia Ægyptiorum patet.

Quæritur6. tandem, in quem finem tam grande, tam invisum, tam admirabile opus, cui simile neque anteriobus, neque posterioribus seculis, ulla humana potentia condere potuit, tot tamque immensis sumptibus extruxerint? Respondeo, quod et Plinius sensit, otiosam fuisse superborum primævorumque Regum jactantiam, et barbaram, stultam otiosamque ostentationem, quâ ad æterni nominis consequendam celebritatem perciti, ne quisquam posterorum se de operum similium magnitudine, stupendisque molibus exstruendis præsumere posset, aut similia se perficere posse, non dicam attentare, sed ne cogitare quidem auderet. Nihil igitur restat, nisi ut ipsam labyrinthææ fabricæ constitutionem fusius exponamus.

 Liber secundus, sectio III, caput III Liber secundus, sectio III, caput V