Jump to content

Turris Babel/Liber secundus/Sectio III/Caput XVII

Checked
E Wikisource

Liber secundus, sectio III, caput XVII
1679
 Liber secundus, sectio III, caput XVI Liber tertius 

Caput xvii.

Utrum et quomodo post confusionem linguarum, lingua hebræa in domo Heber permanserit.


EX eo autem quod Heber et Phaleg primam linguam retinuisse credantur, deducunt etiam nonnulli; ipsos non fuisse ipsius ædificationis participes; alioqui, inquiunt, eadem et ipsa pœna mutationis lingua plecti debuissent. Sed hîc advertere oportet, quod Heber et Phaleg, tametsi retenta priori lingua videantur et ipsi quoquo modo puniti in hoc, quod alia idiomata, ut creditur, non intelligerent, id tamen eis pœnam non intulit; sicut cæteris, quoniam divina illa in ædificantes animadversio, non propriè in ipsa linguarum mutatione posita fuit, (quod enim quis uno magis, quàm altero loquatur idiomate, nullam adfert pœnam) sed in eo, quòd cum cæteros intelligere non possent, in suscepto ædificandi consilio et executione persistere non valerent, quod memoratis Heber et Phaleg, ne dum molestiam ullam, quin magnam adferre poterat consolationem. Exultabant enim videntes cœlitùs impeditam, quam ipsi graviter aversabantur ædificationem, et jam tandem impleri (vellent, nollent) divinam jussionem, de gentium habitatione varias per orbis partes disseminanda, quod ipsi, et sanctus omnium tunc parens Noë, tantopere exoptaverant, præsertim cùm illa sermonum discretio ipsis insuper, ad vitanda, declinandaque impiorum consortia, admodum commoda esset. Et hæc communiter creditur esse causa, cur prima illa omnium antiquissima pariter ac nobilissima locutio in Heber transfusa fuerit. Unde etiam colligit S. Augustin. lib. xvi. de civit. Dei, cap. 11. quod tametsi evidenter in sacro eloquio expressum non sit, non obscurè tamen elici potest, fuisse aliquod pium genus hominum, quando ab impiis Babylonia condebatur. Hebræa lingua ab Heber ad Abraham, ex cujus semine Christus nasci debebat, continuate serie propagata fuerit. Quamquam et alia adferri possit causa, cur potius in Heber per lineam Phaleg, propagandi erant patriarchæ et prophetæ, et gens à Deo electa in populum sibi peculiarem, de quo nasciturus erat Christus secundum carnem, ut eadem prima omnium lingua esset illa, quam deinceps patriarcharum et prophetarum non solùm in sermonibus suis, verùm etiam in sacris litteris, custodiret auctoritas, quemadmodum tradit S. Augustin. loco proximè citato. Cujus rei signum est, quod lingua illa, non in omni progenie ipsius Heber diffusa est, fed in ea solum, quæ linea recta descendit ad Abrabam, cui repromissiones de Christo venturo facienda erant. Nec ipse Abraham potuit eandem linguam in omnes filios ac posteros suos transmittere, sed tantùm in Isaac et Jacob, et eos, qui de ipso postea descenderunt, duodecim patriachas, ex quibus duodecim tribus Israël ortæ sunt, quæ populum Dei electum constituerunt. Neque obstat, quòd Abrabam in Chaldæa natus sit, ibique ultra septuagesimum vitæ annum manserit, ac deinde in terra Chanaan habitaverit, quia nihilominus potuit linguam à majoribus suis acceptam, in domo saltem sua retinere, sicuti nunc faciunt Hebræi ubique terrarum degentes, et aliæ quoque nationes extra proprias regiones habitantes.
  Advertendum tamen est, uti benè notat ut supra Abulensis, linguam Hebraicam antiquitus fuisse multo, quàm nunc sit, perfectiorem atque uberiorem. Nam ex quo Hebræi in captivitatem ducti sunt, exterisque linguis admitti, propriæ quodammodò usum amiserunt, vel saltem magna ex parte adulterarunt. Unde post reditum de Babylonia, necessarium fuit constituere, qui populo verba legis, quæ Hebræo sermone puro atque incorrupto tradita fuerat, interpretarentur. Quare non mirum est, si tempore Salvatoris Hebraica lingua valde mista erat et vocabulis Syriacis atque Chaldaicis referta, ut aliàs ex ipsomet Euangelio patet. Et hodie de puris et antiquis, penè illa tantum remanserint, quæ in legis codice servata sunt. Quo fit ut vera ac legitima Hebraica lingua hodie admodum inops, et manca esse videatur, quippe quæ non nisi ex sacris legalibus libris addixci possit. Credimus item cum B. August. libr. xvii. de Civit. Dei, cap. 39. non vocabula solùm, sed etiam literas, et characteres Hebraicos ante divisionem linguarum, communiter apud omnes fuisse in usu, et pariter cum idiomate per ipsum Heber et posteros ejus, successivè ad populum Israëliticum pervenisse. Quare non est recipiendus Philo Judæus, eo quod inventionem literarum Hebraïcarum Abrahamo tribuit. Neque item probari debet, quod Eupolemus et Artapanus apud Eusebium lib ix. de præparatione euangelica, cap. 4. circa medium relati scripserunt, nempe Mosem literarum inventorem fuisse, easque primum Judæis tradidisse, à quibus vicini Phœnices acceperunt; et à Phœnicibus Græci, subaudi per Cadmum, quin et Ægyptiis quoque eundem Mosem literas dedisse ac propterea ab ipsis Mercurium appellatum, ac pro Deo habitum. Hæc enim et si quæ hujusmodi alia ab ethnicis scriptoribus tradita inveniantur, omnino rejicienda sunt tanquam falsa. Et omnino tenendum est Hebraicas literas ab ipso penè mundi initio fuisse inventas, non ab alio ut arbitror, quàm ab ipso Adamo omnium sapientissimo. Quod autem prisci illi literarum characteres, posterioribus postea temporibus ab Esdra eruditissimo scriba nonnihil fuerint immutati; ac deinde post multa quoque alia tempora à quibusdam Rabbinis, addita eisdem fuerint puncta, et notulæ illæ, quibus hodie vocalium vice utuntur Judæi, ad majorem legentium facilitatem; de hisce et similibus in 3. libro quam uberrime disceptabitur. Atque hæc de familiarum transmigratione sufficiant. Quibus quidem propositis nihil restat, nisi ut jam magnum illud linguarum idiomatumque argumentum ex sua confusione in ordinem redigamus.

 Liber secundus, sectio III, caput XVI Liber tertius