Liber tertius, sectio I, caput I | Liber tertius, sectio I, caput III |
Caput ii.
De origine et introductione idololatriæ in mundum ratione diversitatis linguarum, morumque qui apud gentes, differentesque nationes vigebant.
HOminem primum Adamum, protoplastum, divinis manibus ex limo terræ fictum, factum, juxta sacræ Genesis verba, de fide est; sed enim cum post diluvium, verisimile sit, innumerabilem hominum multitudinem, qui omnes cùm longa vita, et ingenio præstantes unius lingua elogio uterentur, Religio primæva perstitit sub unius linguæ domino usque ad confusionem.sub unius quoque religionis cultu, quantum perversa Chami progenies, jam à vera disciplina degener illis permisit, vixisse: attamen post linguarum confusionem, quemadmodum linguarum idiomatumque diversitate divisi fuére, ita quoque primævæ religionis à Noëmo ante separationem gentium edoctæ immemores, paulatim à vero Dei unius cultu, et religione deflexerunt, dum quisque ex ducibus gentium eam sibi religionem finxerit, quæ sibi maximè congrua videretur, innumerisque fabulosarum narrationum commentis, de Deo, mundo, sideribus, de hominibus gestarum rerum gloriâ illustribus, confictis, introducto apotheoseos honore colentes, paulatim occultis machinis, sese eorum actionibus insinuante Satana, infatuati, dementatique universum mundum idololatriæ abominatione replerunt. Et tametsi hæc quàm fusissimè in secundo Tomo Oedipi demonstraverimus, opera pretium me facturum existimavi, si nonnulla ex his hoc loco infererem.
Liber tertius, sectio I, caput I | Liber tertius, sectio I, caput III |