Jump to content

Turris Babel/Liber tertius/Sectio I/Caput III

Checked
E Wikisource

Liber tertius, Sectio I, Caput III
1679
 Liber tertius, sectio I, caput II Liber tertius, sectio I, caput IV 

Caput iii.

De varietate et multitudine Numinum quæ ex confusione linguarum et divisione gentium natæ sunt.


ANte mare et terras (et quod tegit omnia cœlum)
Cum unus adhuc esset naturæ vultus in orbe,
Quem dixere chaos: rudis indigestaque moles
Nec quicquam nisi pondus iners, congestaque eodem
Non bene junctarum discordia semina rerum,
Obstaretque aliis aliud; cum corpore in uno
Frigida pugnarent calidis, humentia siccis,
Mollia cum duris, sine pondere habentia pondus.
Cùm, inquam, supremum et immortale Numen in profunda æternitatis abysso propriâ felicitate contentum, nullâ adhuc rerum mundialium curâ tangeretur, ecce post secula tandem felix illa illuxit dies, quo, ut Platonis verbis utar, in divino Dei immortalis consilio conclusum est, ut mundus ille indigestus, atque incompositus ab informi illa rerum omnium promiscuâ confusione squalentium tohuתהונבהו, vabohu vindicatus, lucem aspiceret, formis splendesceret omnigenis, atque in varias rerum facies abiens; propriæ felicitatis gaudio perfrueretur. Conclusum est, et in opus deductum. Mundus itaque conditur, atque à rerum commixtarum confusione solutus, mox in formam exurgit liberaliorem, virium, proprietatum aliarumque qualitatum, quæ singulis creatis debebantur, distributioni officium providentissimo committitur Prometheo. Prometheus seu providentia divina, uti omnia debitis suis formis instruit, ita omnes sapientissimi provisoris partes explevit.
Mox cœlo terras, et terris abscidit undas,
Et liquidum spisso secrevit ab aëre cœlum,
Quæ postquam evolvit, cœcoque exemit acervo,
Dissociata locis concordi pace ligavit.
Ignea convexi vis, et sine pondere cœli
Emicuit, summâque locum sibi legit in arce;
Proximus est aër illi levitate, locoque;
Densior his tellus, elementaque grandia traxit,
Et pressa est gravitate sui circumfluus humor.
Ultima possedet, solidumque coërcuit orbem,
Tùm freta diffudit, rapidisque tumescere ventis,
Jussit et ambitæ circundare littora terræ,
Fluminaque obliquis cinxit declivia ripis,
Jussit et extendi campos, subsidere valles;
Fronde tegi sylvas, lapidosos surgere montes,
Vix ita limitibus discreverat omnia certis,
Cùm quæ pressa diu massâ latuere sub ipsa;
Sydera cœperunt toto fulgescere cœlo,
Ne regio foret ulla suis animalibus orba,
Astra tenent cœleste solum, formæque deorum.
Cesserunt nitidis habitandæ piscibus undæ,
Terra feras cepit, volucres habitabilis aër.
Cœlo itaque terraque formis debitis jam imbutis, cæterisque omnibus prudentissimè dispositis
Sanctius his animal, mentisgue capacius altæ
Deerat adhuc, et quod dominari in cætera posset,
Natus homo est, sive hunc divino semine fecit
Ille opifex rerum, mundi melioris origo,
Sive recens tellus, seductaque nuper ab alto
Æthere cognati retinebat semina cœli,
Quam satus Iapeto mistam fluvialibus undis
Finxit in effigiem moderantûm cuncta deorum.
Pronaque cùm spectent animalia cætera terram,
Os homini sublime dedit, cœlumque tueri
Jussit, et erectos ad sidera tollere vultus.
Homo itaque solus ore sublimi, ad cœlumque erecto intuitu præditus, divinum animal naturæ juxta mortalis et immortalis confinium; ceu sola cœlestis planta in terris constituta (cujus radicem conditor hiscè infernis sedibus junxit, comam verò atque perpetuò frondentem verticem supra anni et solis viam, supra ultimum cœli ambitum ad nunquam interituros ambitus relegavit) hic, inquam, homo cùm lucidissima illa mundi lumina, ad quæ contemplanda, atque in iis factorem laudandum creatus erat, curiosiùs intueretur, pulchritudine eorum paulatim illectus, verâ et rectâ religionis semitâ derelictâ, eo dementiæ devenit, ut ea, quæ sui gratiâ condita essent, sui veluti conditores crederet, et sanctè veneraretur. Origo idololatiæ.Auxit dementiam hanc traditionum salubrium de mundi origine à prædecessoribus factarum oblivio, quâ invalescente novas de Deo, de mundo, de hominum productione, aliisque rebus opiniones imbibit, cùmque cœlestis ille ignis præcipua humanæ mentis portio ingens, ad Numinis alicujus cultum eum instigaret; mox verò derelicto Deo ad falsorum Numinum, unoquoque ex ejus familia sibi novas idololatriæ rationes comminiscente cultum prolapsus est; factumque ut corruptibilia simulachra pro Deo incorruptibili adorârit, rebusque externis contentus, cùm insensibile Numen intueri deberet, ad sensibilia, et terrena fuerit diffusus. Atque hujusmodi prævaricationem erroremque primùm Hebræi tribuunt nepotibus Chami, Misraim videlicet, Auctores idololatiræ Chami progenies.Chusio, Phuth et Canaano, qui per Asiam et Africam universam in novas colonias diffusi, novas passim deorum colonias introducentes, nova et ridicula dogmata mundo pepererunt; cujusmodi sunt, Adamum è Luna prodiisse. Prophetam inibi ex masculo et fœmina procreatum, atque in hunc mundum venientem primum cultum Lunæ docuisse. Verùm quoniam hæc opinio non ita obvia forsan multis est, visum est, eam hic ex R. Mose Ægyptio, vulgò Rambam, depromptam adducere, sic enim dicit in More nebuchim.
  Isti siquidem reliquiæ sunt gentis Zabæorum Zaba, è progenie Chami orto, et filo Chusii, qui secundum Jam Suph, id est, Maris Rubri sinum ad ortum, et occasum, atque ad dexteram et Aquilonem littora coluit sic dicta) quia ista gens totam replevit terram. Finis autem et perfectio illius eâ ratione istis temporibus philosophantis fuit, quod putaret creatorem esse cœli spiritum seu animam; stellas verò corpora esse ipsa Dei substantia informatas. Dogmata falsa Zabæorum.Meminit hujus pravæ opinionis quoque Abubacer Arabs in expositione de auditu. Et ideo quoque credit tota gens Zabæorum mundi antiquitatem (seu, quod idem est, æternitatem) quoniam cœlum est Deus juxta opinionem eorum. Et dicunt, quod Adam primò natus est ex masculo et fœmina sicuti cæteri homines, sed honorabant eum multum, et dicebant, quoniam è Luna egressus, propheta et apostolus Lunæ fuit, et quod prædicavit gentibus, ut servirent Lunæ, et quod composuit libros de cultu terræ. Dixerunt etiam quod Seth contraxit opinionem patris sui in servitio Lunæ; Ridicula fabula de Adamo.narraverunt etiam de Adam, quod quando egressus est de Luna, et de climate vicino Indiæ, ad clima Babylonis profecturus, multa mirabilia secum tulerit, scilicet arborem auri, quæ crescebat cum ramis, et foliis, et arborem lapidum, et folia cujsdam arboris viridis, quæ non comburebantur ab igne, et dixerunt, quod sub ipsius arboris umbra decem milia hominum continebantur, et altitudo arboris ipsius ad similitudinem staturæ humanæ. Attulit secum etiam duo folia, quorum utrunque duos homines cooperiebat. Intentio verò eorum in loquendo de Adam primo, et de hominibus, quæ attribuuntur ei, fuit, credulitatem suam de antiquitate mundi stabilire, et quod inde provenit, cœlos et stellas esse deos.
  Atque hæc est de primæva homimum origine et idololatria Zabæorum digna lunaticis hominibus opinio, ex qua velut ex equo quodam Trojano omnia antiquorum philosophorum de æternitate mundi, de mundorum pluralitate, de astrorum vita et divinitate, de metempsychosi denique ac animarum revolutione absurda dogmata, ad omnem impietatem fenestram aperientia, prodiisse videntur. Hinc Adamum ejusque progeniem, et nepotes filiorum Dei nomine veluti astrorum æternorum, quæ ipsi deos appellabant, filios indigitabant, quæ omnia confirmat Chronicon Alexandrinum.
  Causa hujusmodi fabulosarum narrationum.Horum porrò commentorum et inanium deliramentorum causam ego arbitror esse, quod primi illi homines cum proprio arbitrio relicti nullâ certâ lege scripta ante Mosis tempora tenerentur, cùmque proinde certæ quædam sententiæ de Deo, de creatione mundi, de diluvio, et similibus rebus ac mutationibus gravioribus, inter primos tantum humani generis patriarchas referrentur, factum est, ut ab eis veluti à primis hominibus acceptas, posteri per manus aliis alii tradiderint, quibus posteriora secula et homines, uti quique à primis remotiores fuere, ita subinde alia atque alia quoque haud absurda affinxerunt, donec res ipsæ totæ in fabularam commenta abierint. Hinc diversitas illa opinionum originem habebat, inde maxima et relationum confusio propè inextricabilis. Æthiopes enim, teste Diodoro, primos homines in Æthiopia veluti in medio terrarum natos asserebant: causam in vicinitatem Solis omnium generabilium parentis conjicientes. Theodoretus ex relatione antiquorum primos homines in Arcadia natos asserit, juxta illud,

Ante Jovem genitum terras habuisse feruntur
Arcades, et Lunâ gens prior illa fuit.

Cælius verò et Mercator ex Aristide primam hominum genetricem terram ajunt fuisse solum Atheniense. Arabes, quemadmodum videre est in eorum Geographia, hanc prærogativam Arabiæ felicis solo attribuebant.
  In qua provincia primò homines nati putentur.Ægyptii denique firmiter credebant, primos homines in Ægypto natos; causam hujus assignabant, tum aëris temperiem bonitatemque undequaque perfectissimam, tum Nili fœcunditatem multas res naturaliter, et suapte sponte producentis, productasque benignissimè conservantis; auxit opinionem eorum monstrosus ille soricum seu agrestium murium in Thebano territorio proventus, quorum aliqui superiori suâ parte murium speciem referentes; et ὀμόχθονες adhuc reperiebantur. Herodotus narrat, Psammeticum Ægyptiorum Regem, cùm ingenti desiderio teneretur ad cognoscendum, quænam mundi provincia primos homines produxisse, illum sequenti industriâ id investigare attentasse. Duos infantes recens natos ab omni humanæ vitæ consuetudine remotos, certo loco inclusos, et à capra alendos pastori cuidam commendavit, cum ea claustri custodia, ut omni eos accedendi aditu intercluso, nec videre, nec humanâ voce loquentem quenquam mortalium audire possent; sibi indubitanter persuadens futurum, ut ætatem congruam nacti, ejus provinciæ, quæ primos homines mundo dedisset, linguâ loquerentur; itaque post certam annorum revolutionem infantes de cavea extracti, mox exporrectis brachiis identidem in hæc verba prorupere, Bec, Bec: quas voces, utpote peregrinas, cùm nullus adstantium intelligeret, investigatione tandem factà deprehensum est, Bec in Phrygum lingua nihil aliud sonare, quàm panem, conclusit itaque Rex Psammeticus, in Phrygia primos homines fuisse productos.
  Tempus me deficeret, si singularum gentium, de hujusmodi prima hominum origine deliria hîc adducenda forent; quare, qui plura desiderat, consulat Berosum, Varronem, Eusebium, Hieronymum, Polydorum, Aristophanem, Pererium, Postellum, aliosque: nos his relictis ad ea nos, quæ primam idololatriæ originem concernunt, postliminio conferamus.
  Primum rerum principium semper animis hominum fuit insculptum.Certum itaque et indubitatum est, nullo unquam tempore in hoc mundo extitisse populum adeò barbarum, nationem tam peregrinam, clima tam rude et impolitum, quempiam denique hominem adeò ferum, sylvestrem, qui non, vel naturæ lege, seu rectæ rationis dictante lumin , unum aliquod rerum omnium principium; Numen dico universam rerum obtinens moderationem, certo et peculiari religionis ritu ceremoniisque colendum agnôrit. Certum quoque statui debet, nullo unquam tempore, aut sine Deo sacrificium, aut sine sacrificio religionem fuisse, omnibus, cum sacerdotio veluti nexu quodam inseparabili in unum coëuntibus, adeò ut hominem religio, religionem sacrificium, sacrificium sacerdotium ἀναχωρίστως comitari videantur, quod apparet tum ex innumera propè religionum statim ab ipso nascentis mundi primordio, ad nostra usque tempora deducta multitudine, tùm ex falsorum simulacrorum cultu, diversis temporibus, diversisque gentibus ac populis nullo non tempore, consueto, tum denique ipsa Ægyptus maximè ostendit, quam præ cæteris omnibus ejusmodi falsorum deorum cultui addictiorem fuisse, monstrant infinita propè pantamorphorum numinum multitudo et varietas; uti ex sequenti analogia patet.

ANALOGIA

Rerum à primis mundi patriarchis gestarum, gestis Osiridis, Isidis, Typhonis, Hori parallela.
Conjuges. Fratres contrariis moribus.
Adamus.
Jared.
Henoch.
Noëmus.

Calus.

Osiris.
Eva.


Tellus seu
Nioba.
Vesta.

Isis.
Abel.


Sem.

Saturnus.

Osiris secundus.
Cain.


Cham.
Nimbrod.
Mars.
Vulcanus.
Typhon.
Seth.


Japheth seu
Prometheus.
Sol.

Horus.
Fuerunt hi habiti
primi
Urbium conditores.
Agrorum cultores.
Artium inventores.
Legislatores.
primæ
Matres viventium.
Hominum propagatrices.
Deorum matres.
Bonorum largitrices.

Filii Deorum.
Justitiam appetentes.
Sanctitatem sectantes.
Religionem propagantes.

Malorum invectores.
Idololatriæ auctores.
Bellorum amatores.
Cædem spirantes.

E sancto germine.
Paternarum virtutum æmuli.
Justitiæ amantes.
Divinitatem meriti.
Cùm porrò Ægyptii hæc et similia de primis parentibus perciperent, et vehementer veluti gesta humanarum actionum metam longè excedentia suspicerent, nil facilius fuit superstitiosæ genti ,quàm eos apotheosi quâdam exoticâ cohonestare, præsertim cùm ut hæc facerent, magnum pondus in animis eorum habuerit, egregia illa primorum patrum sapientia, et rerum naturalium, quâ pollebant, cognitio, longaque vitæ productio. Enochi quoque de hoc mundo miraculosa translatio, similiaque quæ ipsis fabularum condendarum occasionem præbere poterant, quæ omnia confirmabantur incantationibus frequentibus, ac magicis miraculis, quæ impia Chami progenies divinitatem per se affectans ubique passim edebat, queis ita Ægyptiorum animi percellebantur, ut eos veluti cœlestes deos adorarent, ac rerum omnium moderatores sanctè venerarentur. Atqui hinc prima illa architecturæ deorum fundamenta. Hinc origo Jovis, Herculis, Æsculapii, Bacchi, Neptuni, Jani, aliorumque deorum, de quibus in i tomo Oedipi fusè disceptatum fuit. Verùm ne quisquam hanc nominum analogiam, seu æquivocationem à nobis confictam arbitretur, testes adduco Lactantium Firmianum et Eusebium, qui eandem nobiscum asserunt, queîs subscribit Archilochus græcus chronologus. Verùm inter alios maxime nobis astipulatur Xenophon, quisquis ille fuerit, libro de æquivocis, cujus verba cum consideratione (ut quæ nos ex summis tricis eruere possint) dignissima reperissem, ea hîc ad longum apponere placuit.


  Æquivocatio nominum deorum.Saturni, inquit, dicuntur familiarum nobilium regum, qui urbes condiderunt, antiquissimi. Primogeniti eorum Joves et Junones; Hercules verò nepotes eorum fortissimi; patres Saturnorum Cœli, uxores Rheæ, Cœlorum, Vestæ, quot ergò Saturni, tot Cœli, Vestæ, Rheæ, Junones, Hercules; idem quoque, qui unis populis est Hercules, aliis est Jupiter; nam Ninus, qui Chaldæis extitit Hercules, aliis est Jupiter, et idem quod Ninus, qui nomine proprio Assyrius est dictus, à quo et Assyrii appellati sunt. Ex quibus patet, Cœlum dictum esse patrem Saturni, et Terram matrem, unde Ægyptiorum fabulæ de Osiride et Iside, promanasse verisimile est, ut bene notat Minutius Felix. Nam illi, qui vel virtute, ac rerum gestarum gloria in hoc mundo eminent, aut qui subitò ex ignotis parentibus in sublime emergunt, solemus è cœlo cecidisse, dicere, quod et probat Lactantius Firmianus auctoritate antiquissimi Trismegisti, qui cùm diceret, admodum paucos extitisse, quibus esset perfecta doctrina, in his Cœlum, Saturnum et Mercurium nominavit. Confirmat eadem Ennius in Euhemero, qui ait, primum in terris imperium habuisse Cœlum, stellarumque nominibus cognominati fuerint, idem Lactantius supracitatus ait, ob nominis fulgorem, et ad æternam famam consequendam id contigisse, nam Reges cùm essent potentissimi, parentum suorum memoriam nomine Cœli, Terræque celebrabant, cùm hi priùs aliis nominibus appellarentur. Sic Berosus, Noam ob præclarè gesta, dictum asserit à posteris Cœlum, Janum, Chaos, semen mundi. Servius verò ait, antiquos Reges nomina sibi plerumque vendicasse deorum, rationem affignans Lactantius, adducit testem Ciceronem libro de natura Deorum. Nam cùm ante Cœlum et Saturnum nulli fuerint Reges ob hominum raritatem, ipsum Regem, totamque posteritatem ejus summis laudibus, ac novis honoribus jactare cœperunt, et deos crederes, ob causas superiùs indicatas, et hoc videtur clarissimè demonstrare Xenophon, cum dicit Saturnos dictos, qui nobilium Regum vetustissimi condiderunt urbes et populos, at proinde non unum, sed plures fuisse Saturnos, quorum patres dicti sunt Cœli; filii verò Joves, etc. Nomina igitur hæc fuerunt dignitatis et deitatis cujusdam apud rudes priscos, ob nominis celebritatem inventa. Deinde notat Xenophon, quod nomina ista sunt relativa, ut genitor et genitus, unde Saturnus est is, qui à Cœlo et Vestâ sive Terrâ fuit genitus, et qui ex Rhea seu Ope sorore simul et uxore genuit Jovem et Junonem. Jupiter verò is est, qui è Saturno et Rhea genitus genuit Herculem. Ergo ista nomina sunt magis analoga, quàm æquivoca, quia de pluribus posterioribus dici videntur per habitudinem ad primum Cœlum, posteriores Cœli; et ad primam Vestam, posteriores, et sic de cæteris. Unde subjungit: „Nimbrodus et Saturnus, cujus filius Belus est Jupiter Babylonis, (quæ et Diodorus notat: melius dixisset, cujus filius Ninus, Jupiter Assyrius est nominatus) similiter Cameses apud Ægyptios (quem Hebræi Cham, Ægyptii Chem proprio nomine appellant ) est primus Saturnus, cujus primogeniti Osiris et IsisOsiris et Isis prima Ægyptiorum nomina., Ægyptius nimirum Jupiter et Juno (quem nos supra Misraimum esse ostendimus, et uxorem ejus Rheam, sive Isin. Item Osiridis filius Libyus nomine, teste Diodoro, Ægyptius fuit Hercules, qui robore corporis erat admirabilis, et gradu Osiridi genereque proximus. Pari ratione Apteras Cretensis fuit primus Saturnus, qui Cœlo patri testes amputasse dicitur, et filius ejus Jupiter, Junoque primogenita. Alceus quoque ex Alcmena fuit Græcus Hercules, et ita de aliis, nam cùm relativa ejus nomina sint, ut possint uni diversa convenire, idem enim est pater et filius respectu diversorum. Idcirco idem esse potest Cœlus, Jupiter, Saturnus et Hercules, quorum exempla ponit Xenophon. Quemadmodum igitur plures memorantur Cœli, Saturni, Joves, Hercules, Rheæ, Tellures, Vestæ, Junones, qui sic dicti sunt, ob facinorum, quæ perpetrârunt, similitudinem, sic plures Zoroastres, Osirides plures, plures Isides, Hori item, ac Typhones fuerunt, juxta gestorum analogiam, à fabulosa antiquitate constitutam. Iterum sicuti M. Portius Cato, Janum et Saturnum Scytharum, et Assyriorum facit Noëmum, et Chamum filium; sic Italorum Janum, Saturnumque constituit Zapho filium Eliphaz, filii Esau, Josephus Ben Gorion. Verùm quandoquidem ea historia nullibi apud latinos, quantum quidem cognoscere licuit, extat, visum fuit, eam hîc interferere, ut quâ ratione hic Janus cum Jano Oenotrio, seu Aboriginum conciliari possit, faciliùs elucescat. Verba itaque Josephi Gorionidis sunt, ut sequuntur.
  In diebus, inquit, illis, Tsapho filius Eliphaz, fili Esau, fugit de Ægypto, quem Joseph, cùm iret in Hebron ad sepeliendum patrem suum, cum contumaciùs in eum insurgeret, interceptum unà cum sociis in Æegyptum duxit: Tsapho verò defuncto Joseph, ex Ægypto fugiens, in Africam ad Aganiam Regem Carthaginensem se contulit, à quo honorificè exceptus, tandem præses exercitus factus in Italiam penetravit, ubi divinos honores promeruit, Janus dictus. Quod Joseph historiæ seriem continuando sequentibus verbis ostendit, sic autem dicit.
  Fabula de Jano primo Italiæ Numine.Contigit igitur ut Sapho deperditum quodam die vitulum querens, audiret in latere montis vocem vaccæ, aut vituli similem, existimans itaque vocem deperditi vituli, eam insecutus est, usque dum ad inferiora montis perventum esset, et ecce sese in pariete montis offert spelunca quædam ingenti circumsepta saxo, quod cùm esset amolitus, è vestigio bestia quædam in antro, visu horrenda comparet: bestia verò, eo ipso tempore bove devorando occupata, ex media parte superiori hircum sylvestrem, ex inferiori media, hominis referebat imaginem, quam Sapho mox inito prælio interfecit. Homines autem Cithim (hoc est Itali) opere Zapho comperto dixerut, quid faciemus homini, qui belluam adeò nobis infestam interficiens omnes ab interitu vindicavit? et unanimiter tandem concluserunt, ut dies in anno ejus nomini consecratus, in memoriam facti celebraretur, offerentes ei libamina, et sacrificia, ac in Regem electum, cùm totam Italiam ab hostium insultibus liberasset, Janum appellarunt; exercitus verò Gundelorum denuò irrumpens in Italiam omnem circa regionem præde, et spoliis subjicere conatus est. Janus verò se ei opponens totum in fugam convertit, ac sic totam terram ab insultibus hostium liberavit. Ob quam causam Janum sibi filii Cithim in Regem elegerunt, et expeditione novâ factâ intra filios Thubal, et insulas circumjacentes, omnes paulatim à Jano subjugatæ sunt, eum Janum Saturnum appellantes; Janum quidem ob interfectam belluam hoc nomine insignitam, Saturnum verò ob stellam, quam tunc temporis Numinis loco colebant שבחי Saturnus.Cithim Sabthai nomine, quod idem est ac Saturnus, erat autem primo Rex tantum vallis Campaniæ, sed Cethim postea templo in ejus honorem ædificato toti eum præfecerunt Italiæ, regnavit autem Rex Janus (unde à Jano Januenses) Saturnus 50 annos, et mortuus est, et in civitate Gavanæ (forsan Genuæ) sepultus, regnavit autem post eum Janus alter totidem quot prior annos, ædificavitque et ipse in valle Campaniæ templum magnum et splendidum. Atque hucusque Joseph Ben Gorion, cujus verba ideò hîc ad longum proferre placuit, quia iis, quæ ab Aboriginibus, et Janigenis primis Italiæ colonis Petrus Leo Castella asserit, maximè consentiunt.
  Patet igitur ex his, sicuti primi Assyriorum urbium fundatores dicti sunt Cœli, Saturni; Ægyptiorum sirides, hoc est Cœli seu Saturni Ægyptii; sic Italorum primos Reges Janos denominatos esse, sed ad Osiridem redeamus. Prima Ægyptiorum nomina Osiris et Isis.Osiris itaque et Isis, teste Diodoro, à Saturno Vulcani ignis inventoris filio, geniti, defuncto parente conjuges facti, toti imperasse feruntur Ægypto, eâ prudentia et moderatione, ut omnium in se oculos, animosque converterent, nam præter leges saluberrimas Ægyptiis datas, agriculturam, usum instrumentorum mechanicorum, armorum, vinearum item, atque olearum plantationem docuêre, literas quoque cæterasque scientias, uti Musicam, Geometriam, Astrologiam Mercurio adjutore introduxêre primi, easque summo semper studio coluêre.
  His itaque salubriter inventis, Osiris ad majorem gloriam aspirans, ingentem comparavit exercitum, omniumque rerum curâ ISidi uxori commissa, Mercurium prudentissimum virum ei adjunxit in regno gubernando veluti adjutorem et consiliarium. Herculem quoque incomparabilis roboris, ac fortitudinis virum militaribus negotiis præficiens, ipsè rebus sic prudenter constitutis, cum Apolline fratre lauri repertore, ac duobus filiis Anube, et Macedone (quorum ille canem, hic lupum insignibus suis ferebant) in expeditionem proficiscens, præter Pana (qui postea divinos honores in Ægypto consecutus est) secum quoque ducebat Maronem et Triptolemum, quorum ille vinearum colendarum, hic seminum terræ mandandorum rationem callebat; Osiris etiam cùm Musica summopere recrearetur; novem secum psaltrias, quæ postea à Græcis Musæ dictæ sunt, una cum earum instructore Apolline assumpsit. Satyros verò ad psallendum, cantandum, atque animi remissionem conciliandam aptos secum in castris habuit. Non enim bellicosus, aut præliis, periculisque deditus fuit, sed otio, et hominum saluti, quo beneficio pro Deo omnes eum gentes habebant; Æthiopibus agriculturam ostendit, insignibus in ea urbibus à se ædificatis. Nilum quoque longè latèque cum maxima hominum pecudumque jactura exundantem, per Herculem intra alveum coarctavit, unde et fabula de aquila (sic enim ob velocitatem vocabatur) jecur Promethei depascente; erat autem Prometheus Rex istius territorii, quod tantopere à Nilo exundante devastabatur.
  His peractis in Arabiam migrans, hinc ad Indos usque pervenit, ubi rebus præclarè gestis in ea æstimatione fuit, ut indigenæ divinos honores ei passim offerrent. Hinc discedens per cæteras Asiæ provincias, ad extremam usque Europam penetravit, omnia ea, quæ adinvenerat, docendo: tandem in Ægyptum remeans, ob facinorum magnitudinem in deorum cœtum adscriptus est, factumque est, ut succedentibus temporibus, cùm fama ejus cresceret, nominum quoque cresceret impositio (nam à conditis urbibus Saturnus, à supremo rerum dominio Jupiter, à vini, oleique inventione Bacchus seu Dionysius, Hercules à summa fortitudine, ab orbis lustratione Neptunus, à rebus inventis Mercurius, Apollo ex Musicæ frequenti tractatione, et Janus denique è politioris vitæ cultu vocitatus πολυονοματίας και πολυθεΐας occasionem præbuit,) atque hoc ita se habere vatum antiquorum testimonia ostendunt, qui Osiridem cum omnibus dictis nominibus passim confundunt. Ac primò quidem Saturnum cum Osiride Orpheus in suo hymno confundit, quem cum styracis suffimento concinit his verbis.

Omnes qui partes habitas mundique genarcha
Absumis qui cuncta idem, qui rursus adauges.

Virgilius cum Jano et Saturno eum eundem facit, cùm hisce versibus ludit:

Vitisator curvam servans sub imagine falcem,
Saturnusque senex, Janique bifrontis imago.

Janus et Saturnus sunt iidem si per eos Noë intelligatur, sin æquivocè, diversi.Tibullus quoque Osiridem cum Baccho seu Dionysio, eundem esse sequenti carmine manifestum facit.

Te canit atque suum pubes miratur Osirim,
Barbara Memphitem plangere docta bovem.
Primus aratra manu solerti fecit Osiris,
Et teneram ferro sollicitavit humum.
Primus inexpertæ commisit semina terræ,
Pomaque non notis legit ab arboribus.
Hic docuit teneram palis adjungere vitem,
Hic viridem dura cadere falce comam.
Illi jucundos primum matura sapores
Expressa incultis una dedit pedibus.
Ille liquor docuit voces inflectere cantu,
Movit et ad certos nescia membra modos.
Bacchus, et agricolæ magno confecta dolore
Pectora tristitia dissoluenda dedit.
Non tibi sunt tristes curæ, non luctus Osiri,
Sed chorus, et cantus, sed levis aptus amor.
Sed varii flores, et frons redimita corymbis,
Fusa sed ad teneros lutea palla pedes. etc.

Idem igitur Dionysius est et Osiris, hinc enim et Chenosyris ab hedera dicta est, hoc est Osiridis planta. Herculem porrò et Bacchum elegantissimè consociat in quodam epigrammate Antipater, hoc tristicho.

Ambo Thebani, gnati Jovis, ambo strategi,
Hic clavâ gaudens, Thyrsiger alter ovat.
Ambo triumphantes variis armisque columnisque,
Hic cervi exuvias, ille leonis habet.
Utrique æra crepant; Juno grave Numen utrique
E terra ad superos ignis utrumque tulit.

Mercurium verò aliosque deos unum constituere Osiridem supra diximus, et infra dicemus, patet igitur hanc πολυονοματίαν in uno Osiride repræsentatam, nil aliud significare, nisi unius Solis multiplicem, et variam virtutem, quam in inferiorem mundum obtinet.
  Plerumque enim contingit, ut spretis iis, quæ sensibus invia sunt, ea verò quæ grata, utilia et benefica sunt, omni affectu prosequatur humana conditio. Permolestum cœcæ gentilitati videbatur, intellectu tantummodo pervestigare supramundanum Numen, non etiam visu usurpare. Quapropter, cum Sole et Luna nihil pulchrius, utiliusque in conspectum se daret, Solem ipsum Deum et Lunam conjugem Deam esse arbitrati sunt. Plinius cæteroquin fabulosam de diis persuasionem irridens, num tamen præter Solem Deus sit, ambigere videtur, unde non desunt, qui ideò ἥλιος forsan ab אל el hebræo, quod Deum significat, derivatum velint. Certe Macrobius præ cæteris pluribus argumentis evincere contendit, deos omnes ad Solem referri, idque unum esse numen, quod sub varia nominum appellatione gentes venerentur. Sed ut origo hujus πολυθεΐας penitius intelligatur, de iis paulò altius ordiri visum fuit.
  Primis itaque post diluvium seculis, cum supremum illud et invisibile Numen archetypon non caperent, cœlestium verò corporum imperium in omnia vitæ commoda, uti paulò ante diximus, delegatum non sine religione suspicerent, neque ab eo, quod Deo proprie convenit, distinguerent; divinitatem temere et solo sensu metientes, haud alium Deum præter illum, qui lucis et tenebrarum, motus et silentii, noctium dierumque, nec non annorum vicissitudines et tempestates dispensare agnoscebant. Ea de causa Chaldæi in primis post diluvium temporibus, de vero Dei cultu quem Noë ipsos docuerat, uti libro I. hujus operis dictum fuit, hanc ipsam, Nembrodo duce cum universa Chami Chusique familia, superstitiosam philosophiam amplexabantur; omnium autem, (Rambam auctore) maximum Numen Solem, μόνον τοῦ οὐρανοῦ θεὸν, Phœnices appellabant ab Ægyptiis sic edocti; planetas, et quæ sunt cætera sidera, nutum ejus observantes, uti et δωδεκαμόπια Zodiaci Ægypτii θεούς Βουλαίους, id est, deos consiliarios vocabant, planetas verò ραβοδοφόρουθς, hoc est, sceptro instructos, quasi accensos Solis consistorio assidentes censebant. Hinc Ægyptiorum prima in diis commentandis simulacra, quos tamen omnes ad Osiridem et Isidem, id est ad Solem et Lunam revocabant; qui et virtutes eorum per varias animantium formas hieroglyphico schemate indigitabant. Hoc pacto per accipitrem Solis et Lunæ vim igneam, sive calido-humidam; per hircum fœcundam: humidam per crocodilum notabant: et sic de cæteris, ut lector in hieroglyphicis nostris operibus reperiet. Pari ratione dictis symbolis, apud Chaldæos parallela erant symbola Solis et Lunæ. Quod enim apud Ægyptios erat Osiris, apud Chaldæos erat Uræus sive Ignis, apud Persas Mythras, apud Babylonios Belus, Thamuz apud Hebræos, apud Phœnices Adonis. Cùm enim ob cœlestium corporum inaccessam intercapedinem, sacra ipsis ad votum fieri haud ita commodè potuerint: symbola hujusmodi, quæ viderentur imprimis congrua, in eorum honorem consecrare æquum esse judicabant. Neque Philistæorum Draconem figura ex humana et marina simul mista, nisi Neptunum, Amphitriten, Oceanum aut Thetyn, aut hosce omnes, id est mare (communis enim unicuique Deo uterque sexus erat) veluti magni in natura arcanis Numinis symbolum notabant. Ægyptios, Hebræos, Chaldæos, Babylonios, Phœnices, Græcos secuti, iis omnibus complementum dederunt, dum innumeras deorum genealogias texunt, in innumeras unà superstitiones, unde se extricare nequierunt, lapsi sunt: quas tamen omnes ab unius Solis aut Lunæ stirpe deduxere; ita quidem ut, Macrobio teste, aliisque paulò antè allegatis, Saturnus, Jupiter, Pluto, Apollo, Bacchus, Mercurius, Hercules, Æsculapius, Neptunus, Vulcanus, Mars, Pan, Æolus nil aliud fuerint, quàm diversæ unius Solis virtutes et facultates, quemadmodum in apposita hîc figura apparet.
SPECULUM GENEATHEOLOGICUM Sive THEOTECHNIA HERMETICA quam Hebraei à Chaldaeis, Graeci ab Ægyptiis primò, Latini à Graecis accepertunt, Et qua Deorum Dearumque gentilium omnium nomina ad unitatem, quà Solis, quà Lunae, revocata exhibentur.
In qua vides Solis orbem in 12 epicyclos, quæ 12 deorum referant nomina, et unà virtutes uniuscujusque; quos tamen Hermes hujus Theosophiæ conditor, nequaquam peculiares deos, sed supramundani et archetypi Numinis ineffabiles virtutes, quas primo in mundum genialem, et ex hoc in siderium mundum, id est in Solem, Lunam, stellas; et tandem ex hoc in hiylæum sive elementarem mundum, per vires unicuique mundo congruas influit, significabat. Sol enim in quantum tempora metiebatur, annorumque moderator erat, Saturnus dicebatur. Ut cœlestium corporum et totius mundi rector, Jupiter; ut radiis omnia illustrat et penetrat, Apollo; Mercurius in quantum vi sua attractiva omnium meteororum causa est, Neptunus est, ob dominium in mare et flumina. Pluto ob subterranea œconomiæ administrationem. Bacchus, quia vini et cæterorum liquorum, sine quibus nil ad maturitatem pervenire potest, præses est. In quantum deinde corroborativa vi pollet, Hercules appellatur; Vulcanus verò ab ignea Solis vi et efficacia nomen habet; quatenus Mars, ob ardorem biliosum, quem in animantibus et hominibus excitat. Æsculapius ob salutiferam, quam in plantis et herbis excitat Solis virtutem. Pan fœcundam Solis vim, qua genetica sua facultate in ommibus omnia operatur. Æolus denique in quantum magna vaporum exhalationumque attractâ copia ventos et tempestates causat, denominatur. Porrò quemadmodum Solem unum substantiâ, virtute multiplicem, ac tanquam rerum omnium principium activam dicebant; ita Lunam, eandem quidem re, vi tamen oppidò variam, tanquam Solis conjugem, et rerum omnium principium passivam innuebant; conjugem inquam Solis, in quam veluti matricem, omnium generabilium rerum semina diffundit; ex quo congressu totius elementaris mundi, infinita prope rerum varietas, quam satis mirari non possumus, enascitur. Ut proinde veteres, quicquid dearum nomine gaudet, ad Lunam matrem omnium revocaverint. Primò siquidem Rhea dicitur, eo quod Solis influxui ad generationes rerum perficiendas, substet. Ceres dicitur, in quantum frugibus præest. Lucina dicitur, eo quod discussis tenebris benigno lumine inferiora illustret. Venus, seu Ἀφροδίτη, eo quod ex nativa suæ fœcunditatis proprietate omnia ad generationis appetitum excitet. Juno seu Ἥρα ab aëris illuminatione, cui præest, ideò denominatur; à plantis et seminibus terræ, quas proserpere facit, Proserpina dicitur. Flora, Diana ab humectativa vi Lunæ, qua in sylvas et fruticosa loca, et floridos hortos, mirifice influit. Minerva verò a calore lunari, qui ingeniis multum prodest, nomen meruit. Hecate infera et subterranea Luna, à centenis rerum generibus quas in subterraneis locis producit. Thetys à mari et fluminibus, nec non ab humidæ naturæ œconomia, cui præest, nomen invenit. Bellona à fervore, quem multiplicata bile in corporibus producit; quorum quidem omnium synopsin, in sequenti figura contemplare: atque adeò omnium hujusmodi deorum dearumque multitudinem, non nisi ex confusione linguarum natam esse cognoscas, dum aliter hosce deos deasque Chaldæi, Babylonii, Ægyptii; aliter Græci et Latini appellaverint. Et Ægyptii quidem primi fuerunt qui ad Osiridem et Isidem omnem monstruosorum deastrorum, deastrarumque fanaticam turbam revocarunt; ut in Obelisco Pamphilio et Oedipo quam diffusissime demonstravimus, quem consulat lector; quos Chaldæi, Syri, Hebræi, Græci et Latini secuti, quæque natio propriis nominibus, singulis nominibus impositis, universum mundum in inextricabilem impietatis idololatricæ confusionem deduxerunt. Tabula Synonymologiæ deorum sequitur.

Συνωνομολογία parallela Deorum Dearumque.
Quod inter Deos
Ægyptiis est
Babyloniis, Chaldæis
et Hebræis est
Græcis est Latinis est
Osiris תמוז כעל Thamuz Bel. Remphan Κρόνος, Ζεύς Saturnus, vel Jupiter.
Arveris כמוש Chamos.
מות Moth.
Βάκχος, διόνυσος Bacchus πολυώνυμος.
Chon Sandes Diodas. Ἡρακλῆς Hercules πολυώνυμος.
Βαλλοϲίπιϲ בעל פעור
Beelphegor.
Σάτυρος Priapus.
Anubis מכקוליס Ἑρμῆς Mercurius.
Horus ארוניס Adonis. Φοῖβος Apollo.
Serapis מלך Moloch. Ἡφεστιων Δῖς Vulcanus, Pluto.
Canopus, Nilus דגון‎ Dagon. Ποσειδῶν Neptunus.
Typhon רפא מידראס
Midras.
Ἄρης Mars.
Isiacæ statuæ
geniorum
תדפים Theraphim
חמנים Chamanim.
Ἀποτροπαῖοι Averrunci lares,
et similia.
Synonima Dearum.
Quod verò inter
Deas Ægyptiorum est
Id est Hebræis et
Orientalibus
Id Græcis est Id est Latinis
Isis superna. עשתרות Astaroth,
Astarte.
Ἀφροδίτη Venus.
Nephthe. דרכיתים Derceto. Τέϑις Tethys.
Isis inferna. דגון אתדנאתי
Dagon Atargata.
Ῥοῖα Proserpina.
Illytia. מלידת לילא
Militta, Lila.
Ἑκάτη τπίμορφος Hecate triceps.
Isis cœlestis. בעלשמיא Beelsama,
domina cœli.
Αναῆτις Luna supramundana.
Isis multimammia. סוכות בנות
Succoth Benoth,
قبﺭ Kabar.
Μήτηρ τῶν Θεῶν,
Mater deorum.
Cybele.


 Atque hæc de multitudine deorum dearumque qui ex confusione linguarum prodierunt, dicta sufficiant; jam ad alia nostri argumenti propria.
 Sequitur modò Speculum Geneatheologicum, quo quæcunque huc usque dicta sunt, exhibentur.

 Liber tertius, sectio I, caput II Liber tertius, sectio I, caput IV