Jump to content

Turris Babel/Liber tertius/Sectio I/Caput IV

Checked
E Wikisource

Liber tertius, Sectio I, Caput IV
1679
 Liber tertius, sectio I, caput III Liber tertius, sectio I, caput V 

Caput iv.

De primæva nominum impositione.


DUæ de vera, sive recta nominum ratione sententiæ ab auctoribus, præsertim à Platone in Cratylo proponuntur nobis. Prima est, omnibus hominibus naturâ ingenitam esse, infitamque nominum rationem, id est, talia revera esse nomina, qualis fuerit ipsarum rerum natura, non verò ex hominum constitutione.
  Nominum impositio primæva.Secunda, ex hominum pactis atque conventis nomina imponi, nec alia esse, quàm quæ fuerint hominum arbitrio atque voluntate constituta. Primigenia autem nomina quædam exstare, quæ à priscis illis auctoribus instituta, et potentiâ quidem majore humanâ cæterorum vocabulorum fundamenta sint. Inde tamen vocabulorum tantam perturbationem extitisse, ut longis annorum spatiis obfuscata, vix ac ne vix quidem agnoscantur primorum illorum vocabulorum vestigia, quæ in barbaris quibusdam linguis melius, quàm in Græca perspiciantur. Quænam autem illæ barbaræ linguæ sint, suo loco dicetur.
  Porrò in conciliandis duabus istis sententiis, duo substernemus axiomata ex Platonis doctrina desumpta, certam nimirum esse ac definitam rerum naturam, ita ut verè res subsistant, licet variè commutari videantur, et orationem homini tributam esse intellectus et rationis comitem sive ministram, ac proinde earum rerum omnium, quæ à sensibus perceptæ ad intellectum deferuntur, verba esse imagines atque simulachra. Hinc naturæ et instituti discrimen perspici potest, alia siquidem verba naturæ decreto, alia hominum institutis atque legibus dicuntur constare, quod tamen à lectore prudenter intelligi velim, rebus enim ita ut sunt constitutis, in hac linguarum perturbatione, scio non rectè dici, verba φύσεῖ imponi, alioquin eadem omnibus hominibus essent verba, idemque ac communis sermo. Dico tamen, primo illo rerum creatarum initio plane fuisse consentaneum rationi, atque necessarium, ut verba certo quodam naturæ decreto imponerentur, sicuti enim νοήματα rerum extra mentem positarum, sunt rerum ipsarum minimè fallaces imagines, atque assimilationes, ita quoque et voces, et scripturæ debent esse νοημάτων illorum in mente nostra hærentium effigies, et simulachra, siquidem rerum ipsarum veræ sunt atque naturales apprehensiones, quibus res ipsæ ut sunt, cognoscuntur, eadem ratione consentaneum est formas easdem in omnium hominum sensibus imprimi atque adumbrari, ita ut phantasiæ ministerio rerum illarum sensibilium imagines, veluti in cera, in animo impressæ relinquantur, ut pulchrè Plato in Theateto et Sophista deducit. Conceptâ igitur atque mentis vi, atque efficaciâ rerum cognitio rectè et verè, non fucatè et imaginariè efformata, in omnibus hominibus omninò eadem est, atque adeò naturalis, quemadmodum res quoque ipsæ, quarum verba sunt simulachra, locis et temporibus speciem suam minimè mutant, cùm ignis et apud nos, et apud omnes homines peræque urat, ita et de reliquis sensibus constituendum est. Ut ergò illa dicantur esse φύσεῖ, quæ semper sui similia, nec ex hominum qualiber opinione alia et alia sunt, sed eandem vim et proprietatem retinent, ita omninò videtur fuisse necessarium, ut primigenia quædam vocabula primordio rerum creatarum ita fuerint instituta, ut rerum ipsarum naturam verè exprimerent, atque repræsentarent. Naturalis nominum impositio, quomodo intelligenda.Cum præterea Deus naturæ architectus atque princeps naturam voluerit esse rerum creatarum firmamentum, ac stabile quoddam seu sempiternum principium, non incongruè Plato Deo veram causam assignavit, quippe qui uti et res condidit, et virtute suâ conservat, ita et vocabulorum, quibus illarum natura insigniretur, aptè instituendorum rationem hominibus tribuerit. Cùm enim νοήματα rerum cognitarum, Platone teste, sint εἰκόνες atque ἐκτυπώματα, efficitur omnes homines iisdem notitiarum ideis, id est, certa et vera causarum in animo conformatione atque cognitione, non temerariâ, et incertâ indicatione fuisse imbutos (ita enim hoc loco ideæ vocabulum intelligimus) cum natura in omnibus hominibus vim, atque efficaciam inserat ad res percipiendas, atque intelligendas, eademque sit νοημάτοων illorum effectrix, rerum autem per intellectum perceptarum symbola et tesseræ sunt verba naturæ vi constituta, ex quibus oratio postmodum componitur. Jam verò de ἀρχηγόν primigeniamque illam nominum constitutionem, certè ex nullo, nisi ex primo homine originem suam habuisse credimus, quem quidem, certissimum est, habuisse efficacissimam vim sensuum omnium, ipsiusque maximè rationis liberrimum atque expeditissimum usum, id est, verè fuisse philosophum, ut in præcedenti scrutinio ostendimus.
  Primum igitur hominem, id est, Adamum divinâ quâdam facultate, atque virtute ingenii præditum, primum fuisse ονομαθέτην, minimè dubium, atque adeò de fide esse paulò post videbitur. Quod cùm ignoraverit Plato (aut certè si quid ex libris Moysis resciscere potuit, nec purè satis cognovit, nec satis liberè protulit) ex ipso videlicer Moyse verarum originum seu antiquitatum auctore, illud solidè et germanè percipiendum est. Ille enim testatur Adamum primum hominem omnibus animalibus vera et propria nomina imposuisse, eamque facultatem à Deo accepisse. Verba ejus cito ex Genes. cap. ii. vers 19. Et formavit Dominus Deus ex terra omne animal agri, et omne volatile cœli, et adduxit ea ad Adam, ut videret, quid vocaret ea, et omne quod vocavit Adam animæ viventis, ipsum est nomen ejus, appellavitque Adam nominibus suis omnia animantia, et volatilia cœli, et omnem bestiam agri.
  Effecit igitur Deus, ut omnium animalium naturæ quasi præsentes oculis Adami obversarentur, ut illi essent perspectæ et cognitæ, aut certè miraculosa quâdam ratione omnes animantes illius oculis revera subjecit, ita ut expedito sensuum ministerio rerum naturas perspiceret. Ex qua solida atque explorata cognitione, opportuna extitit in Adamo ὀνομαθεσίας facultas, sic enim intelligo illa verba: Et quodcunque nomen indidit illi Adam, illi, inquam, animæ viventi, fuit nomen ejus, id est, fuerunt illis vera, et germana nomina, et rerum naturis propriè accommodata, non secundum extrinsecam denominationem, sed essentialem quandam rationem, ita ut proprietates singulorum animalium singulis nominibus perfectè responderent, atque adeò ex ipsis nominibus solis in intrinsecam cujusque rei naturam facilè pervenire quispiam posset, quibus consentit R. R. Abraham Balmis.Abram Balmis his verbis, quæ ex hebraïco in latinam linguam à me translata sic sonant. Est autem differentia magna inter linguam sanctam, et alias linguas, cum enim Deus benedictus sit auctor linguæ sanctæ, necessariò nominum impositio debet ipsis rerum naturis respondere, quia secundum eorum naturas conveniebat eas appellare. Quæ confirmantur à R. Abenezra, Ralbag, Rambam, Becchai, Rabboth, aliisque in Genesim commentatoribus, quos hoc loco consule.
  Meminit quoque hujus impositionis nominum in principio Alfurcani sui Mahumed impostor, ubi dicitur Deum dictasse Adæ nomina rebus aptè imponenda, his verbis: Adam primus nomina animantibus imposuit.Creatisque animantibus omnibus, venire fecit illa Deus ad Adam benedictæ memoriæ, et docuit ipsum oretenus nomina uniuscujusque, et vocavit Adam omnia nominibus respondentibus proprietatibus eorum.
  Moses Barcepha Syrus in libro de Paradiso, dicit Adamum editiore Paradisi loco insidentem, augustaque authoritate et majestate, ac tali vultus splendore, qualem emicuisse ex facie Mosis scriptura testatur, voce, quæ sensu excipi posset, pronunciata, singulis animantium generibus nomina indidisse, unumquodque nominatim appellando, illa verò submissis capitibus prona, nec præ nimio decore, quo ille resplendebat, intueri ipsum audentia singulatim præteribant, et suis ab illo appellabantur ex ordine nominibus: v. g. cùm taurum ille nomine appellaret, continuò is audito nomine suo transibat coram ipso, capite subimisso, similiter nominatim citatus equus, præteribat dejectâ cervice, neque Adami aspectum sustinens, idemque cæteris contigit. Quæ non ita intelligenda sunt, ut nomina, quæ animalibus imposuit Adamus, ea tum primùm à Deo ipsum accepisse putetur, sic enim non Adamus, sed Deus ipse imposuisse eis nomina diceretur, sed Adamum accepisse linguam à Deo, quantum ad alia omnia perfectam, præter eam partem, quæ animalium nomina continet, quam scilicet integram reliquit Deus solertiæ et sapientiæ Adami, videlicet, ut ipse per scientiam, quam habebat, animalium, et per notitiam plurimarum vocum, quam acceperat, nomina conderet, atque imponeret animalibus, singulorum naturis ritè congruentia, nec ea quidem uno modo formata, sed diversis è causis petita, vel ex propria differentia specifica, vel ex naturali proprietate, vel ex motu, vel ex figura, vel ex peculiari aliqua operatione, vel ex aliquo singulari ac proprio accidente. Atque hæc prima fuit nominum ὀρθότης à Deo naturæ auctore instituta, ministerio Adami. Licet autem et uni rei plura vocabula imponerentur, et contra, unum vocabulum rebus multis significandis aptaretur, id tamen eatenus factum est, ut rei naturæ ratio postulabat.
  Atque etiam nomina ex variarum σχέσεων circumstantiis ita sunt imposita, ut convenirent ipsarum naturæ. Naturæ enim appellatione non tantùm rei substantia signisicatur, sed accidentium etiam ὕπαρξις, quæ suo quidem modo dicitur πεφυκέναι quatenus videlicet accidentia rem σχηματίτοντην, id est, notant, atque designant. Prima igitur nomina ab Adamo rectè fuerunt hunc in modum constituta, et veram rei naturam repræsentarunt, ut minime dubium esse debeat, nomina illa veras fuisse rerum definitiones, ac proinde hucusque dici posse, nomina φύσεῖ fuisse imposita, videlicet à sapientissimo πρωτοπλάστῃ. Nam ut sapienter Plato in Cratylo.
  Nominum igitur impositio haudquaquam levis et exigua res esse videtur, neque hominum vulgarium humiliumque opus, ac proinde verum dicit Cratylus dicens, Natura rebus nomina existere, nec quemlibet hominem nominum esse artificem, sed illum demum, qui ad aliud nomen respicit, quod rerum naturæ exprimendæ, atque repræsentandæ peculiariter quadrat, et qui illius nominis literis, et syllabis imponere atque accommodare potest. Porrò cum orationis ministerio humanæ societatis ratio atque commercium constet, certe humanarum conceptionum diplomata, et symbola quædam sunt, quibus hominum commercium conservetur. Itaque utentium consuetudo atque institutum maximi momenti est, in societate generis humani, hincque duæ existunt nominis definitiones apud Platonem scilicet. Nomen est instrumentum rebus docendis aptum, atque accommodatum, et rerum naturæ distinctæ repræsentandæ, et imitatio, quæ vocis fit ministerio, illius rei, quam quis imitandam instituit, voce imitatur. Sunt autem hoc loco consideranda duplicia nomina, quædam prima, quædam secunda ex primis nata (quibus tamen omnibus commune est, ut rei naturam suo modo exprimant) in quorum quidem etymo exquirendo deliramus, si primorum illorum nominum fontes ignoremus, quos tamen adire, vera est nominum ὀρθότης. Prima quidem illa nomina à potentia, ut cum Platone loquar, quadam, quàm sit humana, majore imposita, temporis longo usu obsoleta, in barbaris linguis, hoc est, Hebraïca, Chaldaïca, Ægyptiaca, ut Plato vult, conservantur, quarum ignorationem, cùm vel ipse Plato, veram quoque nominum rationem se ignorare fateatur, ad illas tamen recurrendum esse ait, cum vocabulorum origines ignorantur. Hujus igitur consilio ducti, jam tandem videamus, quænam fuerit illa primigenia lingua, quæ matrix, ex quâ cæteræ omnes originem traxerunt.

 Liber tertius, sectio I, caput III Liber tertius, sectio I, caput V