Jump to content

Turris Babel/Liber tertius/Sectio I/Caput VIII

Checked
E Wikisource

Liber tertius, Sectio I, Caput VIII
1679
 Liber tertius, sectio I, caput VII Liber tertius, sectio I, caput IX 

Caput viii.

De linguæ Hebrææ mira vi in rerum significationibus elucescente, quam infusam habuit Adamus.


MIrum sanè id in lingua Hebræa videri debet, quòd nomina rebus perfectè conveniant, eundemque quomodocunque transposita, semper sensum efficiant. Quod cùm nulla in alia lingua locum habere comperiamus, meritò ei inter cæteras linguas principatus debetur. Verùm ne quicquam sine ratione asseruisse videamur, hujus rei largissima specimina dabimus, ut lector immensas divinæ sapientiæ hujus primùm institutricis divitias sub illa latentes aspiciat, et miretur. Antequam tamen ulteriùs progrediamur, hic quædam prasupponenda sunt, veluti regulæ et canones, quibus fulti, et directi licitè in simili veritatis indagatione uti possimus.
  Suppositiones.Suppono igitur primò, non unicæ tantùm vocis constructionem in Hebraïcis nomenclaturis, sed et multiplicem etiam repetitionem eosdem diversosque sensus, et constructiones usurpari posse.
  Secundò, literas ח א ה ע י ו, veluti vocales subinde intelligi, et consonantibus subesse, etiamsi non exprimantur; et quod consonantium similis soni subinde inter se fiat transmutatio.
  Tertiò, quòd plenæ dictionum determinationes sub verbo etymologicè disposito non requirantur.
  Quartò, quòd vis verborum primogeniorum innotescat variè, scilicet in varia literarum metathesi, sive transpositione, per variam verborum acceptionem, vel aliam lectionis distinctionem, et separationem syllabicam, aut vocum repetitionem directam; et hac ratione sensus mystici et arcani alicujus series sub ipsis verborum penetralibus recondita, aliaque scriptura interna expressa esse demonstratur. His igitur ita ritè dispositis, jam videamus, quomodo nomina à primævo eorundem institutore rebus singulis imposita, vim, quam quodvis possidet, initium ducentes ab animalium nominibus, deinde à propriis quorundam hominum eximiorum appellationibus; tertiò denique ænigmaticas quorundam in sacra Scriptura locorum significationes Cabalico-analyticæ artis subsidio enodare conabimur.
  Adam primus animalibus nomina imposuit.Formatis igitur Dominus Deus de humo cunctis animantibus terræ, et volatilibus cœli, adduxit ea ad Adam, ut videret, quid vocaret ea; omne enim, quod vocavit Adam animæ viventis, hoc est nomen ejus. Ecce prima ὀνοματοθεσίας origo. Nomina igitur rebus non casu, sed summâ ratione imposita patet, ut quod sonarent verba, res ipsæ exprimerent. Adduxit enim Deus animalia ad Adam sapientiâ summâ præditum לראות, ut videret, id est, consideratâ cujusque naturâ; inclinatione, et indole, dispiceret, מה יקרא לו‎, quid vocaret ea. היה הוא שמו וכל אשר יקרא לו האדם נפש‎ ‎Et quodcunque appellavit id Adam animæ viventis, id est nomen ejus. Vel ut pulchrè Onkelos Metargeman Chaldæus hoc loco explicat, adductis enim animalibus jubet: למחזיה מח יקרא ליה, ut specularetur quomodo vocaret ea.
  Nunc igitur videamus, utrum aliqua adhuc nomina supersint in lingua Hebræa, quæ animantium indolem, quam indicant, verè adhuc exprimant. Certè Rabbini plerique innuunt aliqua, veritatem hujus ὀνοματοθεσίας indicantia; et inter cæteros R. Becchai, qui de hac nominum impositione, suâ in genesin commentatione ita disserit: Dicitur in Midras, Fecit Deus transire ante Adam omnia animalia, et vocavit ea nominibus suis et dixit: nunc huic convenit ut vocetur אריה, id est Leo; et ad illud, convenit ut hoc vocetur חמור id est Asinus; et ad aliud, convenit ut hoc vocetur סוס id est Equus; et sic faciebat de singulis animantibus: et ecce in hoc manifestavit maximam suam sapientiam, sicut is, qui esset simulachrum Dei, et opus manuum Domini Dei excelsi; et videtur mihi explicare Mideas, quod Adam intellexit in sapientia sua naturam cujusvis animantis, et vocavit unumquodque nomine significante naturam et proprietatem memoratam in eo; literas quoque nominum singulorum nunc conjungendo, nunc separando, nunc permutando ea, variè cum naturis, et proprietatibus animantium combinavit. Pergit deinde Becchai:
  Cur Leoni imposuit Adam hoc nomen Arieh.Et ecce fuerunt nomina notionalia juxta verba sua. Cognoscens Adam in sapientia sua naturam Leonis, quod nimirum esset fortis, magnus, et rex animalium, adeò ut etiam propheta eum Deo comparaverit, cum dicat, Deus sicut Leo rugiet; imposuit ipsi nomen אריה, eò quod literæ hujus vocis אהי sunt respirationis vehementioris; et sic ipsa dictio אריה Leo explicat significationem ejus, et sic Adam cognovit, נשר Aquilam in sapientia suaCur Aquilæ Adam hoc nomen Nesra indiderit., quod ipsa esset regina omnium avium, volatusque ejus fortior omnibus aliis volucribus, sicuti ex operationibus ejus patet, cum illi fuerit ætas decem annorum, volatu sese extollit usque ad ipsam sphæram ignis, et præ multitudine caloris, se inde demittens præcipitat in mare, ubi decidentibus plumis veteribus, acquirit novas in primam juventutem restituta, et ita singulis decem annis consuevit facere, usque ad centesimum annum, quo more suo sphæram ignis repetit, unde tandem seipsam dejiciens in mare, ibi finem vitæ suæ ponit. Ita scribit R. Saadia Gaun. Et hac ratione Adam cognoscendo naturam Aquilæ, ipsi nomen congruum invenit, vocando eam נשר, quoniam prima litera נ, נפילה, id est casum significat, secunda ש, אשׁ, id est ignem, tertia ר, רוח, id est spiritum, ut sequitur, ·אש, ש· נפילה, נ רוח, ר id est, casus, ignis, spiritus, et sic nomen ejus declarat mores, et naturam ejus. Pergit ulterius:
  Hæc vox Chamor quomodo exprimat naturam Asini.Et sic in nomine חמור, Chamor, id est Asinus, cognovit per sapientiam suam, quod is esset fatuus, et bajulus præ omnibus cæteris animantibus, et quod aptus esset ad portanda onera proventuum, juxta proprietatem nomins Chamor, et ideò vocavit nomen ejus Chamor. Non aliter cognovit in sapientia sua naturam Equi, quod is nimirum esset levis, et mobilis et hilaris, promptusque ad bellum, vocavitque eum nomine סוסHæx vox Sus, quomodo exprimat naturam Equi., à voce שׁישׁה‎, vel שׁושׁ‎, gaudere, quod se sua alacritate exhilaret; scriptum quoque est, quod à longè olfaciat bellum. Et sic unamquamque rem vocavit nomine convenienti naturæ suæ. Et peracta ὀνοματοθεσίᾳ omnium, dixit et sibi: et ego, quo nomine appellabor? dixit ei Deus, אדון Adon, eò quod dominus omnium creaturarum sit, juxta quod scriptum est, Ego Dominus, hoc nomen meum; et vocatus est hoc nomine usque in hunc diem.
  Alii alia in commentariis suis referunt; nos excepto Thalmud, quæcunque in Rabbinorum commentariis circa hoc negotium reperire potuimus, hîc collecta proponemus, ut ex illis proposito suo magis apta lector excerpere possit; inveniet enim multa quæ admirandam Hebraïcæ linguæ proprietatem commendare poterunt.
  Significationes hujus nominis Arieh.Nomen Leonis in lingua sancta est אריה Arieh, quod resolutum cabalicâ methodo, quam Themuram vocant, semper aliquid Leoni congruum profert; continentur enim in hac proposita voce sequentes sensus: הראה כראי יראה, id est, monstrans, seu incutiens aspectu suo formidinem intuentibus: מאיר כראיו, id est, illuminans aspectu suo, quia ignes suo vultu quasi lucem jaculatur: ראיו כראי, id est visus ejus sicuti speculum: מראיו ראי יראה מרהה, id est projiciens ex oculis suis fulgorem timoris. Quæ omnia hac paraphrasi continentur, ut sequitur:

אריה Bracket left 5.png id est, Bracket right 5.png Leo.
הראי כראי יראה Incutiens visu suo formidinem.
מאיר כראיו Luce oculorum suorum illustrat videntes se.
ראיו כראי Visus ejus sicut speculum.
מרה מראיו ראו יראה Projiciens ex eo aspectum horroris.
כלב Bracket left 6.png id est, Bracket right 6.png Canis.
מכל חיות לב לך Præ omnibus animantibus cor tibi,
 vel etiam, tibi animus.
כלב‎ כלב‎-כל Canis idem ac cor et animus, id est, natura.
illius est, esse robustum, generosum,
mobilem, vivacem, et cordialem.
כלב לך‎ Bracket left 5.png id est, Bracket right 5.png Legitur recto, et retrogrado ordine,
 et significat idem, ac si dixisset Adam:
est quasi intellectus tibi. לב enim
 nunc cor, nunc animum, modò
intellectum sonat.
שור Bracket left 5.png id est, Bracket right 5.png Bos.
שור שרה בראשו Bos dominatur capite suo.
(בעל קרנים) אשׁר שר הדאשׁ Qui est princeps capitis, cornibus enim,
 et capite præ cæteris animalibus
 eminet.
אדם Homo.
מה 6ומאד א׳ 5מאד א׳ 4מד א 3דם 2אדם א׳ 1אדם
איש Homo vir.
:6אשה 5ו י 4ישא 3שיאשׁ י׳ 2אשׁ 1איש
1Homo 2ignis, sive virtus Dei, cùm 3ceciderit, 4elevabitur, et 5Deus 6virtus
et fortitudo ejus.


  Atque ut ad nomen Adami revertamur, secundum alios significat id quoque rationalem æstimationem, vel assimilationem rerum, quæ habentur per discursum: est enim אד ratio, vel rationalis, דם verò æstimatio, vel assimilatio; omnis enim actus judicii humani, vel est de aliqua quidditate rei, vel similitudine ejus, nam ut rectè Alabastrus ostendit, est in Græco quoque ἄνϑρωπος, quasi ἀναϑρέοπος, id est, considerans cum ratione, vel, quomodo se res habeat; nam sub ratione tam causa rei, quàm similitudo ejus comprehenditur. Sic ergò omnia animalia adduxit Deus ad hominem, id est, rationabiliter judicantem, et quicquid hic prædicavit de re qualibet, hoc est nomen ejus, vel definitio; שם enim significat et nomen, et positionem, et definitionem. ויקרא האדם שם אשתו חוה כי הוא היתה אם כל חי: Et vocavit Adam nomen uxoris suæ חוה Heva, quia ipsa est mater omnium viventium. Sicut אדם Adam vocem idem significare diximus, ac generalem æstimationem rei per discursum, ita חוה Heva, nihil aliud est quàm significatio, enunciatio, propositio: וה enim est idem ac indeterminata הו verò prædicatio et indicatio rei. Hinc Heva mater omnium viventium dicitur, quia quicquid ab intellectu per assensum producitur, fit necessariò per propositionem aliquam; nihil enim perfectum ab intellectu generatur, nisi per assensum vel tacitum, vel expressum enuncietur. Quicquid autem verisimile videtur esse intellectui, et per assensum enunciatur, dicitur mysticè vivere. Itaque sicuti propositio indefinitè sumpta continet in se omnes propositionum modos determinabiles, sic Heva fuit mater omnium viventium. Vides igitur, quomodo nomina Hebraïca non tantùm varios sensis secundùm literas acceptos, sed et parabolicos, allegoricosque includat. Infinita hujus generis hîc adducere possem, verùm ut et Lectori inveniendi materiam relinquamus, hic plerorumque animalium nomina varia metatheseos combinatione resoluta proponere voluimus, ut et methodum resolutionis discat curiosus Lector, et simul ex nominibus varios sensus, dictorum animalium naturis congruos, elicere possit.

Combinationes sensuum, qui sub nominibus
animalium latent.
Combinationes Nominum animalium 3 literarum.
שור Bos. תיש Hircus. פיל Elephas. נשׁר Aquila. איל Servus. זמר Pardus
שרו domino suo תשי פלי נרשׁ אלי זרם Omnia haec in 6 spatiis contenta significativa sunt.
ושׁר solutus ישת ילף שׁרן ילא מרז
ורשׁ operatur יתשׁ יפל שׁנר יאל מזר
רוש vertice שית לפי רשן לאי רזם
רשו capitis sui שתי ליף רנשׁ‎ ליא רמז
et sic de caeteris.
חגב Locusta. עגל Vitulus. ‎‎ראם Monoceros. דוב Ursa. גמל Camelus.
Omnia significativa.
חבג עלג ‎‎רמא דבו גלם‎
גחב גלע ‎‎אמר ובד מלג‎
גבח געל ם‎‎אר ודב מגל‎
בחג עלג רא‎‎מ בדו לגם‎
בגח לגע ר‎‎מא בוד למג‎
Nomina 4 literarum, animantibus imposita ab Adamo.
Combinat. nom. 4 literarum.
Combinationes nominis אריה, id est, Leonis. Combinationes nominis חמור, id est, Asini. Combinationes nominis חזיר, id est, Porci. Combinationes nominis חסידה, id est, Ciconiae. Combinationes nominis עקרב, id est, Scorpionis.
אריה Leo. חמור Asinus. חזיר Porcus. חסידה Ciconia. עקרב Scorpius.
Omnia significativa.
ארהי חמרו חזרי חסהדי עקבר
אירה חורם חרזי חדיהס ערבק
איהר חומר חריז חדסהי ערקב
אהרי חרמו חירז חידסה עבקר
אהיר חרום חיזר חיסדה עברק
ראיה מורח זריח סדיחה קברע
ראהי מוחר זרחי סדיהח קבער
ריאה מחרו זירח סידחה קרעב
ריהא מחור זיחר סידהח קרבע
רהיא מרוח זחיר סחידה קעבר
רהאי מרחו זחרי סחדיה קערב
יראה וחמר יזרח יסחדה ברקע
ירהא וחרם יזחר יסדחה ברעק
יארה ומחר יחרז יחדסה בערק
יאהר ומרח יחזר יחסדה בעקר
יהאר ורחם ירחז ידחהס בקרע
יהרא ורמח ירזח ידסחה בקער
הריא רחמו רחיז דסחיה רבקע
הראי רחום רחזי דחסיה רבעק
הארי רמוח רזיח דחיסה רעקב
האיר רמחו רזחי דסיחה רעבק
הירא רוחם ריזח דיחסה רקבע
היאר רומח ריחז דיסהח רקעב

  Atque hæc sunt paradigmata metatheseos nominum quorundam animalium, quæ curioso lectori proponenda duximus, ut artificium cabalicum videret; ut cùm literæ nominis alicujus quomodocunque transpositæ significationem suam sortiantur, quàm multa et magna, cùm circa nomina, tùm circa integros sensus, erui possint, ex hoc veluti ex ungue leonem intelligeret. Significationem singulorum nominum datâ operâ non posuimus, ut lectori aliquid ad inveniendum relinqueremus; ut lector quoque videret, quanta sub Hebraïcis nominibus vis lateat, et quàm varia, et multiplex significatio, ut proinde hîc quoque quædam nomina propria, una cum mystica significatione eorundem explicanda censuimus. In Genesi ita legitur de nomine Seth: Et Adam cognovit uxorem suam, et peperit filium, et vocavit nomen ejus שׁת, quia posuit mihi Deus aliud semen pro Abel, quem occidit Kain. Nomen שׁת derivatur à verbo שׁוא, id est descendit; significat quoque שׁת plantam, et ponere, et (pro) את et תש retrogradè, revellere, dissolvere, et שות schavat, æquale significat, ita ut combinatio metatheseos hujus nominis totam hanc sub se reducat sententiam.
: 8שות 7תשה 6ש 5תש 4שת 3שׂת 2יה 1שתי
1Posuit mihi 2Deus 3aliam 4plantationem pro 5Abel, 6quem 7evulsit 8Kain.


  Hoc loco accipimus תשׁ pro Abel; est enim Tosch idem quod evulsor, cujusmodi Abelem fuisse, nomen ejus ostendit; siquidem Deo intentus novit omnium rerum, præter Deum, vanitatem. Schavat autem pro Kain sumimus, quia hic umbris, et similitudinibus rerum caducarum, dum venatus est verum bonum perdidit; cujus loco Seth substitutus est. Vides igitur, quàm in nomine Seth pulchrè totus contextus citatus contineatur. Porrò Gen. xviii. vers. 6. de nomine Abraham ita legitur:

ולא יקרא עוד את שמך אברם והיה שמך
אברהם כי אב המון גוים נתתיך: ומלכים
ממך יצאו: ושרי אשתך לא תקרא את
:שמה שרי כי שרה שמה
Nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed diceris Abraham, quia patrem multitudinis gentium dedi te, et Reges exient ex te; Sarai quoque uxor tua non vocabitur Sarai, sed Sara erit nomen ejus. Nomen Abram significat patrem excelsum, patrem credentium, cujus nomen variè combinatum, ac cabalico artificio resolutum, præter innumeros alios sensus, hunc sequentem reddit.
אברהם אברם
ראה חבודא Respexit Deus
באברהם in Abraham
הוראה בו et ostendit in eo
אב רב ורב Patre magno et alto
כבמראה sicuti in speculo
במהרה quòd brevi (citò)
יבוא מאור רב veniet lux magna
מרום בארת‎ de excelso in Syriam
ברו רב ורם scilicet filius ejus magnus, et excelsus
בר הבורא filius Creatoris, scilicet Christus
‎‎והוא יברהם et ipse liberavit eos, scil. filios hominum
ממרא ab amaritudine, (peccati)
מארב ab insidiis, (scil. diaboli)
מהרמה à maledicto
באמת in fide
אברהם Abraham


  Anagogicâ quoque translatione ita exponi potest ex Alabastro. Quia sicuti אב significat centrum, et principium omnis expansionis, sive corporeæ, sive intellectualis; sic Abraham centrum est multitudinis nationum, vel catholicarum gentium, quia המון id valet; est enim הם multorum hominum conferta, et totalis denotatio, unde המון quasi אמון, id est fidelis multitudo catholica sub uno complexu apprehensa, quia fuit Abraham pater omnium. Et dignum est observatu, quod patriarcha Abraham figura fuit non solùm Christi, verùm etiam Petri apostolorum principis: sicut enim Abraham jussus est à Deo patriam et cognationem relinquere, sic imperavit Christus Petro, ut relictis omnibus sequeretur se; et quemadmodùm diu sterilis fuerat Sara uxor Abrahami, sic etiam ecclesia gentium, quæ Petro in conjugium destinabatur, nondum filios pepererat, et veluti nomen Abrami mutatum est in Abraham, id est, centrum multitudinis catholicæ gentium, sic Simeoni indita est appellatio Cephas; id est, cardo expansionis, sive centrum universæ diffusionis. Significat quoque Abraham רום אב scil. Patrem Romanum: sicuti enim ei promissum, quod in semine ejus benedicerentur omnes nationes terræ; ita in Petro, quod super illum, et sedem suam ædificaretur domus omnium, qui benedictionem in Christo consequerentur. Et quemadmodum Saræ ablatum est opprobrium sterilitatis, per nominis mutationem, et interpofitionem litetæ ה; ita Ecclesiæ dempta est immunditiæ ignominia per crucis interpositæ contactum, quando omnes nationes sub unius lintei velamine ad Petrum demissæ sunt, et à Deo sanctificatæ, et pro ecclesia gentilium appellata est ecclesia catholica. Qui Cabalicum artificium propositum penitiùs rimatus fuerit, percipiet quoque in nominibus, אשׁמעל יצהק Ismaël et Isaac, rationem utriusque testamenti, veteris et novi; sub nominibus autem duorum fratrum Jacob et Esau clarè repræsentatum videbit statum ecclesiæ catholicæ in hoc mundo, et initium triumphantis. Nam quemadmodum synagoga se habuit ad ecclesiam, ut Ismaël ad Isaac, ita ecclesia præsens ad futuram in consummatione hujus mundi se habet, ut Esau ad Jacob: ita Alabast. Itaque synagoga dicitur habuisse umbram rerum futurarum, non ipsam imaginem: ecclesia habet imaginem, non autem ipsam speciem veritatis, sed sub Christianæ religionis cæremoniis, et totius catholicæ doctrinæ velamento, adhuc reconditur, donec veniat Jacob, qui appellatur תם, simplex et perfectus, qui dicitur apud Esdram finis hujus sæculi, et initium sequentis immortalitatis, ut sequitur.

אשמעל Lex vetus. שחק Lex nova.
שלא שמע אל Qui non audivit Deum. יצחקי יה Fecit mihi risum Deus, id est, lege gratiæ lætificavit.
אלא במשל Nisi per umbras et similitudines. יצחקי Corridebit mecum, id est, conservabitur Deus incarnatus.
צחקה Pura veritas hæc est.


  Pari ratione deprehendemus in ipsis nominibus duodecim filiorum Jacob, Cabalico resolutis artificio, rationes ipsas, ob quas nomina ipsi imposita, ut sequitur.

ראובן
Reuben.
שמעון
Simeon.
לוי‎
Levi.
יהודה
Juda.
ראה ה׳ vidit שׁמע ה׳ audivit ילו copulabitur ׳ה Deum
Deus Deus
בעניי humili- ששׁנאח quod וי vir meus הודה‎ laudo,
tatem exosa אלי ad me,
meam אני ego, quia ׳ה Domino
ורא et vir ושם לי et posuit produxi ei.
אהבני diliget mihi לבי filios. אודה confitebor.
me. וזה etiam ברי
hunc.
דן
Dan.
נפתלי
Nephtali.
גד
Gad.
אשר
Aser.
דני judicavit יה luctata בגד בא feliciter אשרי Beata
me sum venit ego,
׳ה Deus נפתלתי contendi- שאשריני quia
ויעני‎ et exaudivit que גידו opera beatam
בנפתלי cum ejus me
בעני in æmula, dicent
afflictione ונפתלתי et גדי victrix
mea, prævalui. ego
ויתן לי et dedit אשרות mulieres.
mihi בגדי in sorore
בן filium. mea.
ישכר
Issachar.
זבלון
Zabulon.
יוֹסף
Joseph.
בנימין
Benjamin.
ישש dedit בזה לון in hac lite אספו abstulit בן filius
mihi mihi ימין dexteræ
ה׳ Deus יזבלני manebit ה׳ Deus
שכרי‎ mercedem mecum בני filius
meam מליני vir meus ספת defectum meus
שׁש quia dedi יספי addat מיי״ à Domino.
ego יבל quia mihi
שכרי ancillam produxi ׳ה Deus
meam לו ו׳ ei sex מוסף addens
אישי viro alium
meo. בנים filios. יוסף Joseph.


  Hæc ferè ex Alabastro. Multa hoc loco similia adducere possemus, verùm quia de illis in Cabala Hebræorum fusè tractavimus, hîc iis diutiùs inhærere noluimus. Sufficiat hoc loco, quod nobis propositum erat, demonstrasse, in nulla aliarum linguarum præterquàm in Hebræa, nomina rebus perfectè convenire, et literis eorum quomodolibet transpositis accepta, sensus suos rei, quam denotant, convenientes aperire; quod sane si ullum aliud, ingens tum antiquitatis, tum præstantiæ dictæ linguæ argumentum est.

 Liber tertius, sectio I, caput VII Liber tertius, sectio I, caput IX