Jump to content

Turris Babel/Liber tertius/Sectio I/Caput IX

Checked
E Wikisource

Liber tertius, Sectio I, Caput IX
1679
 Liber tertius, sectio I, caput VIII Liber tertius, sectio I, caput X 

Caput ix.

De literis Coptitarum mysticis, quorum lingua est una ex linguis primigeniis.


HAbent Coptitæ in universum literas xxxii. quarum figuras, nomina, potestates, in fronte hujus operis præfixas contemplare, atque hisce alphabetum suum constant, quod quidem cum veterum Ægyptiorum alphabeto idem, si paucas literas dempseris, esse in Prodromo ostensum est. Quemadmodum verò prisci Hebræi alphabetum suum disponere solebant, ut ipsæ literæ, sua mysticâ constarent significatione, et elementa literarum, rerum omnium ostenderent elementa, uti in Hebræorum Cabala fusè explanavit Oedipus, ita Ægyptii veteres degeneres cæteroquin à vera Hebræorum propagine, proavorum tamen, unde descenderant, veluti simiæ, eo suas literas ordine disposuerunt, ut literarum, characterumque figuræ diversæ quidem essent, significatio autem cum Hebræis in omnibus esset arcanorum prorsus analoga. Hosce veteres mystagogos secuti sunt posteriores Coptitæ, qui retento alphabeto veterum parallelâ quadam ratione multa sanè, quæ sacrosanctæ fidei nostræ mysteria concernunt, sub hujusmodi literarum figuris, numeris, et mysticis significationibus ita abdiderunt, ut hoc ipso priscam illam hierophanticam sapientiam in omnibus se affectasse innuerint, quod et magnus ille Dionysius Areopagita, in mysticis suis libris de Divin. nom. cap. 9. hisce et similibus verbis passim indicat: Mentem scilicet respondere capiti, opinionem cervici, pectori animum, cupiditatem ventri, crura verò et pedes naturam denotare. Quæ omnia ex mente Ægyptiorum hierophantarum dicta in Oedipo Tract. de hieroglyphicis partium humani corporis symbolis fusè ostendimus.
  Quid aliud baculus ille Tauticus S. Antonii Ægyptii manibus in similitudinem T literæ efformatus denotat, nisi ansatam illam Serapidis crucem, salutis normam, rectitudinis symbolum, et futuræ veluti vitæ mysticam tesseram, de quibus Prodromum fusius tractantem consule.
  Siquidem characteres mysticos veterum, cum primi illi Ægypt. Patres insigni rerum divinarum notitia instructi considerantes magnam cum nostris fidei mysteriis affinitatem habere deprehenderent, eos in usum quoque sacris suis studiis, quibus unicè incumbebant, transtulisse. Epistolæ quædam S. Pachomii et Theodori ejus discipuli, quorum meminit Gennadius Massiliensis scriptor pervetustus, ad diversa Ægypti monasteria exaratæ, quas non ita pridem detectas, pro suo erga Rempublicam literariam affectu, mecum communicavit insignis ille Lucas Holstenius philologus clarissimus: in quibus vererum scribendi rationem prorsus observare videtur, dum nunc latentis arcana divinitatis, nunc occultum animorum cum Deo nexum, nunc vitæ sanctè, beatèque instituendæ rationem abstrusissimis sanè metaphoris, parabolisque intricatissimis, nunc ex forma, et figura literarum, jam ex numeris sub eo latentibus, subinde ex ipsa literarum significatione desumptis, ita appositè describit,Monachi Ægyptii sequebantur hieroglyphicam doctrinam veterum Ægyptiorum. ut Ægyptiorum hierophantam, seu Pythagoram quendam Samium, sua eructantem symbola te legere diceres. Meminit hujus arcanæ scribendi rationis S. Cyrillus in quadam epist. ad S. Leonem Papam, et Sozomenus libro 3. hist. Eccles. c. 23. ubi ait in tabula Pachomii, quam ab angelo accepisse fertur, scriptum fuisse: Totum conventum in 24. classes jussu angeli distinctum esse, et singulas classes singulis literis græcis vocatas, jussisse quoque, ut v. g. simpliciores vocarentur α vel ι, vasri autem seu versipelles ζ vel ξ, ut alii aliarum literarum notis appellarentur, prout forma literæ rationem vitæ classis cujusvis aptè videretur exprimere. In vita S. Pachomii ita legitur. Præceptum quoque erat, ut juxta numerum elementorum, et græcarum lterarum, viginti quatuor monachorum turma constituerentur, ita ut singulis turmis imponerentur singularum nomina literarum, id est ab α, et deinceps usque ad ω, ut cùm interrogaret quis Archimandritam de aliquo, in multitudine tanta facili responsione cognosceret v. g. cum diceret qualis esset α, vel ζ, et rursus λ, vel σ, proprio quodam signo nominis literæ, uniuscuiusque turmæ mores exprimeret, simplicioribus, et innocentioribus α, ι. nomen imponens, difficilioribus autem ξ competenter accommodans, ita ut pro modo conversationis, et præcepti, singulis turmis, literarum elementa concinnarent, solis spiritualibus hæc ipsa quæ significarentur scire valentibus. Specimen Asceticæ disciplicæ ab Ægypti monachis Hieromystarum ad modum accommodatum.Verùm ut lector aliquod saltem hujus reconditæ scriptionis, ejusque solutionis specimen videat, visum fuit hîc unicum tantùm paradigma proponere: quod ex prima S. Pachomii epistola decerpsimus, sic enim in quadam epistola ad Cornelium Archimandritam monasterii Mochanzæ scribit Pachomius. Fac opus Jauda. Pone Delda ante oculos tuos, ut benè sit animæ tuæ. Cane κω, ne forte sæculum tibi cantet ιω. Alleg. 1 Fac opus Jauda.Ne obliviscaris Kalendarum etc. Numquid Kalendæ subsidio linguæ Coptæ ita interpretamur.
  Expositio Allegoriæ.Dum igitur in epistolis suis dicit Abbas Pachomius Opus fac Jaude, vir sanctus nihil aliud intelligit, nisi quod ei, qui ad eminentem vitæ religiosa statum vocatus est, omnia in simplicitate, et sinceritate, cum intentione recta sine ullo ad proprium commodum, utilitatemque respectu peragenda sint. Quod enim μόωας inter numeros, id Jota inter literas ÆgyptiacasJauda seu Jota., è qua, veluti omnium minima, cæteræ omnes literæ com ponuntur, ita sincera et recta intentio humilisque coram Deo conversatio, cæterarum actionum, operationumque altissimarum in spirituali ædificio adhibendarum primum veluti fundamentum est, cætera omnia componens. Unde non immeritò pueris id sanctus vir applicabat, qui cum impolluti ab hoc sæculo, nihil adhuc ex falsis mundanarum rerum illecebris gustaverint, puro naturæ instinctu, sine ullo dolo, fuco, ac præposteræ intentionis versutia peragere solent, cùm præterea Jota lingua Ægyptiaca, nihil aliud, quam parvulum denotet, an non appositè ad illud cœlestis magistri, epiphonema, nisi efficiamini ut parvuli, non intrabitis in regnum cœlorum, alludit? Atque hoc primum est, quod tamen fusius aliis enodandum relinquo.
  Alleg. 2. Pone Δ ante oculos tuos, ut bene sit animæ tuæ.Cum porro in eadem epistola dicit pone Δ ante oculos tuos, ut bene sit animæ tuæ, nihil aliud denotare videtur, nisi perfectam divinarum virtutum imitationem, juxta illud: Estote perfecti, sicuti pater vester cœlestis perfectus est, quod sit per unionem illam, conformitatemque intellectus, voluntatisque nostræ cum divina. Cùm enim Platone teste Δ figurarum omnium prima sit, quod reliquas omnes figuras, id est, omnium entium perfectiones, quæ sunt veluti numeri quidam, et figuræ, componat, et in quam omnes resolvantur, certè summa ratione à priscis patribus id pro divinæ essentiæ symbolo, divinarumque perfectionum emanationumque archetypo assumptum fuit, uti fusiùs in nostra Geometria hieroglyphica ostendimus.
  Δ igitur ante oculos ponendum est, id est, divinarum perfectionum speculum, et juxta id reliquæ omnes operationes ordinandæ, ut benè sit animæ, ut nimirum per continuam ejus contemplationem mercantur fieri conformes imaginis filii sui. Siquidem nihil dignius esse potest, quàm ut homo conditoris sui sit imitator, et secundum modum propriæ facultatis executor: ut pulchre demonstrat Angelicus Doctor opusc. 65. Alleg. 3. Canendum κὼ quid significat?
  Cum porrò sinceris Dei servis corruptibilis carnis pondere pressis nec dum ad stabilem illam æternæ beatitudinis, perfectæque unionis cum Deo connexionem ascendere liceat, hinc canendum κω suadet, ne sæculum impudentissimum ιω ipsis canat, est autem κω in lingua Ægyptiaca nihil aliud nisi vox lugentis, sicuti Ioh vox intensè gaudentis, dum per continuos gemitus, et lachrymas ad dilecti præsentiam, et intuitivam fruitionem aspirant, dum omnia hujus mundi arbitrantur ut stercora, dummodo Christum lucrifaciant, iuxta illud cœlestis magistri. Sed quia hæc locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum, sed tristitia vestra converteturin gaudium, videlicet ubi post arumnosam hujus vitæ usuram veræ, et æternæ beatitudinis centrum fueritis consecuti. Kalendæ.
  Per Kalendas intelligit vocationem ad statum religiosum ex sæculari conversatione: dicebatur autem Kalenda, eò quod Kalendis mensium, sive prima die uniuscujusque mensis memoria hujus tam insignis benefici celebraretur, quam consuetudinem adhuc in Ægyptiacis monasteriis vigere audio, vocatque Τ, eò quod hujusmodi vocatio, salutis, quam Τ notat, pignus quoddam, et signaculum sit, quo filii Dei, et commensales Christi distinguerentur à filiis tenebrarum mundi hujus. Per Η heta autem Pascha illud intelligit, quo in regno cœlorum amici Dei edent, et bibent super mensam Christi, replebunturque ab ubertate domus Dei, et torrente voluptatis potabuntur, videlicet in beatissimis illis æternitatis atriis.
  Atque hæc sunt, quæ breviter lectori circa mysticas literas S. Pachomii indicare volui, certè ipsa genuina verba libenter hoc loco apponerem. Verùm cum plura eæ præsupponant ad mysticum alphabetum, characterumque arcanorum rationes spectantia, quam ut hoc loco, ubi quantum fieri potest succincti esse conamur, pro temporis angustia tractari queant, ne res ex se, et sua natura obscuras coactâ quâdam brevitate majori caligine involveremus, ea consultius Oedipo illi nostro fido ænigmatum interpreti reservare visum est, ubi absconditos harum epistolarum thesauros Dei gratia non integrè eruturos confidimus.
  Linguæ Coptæ origo.De literis igitur nunc ad ipsam linguam Coptitarum transeamus, de cujus etymo cum satis superque in Prodromo tractatum sit, id tantùm breviter hoc loco discutiendum restat. Utrum lingua Græca ab ipsis Ægyptiis processerit, utrum non? Certe literas ab Ægyptiis primum per Cadmum ad Græcos translatas, ex Herodoto in Terpsichore et Timone patet, unde et consensus ille vetustissimus totius Græciæ satis convincit literas à Cadmo Græcos accepisse, neque causa est, cur rem tam manifestam, aut negemus, aut Tzetzæ neganti assentiamur, qui duplici argumento probare nititur, Græcos ante Cadmum literas habuisse priores, quod oraculum redditum fuerit Cadmo. Altero argumento, quod Bellerophon antiquior Cadmo scriptas tabellas de sua cæde attulit, utramque argumentum futile est, et à Poëtis utrumque fictum.
  Quare Cadmææ literæ vocatæ, si Cadmo auctori acceptæ non referuntur? Et si Cadmus auctor est, aut saltem primus doctor, et index earum in Græcia, quomodo ante Cadmum literas habuere Græci, cùm vetustiores nusquam reperte sint in veterum monumentis, quam ea, quæ καδμεῖα γράμματα vocabantur, quibus omnibus subscribit Clemens Alexandrinus libr. 1. Strom. Unde etiam Herodotus scribit litteras fuisse vocatas Phœnicias: Quo tempore Cadmææ literæ græcis traditæ sint.fuisse autem Cadmum et Phœnicem Ægyptios S. Hieronymus testatur temporibus videlicet Josue, Cadmum, una cum fratre Phœnice Thebis Ægyptiorum, unde oriundi erant, in Syriam profectum fuisse, ut verisimile sit tempore Othonielis è Phœnicia in Græciam venisse, atque ibi in memoriam Thebarum Ægyptiarum, Thebas Bœotias condidisse, relicta fratri Phœnici Phœnicia, à quo et nomen obtinuit. Ægyptii autem viri literas alias, quàm quas à puero in Ægypto didicerant tradere non potuere. Cadmum igitur fuisse primum illum, qui Græcos literis Ægyptiis perfectè imbuit, nulli dubium esse debet. Fuisse autem ante Cadmum semen quoddam, seu rudimentum aliquod harum literarum, non tamen à Palamede, aut Bellerophonte, ut multi perperam conjiciunt, sed à primo Atheniensium Rege Cecrope jactum (unde fabula postea emerserit literas Græcos habuisse ante Cadmum) verisimile est, siquidem Cecrops et ipse Ægyptius, Cadmo uno ferè sæculo antiquior et Moysi, teste Eusebio, σύγχρονος, ideo Tzetza teste διφυής dictus fuit, quod Græcam et Ægyptiacam linguam ex æquo calleret, hunc etiam Βουλαταιείαν ex Ægypto in Græciam, una cum aliis ceremoniis transtulisse, auctor est Pausanias, de quo et Tzetzes ita canit.
  Cecrops τρίγλςσσος et altitudo ejusPrimus omnium in Attica Cecrops Rex, et primus qui vocatur διφυὴς, eò quod magnitudinem virorum duorum in longum haberet, et quod Græcæ, et Ægyptiacæ linguæ peritus esset.
  Literas igitur Græcas ab Ægyptiis primùm profectas, ex dictis patet, de quibus in Oedipo fusissime. Utrum autem lingua Græca quoque ab Ægyptia processerit, meritò quispiam dubitare posset, affirmativam in Prodromo capite 4 asserueram. Lingua Copta, exceptis literis nullam alioquin cum Græca affinitatem habent.Verùm quotidiana experientia instructior tandem comperi, linguam Ægyptiacam ex matribus unam ἀυτογενῆ cùm nulla alia affinitatem, quantum quidem ex idiotismo, conjugatione, et inclinatione nominum colligere licuit, habere, neque nos movere debent vocabula ἐλληνθσμὸν redolentia, vocesque Græcanicæ passim in lexico occurrentes. Siquidem hujusmodi vocum cum Copticis vocabulis commistionem primum Alexandri Magni, et reliquorum ex Ptolemaica stirpe prodeuntium Regum Ægypto potiuntium temporibus, ex frequenti, quod ipsis cum Græcis ultrò, citroque commeantibus trecentorum et amplius annorum spatio intercedebat commercio contigisse, in Oedipo fusè docemus, et Coptitæ circa id à me consulti id ipsam affirmant.
  Non itaque verba mea in Prodromo Copto hoc sensu intelligi velim, quasi asseram, Græcam linguam ad Ægyptiam eâ se ratione habere, ut Chaldæa. v. g. lingua ad Hebræam, aut Italica ad Latinam, sicuti quidam opinati sunt, quarum hanc Latinæ, illam Hebraïcæ linguæ filiam esse, nemo nisi dictarum linguarum imperitus inficiabitur: non enim sentio Græcam ab Ægyptia originem suam immediatè traxisse; multò minus Græcam linguam, Ægyptiam corruptam dicendam arbitror. Sed totam similitudinem utriusque ad invicem ex vocum commistione, ut dixi contigisse, is noverit, qui unam cum altera ἀκριβεστέρως contulerit. Poσσunt enim aliquæ linguæ iisdem vocibus alteri linguæ applicatis uti, etiamsi ipse quoad substantiam toto, ut aiunt, cœlo discrepent: ita Germanica multas voces Latinas, Italicas, Gallicas suis interserit. Latina quoque Græca vocabula libens suscipit, cum tamen utraque diversissima sit abiis linguis, à quibus mutuatur, quæ fusiùs alibi tractata reperies. Quin et lingua Copta non Græcis tantum vocabulis, sed et Latinis, et Arabicis, Hebraïcis, Samaritanisque, ex vicinarum, ut reor, nationum consortio utitur, quæ omnia Lexicon hoc nostrum per sequentia paradigmata declarat.

Ab Hebræis mutuatæ hæ Coptæ voces.
חמר Ghomer.
שפל Siclus.
כר Corus,
בור Regio.
תימן Auster.
A Samaritanis hæ mutuo acceptæ.
Creavit.
Nablum.
Libra.
Bathus.
A Latinis sequentes.
Dux.
Prætorium.
Procurator.
Cella.
Castrum.
Scala.
Tomus.
Charta.
Centenarius.
Cartallus.
Pavo.
Codex rationum.


  Et sic de cæteris quam plurimis, quæ in hoc opere passim occurrerunt, statuendum est. Manet igitur, linguam Ægyptiam excepto charactere toto cœlo à Græca diversam esse. Restat hoc loco dilucidandum, quomodo hæc lingua apud solos Coptitas manserit, contigit id eâ, quæ sequitur, relatione Coptitarum. Linguam Coptam videlicet maximè floruisse tempore Sestris, id est Sesostris Regis Ægypti, eam verò declinasse in occasum post Cambysis, uti in universam Ægyptum sibi subjugatam, ita et in antiquitatum, literarumque monumenta sævientis tyrannidem, atque hanc fuisse primam cladem. Altera clades, quæ ab hominum memoria eam pænè abolevit, fuit Græcorum in Ægyptios imperium, nobilissimæque bibliothecæ Alexandrinæ per incendium omnibus sæculis deplorandum interitus, quo præstantissimorum lingua Copta conscriptorum codicum, innumera perierunt exemplaria, nec quicquam remansit deinde, nisi paucula inter sacerdotes, et patriorum riuum sectatores quædam veluti assumenta ex tam celebri naufragio relicta. Deficientibus verò paulatim sacerdotibus, ritibusque Ægyptiis, ita quoque hæc lingua paulatim defecit, ut vix ejusdem vestigium amplius superesse videretur, donec post salutiferum Christi adventum gentiles Ægyptii luce sacri euangelii illustrati, relictas veluti tabulas, patriæ inquam linguæ fragmenta colligentes, ut potuerunt in integrum, ne lingua primæva, ac tot, tantisque sapientiæ notis insignita prorsus pessum iret, restituere conati sunt, quam et in album doctrinalium idiomatum referentes, ea in sacris ecclesiasticisque codicibus conscribendis imposterum usi sunt. Cur verò solam Coptam, non Arabicam, aut Græcam in sacrorum usum reservaverint, causa fuit, partim summa erga patrium idioma affectio partim ut hac lingua nativa ecclesia Ægyptiaca à cæteris ecclesiis Orientalium veluti notâ quâdam distingueretur, neve Christianæ fidei mysteria, ab infidelibus contaminarentur, ea sub lingua propria consultò abdere visum fuit. Quod et Syros Maronitas in hunc diem charactere suo Karsuni facere notius est, quam dici debeat. Porrò utrum hodiernâ die priscorum adhuc codices, veteri hac lingua de profana literatura tractantes supersint, meritò quispiam dubitare posset, certè uti nulla res me tam dubium perplexumque tenuit, quam hoc ipsum, ita nihil majori quoque curâ, et diligentia inquisivisse me memini, quo æstuantis ingenii fluctuatione id tandem consecutus videor, ut curioso lectori aliquid jam certi me adferre posse confidam. Nam hujusmodi veterum vetere linguâ conscriptorum codicum exemplaria in Ægypto adhuc superesse, præterquam quod frequenti cum Ægyptiis commercio mihi innotuerit, vel ipsa Scala magna sat superque testatur, in quo omnium rerum ad Theologiam, Medicinam, Physicam, Metaphysicam, aliarumque artium, ac scientiarum professionem spectantes nomenclaturæ scitissime uti proponuntur, ita eos non ab Coptitis excogitatas, sed ex ipsis veterum auctorum authographis excerptas certius est, quàm dici debeat. Quin et catalogus paucorum quorundam, una cum catalogo patriarcharum, è celebrioribus Ægypti potissimum ex Medrase Cayri Bibliophylacio, extractus, et Romam à Peirescio ante 7 circiter annos transmissus sufficienter declarat. Verùm ut curiosis antiquitatum studiosis aliquam ad inaccessos hujusmodi librorum thesauros inquirendos occasionem præberem, eorum titulos à me è Copto traductos in Prodromo Copto consideret. Auctorum ut plerumque in Orientalium monumentis fieri consuevit (est enim proprium Coptitarum prophanorum auctorum nomina silere) nomina non inveni adjuncta, sed librorum titulos tantàm, ut de quibus singuli tractant, lectori innotesceret, excerptos, quos citato loco vide. Jam Coptiticum alphabetum, commune et myfticum describamus.

Primæva literarum Ægyptiarum fabrica, et institutio facta à Tauto sive Mercurio Trismegisto.
Character Zoographus. Figura literarum vulgaris. Græcorum ad eas affinitas.
I.

dicitur, id est,
Bonus Dæmon.
Α
II.

dicitur, id est,
Norma.
Γ
III.

dicitur, id est,
Bonus ager.
Δ
IV.
Processus inferiorum ad
superiora
symbolum est.
Υ
V.

dicitur, id est,
Mundi Dominus.
Ο
VI.
dicitur,
Processus superiorum
ad inferiora.
Λ
VII.
Processus animæ mundi
ἄνω καὶ κάτω.
Χ
VΙII.
IX.
Lunæ symbolum
Ο magnum.
Σ
Ω
X.
dicitur, id est
Visio.
σ Σ
XI.
dicitur, id est
Fœcunditas.
Β Βαοῦ
XII.
dicitur, id est
Vita.
Ζ
XIII.
dicitur, id est
Litera Thoth.
Θ, θ
Thita.
XIV.
dicitur, id est
Amor.
Φ φ
XV.
Aqua, litera est.
Κυριολογικὴ τοῦ ὔδατος.
Μ μὶ
XVI.
dicitur, id est
Catena.
Ξ ξὶ
XVII.
Litera, idem est, ac
processus rerum
elementarium, ἄνω καὶ κάτω,
sive vegetabilium processus.
Ν νὶ
XVIII.
κυριολογικὴ ἂρπαγος
Figura desumpta ex
harpagone, quo Osiridis corpus
ex undis extractum.
Ρ ῥῶ
XIX.
XX.
Sol.
Luna.
Signa κυριολογικὰ.
Ο
Σ
XXI.
Litera Thoth sive Tauti
Dei, id est Mercurii.
Thau Hebræorum.
Τ


  Primus itaque character seu litera, ex divaricatione pedum Ibidis, et rostro ejusdem transversim inserto, inventa, Αγαθὸς Δαίμων dicebatur, id est, bonus dæmon, initialibus literis sub una comprehensis: hic enim præter dictarum vocum capitales, ut dixi, literas ejus quoque portionis figuram, quam Δ passim sive Copticè, hoc est, bonum agrum vocant, exprimit; atque hujus generis literarum, ut plurimum ex tribus, vel perseæ, vel papyri ramusculis sive thyrsis, in fguram primæ literæ alphabeticæ, quam sic exhibebant, adaptatis compositam in solemnitatibus Comasiarum Deorum statutis, ac potissimum Mercurio Ιβιμόρφῳ, ex cujus avis figura inventa erat, præferebatur, quam et Hieralpham vocabant, sed jam singulas alphabeti hieroglyphici literas subjungamus.

I.
Hic character idem significat, quod Ἀγαθὸς Δαίμων, id est, bonus genius, et componitur ex initialibus literis Α et Δ. Si enim producitur Δ litera, fiet Α, quod in se monogrammaticè continet Α et Δ, invenitur autem hæc litera hieroglyphica in omnibus ferè Ægyptiacis inscriprionibus, potissimum in Obelisco Barberino, Lateranensi, Flaminio, Mahutæo, Mediceo, ut infrà suis locis dicetur, quam et Hieralpham impoeterum vocabimus.
II.

Hic character Ægyptiacè , id est Norma, dicitur, et proprie gamma Græcorum literam exprimit, quo quidem hieroglyphicè nihil aliud indicatur, quam symmetria rerum hujus universi; unde mundi sensibilis moderatoris Hori manibus passim insertus spectatur: quemadmodum enim normâ, sive gnomone, omnia justâ mensurâ et proportione disponuntur in Architectonicis operationibus, ita universi genius in mundi sensibilis fabrica, omnibus justam dat proportionem, mensuram, pondus.
III.

Character hic dicitur, id est, bonus ager, et eam Ægypti partem, quam Δέλτα vocant, indicat; quia ea regio præ omnibus aliis Ægypti provinciis, tum maximè salubris, tum rerum omnium humano generi necessariarum ferax est, ex Ibidis ibidem passim stabulantis incessu inventus: quia verò bonorum omnium ubertas à supremis potentiis influitur in hæc inferiora, aptè eam per pyramidalem, elementum ex divaricatione Ibidis pedum inventum, exprimebant.
IV.

Ibis aperturâ rostri, quam instrumentum circini dixerunt, occasionem ipsis præbuit inveniendi literam Υ, quo charactere processum inferiorum ad superiora rectè indicabant, à centro nimirum ad circumferentiam; Ibis enim dum unâ rostri parte in arena infixa, alterius circumductione nescio quid circulare in arena relinqueret, uti in animalium observandis actionibus studiosissimi, ita et circini instrumentum, et centri ad circumferentiam motus occasionem inde ipsos reperisse, mirum non est.
V.


Character hic dicitur, quod Ægyptiacè idem est, ac Dominus Orbis, æquivalet Græcorum Omicron: ex Ibide pariter emanavit. Ibis siquidem subinde collum ita torquet, ut circulum imitari videatur; quod cùm notarent Ægyptii, à Mercurio in Ibin transformato, de insigni quopiam mysterio se moneri, superstitiosiùs persuadebant, ac proinde ipsi nomen imposuerunt, quod idem est, ac Mundi Dominus: alludit ad hoc Plutarchus lib. de Osiride et Iside, dum nomen Omphis (verius dices Ophta) explicat.
VI.

Hæc litera Ægyptiis dicitur, et præcedenti opposita est, sicut enim præcedens processum inferiorum ad superiora, ita hæc superiorum ad inferiora processum indicat. Constituitur autem ex divaricatione pedum Ibidis, ex qua Ægyptii primùm Ægyptiaci cubiti, uti in Mechanica diximus, mensuram in arena progressu Ibidis impressam invenerunt, quæ suo loco pulchrè ex variis auctoribus probavimus. Invenitur autem passim hoc signum inter hieroglyphica, ut suo loco dicetur, respondetque hæc litera τῳ λάμβδα Græcorum et Coptitarum.
VIII.
Ex binis præcedentibus literis nascitur composita litera decadica, sive veriùs decussis, quâ Ægyptii processum animæ Mundi ἄνω καὶ κάτω expresserunt, ex Ibidis gestibus pariter inventa; Ibis enim divaricatis pedibus consistens, et aperto rostro, et collo dorso innitente, dum aperto ore crepitat, hanc figuram exprimit. Vide quæ de hoc numerico hieroglyphico fusiùs disseruimus in Arithmetica hieroglyphica. Respondet autem hæc litera τῳ χ Græcorum aut Latinorum X.
VIII.

Bovis caput exprimit hic character, et Ægyptiis idem significat ac litera quamquam nonnulli quoque hanc literam pro ω vel ȣ accipiant; Ægyptiorum tamen sententiæ veriùs standum existimo, cum ad caput Bovis cornutum litera propiùs accedat. Notat autem conjunctionem Solis et Lunæ, ita quidem, ut caput Bovis Solem, cornua verò Lunam significent. Verùm cùm de his passim toto hoc opere dictum sit, ad loca propria lectorem remittimus.
IX.

Hic character , dicitur, id est, Visio, et respondet literæ Coptitarum , et τῳ Σ Græcorum ex capite Accipitris fuit inventus, qui cum acutissimi visus sit, rectè literam hanc isti Numini, quod visu omnia mundi receptacula penetraret, id est, Soli consecrarunt. Sol enim diffusione radiorum omnia fovet, animat, conservat juxta illud: ἥλιος δέ πάντ' ἐφορᾷς καὶ πάντ' ἐπακούεις.
Χ.
Character hic Ægyptiacè dicitur, id est, Fœcunditas; est enim ex Arietis capite, quod Amun vocabant, deductus, qui cum fœcunditatis symbolum sit, rectè is capite Arietis cornibus in literam tortis exhibetur. Unde et colligo hoc nomen compositum esse, ex videlicet et , quasi diceres, B litera Ammonis. Verum de hisce vide, quæ in proprio Hierogrammatismo Obelisci Pamphilii fusius egimus.
ΧI.

Hic character Ægyptiacè , id est, Vita dicitur, nam uti in Hierogrammatismo Serpentis docuimus, fuit Ægyptiis Serpens symbolum vitæ: unde mirum non est, ex Serpentis tortuoso corpore hanc originem suam traxisse; sed de hoc vide citatum locum.
ΧII.

Hic character Ægyptiis , id est, litera Tauti dicitur, et hieroglyphicè nihil aliud significat, quàm vitam mundi, quam Serpens circulo inclusus notat. Spectatur autem hujusmodi hieroglyphicum passim in Obeliscis, ceterisque monumentis Ægyptiacis, uti suis locis ostendemus.
ΧIII.


Ex præcedenti charactere natus est præsens character, quem Ægyptii id est, Amorem vocant, ostendit enim, omnia mundi membra, per vitam universalem, amore connecti; unde et Sphæra amoris indigitatur, de qua pluribus tum in Obelisco Pamphilio, tum in Prodromo, aliisque hujus Operis locis egimus.
ΧIV.

Hic character Ægyptiis id est, Aqua dicitur, quia fluxum aquæ exprimit, atque adeo κυριολογικὸν τοῦ ὕδατος σύμβολον est, respondetque M Coptitarum, Græcorum, Latinorumque, quo inter hieroglyphica nihil occurrit frequentius.
ΧV.
Hic character Ægyptiis id est, Catena dicitur, eo quod Catenam circulis connexam exprimat, et est κυριολογικὸν της σείρας των Θεῶν σύμβολον, uti Psellus in Zoroastreæ Philosophiæ expositione docet, et respondet Græcorum ξ.
XVI.

Hæc litera idem est ac rerum elementarium processus ἄνω καὶ κάτω, quam figuram, cùm folio 387 Obel. Pamph. amplè exposuerimus, supervacaneum esse ratus sum, iis hic diutiùs immorari.
ΧVII.

Κυριολογικὸν τοῦ ἂρπαγος σύμβολον est, ideò et harpagonis figura descripta fuit, quo Osiridis corpus à Typhone in fluenta Nili conjectum, ab Isi extractum fuit, frequentissimumque est inter hieroglyphica, et Coptum, Græcumque exprimit. Quare hæc de eo pauca sufficiant.
ΧVIII.

Hæ duæ literæ κυριολογικά τοῦ ἡλίου, καί της σελήνης σύμβολα, quid repræsentent, ex ipsorum figuris cognoscitur, nimirum Solem et Lunam, et eadem sunt, ac et Coptiticæ literæ. Videntur hæ literæ in pervetusto fragmento ab immortalis memoriæ viro Nicolao Pereiscio transmisso, quod hic apponam, ubi vides quatuor statuas serpenti in circulum contorto inclusas, cum characteribus , et figura in medio |OC| quæ tametsi in Supplemento Prodromi, et Obelisco Pamphilio exposuerimus, ea tamen hoc loco veluti proprio uberiùs exponenda duximus.
XIX.

Litera id est, Thoth seu Mercurii dicitur, et T Hebræorum, Græcorumque Τ exactè respondet, de quo integro tractatu vide Obeliscum Pamphilium; ut proinde superfluum sit de eodem fusius hîc agere.


  Atque hæ sunt 22 literæ, quarum in conscribendis, consignandisque rebus ad commune hominum commercium pertinentibus usus erat, quæ et simul hieroglyphicis inscriptionibus serviebant. Ex quibus manifestè patet, literas has, utpote quæ mysteriosâ quâdam structurâ constabant, hieroglyphicorum quoque usum habuisse, atque iisdem nomina integra concinnata hieroglyphicis inscriptionibus inseruisse, quæ uti in Obelisco Pamphilio fol. 147 ubertim probata sunt, et in sequentibus interpretationibus suo loco, et tempore demonstraturi sumus, sic eadem hoc loco iterare supervacaneum duximus.

 Liber tertius, sectio I, caput VIII Liber tertius, sectio I, caput X