Turris Babel/Liber tertius/Sectio I/Caput X

E Wikisource
< Turris Babel‎ | Liber tertius‎ | Sectio I

Jump to navigation Jump to search

Liber tertius, Sectio I, Caput X
1679
Fairytale left blue.png Liber tertius, sectio I, caput IX Liber tertius, sectio II Fairytale right blue.png

Caput x.

De lingua Phœnicia, una ex linguis primigeniis.


Phœnicia regio fuit, et nunc est, quæ montis Libani occiduam plagam, Tripolim, Sidonerm, Tyrum, Berrhœam, comprehendit. Dicta fuit Phœnicia à Phœnice, fratre Cadmi, qui colonias novas quæsituri, in hunc maris tractum ex Ægypto, (erant enim natione Ægyptii, ut in præcedentibus docuimus) appulerunt: et Phœnix quidem, operum magnitudine clarus, et ingenii perspicacissimi sagacitate, uti omnium Aramæorum, Chananæorumque oculos in admirationem trahebat, ita quoque rerum potitus dominio, principem se totius nationis constituit; à cujus nomine regio postea Phœnicia appellationem apud posteros sortita fuit. Cadmus verò frater ejus, relicto dominio fratri suo Phœnici, novam in Ioniam, sive Græciam, coloniam molitus, iis characteres, literasque, quas secum ex Ægypto attulerat, primus communicavit, quæ deinde Copticæ nominatæ sunt, vel ut Græci dicunt, καδμαία γράμματα. Sed hæc uti in aliis operibus meis, Supplemento Prodromi, Oedipo, et Obelisco Pamphilio, uti et in hoc præsenti opere ubertim egimus, ita ea diffusiùs describere, supervacaneum censui. Restat itaque solùm hoc loco demonstranda differentia inter Phœnicias, Coptas, Græcas, et Samaritanas literas; etsi enim paucos me legisse meminerim, qui de hujusmodi abstruso literaturæ negotio nodum difficultatis attigerint, atque adeò confusi in tanto antiquitatis labyrintho, veritati non congrua protulerint; mearum partium esse ratus sum, difficultatem dissolvere, et quoad fieri potest, rem dilucidare. Difficultas itaque in hoc consistit, quod nonnulli Phœnicias, et Samaritanas literas, easdem prorsus esse sibi persuadeant, atque unà easdem cum Chananæorum lingua et literis confundant; atque adeò ex multiplici auctoritate veterum id comprobare se posse putant, in quibus utrum punctum difficultatis tangant, tum videbitur, ubi priùs dictas veterum scriptorum auctoritates, ad veritatem confirmandam ab iis adductas, ad incudem reduxerimus.
  Josephi, inquiunt, et S. Hieronymi sententiæ maxime favet Græcorum celeberrima illa traditio, Cadmum è Phœnicia literas primùm in Græciam attulisse, literasque Græcas majusculas, quibus solis olim utebantur tam Græci, quàm Latini, esse Phœnicias, quibus postmodum Græci quasdam addiderunt, ut linguæ suæ naturalem pronunciationem iis exprimerent, atque excolerent. Id lib. 2. testatur Herodotus græcorum historicorum antiquissimus, dum Phœnices, inquit, qui cum Cadmo advenerunt, etc. cum alias multas doctrinas in Græciam introduxere, tum verò literas, quæ apud Græcos, ut mihi videtur , antea non fuerant: primæ quidem illæ extiterunt, quibus omnes Phœnices utuntur: progressu verò temporis una cum sono mutaverunt modulum pristinum. Hoc autem potissimùm probat ex antiquis inscriptionibus superstitibus. Quin ipse vidi apud Thebas Bœotias in Ismenii Apollinis templo literas Cadmæas in tripodibus quibusdam incisas, magna ex parte consimiles Ionicis. Refert Herodotus eodem loco tres ejusmodi inscripriones. Eadem Plinii sententia lib. vii. cap. 56. et Aristotelis referente Plinio. Idem etiam paucis verbis lib. v. cap. 12. Ipsa gens Phœnicum in gloria magna literarum inventionis, et syderum, navaliumque, et bellicarum artium. Tacitus Annal. lib. ii. Fama est, Cadmum classe Phœnicum vectum, rudibus adhuc Græcorum populis artis ejus (literarum) auctorem fuisse.
  Josephus initio lib. i. contra Appionem testatur, Græcorum historicos, qui sibimetipsis literarum usum quàm vetustissimum vendicare volunt, eum à Phœnicibus et Cadmo repetere. Hoc refert Eusebius, et probat lib. x. cap. 7. de præparat. Euangelica. Idem quoque testatur Appion Grammaticus, acerrimus Judæorum hostis: Qui literarum, inquit, formam, et rationem tradidit Cadmus, non nisi multis post ætatibus pervenit in Bœotiam, ut ex eo refert idem Eusebius, ejusdem libri cap. 11. et 12. Aliud citat ex eodem Appione testimonium S. Irenæus lib. i. cap. 12. Græci se à Cadmo primùm sex et decem literas accepisse confitentur, ac postea temporis progressu nunc aspiratas, nunc duplices invenisse. Postremùm verò omnium Palamedem longas adjecisse tradunt. Clemens Alexand. Stromat. lib. i. paulò ante medium: Cadmus literarum apud Græcos inventor, Phœnicius erat ὂθεν καὶ φοινίκεια τὰ γράμματα Ηρόδοτος κεκλῆσθαι γράφει. Hoc Ephori testimonio confirmat Diodorus Siculus, initio, lib. 3. dum ex quodam antiquo historico refert, Cadmum primùm literas in Græciam è Phœnicia detulisse, et hinc vulgò dictas esse Phœnicias, atque etiam Pelasgicas, eò quod primi Pelasgi iis sint usi. Hinc Timon antiquus Poëta φοινικικὰ σήματα κάδμον. Idem Hesychius in voce φοινικίκος, et Suidas in eadem dictione, et in Cadmo Quintus Curtius lib. 4. de Tyriis: Hæc gens literas prima, aut docuit, aut didicit. Hisce astipulatur Morinus in opusculo Hebræo-Samaritico. Si sileret, inquit, historia, idem evidenter demonstraretur tam ex ipsis literarum nominibus, quæ Syriaca sunt, quam ex ipso literarum ordine, qui est utrisque unus et idem. Hoc autem de literis majoribus intelligendum est, quæ antiquitis tantùm usurpabantur, non autem de minoribus, quæ celeris scriptionis causa postmodùm inventæ sunt. Quidquid sit, de istius inventionis tempore, expertentiâ certum est, omnes marmoreas inscriptiones literis majusculis esse insculptas: præterea codices omnes ante mille annos iisdem quoque characteribus esse descriptos, inveniri quoque nonnullos hoc tempore posteriores. Hoc passim testantur Antiquarii viri docti, Muret. in Epist. 40. Senecæ; Lipsius cap. de pronunciat: Linguæ Latinæ; Leo Allatius, animadvers. in Antiquit. Etruscas. Vidimus ejusmodi nonnullos Romæ in bibliotheca Vaticana, Parisiis in Regia, aliisque bibliothecis.
  Verùm Josephus Scaliger Animadversionibus in Chronicon Eusebii post notam M DC XVII. ulteriùs progreditur. Scribit enim alphabetum Samaritanum idem esse quod Phœnicium; ideò assumit antiquas Ionum literas, Samaritanas fuisse, idque demonstrat ex duabus antiquis columnis in Via Appia effossis, indeque in hortos Farnesianos deportatis, in quibus literæ Ionicæ veteres sunt incisæ, anno Urbis conditæ 441. Ex illa inscriptione alphabetum construit, quod columnatim opponit alphabeto Samaritano, Græco hodierno, et Latino, ut loco citato quisque conspicere potest. Ex literarum istarum oculari comparatione colligit, Græcas ex Samaritanis ortas, et è Græcis Latinas. Latinas literas è Græcis ortas esse, planè certum est. Hoc affirmat Tacitus Annal. ii. Formæ literis latinis quæ veterrimis Græcorum, sive Etruscos eas Demaratus Corinthius docuerit, sive Evander Aborigenes; ambo enim Græci erant. Plinius id ἀυτοψίᾳ demonstrat lib. vii. cap. 58. Veteres literas græcas fuisse easdem penè, quæ nunc sunt latinæ, indicio erit Delphica tabula antiqui æris, quæ est hodie in palatio, dono principum Minervæ dicata. Ideo paulò antè dixerat: Gentium consensus tacitus primus omnium conspiravit, ut Ionum literis uterentur. Nec quis hoc diffiteri potest, cùm oculi sint hujus rei testes. Majusculæ enim Latinorum literæ Græcis majusculis sunt simillime. Hisce refpondet Morinus, plurimum dubius, et anceps, Scaligeri tamen placito perperam adhærere videtur, sic enim dicit. At non ita certum est, characteres Samaritanos esse Phœnicios, neque tanta est similitudo Græcorum cum Samaritanis, ut ex ea sola colligi possit, ut vult Scaliger, characterem Samariticum, et Phœnicium esse eundem; ea tamen est, quæ meo judicio rem probabilem reddit, et multò probabiliorem, si consideremus id, quod omnes confitentur, ante primum temli excidium, Israëlitarum omnium, hoc est, Judæorum, et Samaritanorum eundem fuisse characterem, eumque fuisse, qui nunc dicitur Samaritanus. Nam cum undique Tyrii et Sidonii ab Israëlitis circumdarentur, angustumque admodum esset eorum territorium, nec ex eo, nisi per Israëlitarum regionem excedere possent, nec illud ingredi, probabile est, omnes eorum charactere usos, sive ab Israëlitis Phœnices, et Chananæi, illum acceperint docente eos Abrahamo, sive Israëlitæ à Chananæis, quod multò probabilius existimo. Hoc etiam suaderi potest Chœrilli antiquissimi Poëtæ testimonio, quod referunt Josephus lib. i. contra Appionem, et Eusebius lib. ix. de præparat. Euangel. qui de Judæis verba faciens, ait, eos linguâ loqui Phœniciâ.

Γλῶσσαν μεν φοίνισσαν ἀποστομάτιον άφιέντες.

Hoc admodum probabiliter confirmari potest ex eo, quod scribit S. Augustin. in expositione inchoata Epist. ad Rom. ante medium: Interrogati rustici nostri, quid sint, Punicè respondentes Chanani, corruptâ scilicet, sicut in talibus solet, unâ literâ, quid aliud respondent, quàm Chananæi. Phœnices se Chananæos indigitabant, hocque erat ipsis tam consuetum, ut Phœnices rustici se ipsos non aliter vocarent, quàm Chananæos. Qui igitur erant Græcis et Latinis Phœnices, sibi erant Chananæi. Unde ibidem S. August. Chananæa enim, hoc est, Punica mulier de finibus Tyri et Sidonis egressa etc.
  Testimonio S. Augustini planè conforme est, quod refert Procopius lib. ii. de Bello Vandalico, duas suo tempore superfuisse columnas in urbe Tingitana, quibus inscriptum erat linguâ, et charactere Phœniciis. Nos fugimus à facie Jesu prædonis filii Nave. Phœnices igitur erant, et regione, et linguœ et nomine Chananæi: quis dubitabit et charactere? In opuscolo Hebræo SamaritanoVidetur Morinus in eadem sententia esse cum Scaligero, sed fallitur.
  Sed dimissa hac quæstione Phœnicios characteres fuisse Samaritanos, quam præcedentia testimonia certò confirmare videntur, assumamus quod tam efficacibus et antiquis argumentis demonstratum est, quodque communis fama ab ultima antiquitate in hunc usque diem invariata nobis tradidit: Græcos scilicet à Phœnicibus literas suas accepisse, ex eo necessariò consequitur alphabetum Hebraïcum, seu Phœnicium non secus ac Græcum ex literis, consonantibus, et vocalibus esse compositum. Quemadmodum enim Latini, Russi, Dalmatæ, Servii, aliique populi literas suas à Græcis mutuantes, Græcam scribendi rationem secuti sunt: quemadmodum iterum Itali, Galli, Hispani, Germani, cæterique Europæi literas suas à Latinis mutuati, Latinam scribendi rationem amplectuntur; ita Græci literis acceptis à Phœnicibus, Cadmo et Phœnice Ægyptiis acceptis, quam nos Coptam dicimus, non à Samaritanis, sive Hebræis literis, sive literarum formam spectes, sive scribendi contrariam rationem, eorum procul dubio scribendi rationem à Phœnicibus acceptam imitati sunt. Itaque à posteriori licet argumentari, Cadmus, qui literas Phœnicias in Græciam detulit, vocales literas Græcis dedit, erant ergò Phœnicibus vocales literæ, quibus junctis cum consonantibus syllabæ, et dictiones componebantur. Insuper eidem argumento innixus colliget Phœnices præter vicinorum morem vocales literas ubique consonantibus adjunxisse, non solùm ut Hebræi, cùm dictiones incipiebant, aut finiebant, vel cùm radicales erant, aut nominum formativæ, vel pronominum vicem sustinebant. Unde enim ita completè scribere didicissent Græci, nisi à Phœnicibus, à quibus et literas, et vocales, et eorum nomina acceperant?
  Consimili exemplo, contrariâ tamen ratione id illustrabo: Turcæ, Persæ, Tartari, ab Arabibus literas cum superstitione acceperunt: ideo eodem modo, quo Arabes scribunt. Tres tantùm vocales præter literas agnoscunt; figuras habent 28, quas inter nullam agnoscunt vocalem, licet iis non secùs quùm Hebræi non sint destituti. Vocales istas literas in mediis dictionibus rarò collocant. Unde hoc? quia ab Arabibus ita sunt edocti, à quibus literas acceperunt. Valida est igitur consequentia, cùm è Græco scribendi modo Phœnicius colligitur. His accedit vocalium eadem utrobique sedes, et eadem figura duarum præsertim, de quibus ambigi posset: Ε, ut Π quinto loco posita est, nihilque aliud est E Samaritanum, quàm Ε Græcum seu nostrum, à dextera in sinistram scriptum. Si paginam inversam respicias nihil prorsùs ab E Græco et Latino, quod hîc vides, differet. Eadem ratio quartæ vocalis ע Ain ο illius figura Samaritana ad vocalem ο proximè accedit, locus illius in alphabeto Hebraïco, Samaritano, et Syriaco est 16, in Græco 15. Sed si post Epsilon inseras ε, quod vocat Scaliger ἐτπίσημον Βᾶν, vultque esse antiquum Æolum digamma, seu f, erit ejus eadem propriè sedes in alphabeto Græco, quæ in Hebraïco, et Samaritano. De tribus cæteris nihil necesse est dicere.
  Hunc Phœnicum scribendi morem confirmare videtur Polybius histor. lib. 3. cùm enim quas copias Hannibal in Hispaniis reliquisset in Italiam profecturus, multaque alia minutè admodum descripsisset; sibi objicit: Neminem ita sigillatim ista describere potuisse, nisi aut ipse ea fecisset, aut finxisset. Respondet se ea collegisse ex Æneæ fabula ab Hannibale eo tempore descripta, quando erat in Italia. Hinc apparet Polybium linguam Punicam sive Phœniciam non ignorasse; Phœnicum enim colonia erant Carthaginenses. Nusquam autem Polybius maximæ istius à Latinis, et Græcis in scribendo varietatis, nec hoc loco, qui huic commemorandæ erat idoneus, nec alibi, mentionem facit. Unde sane colligere est, nullum inter Græcos, Latinosque, et Carthaginenses, seu Phœnices in scribendi ratione discrimen fuisse. Si enim hujusmodi aliquod fuisset, silentio rem tam notabilem datâ hâc occasione non involvisset Polybius, cum Historiæ suæ magna pars in rerum à Romanis cum Carthaginensibus gestarum enarratione consistat. Sanè Plautus poëta comicus hinc occasionem aliquam illudendi Pœnulo suo, aut aliquod scomma in eum ejaculandi ad plebis risum commovendum captasset.
  Denique id colligi potest ex S. Augustino. Punicè saltem mediocriter intelligebat, ut ex multis scriptorum ejus locis probatur, sed præsertim ex serm. 24. de verbis Apostoli, ubi relaturus proverbium Punicum præfatur. se latinè relaturum, eò quod, inquit, non omnes punicè nostis, deinde dicit, proverbium esse apud eos antiquum. Quæ loquendi forma manifestè arguit, cum punicè intellexisse; Punica enim lingua erat vernacula pagis et oppidis regionis, in qua natus et educatus fuit, et cujus tandem episcopus renunciatus est. At nullibi S. Augustinus mentionem facit scriptionis Punicæ à dextra ad sinistram, et propter vocalium absentiam tam ancipitis.
  Ecce lector, hæ sunt rationes, quibus paulò antè citati auctores putant se demonstrare posse, characterem Samaritanum et Ionium, sive Græcum eundem esse; quam sententiam nulla ratione subsistere posse, sic ostendo.
  Dico enim primò, certum esse et indubitatum, linguam Samaritanam eandem esse cum Hebræa et Assyria lingua; solummodò dialecto differentem; characterem verò Samaritanum, et Assyrium non specie quidem à lingua Hebræa, sed tantù characteribus ex differenti manu scribendo et dictas literas formando, natis differre. Quæ omnia cùm in præcedentibus uberrimè ex universis Rabbinorum monumentis demonstraverimus, iis hîc immorari nolumus.
  Dico secundò. Si lingua Græca ab Hebræa, et Samaritana originem suam invenit, id ostendi deberet; attamen cùm in universæ linguæ Græcæ ambitu, ne quidem unicum Samaritanæ linguæ vestigium reperiatur, clarè patet, linguam Græcam ad linguam Samaritanam affinitatem non habere.
  Dico tertiò, Neque characteres Samaritanos ullum ad linguæ Græcæ characteres indicium præbere, quod ita ostendo si characteres Græci à Samaritanis descenderunt, deberent utique eundem scribendi modum tenere Græci; sed nunc totum contrarium nos docet experientia; nam Hebræa, ejusque filiæ Samaritana, Chaldaïca, Syriaca, seu Aramæa à dextra ad levam scribunt, Græci verò contrario motu, ex leva ad dextram scriptitare solent et inde sat patet, Samaritanum characterem cum Ionio Græco eundem esse non posse. uod verò urgent, Phœnices Samaritanam, seu Chananæam linguam calluisse, quamque postea in Carthaginem Africæ sub nomine Punicæ linguæ propagarint, id quoque libenter, uti postea demonstrabitur, ipsis concedimus; sed et characteres Samaritanos, cum Græcis, et Carthagine usitatis, eosdem esse, doleo me in hoc ipsis subscribere non posse. Verumtamen ut veritas quàm luculentissimè pateat, quinam sint characteres illi Cadmæi, quibus Græci Iones ex Phœnicia adductis primò usi sunt, restat demonstrandum.
  Omnes auctoritates paulò antè ex veterum monumentis adductæ apertissimè monstrant, literas à Cadmo Phœnicis fratre in Græciam primùm allatas fuisse, quod nos ubique passim docuimus, et adversariis in hoc consentimus, sed Cadmæos hosce characteres, quos totius antiquitatis consensus exinde καδμαῖα γράμματα dicit, eosdem cum Samaritanis esse ob causas jam prædictas, constanter nego, et hoc pacto ostendo.
  In præcedentibus docuimus, Cadmum et Phœnicem fratres fuisse Ægypto oriundos, qui novas colonias fundaturi, in Phœniciam, quæ tunc temporis terra Aram, sive Aramæa, pars terræ Canaan dicebatur, à Phœnice, postea ab Arameis in Regem assumpto, Phœniciæ nomen obtinuit: Cadmus itaque regno fratri relicto unà cum literis et characteribus Ægyptiacis, quas addidicerat, in Ioniam Græciæ profectus, dictas literas primus indigenis communicavit; characteres itaque Græcos docuit, non Samaritanos, non Phœnices, sed Ægyptios, quos nos Coptos vocamus, à Copto urbe prima, à qua Ægyptus nomen meruit, uti in Prodromo ostendimus. Qualesnam hi characteres fuerint, si quæres, dico, Ægyptios priscos, uti ex se, et suâ naturâ ad abstrusiora proni erant, ita quoque ea quæ scribebant, per symbolicas literas denotasse; unde duplex alphabetum in usu habebant; unum mysticum ex animalium ipsis sacrorum motibus, membrorumque agitatione, sagaci industria compositum, quod et hieroglyphicum appellabant; alterum vulgare, quo in rebus publicis utebantur, cujus tamen literæ ab Hieroglyphicis, seu mystici Alphabeti literis non discrepabant, prout lector ex utroque alphabeto in præcedentibus posito videre poterit. Atque hujusmodi literæ fuerunt illæ, quas veteres καδμαῖα γράμματα dicebant; quæ uti mysteriis conferta existimabantur, ita quoque Cadmus ea, veluti literarum novam, et insolitam formam, dignam judicabat, quæ Græcis curiosioribus communicarentur. Neque quisquam sibi persuadeat, uti nonnulli, qui priscæ literaturæ haud periti, ex similitudine literarum, non Græcos ab Ægyptiis, sed Ægyptios à Græcis literas primùm accepisse sentiunt; quod uti omnium Veterum consensui contradicit, ita quoque explodendi sunt. Sed hisce propositis, utrum alphabetum Samaritanum Ionico alphabeto respondeat, videamus.
  Josephus Scaliger utrumque in suis animadversionibus in Eusebium ponit, atque operosè nimis ostendere conatur, literas Samaritanas Ioniis omninò respondere, quod ut probet, dici vix potest, quàm coactè, quàm anxiè omnia ex antiquis inscriptionibus, præsertim ex inscriptione in Via Appia repertâ, comprobare nitatur; sed non aliud, nisi aërem verberat: primò enim, uti comparanti literas cum literis patet, nihil quod exactè similitudinem aliquam habeat, sed coactis auctoritatibus omnia se probare posse putat. Falsa omnia; cum ex prædictis clarè pateat; Samaritanos characteres, præterquàm quod à dextra ad levam formentur, è contraria parte Græci, uti Hebræorum alphabetum, non nisi 22 literis constare, solis consonantibus, sine vocalibus; Græci verò 28 characteribus, quibus Ionicum alphabetum constat, utuntur, unà cum consonantibus, vocalibus ei insertis: accedit, quod ordo literarum Samaritananum, ab ordine literarum Ionicarum, plurimùm differat: deberet autem concordare, si Ioniæ literæ è Samaritanis, sive Phœnicis desumpte fuissent; putat enim Phœnicias literas easdem fuisse cum Samaritanis, quod tametsi concedi possit, non exiguam tamen difficultatem patitur placitum Scaligeri; cùm enim Phœnix non Aramæus, Chananæus, aut Samaritanus fuerit, sed Ægyptius natione; multò vero similius est, eum nec Aramæam, aut Samaritanam linguam, multò minùs characteres novisse; unde non tam à Phœnicia, cui dominabatur, Phœnicii, quàm à Cadmo Cadmæi, cum uterque Ægyptius fuerit, dicti fuerunt. Verùm, ut quæcunque hucusque dicta sunt, luculentiùs cognoscantur, hîc alphabetum utrumque; Samaritanum et Græcum Ionium, prout Scaliger in suis animadversionibus describit, apponendum censui, queîs et alphabetum Cadmæum, id est, Ægyptio-Coptum unà exhibemus, ut ex comparatione literarum unius Alphabeti, cum alterius facta, quænam ad Alphabeti Ionici literas maximè concordent, æquus lector cognoscat, et inveniet, non Samaritanum, sed Cadmæum, sive Ægyptium, et ordine, et numero, literarumque similitudine, Ionio exactè respondere, exceptis paucis, quæ posteris temporibus alphabeto Copto acciderunt.

TABULA,
Qua characterum Samaritanorum cum Ionicis et Copticis sive Ægyptiis comparatio instituitur.
Literæ Samaritanæ
ex numisma
Literæ Ionicæ Literæ Coptæ seu Ægyptiæ Literæ Samaritanæ Valor Literarum
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Samaritan letter from coins - Alaf).png
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Ionic letter Alpha).png
α
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Coptic letter Alpha).png
Alpha
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Samaritan letter Alaf).png
A
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Samaritan letter from coins - Bit).png
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Ionic letter Beta).png
β
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Coptic letter Beta).png
Vida
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Samaritan letter Bit).png
V
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Samaritan letter from coins - Gaman).png
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Ionic letter Gamma).png
γ
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Coptic letter Gamma).png
Gamma
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Samaritan letter Gaman).png
G
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Samaritan letter from coins - Dalat).png
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Ionic letter Delta).png
δ
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Coptic letter Delta).png
Dalda
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Samaritan letter Dalat).png
D
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Samaritan letter from coins - Iy).png
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Ionic letter Epsilon).png
ε
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Coptic letter Epsilon).png
επισημον
Epsylon
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Samaritan letter Iy).png
E
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Samaritan letter from coins - Zen).png
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Ionic letter San).png
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Coptic letter So).png
So
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Samaritan letter Zen).png
S
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Samaritan letter from coins - It).png
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Ionic letter Zeta).png
ζ
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Coptic letter Zeta).png
Zyda
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Samaritan letter It).png
H h
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Samaritan letter from coins - Yut-).png
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Ionic letter Eta).png
η
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Coptic letter Eta).png
Hida
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Samaritan letter Yut).png
I
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Samaritan letter from coins - Tit).png
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Ionic letter Theta).png
θ
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Coptic letter Theta).png
Thita
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Samaritan letter Tit).png
T
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Samaritan letter from coins - Yut).png
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Ionic letter Iota).png
ι
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Coptic letter Iota).png
Ita
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Samaritan letter Kaf).png
ch
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Samaritan letter from coins - Kaf).png
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Ionic letter Kappa).png
κ
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Coptic letter Kappa).png
Kabba
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Samaritan letter Ba).png
V
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Samaritan letter from coins - Labat).png
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Ionic letter Lamba).png
λ
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Coptic letter Lambda).png
Lauda
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Samaritan letter Labat).png
L
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Samaritan letter from coins - Mim).png
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Ionic letter Mi).png
Μ
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Coptic letter Mi).png
Mi
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Samaritan letter Mim).png
M
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Samaritan letter from coins - Nun).png
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Ionic letter Ni).png
ν
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Coptic letter Ni).png
Ni
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Samaritan letter Nun).png
N
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Samaritan letter from coins - Singat).png
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Ionic letter Xi).png
ξ
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Coptic letter Xi).png
exi
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Samaritan letter Singat).png
S
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Samaritan letter from coins - In).png
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Ionic letter Omicron).png
ο
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Coptic letter Omicron).png
ο
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Samaritan letter In).png
A
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Samaritan letter from coins - Fi).png
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Ionic letter Pi).png
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Coptic letter Pi).png
Πι
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Samaritan letter Fi).png
Ph
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Samaritan letter from coins - Sadiy).png
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Ionic letter Sampi).png
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Coptic letter Ts).png
Ro
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Samaritan letter Sadiy).png
Ts
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Samaritan letter from coins - Quf).png
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Ionic letter Ch).png
ch
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Coptic letter Sigma).png
Sima
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Samaritan letter Quf).png
Q
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Samaritan letter from coins - Ris).png
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Ionic letter Rho).png
ρ
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Coptic letter Rho).png
Ro
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Samaritan letter Ris).png
R
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Samaritan letter from coins - San).png
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Ionic letter Sigma).png
σ
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Coptic letter Sch).png
Sche
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Samaritan letter San).png
Sch
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Samaritan letter from coins - Taf).png
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Ionic letter Tau).png
τ
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Coptic letter Tau).png
Tau δει
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Samaritan letter Taf).png
Th
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Ionic letter Ypsilon).png
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Coptic letter Ypsilon).png
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Ionic letter Phi).png
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Coptic letter Phi).png
Φ ph
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Ionic letter Psi).png
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 244 crop - Coptic letter Psi).png
psi ψ


  Atque hæc est comparatio characterum Samaritanorum, quos Scaliger Phœnicios vocat, cum Ionicis veterum Græcorum literis, ex quibus colligit, et demonstrare conatur, Ionicos characteres eosdem esse cum Phœniciis sive Samaritanis; in quo valdè hallucinatur. Quis enim diligenti adhibita comparatione, vel minimum vestigium reperiat characterum Samaritanorum cum Ionicis? Si quis singularum literarum ab eo institutam expositionem penitius examinaverit, is apertè et luculenter inveniet, nihil ad ejus propositum demonstrandum subsistere: neque quoad significationem, neque quoad similitudinem literarum, neque demum quoad modum scribendi Samaritanis proprium, uti paulò antè dictum fuit. Verùm ut hæc ad veritatis lineam reducantur, apponam hoc loco inscriptionem, quo mirificè triumphat Scaliger, quove demonstrare se putat, Ionicos characteres, eosdem cum Samaritanis seu Phœniciis esse. Inscriptio Ionicarum literarum, quas Herodotus similes esse dixit Phœniciis, lapidi incisa, ex via Appia in hortos Farnesianos translata fuit; ubi etiamnum spectatur, atque hæc est:

Exemplum inscriptionis Ionicarum literarum à priscis Græcis lapidi incisæ.
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 245 crop - Ionic inscription from the Appian Way).png
Id est, Nemini liceat movere (transferre) ex hoc trivio, quod est juxta tertium, scilicet lapidem, in via Appia, in agro Herodi; melius tamen erit, melius est ei qui moverit, est enim sub protectione dæmonis viarum. Et canes Cereris, et puellæ anathema, et deorum terrestrium.


  Jam videamus, an hisce literis priscorum Ionum, literæ Samaritanæ, sive Phœniciæ respondeant:

etc.
Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679 (page 245 crop - Samaritan script translation of Greek inscription).png


  Ecce hanc inscriptionem Phœniciis, seu Samaritanis characteribus exaratam, inscriptioni Ionicis literis descriptam supponimus, ut lector ex comparatione unius cum altero, colligat, quàm falsum sit, quod Scaliger tam audacter de identitate Ioricarum literarum cum Phœniciis asseruit. Cui enim sufficiet animus, ad legenda ea, quæ toto, ut ajunt, cœlo dissonant?
  Primò enim scribendi modus Samaritanis usitatus est à dextra ad sinistram, Hebræorum more; contra characteres Ionici, à læva ad dextram.
  Secundò, Ionum alphabetum vocalibus constat et consonantibus; Samaritanum solis, sine vocalibus, consonantibus, uti Hebræorum, Syrorumque alphabetum monstrat, componitur.
  Tertiò, uti dicta alphabeta in omnibus essentialibus discrepant, ita nulla quoque literarum utriusque ad invicem collatarum similitudo assignari potest; quod tamen, ut probaret Scaliger, alphabetum Samaritanum, sive Phœnicium Ionico junxit, ut similitudinem characterum evolveret, quam in sequentibus ex variis veterum inscriptionibus, vano labore, et oppidò coactâ similitudine demonstrat. Quid itaque nos de hac controversia sentiamus, partim in præcedentibus diximus, et hoc etiam loco paulò fusiùs dilucidiusque exposituri sumus.
  Nota itaque lector, quando characteres seu literæ Ionicæ, καδμαῖα γράμματα vocantur, ab auctoribus, illa Phœnicia, seu Samaritana dici minimè posse, ut ex paulò antè dictis luculenter patet, sed Cadmææ literæ propriè vocantur eæ, quas Æyptias, sive Coptas vocamus, quas Cadmus et Phœnix fratres, Ægyptii, novas colonias fundaturi, secum ex Ægypto in Phœniciam attulerant, ubi et Phœnici relicta colonia apud Syros, seu Aramæos fundandæ regioni primum nomen dedit Phœniciæ; Cadmus verò ad Ionas progressus, ibidem primum mysticum Ægyptiorum alphabetum, quod unà cum scribendi modo à juventute in Ægypto didicerat, tradidit. Atque hæc sunt propriè καδμαῖα illa γράμματα, quæ per abusum, à fratre Cadmi, Phœnice, posteri Phœnicia dixerant. Sed hæc meliùs intelligi non poterunt, quàm comparando singulas literas Ionum cum Coptis, sive Cadmæis in præcedenti tabula positis, et invenies, ovum ovo non tam esse simile, quàm Ionicas Coptis, singulatim inter se collatas. Si verò quis dixerit, Ægyptios à Græcis, non Græcos ab Ægyptis accepisse literas, is sibi consequenter contradicit; cùm jam in præcedentibus ex omni antiquitate ostenderimus, Cadmum Ægyptium Ægyptias literas Ionibus primùm multis ante Ilium ætatibus attulisse, et mysticum Ægyptiorum alphabetum sat superque demonstrat, quod non nisi ex sacrorum animalium motibus et gestibus desumptum, atque vel ante ipsum Moysen in usu fuisse, variis in Oedipo locis exposuimus. Restat altera difficultas hoc loco enodanda, quæ est de Phœniciorum colonia in Africam, et Carthaginem traducta, ubi Phœniciâ linguâ locutos fuisse, ex Plauto, Plinio, Divo Augustino, suprà citatis constat, nec non ex inscriptionibus ad Gaditanum littus repertis.
  Dico itaque, coloniam Phœnicum in Africam, et Carthaginem traductam nos negare non posse, quamvis de literis, à Phœnicibus acceptis, nulla prorsus apud veteres fiat mentio. Id itaque intelligendum existimem de lingua Phœnicia, non de literis; cùm enim lingua communis tempore Phœnicis Aramæa, linguæ Hebraïcæ dialectus fuerit, uti Syriaca, Cananæa, et Samaritana, toti passim terræ Canaan, seu Palestinæ usualis; certè colonia Phœnicum in Africam translata, aliâ linguâ uti non poterant, quàm ea, quam ab ineunte pueritiæ ætate didicerant. Quemadmodum itaque Cadmus Ionicos characteres tantummodò, non verò linguam, quam Pelasgi, progenies Phaleg in Græciam 300 ferè annis post diluvium, introduxerant, ita Phœnices Afris non literas, sed linguam solummodò communicârunt; unde et à Phœnicibus Pœni, et Puni, sicuti et lingua Penicia et Punica corruptis vocibus postea appellati sunt. Extant apud Plautum nonnulla hujus linguæ vestigia, quæ ad sententiæ meæ confirmationem hîc adducta, exponenda censui. Sic autem loquitur Plautus. Introducit Pœnum loquentem.

Ny Thalonim valon uth si corathisima consit
Chim Jach chunith mumis thyalmyctabari imischi
Lipho canethyth bymichy ad udin Bynuthi
Byrnarob Syllo homaolinin uby mysistoho
Bythlim mothyn noctothy nelechanti damascon
Issidele brimtyfel yth chilis chon, tem, liph
Utbynim Isdibur thinno cuthnu Agoradocles
Uhe manet ihy chyrs lycoeh sith naso
Binni id chil Huhili gubilim lasibit thim
Bodoalit herain niu nus tim moneoth lusim
Ex anolim volanus.
  Quorum interpretationem aliarumque inscriptionum curiosus lector quam amplissimè descriptam reperiet in Atlante polyglosso, syntagmate de Lingua Phœnicum seu Punica.

Fairytale left blue.png Liber tertius, sectio I, caput IX Liber tertius, sectio II Fairytale right blue.png