Liber tertius, sectio III, caput IV | Liber tertius, sectio III, caput VI |
Caput v.
De intimis Septentrionalium regionum linguis.
SEptentrionalis mundi pars, quam Geographi Scandiam, sive Scandinaviam vocantSitus harum regionum., in varias regiones dividitur, ut sunt Finlandia, Suecia, Lappia, Scricfinnia, Finmarchia, Norvegia, Gothia. Finlandia.Finlandia ex Oriente confinis est Moscoviæ; ex Occidente Sueciæ; ex Septentrione Scricfinnia.Scricfinniam, et Lappiam; ex Meridie Livoniam respicit, et à Suecia distinguitur Sinu Bodnico; à Finlandia, cujus metropolis Viburgum est, et ex parte Orientali habet emporium Moscoviticæ jurisdictionis Michæl archangelo dictum toto septentrione celeberrimum: et Germanicè 𝕱𝖊𝖎𝖓𝖑𝖆𝖓𝖉/ dicitur, id est pulchra regio; et hæc regio linguam ex Suecica et Moscovitica compositam tenet. Scricfinnia inter Lappiam et Finmarchiam media est; incolæ Scricfinni dicuntur, à calceis ligneis, chalybeata lamina suffultis, quibus celerrimo motu per glaciales, et nive induratos campos, flumina, lacusque congelatos ex uno loco in alterum promoventur, et apud Batavos, Belgasque passim 𝕾𝖈𝖍𝖟𝖎𝖈𝖐𝖋𝖈𝖍𝖔𝖊 vocantur; linguâ utuntur Germanica, corruptissima tamen. Finmarchia.Finmarchia, quasi diceres, 𝕱𝖊𝖎𝖓𝖒𝖆𝖗𝖈/ ex Oriente respicit Lappiam; ex Occidente Oceanum Septentrionalem, cujus metropolis est Nortcap, estque ultimus terminus habitati Septentrionis; Nortwegiam respicit ex Meridie; à Septentrione Veigaz fretum, et Novam Zemblam. Norvegia.Nortvegia, quasi diceres, 𝕹𝖔𝖗𝖙𝖜𝖊𝖌/ id est, Via Septentrionis, Daniæ Regis jurisdictioni subest, ejusque metropolis olim Nidrosia, Trunden vulgò, sedes episcopalis, totius Septentrionis domicilium erat, uti splendidæ ecclesiæ adhuc ibidem superstitis vestigia sat ostendunt: hodiè Bergen totius Septentrionis nobilissimum emporium in Norvegia, celebris urbs est; et respicit ex Septentrione Finmarchiam; ex Oriente Sueciam; ex Occasu Oceanum; ex Meridie, interfluo mari Daniam, et Gothiam. Suecia.Suecia nobilissimum regnum, et rerum gestarum gloriâ celeberrimum, à Septentrione Lappiam; ex Ortu Sinum Bodnicum; ex Meridie Mare Balthicum; ex Occasu Gothiam. Atque omnes hæ vastissimæ regiones idiomate utuntur ex Danico, Suecico, Anglico adeò corrupto, ut vix à Germanis intelligi possint.
Cæterùm ex aliquibus hisce regionibus pleræque perpetuo damnatæ gelu, nec frumentum, neque fructus ferunt, neque pecoribus alendis aptæ, solo aquæ potu, et piscibus sole exsiccatis, vivunt; exceptis iis partibus, in quibus aliunde panis, vinum, cerevisia, et carnes infumatæ advehuntur. Pecuniam non habent, sed sola commutatione pellium, pisciumque, mercimonia sua exercent.
Rangiferi jumenta, cervorum forma.Habent in Lappia certum cervorum genus, quos Rangiferos vocant, quibus loco equorum, asinorum, boumque utuntur, et uti velocissimo cursu pollent, ita quoque trahis alligati longissima itinera brevissimo tempore conficiunt. In nonnullis quoque locis non desunt ursi prægrandes, et albo pilo præditi; item vulpes, et lynces; cætera animalia domestica ob frigoris atrocitatem, ibidem subsistere non possunt; de quibus lege Itineraria variorum; Olaum Magnum, in multis tamen suspectæ fidei. Scripsit de hisce, dum hæc scribo, librum de Septentrionalium partium natura et proprietate, Franciscus Nerius Italus, Ravennas, Sacerdos religione et zelo animarum conspicuus, amicus inter paucos singularis, qui Sueciam, Daniam, Norvegiam, Lappiam, Finmarchiam usque ad ultimum habitati Septentrionis terminum, Nordcap dictum, ipsemet quàm curiosissimè lustravit, et quæ observavit, publica luci tradidit. Verùm de hisce fusiùs in sequentibus.
Liber tertius, sectio III, caput IV | Liber tertius, sectio III, caput VI |